Quaestio 1
Quaestio 1
An actus malus interior a voluntate elicitus, et eiusdem exterior ab eadem imperatus sint duo peccata.
Questio 1. An actus malus interior a voluntate elicitus, & eiusdem exterior ab eadem imperatus sint duo peccata.
TRVM actus interior a voluntate elicitus, & actus exterior a voluntate impera tus, puta concupistere rem alienam, & secundum illam concupiscentiam de facto urari, sint duo peccata, vel vnum tantum.
Et videtur, quod sint duo peccata, quia duo mali actus eliciti a voluntate sunt duo peccata: ergo actus elicitus, & imperatus erunt duo peccata. Antecedens patet. Probatur consequentia, quia plus differunt actus elicitus & actus imperatus, quam duo actus eliciti Contrarium asserit hic Magister in littera dices, quod quamuis sint duo actus, tamen sunt vnum peccatum. Hic quattuor sunr videnda. Primo de quesito. Secundo, vtrum, conuersio, & auersio sint duo peccata Tertio vtrum transeunte actu peccati remaneat in anima reatus peccati. Quarto, vtrum vitia capitalia, & quaecuque alia vitia specic distinguantur.
RESOLVT IO. Et2tt. 5. Malus actus interior a voluntate elicitus, & exterior eiusdem ab eadem imperatus absquae temporis interu allo sumpti, sunt vnim dunt axat prccatum, quemadmodum si inter utrumquae actum nonnulla intercipiatur mora duo esse censentur.
Articulus 1
Vtrum actus malus interior a voluntate elicitus et eiusdem exterior ab eadem imperatus sint duo peccata
ARTICVLVS I Vtrum actus malus interior a voluntate elicitus & eiusdem exterior ab eadem imperatus sint duo peccata.
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod actus exterior, & interior dupliciter possunt se habere. Vno modo, coniuncte sine temporis discontinuatio ne. Alio modo, disiuncte, puta cum vna die aliquis habet malam voluntatem, quam pro tunc opere non complet, sed aliquo alio tempore perficit malo opere huiusmodi malam voluntatem. Et iuxta hanc distinctionem pono duas conclusiones.
Prima est, quod accipiendo malum actum interiorem voluntatis, qui est a voluntate elicitus, & exteriorem, qui est a voluntate imperatus, prout sunt simul coniuncti sine temporis discotinuatione, tunc sunt vnum peccatum tantum.
1 Quia nihil demeritoriae malitiae, siue peccati est in actu exteriori nisi ratione actus interioris ij ergo actus exterior non dicit aliud peccatum distinctu a peccato actus Interioris. Anteredens patet, quia si actus exterior separa tus esset ab actu voluntatis, tunc nullum esset in eo pecca catum. Consequentia etiam patet, quia vbi vnum propter alterum, ibi vtrobique tantum vnum.
Sed contra istud videtur esse quidam subtilis doctor, qu ponit aliam esse malitiam moralem actus exteriotis, & aliam actus interioris, & per consequens videtur sequi, quo ponat aliud peccatum, quia quamuis malitia naturalis non sit culpa, seu peccatum, de quo ad praesens loquimur: tamen malitia in genere moris formaliter videtur esse peccatum.
1 Positionem autem praedictam probat iste doctor auctoritate Augustini. 15. de trin vbi ait sic, "Mala voluntate sola quilibet miser efficitur: sed miserior potate, qua des derium malae voluntatis impletur": "profecto quamuis, sic male volendo, miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum, que perperam voluisset, habere potuisset"
Et si dicitur illi, quod actus exterior non habet malitiam nisi ratione actus interioris; ipse respondet, quod ratio sit pro ipso. 1 Quia idem non est causa suiipsius, vel ratio suiipsius; igitur si malitia actus interioris est causa malitiae actus exterioris: ideo alia erit malitia, haec ab illa, sicut alia est veritas conclusionis a veritate principiorum: licet conclusio veritatem habeat ex principijs.
3 Praeterea, istud confirmatur ex dictis aliorum sicQuae distinctis praeceptis negatiuis prohibentur, in lego illa habent distinctas rationes illiciti, & per consequens habent distinctas, & proprias malitias: sed peccatum quantum ad actum exteriorem, & interiorem prohibetur distinctis praeceptis negatiuis, Vt patet in Exod. vbi actus exteriori prohibetur hoc praecepto, non mechaberis: & actus interiori hoc praecepto, non concupisces vxorem proximi tur. Et actus exterior furandi prohibetur, cum dicitur non furaberis: sed actus interior, cum dicitur non concupisces rem proximi.
