Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

Exemplum secundum, vbi Theologiae conclusio in quaestionem vertitur. Caput quartum decimum.

2

Vanquam in singulis praecedentibus libris LutheraQnorum nos, malitia coegit, de vno aliquo Theolo¬

3

giae principio disserere, atque adeo quaestionum, quae praeter naturae ac disciplinae ordinem in controuersiam veniunt multa exempla ponere, sed capite superiore tam in eo pugnae, genere stulum. diligentius exercuimus, & quasi ad spectaculum liberiore disputatione lusimus. Tametsi non ludicrum hoc sed verum certamen fuit, quod pectante orbe in Tridentino concilio certauimus. Vbi patribus magnum lumen accendimus, tenebras aduersariorum dispulimus, Theologi visi sumus, audacius vero fecimus quam, scholae auctores caeteri. Illi enimaeiune solent nullis ornamentis oratorijs adhibitis haereticorum iensa rationesque referre: nos autem illa ipsa haereticorum, argumenta ita amplificauimus, auximus ornauimus, 1. & quae arma inimici habent, acuisse videamur: & quae non habent, suppeditasse. Sed, quod alias sepe dixi, vexisas mendacium superat miris licet modis instructum & ornatum. Verum ne plus iusto volumen excrescat, non ad eum moren reliqua copiose, exempla persequemur: sed anguste & contracte disputabimus, atque vtriusque partis argumenta pon omnia sed praecipua breuiter perstringemus. Agedum ergo illa sit nobis secundam questio, An Christi anma statim abrnitio. creationis suae Deum clare viderit? gunt enim invpranqe partum argumenta adeo probabilia, vt neutra firme stabilita videatur. Bucerus porro negat Christi animam fuisse a principio perfectam, Erasmus in dubium Vocat, Theologi vix ostendunt. Qui vero inficiantur, ij huiusmodi argumentis vti possunt. Primum in Christo fuit fides: sicut scriptum est, erit fides cinctorium renum eius. Non ergo mens eius Videbat Deum, quoniam fides argumentum est non apparentium.

4

Dinde Christus spem habuit, quemadmodum ipse patri loquens ait, spes mea ab vberibus matris meae. Quod autem videt quis, quid sperat.

5

Praeterea timuit, vt videre est apud Maccum, timor autem futuri & incerti mali est Aristoteli. 2. Rhetoric. libr. Non igitur videbat clare Deum, in quo nihil vt futurum incertum ve cognoscitur.

6

Praeterea creuit gratia non solum apud homines, sed etiam apud Deum. No itaque erat beatus nec videbat Deum, quia beaticrescere in gratia non queunt. In notitia insuper & visione beata nulla rerum cognita rum successio est. At Deus Christi animae quaedam demonstrabat, alia celabat postea demonstraturus, iuxta illud, Pater omnia demonstrat filio, quae ipse facit, & maiora his demonstrabit ei opera. Et rursum de die illa nemo scit nec filius.

7

Praestantius item & iucundius est gloriam & honorem consequi per opera digna, quam sine vllo omnino merito. Christus ergo animae suae felicitatem tanquam virtutis praemium accepit. Quare non est in primo instanti visionem Dei consecutus. Meritum enim praemium accedit laborque mercedem. Nec fieri potest, vt simul quis & mereatur beatitudinem & beatus sit, nisssimul sit anima & in via & in viae termino. Confirmant autem aroumentum hoc sacrarum literarum testimonia plurima. Vt illud, Pro eo quod laborauit anima eius Videbit & saturabitur. Satiabimur autem, cum apparuerit gloria Dei: Item. Dilexisti ustitiam & odisti iniquitatem, propterea vnxit te Deus oleo laetitiae prae consortibus tuis.

8

Item, cum dixisset, Caro mea requiescet in spe: & non derelinques animam meam in inferno: subijcit Christus ipse, Notas mihi fecistr vias vstae, adifsipsebis mne laetitia cum vultu tuo. Non igitur ante mortem adimpleuerat eum Deus laetitia vultus sui: qua de re ne ad faciem quidem videbat Deum. Item. Dignus est agnus, qui occisus est accipere diuinitatem & sapientiam: non ergo ante mortem acceperat, sed meritus est eas accipere moriendo. Item, Ecce saluator tuus Venit, ecce merces eius cum eo, & opus illius coram illo. En merces, en opus, gloriam ergo animae commeruit. Nam gloria corporis, tametsi merces fuit operis sui Christo, non tamen fuit simul cum eo. Item, Decebat, eum, propter quem omnia & per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem sa lutis eorum per passionem consummari. Quid autem per consummationem intelligat Paulus, quanquam nomen ipsum prae se fert, in eadem epistola exponit inquiens, vt non sine nobis consummarentur. Finem ergo suum Christus per passionem adeptus est. Postremo, non potest esse cum summo gaudio summa tristitia coniuncta, at qui videt Deum, is maxime gaudet, Christus vero maxime tristatus est, iuxta illud. Tristis est anima mea, & caetera. & iterum, Repleta est malis anima mea. Non ergo Deum videbat, nisi velis duo simul contraria in eodem subiecto extitisse, eandemque animam pariter & repletam malis & repletam laetitia cum Vultu Dei. Haec videlicet sunt argumenta potissima, quaee locis Theologiae contra veram Theologiae conclusionem depromuntur. Nam si quae sunt alia, vel facilia sunt & cuique in promptu parata, vel ad ea, quae posuimus, omnia referuntur. Sed nihil mouere nos debet, vt ab scholae decreto recedamus. Omnes autem Theologi definiunt, Christum ab instan ti conceptiones Dei essentiam vidisse. Quae conclusio, licet sola Theologorum auctoritate probaretur, satis firma habenda esset, quemadmodum libr. 8. constituimus, sed his quoque argumentis demonstratur.

9

Primum ex illo, vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre. Quo loco Diuus Thomas aduertit, gloriam animae Christi ex personali vnione verbi & animae esse deriuatam. Id enim Euangelista non obscure significat, cum Voce eadem repetita ait, Gloriam quasi vnigeniti a patre. Illani sane animam talem existimemus necesse est, qualem decebat eam esse? quae esset Deo coniuncta vel maxime. Nimirum vndecunque perfectam, omnibusque omnino numeris absolutam. Quod qui non sentiat, hic de vnione personali Dei & hominis stultissime sentiat. Iam si anima Christi vnita verbo non fuisset glorificata, fuisset profecto imperfecta. Magna quippe humanae menti perfectio deest, si felicitas deest. Ac videre Deum per speculum in aenigmate imperfecti homi nis esse, testis est Paulus in haec verba, Cum Venerit quod perfectum est euacumabitur quod ex parte est. Cum essem paruulus, loquebar vt paruulus, sapiebam vt paruulus: quando autem factus sum vir, euacuaui quae erant paruuli. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, & caet. Quia igitur ab vtero Christus non sapiebat vt paruulus, sed vir omnino perfectus erat, ab vtero quoque Deum facie ad faciem videbat. Id quod Hieremias praedixit inquiens, Nouum creauit dominus super terram: foemina circundabit virum. Adde, quod cui communicator esse, ei etiam communicatur propria rei operatio, quae consequitur esse. Vt cui datur esse ignitum, eidem quoque datur vt calefaciat, & cui daretur esse solis, is sine dubio illuminaret. At propria Dei actio est videre seipsum: hac enim visione beatus est: ergo cum anima Christi haberet esse diuinum, habebat item suo modo diuinae naturae propriam actionem, atque adeo videbat Deum. Adde etia, quod maior erat vnio animae Christi cum verbo, quam vnio beatorum, sed ex hac existit claritas in intellectu, bea ti vt Deum videat: ergo multo magis ex illa talis claritas orietur. Id. D. Thom. hac ratione confirmat. Quanto receptiuum propinquius est causae influenti, tanto abundan tius & plenius recipit influentiam eius. Sed mens Christi propinquior erat causae luminis gloriae quam omnes angeli beati: plenius ergo atque perfectius cognoscebat Deum.

