Quaestio 1
Quaestio 1
An spiritus sanctus procedat per modum voluntatis.
Et videtur, quod nont quia si procederet per modum voluntatis, tunc possent esse plures spiritus sancti, immo quasi infiniti consequenest falsum: probo consequentiam: quia uoluntas sequitur formam apprehensam: cum ergo tales formae possent apprehendi infinitae, tales formae possent esse infinitae, ergo &c.
Contra, illud, quod procedit ut amor, procedit per modum voluntatis, Spiritus sanctus procedit vt amor, ut dicunt sancti doctores, ergo &c. Hic primo videndum est, vtrum aliqua diuina persona proprie dicatur spiritus sanctus. Secundo, utrum talis persona procedat per modum voluntatis. Tertio vtrum tales personae possent esse plures. Et quarto propter uerba beati Aug. videndum est, utrum spiritus sanctus proprie dicatur nexus patris, & filii.
RESOLVTIO Licet spiritus non simpliciter dici videatur, vt tamen a spiratione dicitur, proprie tertiae personae in diuinis conuenit, quae quidem per modum valuntatis vt voluntas libertatem complatentiae concernit immut abilit ex procedit: vnde cum in hac productione perfecte alaequet suum proprium principium prodictiuum, sequitur, quod plures spiritus sancti esse nequeant solus igitur spirit ut sanctur, cum sit amor perfectus, erit proprie nexus patris, & filij
Articulus 1
Utrum aliqua divina persona proprie dicatur spiritus sanctus
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod grammaticaliter loquendo, spiritus vno modo dicitur a spiritualitate, alio modo a spiratione
Primo modo est nomen commune non solum omnibus diuinis personis sed etiam omnibus substantiis separatis, ac etiam multis corporibus Corpora enim subtilia saepissime in philosophia spiritus appellantur. Et licet illo modo sumptum hoc nomen spiritus non sit nomen proprium alicuius diuinae personae, est tamen appropriatum ex vsu scripturarum tertiae personae. Cuius atio posset esse quia in rebus nobis notis illud spiritum appellamus, in quo virtutem penetratiuam, & impulsius percipimus: sed amore nihil est penetratiuius, & impulsiuius, ergo persona diuina, quae est ipse amor productus appropriate dicitur spiritus. Etiam appropriate dicitur sanctus. Nam secundum Fustratium super 1 ethic iustum consistit in aequalitate ad alterum, sanctum autem in ordine ad Deum. Cum ereo dona, quibus in Deum ordinamur, attribuantur amori diuino, ergo illa persona, quae est ipse amor productus in diuinis, appropriate non solum dicitur spiritus, sed etiam dicitur spiritus sanctus.
Sed, si hoc nomen spiritus dicitur a spiratione, tunc non solum appropriate, sed etiam proprie conuenit personae praedictae: quia illa persona proprie dicitur spiritus, prout spiritus dicitur a spiratione, cuius personalis proprietas est ipsum spirare: sed persona diuina praedicta est huiusmodi, ergo &c
Articulus 2
Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
QVANTVM ad secundum principale, vtrum spiriomtus sanctus procedat per modum voluntatis, dico que voluntas diuina potest dupliciter considerari Vno modo, vt concernit libertatem contingentiae, siue contradictionis. Alio modo, vt concernit libertatem complacentiae, & dilectionis cum necessitate immutabilitatis sicut Deus cum maxima complacentia, & liberrime vult luam bonitatem, & tamen vult eam necessitate immutabilitatis, quia non potest eam non velle
Primo modo spiritus sanctus non procedit per modum voluntatis: quia vt sic, solae creaturae procedunt, sed secundo modo spiritus sanctus proprie procedit per modum voluntatis: quia sicut se habet verbum, seu sat entia genita in diuinis ad intellectum, sic se habet spiritus sanctus, qui est amor productus, ad voluntatem, sed, vt inferius patebit, verbum diuinum procedit per modum intellectus immutabiliter, ergo &c
Primo enim probat, quod filius in diuinis non producatur per actum intellectus, nec spiritus sanctus per actum voluntatis.
Secundo dicit, quod filius non procedit per modum intellectus, nec spiritus sanctus per modum voluntatis, simmo, vt dicit, circumscriptis per intellectum a natura diuina intellectu, & voluntate cum actibus suis, adhuc esset in diuinis generatio filij, & spiratio spiritus sancti.
Primum probat sic 1 quia si sic, tunc aut tales actus essent ipsae productiones personarum, aut huiusmodi actus essent principitalium productionum. Primum dici non potest propter tria
Primo, quia productiones personarum sunt actus notionales; sed intelligere, & velle sunt actus essentiales, ergo intelligere, & velle non sunt ipsae productiones Vtraque praemissarum, vt dicunt, est proposito per se nota
2 Secundo, quia cuicumque conuenit aliquis actus quo persona producitur, sibi conuenit producere personam, ad quam talis actus terminatur: sed intelligere, & velle conueniunt onibus diuinis personis, ergo quaelibet diuina persona generaret filium, & spiraret spiritum sanctum
3 Tertio, quia productiones filij, & spiritus sancti differunt realiter: sed intelligere diuinum, & velle non differunt realiter: quia nec re absoluta, nec re relata
Nec potest dici secundum, scilicet quod tales actus sint principia talium productionum: quia illud, cuius conditio est opposita fecunditati, non potest esse principium actus, quo aliquid producitur: quia omnis productio prouenit ex saecun ditate: sed conditio actuum volendi, & intelligendi est opposita saecunditati, quia ex ipsis nihil constituitur, vt patet 9. meta.