Praeterea, super illud Apost. plenos homicidiis) ait glosa, Pluraliter dicit homicidiis: quia alind est homicidium voluntatis, & aliud est homicidium operis.
s Praeterea, multiplicato subiecto, multiplicatur etiam accidens: ergo multiplicata actione deformi, multiplicatur deformitas: sed actus exterior, & interior sunt duo actus, quorum deformitas est ipsum peccatum: ergo &c.
& Praeterea, peccator non efficitur magis malus nisi por additionem peccati: sed eliciens malum actum interiorem, est peccator, & idem eliciens actum exteriorem, puta, conmittens adulterium post concupiscentiam efficitur magis malus: ergo per actum exteriorem additur peccatum super peccatum actus interioris.
7 Praeterea, super istud psal. Appone iniquitatem eorum, dicit glosa, qui opus addit voluntati, inquitatem addit iniquitati.
S Praeterea, iustus iudex non infligit maiorem poenam nisi pro pluribus & maioribus delictis: sed a iusto iudico magis punitur, qui peccauit voluntate, & opere, quam voluntate tantum: ergo &c.
S Praeterea, sicut caritas, qua diligitur Deus & proximus, est gemina caritas, sic peccatum, quo offenditur solus Deus, & peccatum, quo offenditur proximus est gemi num peccatum: sed mala concupiscentia nondum expleta opere, offenditur solus Deus, cum vero expletur opere offenditur proximus: ergo &c
1 Sed istis non obstantibus teneo conclusionem primam: eo quod ipsa sit de intentione venerabilium doctorum. Vnde frater AEgidius super hac. 42. di ait, Si Deui disceptando cum membris corporalibus diceret manui tu occidisti: & pedi ad malum locum iuisti: possent manus & pedes, ac omnia alia membra respondere Deo, quod domina eorum voluntas haec iussit: & Deus indidit eis oi dinem hunc, quod obediant voluntati. Et ideo si esset aliud peccatum in actu exteriori, quam peccatum ipsius voluntatis imperantis talem actum, tunc huiusmodi peccatum retorqueretur in ipsum Deum, qui legem hanc on mnibus alijs tam membris, quam potentiis indidit, vt obediant veluntati Et hec videtur esse intentio Ansel in lib. de conceptu virginali, vbi in persona membrorum de exteriori actu loquens sic ait, Deus nos & potestatem nostram, quae est in nobis, subrecit voluntati, vt ad imperium eius non possimus non mouere nos, & non sacere, quod vult. Et subdit, quoi membra possunt dicere, obediendo voluntati, obedimus Deo, qui nobis hanc legem dedit.
2 Praeterea, cum nullus actus sit peccatum, nisi sit voluntarius: & eodem velle sit voluntarius actus interior, & actus exterior, prout sunt simul iuncti: ideo licet actus interior, & exterior sint duo actus: tamen non erut duo peccata, nec per consequens duae malitiae, vt isti contra conclusionem arguentes videntur innuere.
Ad Hoc vero, quod expeditiuis soluantur rationes istorum, pono secundam conclusionem iuxta secundum mebrum praemissae distinctionis: & haec est quod mala voluntas accepta vno tempore sine actu exteriori, & alio temporo ad huiusmodi malam voluntatem iteratam coniungitui actus exterior, tunc sunt duo peccata: quia vbi duplex est malus actus voluntatis, ibi duplex est peccatom: sed illo casu posito propter iterationem malae voluntatis est ibi duplex malus actus voluntatis: ergo &c. Vnde non suni ibi duo peccata, ex eo, quod actus interior connumeratur actui exteriori; sed potius ex eo, qud interior connumeratur actui interiori¬
Ad primum argumentum dicendum, quod licet per illam auctoritatem bene habeatur, quod concurrente actu extrinseco cum intrinseco peccatum sit grauius ceteris paribus, tamen ex hoc non habetur, quod sint duo peccata. Ad secundum dicendum, quod per malitiam intelligendo peccatum, tunc nihil de malitia est in actu exteriori formali ter: quia vt sic, tota malitia est in voluntate. Et ideo non est ad propositum, quod iste doctor adducit de conclusione; quia conclusio habet veritatem distinctam a veritate principij, dato enim, quod nullamentio fieret de principio, adhuc tamen conclusio esset vera veritate demonstra bili, principium autem est verum veritate indemonstrabili. Vnde conclusio non habet veritatem suam a principiis, quamuis euidentiam suae veritatis quo ad nos possit habere ex principis, sed actus exterior de se non dicit aliquoc peccatum, & si imputabilis esse debet, oportet, quod hoc sibi conueniat inquantum coniunctus est actui voluntatis eli cito, quo ipse est imperatus.