10

Argumentatur praeterea. D. Tho. gloriam in anima fie ri ex eo quod diuinitas sit praesens intellectui, sicut lume in aere ex praesentia solis. Quia enim gloria Dei ingre¬ diebatur per viam orientalem, terra splendebat a maiestate eius. Cum ergo lux ipsa non solum ingressa fuerit in animam Christi, sed ei fuerit in idem esse personale coniuncta: claritas gloriosa inde secuta est, vt splendor sequitur solem. Praeterea Deus attingitur a natura intellectuali per cognitionem & amore, at anima Christi propinquissime attingebat Deum, quia erat Deo propinquissima, ergo eius propriae actiones, notitia & amor, non longe sed proxime Deum attingebant. Mens vero cum est viatrix, peregrinatur a domino a longeque repromissiones aspicit: cum autem videt per specie, praesens est & propinqua, vt ad Corinthios & Hebr. tradit Apostolus. Si ergo anima Christi peregrina & hospes erat super terram, certe non erat Deo per cognitionem proxima: sed angeli erant Deo proximiores.

11

Nec me fugit posse a calumniantibus obiici, aliud esse quod res sit praesens animae secundum esse reale, aliud quod sit praesens secundum esse intelligibile. Anima enim nostra intellectui nostro coniunctissima est, si esse reale consideres. Sed quia coniuncta non est secundum esse intelligibile, videre eam in se, quamdiu mortali corpore circundamur, non valemus.

12

At haec obiectio haberet fortasse locum, si filius Dei animae rationali perinde vt lapidi aut stipiti fuisset vnitus, nec in vnione illa esse inteliectuale primo spectatum exquisitumque fuisset. Verum patres ecclesiae veteres mentem potissime assumptam credidere, per mentem animam, per animam vel ipsam carnem. Augustinus in lide ago. Christia. Inuisibilis, ait & incommutabilis veritas per spiritum animam, & per animam corpus accepit. Et in epist. ad Volusianum, ipsa magnitudo, inquit, diuinae virtutis animam sibi rationalem, & per eandem corpus humanum totumque omnino hominem in melius mutandum coaptauit. Ac Damasce. in 3. lib. vnitum esse ait carni per medium intellectum verbum Dei. Quam rem D. Tho. 3. p. 4. 6. diuine, vt omnia explicauit. Atque haec causa, ni fallor, euangelistae fuit, cur non diceret, aut filium, aut vitam aut lucem, sed verbum carnem factum esse. Verbum enim prolem mentis aperte significat, & naturam intellectualem prae se fert. Quorsum autem Ioannes diceret, primum intelligibile, hoc est, verbum ex- tremo illi, id est, carni se iunxisse, nisi vt moneret, Sapientiam Dei attigisse quidem a fine vsque ad finem fortiter, sed disposuisse tamen omnia suauiter, & carnem sibi propter animam vniuisse. Etenim quod per se intelligibile erat, id cui se prius quam intellectui mentique, coniunperet? Nempe ex fine assumptionis liquido apparet, quid Dei verbum in ea coniunctione expetierit. De qua re quoniam non ita multo post latius dicturus sum, nunc illud satis est, finem hominis Dei notitia constare. Qui ergo factus est homo, vt hominem ad finem suum, id est, claram Dei cognitionem duceret, is mentem sibi praecipue coniunxit, qua finis praenoscitur, quaeritur, possidetur.

13

Hoc vero illa etiam argumentatio confirmat, Filius Dei in hoc natus est, & ad hoc venit in mundum, vt testimonium perhiberet veritati. Ecce, ait, testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Vt autem testis perfectus sit, illa res in eo prima quaeritur: vt hoc probe cognoscat & teneat, de quo testimonium est laturus. Si dux itidem & praeceptor consummatus quispiam habendus est, scire illum oportet & finem, quo ducat, & veritatem omnino, quam doceat. At Christus testis veritatis erat a patre dux & praeceptor constitutus, quocirca necesse erat, vt a Dei verbo mens potissimum & ratio homi nis in ipsa vnione perficerentur. Nec laborare diu opus est, vt inuenias, quando apostoli gloriam quasi vnigeniti a patre viderint, cum Petrus id significantissimis verbis patefaciat. Non indoctas fabulas secuti, ait, notam facimus domini nostri Iesu Christi virtutem & praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo patre honorem & gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite: & hanc vocem nos audiuimus de caelo allatam, cum essemus in monte sancto cum ipso. Virtutem & potentiam vocat, qua verbum caro factum est: praesentiam vero, qua habitauit in nobis, at virtutem & praesentiam simul, quia filius hominis erat in caelo, hoc est, eius anima videbat Deum, & uiuebat tamen in mortali corpore super terrami Ita enim praenunciauerat Dauid in paucissima verba, Beatum faciet eum in terra. Nam quod beatus aliquis quasi transiens fuerit in terra, in scripturis saepe legimus. Sed quod habitauerit in nobis quasi colonus & quasi viator declinans ad manendum, haec praesentia potentiae miraculum est. Sane viderunt gloriam animae in corpore tanquam in speculo, ideo apte dixit, speculantes, gloriam autem quasi vnigeniti in voce delapsa a magnifica gloria, Hic est, &c. Testis oculatus est, Ipsum audite: doctor veritatis exploratae ac visae est, Ipsum audite: dux est, qui & viam sciat & terminum sciat, Ipsum audite atque adeo videte & contrectate: nam habitat in vobis, quanuis gloria ea sit apud me, quam in praesentia cernitis. Sed de primo Ioannis testimonio nimium multa. Secundum principale testimonium pro ea conclusione comprobanda illud est, Verbum habitauit in nobis plenum gratiae & veritatis. Vnde D. Tho. bifariam colligit. Siue enim plenitudinem gratiae in Christi anima ponas siue plenitudinem veritatis: vtrinque conficitur, eam Dei essentiam vidisse. Gratia quippe viae in ordine ad gratiam patriae imperfecta est, tantumque deficit a plenitudine, quantum a perfectione deficit. Quare si imperfecta gratia in Christo fuit, non fuit nimirum gratia plenus. Obiicit autem, Beatam virginem, dum vitam etiam mortalem degeret, plenam gratia fuisse, nec vidisse tamen Deum. Verum hunc scrupulum eximit. 3. p. 4. 7. ar. 10. Non enim fuit Christus gratia plenus ex parte, sed omni modo, vt arti. 1. & 9. eiusdem quaestionis ostenderat. Nempe in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare pacificans, &c. Et iterum, In ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Nulla ergo ei gratiae perfectio aut plenitudo defuit. Ita habuit gratiam consummatam, cum qua gloria animae coniuncta & colligata est.