Ad tertium dicendum, quod actus interior & exterior nom prohibentur distinctis praeceptis, vt con iunctim: sed vt se aratim accipi possunt.
Ad quartum dicendum eodem modo. Nam cum voluntas & opus separatim accipiuntur, modo quo dixi in cunda conclusione, tunc possunt dici duo homicidia, sed non vt simul sunt, tuc enim sunt vnum homicidium perfectum.
Ad quintum dicendum, quod proprie loquendo de subiecto peccati, tunc non multiplicatur ibi subiectum peccati, quia sola voluntas proprium subiectum est peccati. Vnde accipiendo deformitatem pro peccato, tunc actus exterior non dicitur deformis denominatione intrinseca, puta deformitate, quae formaliter sit in ipso, sed denominatione extrinseca, puta a deformitate existente in uoluntate, ut huiusmodi actus fiat.
Ad sextum dicendum, quod maior non est uera; quia peccator potest effici malus propter extensionem, & inensionem eiusdem peccati. Vnde saepe accidit, quod ma luoluntas intensior, & feruentior efficitur coniucta ope ri exteriori, quam fuisset sine opere. Propter quod non se quitur quod addatur ibi aliud peccatum, sed idem peccatum ntenditur & suscipit magis
Ad septimum dicendum, quod illa glosa accipit opus & uoluntatem eo modo, quo locutus sum de eis in secunda conclusione, & sic non est contra me
Ad octauum dicendum, quod a iusto iudice non datur maior poena ei, qui peccauit actu exteriori & interiori propter multitudinem peccatorum illis duobus actibus correspondente, sed propter magnitudinem unius & eiusdem peccati, quae magnitudo potest attendi & extensiue & in tesiue. Extenssiue quidem, ed quod huiusmodi poccatum fit contra Deum, & contra proximum, vel contra plures proximos: vel quia intulit plura damna & maiora. Ex hi & consimilibus peccatum dicitur: maius extensiue, eo quod ad plura & maiora damna se extendat: Intensiue vero, si ex praesentia operis voluntas magis intenditur, & magieffrenate in ipsa delectatione resoluitur, & cum maiori contemptu prorumpit in prohibitam operationem. Etiam isto modo debet intelligi illud, quod circa istam materiam dixi superius conclusione prima.
Ad nonum dicendum, quod quamuis caritas dicatur gemina obiectiue, eo quod obiectum eius sit geminum, cilicet principale & secudarium, puta Deus & proximus tamen caritas formaliter est vnus habitus. Sic licet duobus, vel pluribus actibus simul iunctis contingat aliquem peccare: tamen est vnum peccatum, quamuis actus sint distincti.
Articulus 2
Utrum concessio et accessio sint duo peccata
QVANTVM ad secundum articulum duo sunt videnda. Primo vtrum in veniali peccato sit auersio a Deo. Secundo de quaesito. Et secundum hoc pono duas conclusiones.
Prima est, quod per veniale peccatum non auertitur homo ab vltimo fine, seu ab ipso Deo; quia gratia manente in homine non auertitur homo ab ipso gratiae largito rae: sed peccante aliquo veniali peccato, tantum manet in eo gratia Dei, vt patet sanctorum auctoritatibus. Patet etiam ratione, quia solum per mortem mortalis peccati excluditur gratia, quae est vita spiritualis animae: gratia ndat esse spirituale, vt patet ex dictis superius, sed viuere vi uentibus est esse, vt dicitur. 2. de anima.
1 Forte dicetur contra istud sic. Sine illo, quod est for male in peccato, non potest esse aliquod peccatum, sed auersio ab incommutabili bono est formale in omni peccato, & peccatum veniale est peccatum: ergo peccatum veniale non poterit esse sine auersione a Deo, qui solus est incommutabile bonum.