14

Quod autem anima illa habuerit scientiae ac veritatis plenitudinem, probat 3. p. 4. 9. ar. 1. & 2. q. item 1O. ar. 4. Videlicet non in Christo omnis plenitudo inhabitasse, quia plenitudo ei scientiae defuisset. Iam, cum Venit quod plenum & perfectum est, euacuatur quod ex parte est. Non igitur cognoscebat ex parte anima Christi Deum, sed plenem atque perfecte. Quocirca non erat in ca fides, sed visio.

15

Atqui huius argumenti vim & neruos omneis Caietanus frangit, cum probabili ratione contendit, legi oportere: Plenus gratiae & veritatis Ioannes testimonium perhibet de his. Frangeret sane, si probabilis sententia esset. Veruin vulgata editione reprehensa, graecis latinisque exemplaribus reiectis, interpretibus suggillatis, sanctis expositoribus explosis, quid probabile fore putamus? Ecclesia certe melius intellexit verba illa, Et vidimus gloriam eius gloriam quasi vnigeniti a patre, per parenthesim fuisse interiecta: cum ait, Verbum caro factum est, & habitauit in nobis, cuius gloriam vidimus quasi vnigeniti a patre plenum gratiae & veritatis.

16

Tertium pro illa conclusione testimonium mox in eodem euangelio sequitur, Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, quia gratia & veritas per Iesum Christui facta est. Quae sententia superiori connexa, nisi caeci sumus, apertissime ostendit, verba ea, Plenum gratiae & veritatis, ad Christum esse referenda. Sed hac re missa, id, quod instat, agamus. Accepit igitur Christus gratiam & veritatem, vt ex eo gratia in omnes & veritas emanarent. Habuit itaque maximam & perfectissimam gratiam ac veritatem. Quia enim sol lucem habuit, vt inde omnia lumen acciperent, habuit nimirum maximam & perfectissimam lucem. Quare sicut perfectissima lux omnes lucis effectus edere potest perfectissimaque iustitia omnes effectus iustitiae, sic Christi gratia & veritas omnes habebant gratiae & veritatis effectus. Vnde Dionysius ait, solem, quia vniuersalis causa generationis est, ad ea omnia sua virtute se extendere, quae sub generatione cadunt. At effectus praecipuus gratiae & veritatis consummatae est videre Deum. Praeterea, salus humanae naturae finis fuit humanitatis assumptae. Per hanc enim tanquam per instrumentum operatus est Deus salutem in medio teriae. Vnde & Christum Apostolus scribit multos filios in gloriam adduxisse auctorem salutis eorum. Et alio loco, Misit Deus filium suum, inquit, vt adoptionem filiorum reciperemus. Instrumenti vero dispositio & qualitas praecipue quidem pensatur ex fine. Salus autem animae intellectu sano constat & voluntate sana. At voluntas per gratiam sanatur, intellectus per veritatem. Perfectam igitur oportuit habuisse & gratiam & veritatem eum, per quem caeteris omnibus salus futura erat, omnisque, omnino & gratia & veritas. Quia principium in vnoquoque genere oportet esse perfectum, sicut solem Videmus in genere lucidorum, lgnem in genere calidorum. Aprincipio ergo Christi voluntas perfecte amabat Deum ex gratia perfecta, & perfecte cognoscebat ex perfecta veritate. Iam felicitas animae in perfectis Dei & amore & cognitione sita est. Felix itaque erat ab initio Christi anima ideoque videbat Deum.

17

Praeterea illud quod est in potentia reducitur in actum, per id quod est in actu, oportet enim esse lucidum, per quod illustrantur alia. Cum ergo per Christum gratiam, veritatem, gloriam caeteri essent habituri, ipse profecto simulatque caeteros illum ad finem mouere coepit, & gratiam habuit, & veritatem, & gloriam. Eam vero motionem ab initio nimirum inchoauit.

18

Ea demum, quae a primis causis mouentur in finem, quadam solent, temporis successione perfici: at causae ipsae mouentes a principio statim suam largiente prouidenteque natura perfectionem habent. Vt ignis cum substantia calorem accepit, aqua paulatim fit calida. Coelestia quoque corpora mox omnino suas virtutes accepere, quibus in tempore res terrestres inferioresque perficerent. Deus ergo, qui per Christi humanitatem, & gratiam, & gloriam erat omnibus communicaturus, eas licet res caeteris in tempore largiatur, at Christi animae ab initio statim contulit. Nam cur non corpori gloriam ab intio daret, causae sunt in promptu expeditae.

19

Quartum pro illa conclusione testimonium euestigio subditur. Deum nemo vidit vnquam: vnigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. Vbi in homine piscatore videre licet, & rerum contextum admirabilem, & compositonem disciplinae incredibilem. Quod vt perspicias lector, quaeso diligenter attende. Nullum porro fidei negotium rite transigitur, si omnes testes auriti sint, oculatus nullus. Quin vt Augustinus ait, auritis credimus, quia audierunt a fide dignis, qui oculis suis rem se vidisse testificarentur. Cum ergo Moyses & Ioannes Baptista pri mus & postremus e lege antiqua atque adeo prophetae omnes, e noua item lege Apostoli Christi testes fuerint ex auditu vniuersi, oportuit vnum esse pro omnibus, qui ex visu testimonium daret. Testis autem eiusmodi, qui non pro mille dico esset, sed pro mille millibus, esse non poterat, nisi & iustus esset, ne scilicet vellet fallere, & sapiens etiam, ne ipse vtique falleretur. Quocirca necesse fuit plenum fuisse gratia & veritate, ne quicquam in optimo & absolutissimo teste desideraremus. Etenim quia gratia plenus, iustissimus erat, quia plenus veritate, veracissimus.