2 Praeterea, omne, quod polluit animam, hoc auertit ab co, quod est omnino purum, & immaculatum bonum sed veniale peccatum polluit animam: ergo &c Maior pro tet Minor probatur auctoritate Aug. qui 8. li, musicae suae ait, Amor inferioris pulchritudinis polluit animam, set veniali peccato aliquis amor exhibetur rei creatae, quam Augustinus appellat inferiorem pulchritudinem.
3 Praeterea in omni motu quantum mobile conuertitur ad terminum ad quem, tantum auertitur a termino a quo: sed per peccatum veniale voluntas hominis aliquo modo conuertitur ad bonum commutabile: ergo aliquo modo auertitur a bono incommutabili, & per consequens videtur quod totaliter se auertat, quia simplex a quocumque se auertit, totaliter se auertit, & ad quodcumque se conuertit, totaliter se conuertit, cum non habeat partem, & partem, sed anima humana est simplex: ergo &c.
Ad primum dicendum, quod minor non est vera, quia auersio licet sit formale in peccato mortali, tamen non in veniali: quamuis enim veniale peccatum aliquo modo, disponat ad auersionem ab incommutabili bono: tamen formaliter & perfecte non implicat huiusmodi auersionem,
Ad secundum dicendum, quod animam pollui potest dupliciter intelligi. Vno modo per exclusionem munditiae cum inclusione deformitatis, & immunditiae, & talis pollutio auertit ab incommutabili bono, quod est omni no purum: & hoc solum fit per mortale peccatum. Alio modo per aliqualem diminutionem munditiae & dispositionem ad immunditien, & talis pollutio fit veniali peccato, nec auertit ab incommutabili bono. Primo modo accipiendo pollutionem maior est vera, sed minor est falla. Secundo modo accipiendo pollutionem, tunc econuerso minor est vera; sed maior est falsa.
Ad tertium dicendum, quod sicut videmus in motu corporali animalium, quod animal quandoque mouetur motu processiuo, & tunc quantum capit de termino ad quem, tantum dimittit de termino a quo. Sed aliquando mouetur motu extensiuo, & tunc sic capiet nouum terminum, quod tamen non dimittit locum, in quo prius quieuit, quauis maiorem locum occupet, quam prius occupauerit. Similiter in proposito quantum ad primum motum mouetur anima, vel peccatum mortale committendo, quia tunc quasi motu processiuo derelinquit incommutabile bonum, & coniungit se commutabili bono: vel per veram poenitentiam peccatum mortale diluendo. tunc enim procedit a commutabili bono & coniungitur; incommutabili bono. Sed secundo modo scilicet montu extensiuo mouetur anima, venialiter peccando: & ideo non oportet, quod auertatur a termino, in quo per veram caritatem prius quieuit: licet suo desiderio aliquo modo: extendat se ad aliqua, quae sunt citra illum terminum, pus ta citra Deum.
Secunda conclusio est, quod auersio a bono incommutabili, qua anima auertitur a Deo, tamquam ab vltimo fi- ne, & conuersio ad bonum commutabile, qua homo finaliter adhaeret creaturae, est vnum peccatum, & non plura, quia sicut in motu locali recessus a termino a quo, & accessus ad terminum ad quem non sunt duo motus, sed vnus tantum: sic in proposito auersio ab incommutabili bono, & conuersio ad commutabile bonum; non sunt duo peccata, sed vnum tantum
1 Forte contra istud dicetur sic. Duae auersiones a Deonon possunt esse vnum peccatum: ergo nec auersio a Deo, & conuersio ad creaturam, poterunt esse vnum peccatum. Antecedens patet: Probatur consequentia, quia minor conuenientia est inter auersionem, & conuersionem, quam inter auersionem, & auersionem : ergo minus facient vnum uersio & conuersio, quam auersio & auersio.
2 Praeterea, Auersio a bono morali, & conuersio ad malum morale sunt duo peccata: ergo auersio a Deo, & conuersio ad creaturam sunt duo peccata: Consequentia patet, quia plus distat Deus & creatura, quam bonum morale, & malum morale. llla enim differunt plus quam genere, vt patet. 10 met. ista vero sunt eiusdem generis, vt atet in ethicis. Antecedens probatur, quia omittere honorem parentum, quod est auersio a bono morali, & committere adulterium, quod est conuersio ad malum morale, sunt duo distincta peccata. Nam primum est peccatum omissionis, secundum vero peccatum conmissionis.