20

Quia igitur plenitudo testificationis & absoluta omnino perfectio ex visu est, ideoque ex auditu testis plenus veritate non est, cum scriptura de Ioanne dixisset, Non erat ille lux, sed vt testimonium perhiberet de luce, de Christo vero, Erat lux vera, &c. & de Moyse, lex per Moysen data est, illa etiam illico nexuit. De plenitudine eius omnes, Moyses, Ioannes, Prophetae, Apostoli, prorsusque testes in vniuersum omnes accepimus. Quia & lux erat, & plenus gratia & veritate erat, & gratia & veritas per eum facta erat, & denique testis ex visu erat. Deum quippe nemo vidit vnquam, nec Moyses, nec Ioannes, nec prophetae, nec Apostoli, nec euangelista: vnigenitus, qui est in sinu patris, qui vidit arcana, ipse enarrauit. Ne vero hoc ad diuinitatem filij, non etiam ad humanitatem referatur, tun ratio prohibet, tun auctoritas. Ratio illa est, quod Christus testis veritatis erat a patre destinatus, non solum quia Deus, sed quia homo. Quare ex vtraque natura opus erat testimonium esse perfectum. Auctoritas eiusdem Christi est, qui hanc re postea manifestius exposuit inquiens, Amen amen dico tibi, quia quod scimus, loquimur, & quod vidimus, testamur &c. Et protinus, Nemo ascendit in coe¬ Ium, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Quo loco vere Caietanus & diligenter aduertit, verbum, Ascendit, non praesentis, sed praeteriti temporis esse, quae res ex Graeco exemplari patet. Quod enim Ioannes ante dixerat, Deum nemo vidit vnquam, id nunc alijs verbis Christus ait, Nemo ascendit in coelum. Tunc enim homo secundum animam in coelo esse dicitur, quum videt Deum. Quo sensu latroni dictum est, Hodie mecum eris in paradiso. Et angeli in custodiam hominum diffiniti, quia semper vident faciem patris, qui in coelis est, semper quoque in coelis esse dicuntur, quamuis in terra saepe sint. Ante Christum ergo, sicut nemo viderat Deum, ita nemo in coelum ascenderat. Vt autem quasi manu tangeres, sermonem de Christo secundum naturam humanam fieri, apposite subiunctum est, Filius hominis, qui est in caelo. In quam sententiam patri ipse postea locutus est, Volo pater, vt vbi sum ego & illi sint mecum, vt videant claritatem meam, quam dedisti mihi. Nec Baptista hanc Christi in testificando perfectionem tacuit, imo in hac quoque re suum a Christi tessimonio excelli professus est inquiens, Quod vidit & audiuit, hoc testatur.

21

Nec vero inscius sum veteres Theologos haec fere loca ad Christi diuinitatem retulisse, secundum quam Chri stus & videbat Deum & vbique erat. Sed ea aetate bellum erat illis cum Arianis & Eunominianis acerrimum, ol ridque omnibus testimonijs, quibus poterant Christi Dei ratem asserebant, praesertim cum res erat in promptu & facillima, quemadmodum ferme in praescriptis locis. Nam illud, Nemo ascendit in coelum, nisi filius hominis, qui est in coelo, quo pacto vere ac proprie in diuinitater quadrare possit, non satis intelligo. Non enim filius hominis, quia Deus erat, tunc in colum ascenderat, sed quia homo. Quomodo autem in caelum ascendisset, nisi secun dum animam, vix explicari queat. Cogor itaque cum Caietano hunc euangersij locum ad astruendam animae Christi gloriam vrgeret,

22

Quintum testimonium, quo Diuus Thomas vtitur, ex tat eiusdem euangelij cap. octauo. Et si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meum, quia scio vnde veni & quo vado. Et posterius, si dixero, quia nescio Deum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum, & sermonem eius seruo. Quod enim sermo sit de scientia, vt a fide distinguitur, illa verbam videntur ostendere. Ero similis vobis mendax. Iudaei quippe fidem habebant eo tempore, quamuis cum Christo certarent. Quod autem secundum humanitatem loqueretur, illud probat, scio eum, & sermonem eius seruo.

23

Hoc vero Diui Thomae argumentum video refutati posse. Quoniam est quaedam scientia sanctorum, quae cu charitate coniuncta est, quamuis euidentiam non habeat. In hoc scimus, ait, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruamus. Qui dicit se nosse Deum, & mandata eius non seruat, mendax est. De hac scientia, si quis contendat Christum Ioannis octauo cap. sermonem facere, vix refelli poterit. Quin dicet fortasse quispiam, haec Diui Thomae argumenta probare id quidem, quod deceat: non id tamen, quod oporteat. Ita congruentia illa esse, cogentia non item. Sed nos primum non id agimus, omnia Diui Thomae argumenta ea etiam, quae ad certam Theologiae conclusionem probandam afferuntur, certa esse & necessaria. Nimirum enim in veteribus quoque Theologis, in summis ecclesiae pontificibus, in concilijs tandem quaedam argumenta inuenias, quae suadeant quidem, non cogant: at certis alijs exploratisque permixta, non modo totum disputationis, corpus, exornent, verum etiam confirment. Probabilia igitur argumenta necessarijs adiuncta tantum abest, vt reprehendenda sint, vt sint etiam commendanda. Quanquam istis equidem argumentis vtor, dum adsunt, cum absunt, non requiro. Illud huius generis videtur esse, In ipso sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae Dei absconditi. Illos in Christo non fuisse omnes, si scientia ei beatorum daefuisset. Simile est hoc, Christum fuisse caput, non solum hominum, sed etiam angelorum, Ephe. 1. Coloss. 2. Incongruens vero esse, vt membra capiti scientia, & claritate antecellerent. In hoc denique probabilium genere forfitan & illud est, Quod si ministratio mortis fuit in gloria, ita vt non possent intendere filij lsrael in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, quae euacuatur, &c. Et posterius, Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. Si enim quod euacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est, &c. Vsque ad illud. Nos autem reuelata facie, &c. Non ergo decebat, vt primus noui testamenti administer spiritus atque animae gloria careret, ex qua non solum facies, sed totum, corpus glorificaretur ex integro Matth. 17. vide Orige. hom. 12. In Exod. Haec igitur dicta in primis sint.

24

Deinde, quae res certe est animaduersione dignissima, non mihi illi probari pessunt, qui ea in Theologia argumenta confundunt, quae id, quod decet, ostendunt: quasi non interdum idem idem etiam oporteat, quasiye indecora omnia paria sint, & non sint quaedam, a quibus & tatio & Theologia omnis abhorreat,

25

Sane argumenta, quae confirmant esse quicquam in religione nostra congruens & decens, ea omnino bipartita sunt. Quaedam enim sunt eiusmodi, vt etiam si non extitisset ea res, quae probanda sumitur, nihil tanien inconsentaneum emergeret. Vt cum Theologi ostendunt, decuisse, vt Deus ad reparandum humanum genus carnem sumeret: vtque ex diuinis personis filius is esset decuisse, caeteraque id genus plurima. Quae decentia fuisse, vel maxime Theologus probat quidem, sed quando alia Deus remedia peccato nostro parasset, quae innumera sine dubio potuit, nullum rationis incommodum, nihil Deo indecorum haberetur. Talia vero argumenta uil profecto in Theclogia demonstrant, sed solum explicant, id, quod fide credimus, congruentissimum Deo nobisque fuisse. Altera argumenta sunt, quae ita monstrant quicquam consentancum esse, vt nisi res sic habeat, aliquid semper emergat, quod, nullo inodo aut diuinae naturae, aut rationi humanae consentiens videatur. vt Diuam virginem intactum extitisse post partum, scriptura sacra in sensu literali nusquam forsan edocuit. Id tradit aperte, in conceptu & partu virginem extitisse. Sed quoniam indecens virgini erat, vt integritatem tam singulari & miraculo & mysterio conseruatam ipsa postea volens, vt dicitur, & prudens labefaceret, & quae praeter naturae ordinem incorrupta permanserat, eadem se ex- poneret corruptori, adeo fidelium animis inhaesit perpetuae huius virginitatis firma sententia, vt etiam si nulla fuisset apostolica traditio, ea tamen ratio esset idonea ad faciendam fidem ijs, qui non ad contentionem informati, sed ad disciplinam sunt, vel mediocriter instituti. Nec aliter ego puto in praesenti quaestione philosophandum. Cum enim ostendimus non decere, vt verbum Dei animam intellectualem imperfectam, scientiaque ac sapientia vacuam assumeret, causam nos obtinuisse arbitramur. Quia res contraria scilicet adeo indigna verbi sapientia & prouidentia est, vt ne vero similis fiat quidem, si de vnione personali verbi & animae recte sentimus. Consentiamus igitur, caeteris ecclesiae sanctis gratiam per partes distributam, nempe secundum mensuram donationis Christi: at Christo ipsi non fuisse datum spiritum ad mensuram. Tantam enim gratiam dari congruebat, quantam anima capere illa posset, tantam quantam in rebus esse ipsa gratia natura pateretur. Quod vero de spiritu gratiae dicimus, id vt de spiritu sapientiae, scientiae intellectusque dicatur, subest omnino causa eadem. Tanto enim melior in omnibus est angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditauit. Itaque vnctus est a Deo oleo exultationis prae participibus suis. Non ergo solum habuit parem cum angelis felicitatem, sed multo etiam maiorem. Quocirca vt fruebatur, ita quoque videbat Deum. Quod qui negant, ij non ab schola modo, verum a Theologiae veteris institutione desciscunt.

26

Ambrosius? Deus in carne perfectionem naturae assumpsit humanae, suscepit sensum hominis, &c. Perfectam ergo animam assumpsit verbum, non imperfectam. Et lib. 7. episto. 47. ad Irenaeum, Accepit plenitudinem naturae & perfectionis humanae, sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, vt esset perfectus in vtraqque forma. Vnde & Dauid dicit, Speciosus forma, & caetera¬ Augustinus in lib. de trinit. Mox vt verbum venit in vterums factum est perfectus homo. Et super Exod. Non habuit omnino Christus iuxta animae meritum, quo posset proficere. Et illum versum Psal. 64. Beatus, quem elegisti & assumpsisti, de vnita humanitate interpretatur. Remigius in illud, Et ecce aperti sunt ei coeli, Sed numquidtunc primo aperti sunt ei coeli etiam secundum humanam naturam? Fides enim ecclesiae tenet, quod non minus aperti sunt ei coeli ante quam post. Graetus, quem refert saepissime D. Tho: in catena, quamuis hoc lodo vitiosa sit lectio & tribuatur Gregorio Nazanzeno. Dicitur, ait, secundam humanitatem proficere. non quod ipsa suscipiat argumentum, quae ab initio fuerit perfecta, sed ex eo quod paulatim manifestabatur. Damascenus, Qui proficere dicunt Christum gratia, non venerantur vnionem, quae est secundum hypostasim. Theophilactus. Diuina erant, quae dicebantur & agebantur a puero, non quasi duodecim annorum, sed quasi perfecti viri. Euangelista vero interpretatur, quid sit proficere illum sapientia. Subdit enim & statura. Profectum enim aetatis sapientiae dicit profectum. Hiesonymus in Esa. 7. cap. Licet multa post secula de eo euangelista testetur, Puer autem proficiebat, &c. & hoc dicatur, vt veritas humani corporis approbetur, tamen adhue pannis inuolutus habebit boni, malique iudicium, vt per haec verba noscamus infantiam humani corporis diuinae non praeiudicasse sapientiae. Et in Hiere. 31. cap. Iuxta incrementa quidem aetatis proficere videbitur sapientia, sed perfectus vir in vtero foemineo contiuebitur.

27

Leo, Deitas assumptam naturam beatificans, vt glorificata inglorificante permaneat. Loquebatur autem de incarnatione. Et alio: item loco Cyrillum citat in haec verba, Assumpsit verbum humanitatis naturam in sua ratione perfectam. Et Cyrillus ipse in Ioan. lib. 1. cap. 17. Vidimus, inquit, gloriam Christi adeo sublimiorem creaturarum gloria, vt mentis quisque: compos nulli alij, quam vnigenito. Dei filio illam conuenire fateretur. Plenus enim erat veritate ac gratia. Non enim mensura sibi datur vt caeteris, sed vt in perfecto perfecta inest. Sed si plena est, inquiens, gloria eius gratia & veritatis, quomodo sapientia & gratia profecisse apud Lucam scribitur? aut quid accedere potest ad plenum? lllorum potius de lesu opinio quam illius perfecta crescebat gratia, vt magis indies cognoscentes magis illum procedere ac grati crescere arbitrarentur. Vide etiam cap. 2O. in illud. De plenitudine eius omnes accepimus.

28

Multa sunt eiusmodi Veterum testimonia, quae nos gratia breuitatis omittimus: cum haec etiam, quae excitauimus, sine vlla aut expositone aut argumentatione praestrinxerimus. Nunc argumenta contrariae partis breuiter quoque refellemus. Non enim hoc loco volumus, nisi per quasdam summas & signa data rudiores admonere, vt in similibus quaestionibus, quae non sunt Theologorum vsu contritae, se diligentius exerceant. Inuenient quippe semper, si quaesierint. Atque in praesenti etiam quaestione non du bito eum longe plura inuenturum, cui & vberior lectio & maior eruditio fuerit.

29

Primum autem argumentum nihil difficile est, si intelligamus, iustitiam ibi & fidem pro iustis & fidelibus vsurpari, cuius rei non modo Hieronymus auctor est, sed 70 etiam interpretes. Vide Tho. 3. par, quaest. 7. art. 3.

30

Ad secundum facilior adhuc rosponsio est. Dicitur enim Deus spes Christi, quia in Deo erat fiducia eius, non in homine. Item quia multa etiam a Deo sperabat, quamuis non speraret gloriam animae, quam iam habebat. D. Thom. 1. part, quaest. 7. artic. 4.

31

Ad tertium vide 8. Tho. 3. part, quaest. 15. art. 7. Ad quartum vide 8. Tho. tertia part, quaest. 7. arti. 14. bi etiam respondet illi euangelij testimonio. Ac nos etiam paulo ante veteres referebamus non paucos, qui nullo modo admitterent, aut gratiam aut sapientiam Christi potuisse in se ipsam aliquando proficere: adeo plenus ab initio & gratia & sapientia fuit. Sed qui in hominum existimatione crescit, tametsi idem ipse omnino perseueret, eum dicit scriptura crescere. Proficiebat Dauid vadens & crescens. Item, Creuit Iosaphat & magnificatus est vsque in sublime. Item, Illum oportet crescere, me autem minui. Quia vero quod saepe hominibus altum est, abominatio est ante Deum, ne existimares ostentationem esse praestitigiosam & Pharisaicam: talis, inquit, erat Deo intus, qualem se homini exhibebat foris, nec hominibus probabatur solum, sed etiam Deo. Voluit enim euangelista illud forsitan commemorare, quod de Samuele scriptum est, Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat & placebat tam Deo quam hominibus. At D. Tho. docet Christum creuisse in effectibus & operibus gratiae & sapientiae, quia in dies perfectiora opera faciebat. Quod autem in effectu crescit, hoc crescere quandoque dicitur. Vt ibi, verbum Dei crescebat, & rursum, Fortiter crescebat verbum Dei.