Ad primum dicendum, quod sicut non obstante, quod magis conueniant conuementia formali animae duorun hominum, quam anima & corpus humanum: tamen mi- nus conueniunt conuenientia ordinis constituendi quoddam totum tertium, quia anima cum anima nuquam constituit essentialiter vnum tertium, sicut faciunt anima & corpus: sic non obstante, quod magis conueniant conuenientia formali duae auersiones, quam auersio & conuersio: tamen conuenientia ordinis constituendi vnum peccatum magis conueniunt auersio & conuersio, quorum vnum, scilicet auersio in huiusmodi constitutione se habet, vt formale; alterum vero videlicet conuersio se habet vt materiale¬
Ad secundum dicedum, quod bonum morale& malum morale possunt dupliciter accipi: Vno modo, vt specialiter, & pprie opponitur, puta continentia & luxuria, seu mechiaAlio modo, sit se habet desperate, nec opponuntur nisi oppositone generali, puta honor parentum & adulterium, & accipiuntur primo modo, tunc antecedens est falsum, quia vno & eodem peccato auertitur homo a virtute continentiae, & conuertitur ad vitium luxuriae. Si secundo modo, tunc consequentia est falsa, quia recessus ab honore parentum, & accessus ad adulterium non faciunt vnum motum animi interceptum inter duos terminos forma¬ liter oppositos: ficut faciut auersio ab incommutabili bono, & conuersio ad commutabile bonum. Modo consequentia nulla est, si dicitur, illa, quae non sunt apta nata integrare vnum motum voluntatis, non sunt vnum peccatum; ergo illa, quae formaliter sunt vnus motus voluntatis, non sunt vnum peccatum.
Articulus 3
Utrum transeunte actu peccati remaneat in anima reatus peccati
VANTVM ad tertium articulum pono hanc cone¬ clusionem, quod reatus manet in anima cessante actu peccati, quia hoc requirit ordo iustitiae, quod, qui de linquit, debite puniatur, sed reatus est obligatio ad poeuam ratione perpetrati sceleris, seu delicti ergo &c. Minor patet ex diffinitione reatus. Maiorem probo, quia peccatum non potest trahi ad debitum ordinem nisi mediante poena. Cum igitur primum bonum post bonum ducis sit bonum ordinis: ideo ne bonum ordinis vniuersi depereat, vult Deus, qui est Dux & gubernator totius vniuersi quen libet peccantem esse obligatum ad poenam satisfactoriam vel in presenti saeculo, vel saltem in futuro. Et haec videtur esse intentio beati August. in Enchi vbi ait, quod ma um bene ordinatum, & loco suo positum eminentius commendat bona. Et subdit. Neque enim Deus omnipotens, cum summe bonus sit, vllo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi adeo esset omnipotens & bonus, vt etiam bene faceret de malo.
Forte dicetur, quod cessante causa, cessat effectus, sed ictus peccati est causa reatus: ergo cessante actu non maebit reatus.
Respondeo, quod licet maior sit vera loquendo de causa efficiente & conseruante tamen non est vera loquendo de causa, quae ita ponit rem in esse, quod tamen non conseruat eam in esse. Licet enim gladij impressio sit causa vulneris, extracto tamen gladio manet vulnus: modo dato, quod causa reatus in essendo sit ipse actus peccati, non tamen in conseruando: & ideo maior in proposito est falsa.
Articulus 4
Utrum vitia capitalia et quaecumque alia vitia specie distinguantur
Quia illa, quae vere sunt opposita oportet esse speci nce distincta. Ista patet, quia opposita non possunt esse per se in eadem specie; sed multa peccata sunt vere opposita, vt patet de auaritia & prodigalitate: ergo &c.
2 Praeterea, sicut se habet virtus ad virtutem, sic vitium ad vitium loquendo de vitiis, quae opponuntur huiusmodi virtutibus, sed largitas & castitas specifice distinguuntur: : ergo auaritia & luxuria, quae ipsis opponuntur speciice distinguuntur.