32

In quinto argumento duo testimonia referuntur, quibus Ariani filij sapientiam atque adeo diuinitatem impugnare sunt soliti. Quae causa quibusdam patribus fuit, vt ea de filio iuxta humanam naturam interpretando satis se putarint aduersarijs respondisse. Ac re vera in ea pugna, quam cum Ario gerebamus, sat illud erat, vt in hac parte ictus eius conatusque omnes eluderentur. Sed nobis opus est vniuersos errores euincere, & Christi etiam animam ab omni ignoratione vendicare, quae de eius dignitate quicquam detrahere videatur. Ambrosius porro libro quinto de fide ca. 8. non audet asserere, tametsi cum Ario disputabat, Christum secundum humanitatem aut in sapientia profecisse, aut quicquam penitus ignorasse, si haec vocabula proprie capiamus. Contrariam vero sententiam nonnullos ait tenuisse, sed qui fuerint, inquit, intimidiores quam ego sum. D. sane Thomas non dubitet, vel eiusdem Ambrosij auctoritate confirmare, Christum non secundum scientiam aut beatam aut infusam, sed secundum aliam acquisitam seu experimentalem quidpiam aliquando ignorasse, quod postea didicerit. Didicit enim ex ijs quae passus est. Itaque si de scientia hac experimentali sermo sit, Pater demonstrabat filio ea, quae faciebat per illum mirabilia, maiora tempore futuro demonstraturus, quoniam & maiora facturus. Secundum hanc scientiam item diem iudicij nesciuit antequam esset, nam tunc experietur, cum iudicium fiet. Probabiliter dicta sint haec, non negemus: verum nihil necesse est, in has nos angustias conijcere, quippe cum sit alia horum locorum intelligentia sanior. Ac de priore quidem testimonio sic sentio. Reprehensus fuerat a Iudaeis Christus, & quod sabbatum solueret, & quod se aequalem faceret Deo. Respondet ergo simul vtrique calumniae in haec verba, Non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem. Vbi primum sic potentiae aequalitatem agnoscit, vt nihil sibi arrogare videatur. Agnoscit enim patris etiam auctoritatem, cui accepta refert quaecunque facit. Non potest, ait, filius a se facere quicquam. Deinde ita arguentes redarguit. Cur me6 Iudaei reprehenditis? Eadem certe ratione & patrem meum reprehendetis. Quoniam non ex meo capite, vt dicitur, quae facio, ea ego confingo, nec affectu & hbidine opera edo, sed a patre accepi id quod facio. Non potest, &c. Non autem somnio accipio aut opinione aliqua commentitia, sed visu certissimo atque clarissimo cerno & comprehendo operantem patrem, & quaecunque ille facit, haec ipsa ea, dem ego non clausis oculis, sed videns similiter facio. Si ergo me carpitis, quasi opera illicita faciam in sabbato, facio autem eadem, quae pater meus, eo demque, modo facio: coarguite, si ita lubet. Deum ipsum, quem ego operum omnium meorum auctorem & principium habeo. vt autem probet se videre patrem facientem opera, subdit: Pater enim diligit filium, ideoque nihil illum celat, sed in conspectu eius, ipsoque adeo cernente omnia facit. Nec solum quae antehac fecit, ea coram filio fecit, sed & maiora, quae facturus est, in conspectu filij filioque proinde spectante simulque faciente faciet. Quibus verbis non negat filium intelligere res prius omnino quam fiant, sed humano more loquitur, & se nostris sermonibus accommodat. Tunc enim res ostendere dicimur, cum ita praesentes sunt, vt non ad intellectum, sed quasi digito ad sensum demonstramus. Quae est nobis rei certitudo maxima. Nec obstat quod verbo futuri vtitur. Demonstrabit, in his, quae aeterno Deo praesentia sunt. Sic enim solet scriptura nobis, nostroque tempori res aeternas attemperare. Pater siquidem verbum & genuit & gignit & semper, gignet. Quanquam qui subiungit, vt vos miremini, is de demonstratione quadam futura videtur loqui, quae caeteris etiam pateat. Quare ex hoc loco nihil contra gloriam animae Christi haberi potest.

33

Posterius quoque testimonium nihil contra nos facit. Primum quia Hieronymus Ambrosiusque negant, illa verba, Neque filius, nisi in paucis quibusdam Graecis exemplaribus haberi. Quin Ambrosius contendit, ea ab haereticis esse interposita. Fadem quippe lectio Matthae & Marci erat. Matthaei vero Euangelium Ariani corruperant, eisdem quoque verbis adiectis. Quae modo nec latina nec Graeca exemplaria habent. Deinde etiam si ita tuisset ab euangelistis scriptum, in eo sensu filius nescire dicitur, quia scire se dissimulat, nec vult alijs reuelare. Pater si quidem scit, quia filio manifestat, filius nescit, quia occultat nec alios scire facit. Quod autem verbum, Scire, in hunc modum aliquando accipiatur, & vsu vulgi contrito liquer, & Ambrosius probat ex illo. Descendam & videbo, vtrum clamorem opere compleuerint, annon est ita, vt sciam. Simile est illud, Deus, de coelo prospexit super filios hominum, vt videat si est intelligens, &c. Et vbi nos habemus. Tentat vos Dominus Deus vester, vt palam fiat an diligatis eum, editio 7O. habebat, vt sciat, an diligatis eum. Sed de hac re vide Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, ac patres caeteros. In his enim, quae peruulgata sunt, longus ego esse, nec debeo, nec volo.

34

Ad sextum respondet egregie D. Tho. 3. part. quaest. 19. art. 3.uide illum. Primum vero testimonium, quo illa ratio confirmata est, verba proxime antecedentia explicant. Si posuerit, ait, pro peccato animam suam, videbit semen longaeuum, &c. & statim, Pro eo quod laborauit anima eius, videbit & saturabitur. Secundum testimonium D. ThO. sic interpretatur, vt dicat, Christum meruisse manifestationem vnctionis quidem: iuxta illud, Propter quod Deus exaltauit illum, &c. Sed vnctionem ipsam non meruisse. In sciiptuta autem tunc rem aliquam fieri aliquando dici, cum innotescit. Data est mihi omnis potestas, &c. Quia ergo Christus dilexit iustitia, & c. ideo ex- altauit eum Deus in regem daemonum, hominum, & ange lorum, vngere enim est regem constituere. Respondet item, idque melius, hunc sensum esse, vt virga directionis esset virga regni tui, vt diligeres iustitiam, &c. propterea, id est, vt haec egregie faceres, vnxit te Deus oleo, &c. Illud est simile, Homo ridet, flet, discurrit, propterea intellectum habet & animam rationalem. Non enim necesse est, ea, quae antecedunt, causam esse eorum, quae sequuntur. vt ibi, Propterea & sapientia Dei dixit, &c. Luc. 11. Nec si diceretur expresse, Vnxit te Deus oleo laetitiae, quoniam dilexisti iustitiam, &c. quicquam contra nos faceret. Nam more scripturae sit, vt interdum effectus loco causae ponatur, Vt ibi, Ego clamaui, quoniam exaudisti me Deus.