Secunda conclusio est, quod capitalia peccata sunt setem. Istud patet per glosam super isto verbo, Sex sunt, quae odit dominus & septimum detestatur anima eius. Ista autem sunt superbia, auaritia, gula, luxuria, accidia, inuidia, ira
Istorum etiam distinctio, & sufficientia sic haberi potest, quia omne peccatum mortale aut contingit ex prosecutione boni apparentis, & non existentis : vel ex fuga mali apparentis & non existentis. Si primo modo, tunc illud bonum, vel est bonum apparens honorabile, & sic est superbia: vel vtile, & sic est auaritia: vel deiectabile, & hoc dupliciter, vel secundum gustum, & sic est gula : vel secundum tactum, & sic est luxuria. Si secundo modo, tunc vel homo fugit huiusnodi malum tamquam euenturum ex roprio labore, & sic est accidia: vel ex inimica vilipensio ne, & fic est ira: vel ex aliena perfectione, & sic est inuidia
Ad secundum autem, quare ista septem vitia dicuntur capitalia: est aduertendum, quod vitium potest dici capitale, vno modo, quia punitur capitis priuatione, puta mot te, & sic omne peccatum mortale potest dici capitale, quia omne peccatum mortale, nisi per poenitentiam delatur, a iusto iudice punitur aeterna mort e. Alio modo dicitur ca itale, quia ab ipso plura oriuntur vitia, sicut in arbore ra mus dicitur capitalis, a quo plures alii rami oriuntur. Et sic septem sunt capitalia vitia, quae iam sunt enumerata, quia quamuis vnum istorum oriatur ex altero. luxta sententiam Gregorii. 31 mora tamen quodlibet istorum po est esse principium plurium specialium vitiorum.
Et per hoc patet responsio ad instantitm, quae in ista materia communiter inducitur, cum dicitur, Sola superbia, seu inanis gloria est origo omnium ceterorum vitiorum, vt ostendit 8rego. 31. mora. ergo solum erit vnum vitium capitale¬
Istud non valet, quia sicut in arbore non solum ille ramus, qui immediate oritur a trunco, sed etiam multi alii rami, qui mediante illo primo oriuntur, possunt dici capi tales: dummodo etiam ab ipsius plures rami procedant sic in proposito dato, quod superbia sit primum omnium ca bitalium vitiorum, tamen sex alia possunt dici capitalia; co quod cetera vitia ab ipsis etiam oriantur.
Est tamen hic aduertendum, quod superbia tripliciter potest accipi: nam superbia est appetitus excellentiae. lste utem appetitus potest contingere tripliciter.
Vno modo secundum quandam aptitudinem & proni tate, iuxta illud Oen. Sesus enim& cogitatio humani cor dis ad malum prona sunt ab adolescentia sua. Et sic superbia proprie non est vitium, sed potest dici radix omniu vitiorum iuxta illud, Initium omnis peccati superbia
Alio modo, prout quis concupiscit aliquam excellentiam, & sic superbia potest dici vitium generale, cum omnis mortalis peccator saltem concupiscat non subesse legi, quae est secundum rectam rationem.
Tertio modo, prout quis appetit excellentiam non quamcunque: sed excellentiam honoris, & sic superbia est quoddiam vitium speciale: quamuis sit capitale: nam talis superbia, vel est inanis gloria, vel saltem immediate ex ipsa oritur inanis gloria, vt patet per Grego. vbi supra
Ad intelligentiam cuius est aduertendum, quod isti tres, scilicet magnanimus, superbus, & vanagloriosus versantur aliquo modo circa idem, quamuis diuersis modis. Versatur enim magnanimitas, superbia, & inanis gloria circa excellentiam honoris; aliter tamen, & aliter. Nam mananimus proprie, & directe non appetit honorem: sed dignitatem honoris: appetit enim quod fit dignus honore: & ideo non est vitium: sed virtus; nam honor non exhibetur de condigno nisi virtuoso, cum honor sit exhibitio reuerentiae in testimonium virtutis, vt patet 1. ethic. Vnde non solum magnanimitas est virtus, verum etiam singularis, & magna virtus est. Nam magnanimus magna pperatur in omni virtute, quia omniumuirtutum opera taliter nititur operari, ut inde dignus sit honore: sed suerbus, uel solum appetit honorem, uel saltem magis apetit honorem, quam quod sit dignus honore, sed uanagloriosus appetit huiusmodi excellentiam cum quadam claritate & manifestatione. Nam secundum lsid gloria dicitur quasi clarias, & inde dicitur uanagloria, quasi uana cla tia, scu uana claritas, seu uana manifestatio. Et quia appeti ur aliquid prius in se, & inde ex hoc inmascitur appetitus uae manifestationis & claritatis; ideo bene dicit Crego. in mora. quod ex ipsa superbia oritur inanis gloria, quae est primum uitium capitale.