35

Tertio demum respondere possumus actiones Christi non fuisse meritorias causas vnctionis, sed quasi materiales & dispositiuas. Docet enim D. Tho. 3. part. quaest. 34. art. 3. sanctificatum fuisse Christum per proprium actum. Quemadmodum ergo vere dicimus, materiam ligni fuisse calore dispositam, propterea fuisse ignitam: Hominem fuisse contritum, propterea ei gratiam iustificationis esse donatam, sic dicere propheta potuit, Christum optimos actus in primo instanti habuisse, propterea fuisse oleo Spiritus fancti perunctum. Nec opus est, vt vox illa, propterea, causam efficientem aut meritoriam denotet, sed sa tis erit, si sit causa, quae disponat subiectum, quasi materialis. De tertio vero testimonio sic habeto. D. Tho. existimat in eo psalmo de resurrectionis aeterna vita agi non solum in Christo, sed in membris. Nam illa omnium capitis & membrorum resurrectio vitaque plena delicijs fructus passionis Christi fuit. Qui, vt Paulus ait, conresuscitauit nos & consedere fecit in coelestibus tunc scilicet, cum ipse excitatus sedit a dextris Dei. Si ergo Christus in hoc loco, non in persona sua modo, sed in mebrorum persona loquitur, nihil est difficile intellectu. Quod si Saulo dicebat, cur me persequeris, quia membra ipsius Paulus insectabatur dicere quoque potuit patri, Adimplebis me laetitia cum Vultu tuo. Quoniam gloria nostra gloria Christi est, non minus quam ignominia laborque noster Christi omnino est, Mox etiam non video equidem, cur non proprie de Christo ipso accipiamus, quod post resurrectionem adimpletus laetitia fuerit cum vultu Dei. Ante enim & corpus vacuum erat ea voluptate, quae a visione Dei in corpus emanat, & anima non vndique plena erat laetitia, quin appetitus sensitiuus totus tristitiae angorique patebat. Post passionem ergo impleuit eum laetitia Deus cum Vultu suo. Quoniam & si prius Dei vultum clare pleneque videbat, non tamen affectus appetitusque omnis plene perfecteque gaudebat. Qua de re in refutatione postremi argumenti nonnihil adiiciemus, quod sit animaduersione dignissimu. Quartum insuper testimonium facilem intelligentiam habet: nam & scriptum a pocta est, Priami faciem dignam fuisse imperio. In quinto autem mercedem Christi Isaias vocat fidelium populum. Postula a me, inquit, & dabo tibi gentes haereditatem tuam. Vnde euestigio subdit, Et vocabunt eos populus sanctus, redempti a domino. Iustinus vero martyr in dialo. cum Tryph. aliter legit & interpretatur hunc locum. En tibi, inquit, seruator adest, qui mercedem suam reddit opusque suum ante se. Vere enim Christus id quod meruit, hoc est, mercedem operis sui, nobis reddidit. At Hieronymus plane interpretatur, hoc ideo dici, quia saluator ipse iudex sit omnium, vt reddat vnicuique secundum opera sua iustis praemia, peccatoribus aeterna supplicia. De sexto testimonio denique nil aliud in praesentia dico, nisi gloriam Christi ante palsionem nondum fuisse consummata, sed quicquid ei propter nos & propter nostram salutem ad absolutam hominis glorificationem defuit, hoc non dubium est per passionem suam Christum meruisse, Sane vero non eodem modo omnia aedificia consummantur, quibusdam enim vel parietes desunt, alijs non deest nisi tectum. Nos i taque consummamur accepta, non solum gloria corporis, verum etiam animae, quoniam vtriusque partis gloria deerat, at Christo non nisi alterius duntaxat, quare per illius adiunctionem consummatus est. Ad postremum argumentum. D. Thom. respondet de passionibus animae articulo. 1O. ad 91 Contraria non posse esse in eodem per se quidem, sed bene per accides. vt cum quis in naui deambulans fertur in contrarium eius ad quod nauis mouetur. Ita, inquit, in superiori ratione animae Christi erat gaudium per se, quia per actum proprium, dolor autem per accidens, quia per corporis passionem. Deinde respondet, quod gaudium illud & dolor non erant contraria, quia non erant de eodem. Verum responsum illud prius refelli potest. Quoniam locales motus si in eodem contrarij aliquando sunt, nihil mirum est, quippe cum tota fere eorum substantia & ratio externus quidam respectus sit. Ita pater & filius relationes contrarias prae se ferunt, & in ordinead diuersos terminos esse in eodem vere possunt. At in formis & qualitatibus absolutis id fieri nequit, vt siue per se siue per accidens duo contraria in eodem subiecto sint. Pugnat enim cum natura rerum, vt aqua simul calida & frigida sit, praesertim in summo: nec si quis contendat alterum esse per se, alterum per antiparistasin. Gaudium vero & tristitia qualitates sunt absolurae. Sed & posterius responsum quispiam coarguet, quoniam Christus videns rationes in Dei essentia diuinas, de sua morte laetabatur, quam cernebat Dei & rationi & voluntati conformem. Tristabatur autem de eadem, quia erat malum naturae contrarium. Quare obiectum materiale gaudij atque tristitiae idem erat. Vt gaudium porro tristitiae contrarium sit, sat est vtrunqe in materiali obiecto conuenire. Nam formalis gaudij tristitiaeque ratio discrepant semper, fiuen de eadem re, siue de alia atque alia tristemur, & gaudeamus. Non ergo negare possumus, si in Christi voluntate gaudium summum summaque tristitia de morte sua fuit, quin duo simul in eodem fuerint contraria. Atque hae animi affectiones se vicissim expellut. tametsi non res eadem obiecta est. Nimirum enim, cum pellere tristitiam volumus alijs non modo rationibus, sed rebus etiam gaudere curamus. Quod argumentum est, eas affectiones esse contrarias.

36

Caeterum difficultas haecttribus modis videtur expediri. Primum enim dicet fortasse quispia, in appetitu intel¬ lectuali Christi, quae voluntas proprie vocatur, nullam penitus tristitiam extitisse. Quoniam illa animae portio Deo fruebatur plenissime. Quemadmodum autem a superiore potentia nonderiuabatur gaudium ad inferiores, vt salutis nostrae mysterium in Christi passione transigeretur, sic ab inferiore potentia non perueniebat ad superiorem dolor. Non fuit itaque in Christi voluntate tristitia, sed in appetitu sensitiuo fuit, qui proprie tristitiae subiectum est. Quam sententiam visus est dominus significare, cum aitPristis est anima mea. Appetitus enm animalis, quia animalis est, non est intellectualis sed sensitiuus. Cui etiam sententiae fauet D. Tho. 3par. 4. 15. ar. 4. & 6. & 4. 46. ar. 7. & 8. Nam Scoti argumenta abundem refutat Caietanus. Quod si verum est, iam contraria non sunt ini eodem subiecto proximo: sed gaudium in voluntate, tristitia in appetitu sensitiuo. Ideoque proprie ne contraria quidem sunt. D. ThO. 3. par. q. 18. ar. 6. in corp. & 4.46. ar. 8. ad I. I1

37

Huic vero responsioni illud obiintur quod dominus habuit in voluntate actum, quo mortem vere noluit, at tristitia est de his, quae nobis nolentibus accidunt, vt Augustinus ait. Prior propositio, quoniam eam Caietanus negat, probatur. Primo ex D. Tho. 3. par. 4. 18. art. O: vbi dicit, quod voluntas naturalis & voluntas sensualitatis aliud voluit in Christo, quam diuina voluntas. Et ar: vtrefert Augustinum contra Maximinum in. haec verba, in hoc quod Christus ait, No quod volo, sed quod tui: aliud se ostendit voluisse que pater. Quod nisi humano corde non posset. Ac reuera ex illo, euangelij testimonio non solum sancti veteres, sed synodus sexta sub Agathone collegit, & duas voluntates in Christo, & duas voluntatum operationes. Sane qui ait, Non sicut ego volo, is actum voluntatis aperte significat. Verum Caietanus elaberetur dicens, appetitum sensitiuum vocari interdum voluntatem. De qua Ambrosium hunc euangelij locum explicare D. ipse Thom interpretatur 3. p. q 18. ar. 2. Quin D. Tho. quaestionis decimeoctauae, tertiae partis articuli quinti argumentum tertium non poterat refellere, si admisisset, Christi voluntatem aliquid velle, quod non habuerit. Beatus enim est, vt Augustinus docet, qui habet quaecunqe vulu In reliquis certe beatis probabilissime Caietanus eiusmodi noleitates negat, quoniam in illo statu otiosae sunt. Cum ergo Christus secundum intellectum & voluntatem perfecte fuerit beatus, non videtur eiusmodi nolitiones habuisse. Possumus deinde postremum hoc argumentum eludere, etiam si dicimus, id quod re vera probabile est, in voluntate Christi intellectuali, quae proprie voluntas est, non tristitiam modo, sed summam maximamque fuisse. Quia enim in hostia pro peccato, cordis contritio voluntatisque tristitia potissime desideratur, sacrificium quippe Deo spiritus contribulatus, &c. & tristitia spiritualis haec contraria est peccato medicina, quod sedem suam praecipue in voruntate habet: consentaneum profecto erat, vt filius Dei hostiam se pro peccato exhibiturus, non solum corporis & animae senfitiuae dolores, sed angores quoqe spiritus, & voluntatis tristitiam susciperet, quo pro culpis nostris omnibus hostia illa Deo acceptissima omnibus omnino modis contereretur. Sic vere languores nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portauit. Sic non modo vulneratus est propter iniquitates nostras, sed attritus est propter scelera nostra. Sic. disciplina pacis nostrae super eum, & liuore atque dolore eius sanati sumus. Sic dominus eum voluit in infirmitate conterere, qui posuit pro peccatoanimam suam. uisillii?

38

Augustinus insuper14. de ciuit. libr. asserit Christum eos naturae nostrae defectus suscepisse, qui perfectioni gratiae non repugnant quidem, sed de amore boni & sancta charitate veniunt: At commendat magis charitatem suam Christus, si tristitiam quoque eam Deo pro culpis nostris in sacrificium praebuit, quam nos Deo pro illis debemus maxime. Plane item Ambrosius ad Gratianum imperatorem dixit, Sicut susceperat voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Nam voluntas proprie appetitus intellectualis est. Et velle proprie actus voluntatis est, ait autem, Non sicut ego volo.

39

Voluntatis etiam dolor hominis proprie tristitia est, nam qui in solo appetitu sensitiuo reperitur, hic animatis magis dolor est, quam hominis. Decuit autem vt per dolorem proprie humanum humana peccata soluerentur. Ita cum dixit, Repleta est malis anima mea, omnem animae appetitum repletum dolore intellexit, siue sensualem siue rationalem. Quoniam & pronomen, mea, rationalem magis quam sensualem prae se fert. Ea si vera sunt, vt videntur esse, nihil obstat, cur non per potentiam supernaturalem & gaudium summum & summa tristitia in eodem subiecto fuerint. Tum quia nec proprie contraria erant, cum opposito debeat fieri circa idem, vt D. Thom. saepesumit. Tum quia quod praeter naturae ordinem a Deo sit, id in naturae leges referre velle stultum est. Miraculum fuit, quod idem homo esset & viator & comprehensor: miraculum, quod a gloria animae nihil deriuaretur ad corpus: miraculum, quod a superioris gaudio potentiae nihil solatij in inferiores redundaret: miraculum, quod inferioribus perturbatis nec superiores turbarentur, nec a sua perpetua operatione cessarent, nec remitterent opus, nec quietem & delectationem vel ex minima parte resoluerent. Inter haec miracula propter mysterium nostrae redemptionis explendum, quanquam voluntas Deo viso fruebatur, suscepit tamen spohte tristitiam quantam maximam capere potuit: potuit autem: capere tantam, quanta maxima esse in rerum natura poterat. Vt dolor pro peccatis non minor esse quam charitas & scientiae ipse quoque superemineret.

40

Sed & olim iuuenis, vt hinc iam nos demum extricemus, coram celebri Theologorum concione diximus: quod sicut per totam vitam Dominus gloriam animae quasi premebat, ne in corpus efflueret: sic saltem in cruce retinuit gaudium, quod suapte natura ex clara Dei notitia prodiret. Gaudium, fateor, ex Deo viso in voluntate necessario nasci non secus atque ex sole lumen, calorem, ex igne. Sed retraxit aliquando sol radios suos, & ne calefaceret, compressus est etiam ignis: quare nihil mirum videri cuipiam debet, si in hominum redemptione per hominis vnius dolores explenda voluptas omnis reprimeretur, quam alias ex visione Dei proficisci naturae ratio demonstrat. Nec obstat, quod beatitudinem Benedictus huius nominis duo decimus definiuit in visione & fruitione consistere. Christus autem beatus fuit in via. Quoniam illud pontifex tradit de beatitudine consummata: Christus autem licet habuerit essentiam beatitudinis, non tamen accidentia, quae inde per se etiam consequuntur. Decuit enim eum per passionem consummari. Quanquam & frui tio fine gaudio intelligi potest: fruitur enim arboris suae fructibus, tunc etiam homo, cum per morbum voluptatem nullam capit ex eis. Ita Christus non solum videbat sed etiam truebatur, quamuis derelictus a Deo omnique penitus so latio destitutus non gaudebat. Quamobrem, vt caeteri martyres gaudium sibi futurum ante oculos posuit, vt crucem sustineret confusione contempta ad Hebraeos. 12. ca. Vbi miris omnino modis & charitatem suam in nos commendauit & exemplum. Certe siue primo siue secundo seu tertio modo quaestionem soluas miraculum facis: sed est hod postremum eo plausibilius, quo maiores in nobis igniculos excitat tum poenitentiae tum amoris tum gratitudinis. Sed sit iam huius questionis finis. Perspicuum est enim, in re sterili & ieiuna non paruam & exiguam copiam e locis Theologiae suppeditatam. Restat tertium questionisgenus pertractandum eius, quae a fide & natura pendet: de qua re capite sequenti disseremus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12