Secundum eorum dictum probant sic 1 Secundum idem proportionabiliter saecunditas conuenit Deo, & creaturis: sed saecunditas producendi consenit creaturis non ex eo, quod sunt intelligentes, & volentes, sed per aliquid prius, & communius. Multa enim intellectu carentia generant, & producunt, ergo natura diuina, licet sit intelligens, & volens, ex hoc tamen nulla faecunditas inest sibi ad producendum quamcumque personam. Et addunt isti, quod sicut calor ignis, si esset intelligens, & volens, causaret calorem sibi similem, ex faecunditate naturae suae, sicut nunc facit, nec ad hoc aliquid cooperaret suum intelligere, & velle, sic natura diuina &c
2 Preterea qualis est ordo rerum inter differentia realiter, t alis est ordo rationum inter differentia secundum rationem: sed vbi intellectus, & voluntas differunt a natura, ibi productio est realiter vi naturae, & non vi intellectus, aut voluntatis, ergo & in Deo &c
3 Praeterea, ex dictis aliquorum aliorum potest hoc idem argui sic. Filius, quia est consubstantialis patri, & virtute suae productionis sibi communicatur natura ideo dicitur procedere per modum naturae: sed spiritus sanctus non minus est patri consubstantialis, quam filius, nec sibi minus diuina natura communicatur, ergo etiam procedit per modum naturae.
4 Praeterea, spiritus sanctus procedit per modum alium quam creatura: sed creatura procedit per modum voluntatis, iuxta illud Hylarii in li de svno. Omnibus creaturis substantiam voluntas Dei attulit, filio vero natura dedit
Et confirmatur: quia productio spiritus sancti maiorem conuenientiam habet cum productione filij, quam cum productione creaturae: quia productiones differunt secundi differentiam terminorum productorum: maior autem diferentia est inter spiritu sanctu, & creaturam, quam inter spiritum sanctu, & filiu: sed productio filij est per modum nature, & productio creaturae per modum voluntatis, ergo &c
Praeterea, intellectus & voluntas se habet ad opposita, cum sint potentiae relationes, sed productiones diuinae sunt determinatae ad vnum
6 Praeterea, si aliqua determinata perfectio puta intellectus, vel voluntas esset ratio producendi aliquam diuinam personam, tunc nulla perfectio esset in illa psona, nisi illa, secudum quam pducitur: quia ipsa pfectio determinata non posset esse ratio conmunicandi alias perfectiones: quis eas nec formaliter, nec virtualiter contineret. Etiam qui productum non potest excedere suum principium productiuum: sed consequens est falsum, quia nulla perfectio potest deficere alicui diuinae personae.
7 Praeterea, principium, quo producitur aliquid naturale, est ipsa natura: sed spiritus sanctus est productum naturale, cum sit producenti connaturale, ergo &c
8 Praeterea, actus voluntatis non potest esse nisi respectu praecogniti, si ergo spiritus sanctus producitur per modum voluntatis, ipse prius erit cognitus, quam productus, sed illa cognitio non posset esse abstractiua: quia omnis cognitio, quam habet persona diuina respectu diuinorum, est intuitiua. Cum ergo intuitiua terminetur ad rem, vt actu existit in propria natura, ergo spiritus sanctus ante, quam per voluntatem produceretur, existeret, quod est impossibile, ergo &c
1 Beatus enim Aug. saepius spiritum sanctum nominat amorem, siue caritatem, iuxta illud 6. de tri. "spiritus sanctus est aliquid commune patris, & filij, quae communio consubstantialis, & coaeterna, si amicitia conuenienter dici potest) dicatur: sed aptius dicitur caritas", ergo &c.
Item, idem Aug in de cognitione verae vitae ait. Nihil aliud spiritus sanctus, quam amor Dei, intelligitur
Et Hiero super Ps. 15. ait. Spiritus sanctus nec pater nec filius, sed dilectio, quam habet pater in filium, & filius in patrem.
Idem posset deduci ex dictis ceterorum, dimitto tamen causa breuitatis. Sed constat, quod amor per modum voluntatis procedit, ergo &c.
2 Praeterea isti in declaratione secundae positonis assumunt aliqua minus vera: quia illud, in cuius ratione formali includitur notitia, quae est expressiua, & declaratiua notitiae simplicis, non est possibile produci, nisi principio intellectiuo, & actu intellectuali: sed verbum, quod est filius Dei patris, est huiusmodi, vt patet per. Rich. 2. de trivbi sic ait. Recte verbum Dei patris dicitur, per quem patris, qui fons sapientiae est, notitia manifestatur. Et infra eodem ca. Dei filius verbum patris dicitur: quia a solo patre oritur, per quem paterna claritas manifestatur, in patre omnis veritatis conceptio, in iverbo omnis veritatis prolatio.
3 Praeterea, quod est ipse actus intelligendi, vel terminus constitutus per actum intelligendi, necessario requirit intellectum, tamquam suum proprium principiun productiuum, verbum est huiusmodi, ergo circumscripto intellectu non posset esse verbi generatio, sicut isti assumserunt, Et eodem modo potest argui de amore, qui est spiritus sanctus respectu voluntatis.
Ad primum ergo eorum argumentum dico, quod intelligere, & velle possunt dici productiones verbi, & spiritus sancti. Ad primam probationem dico, quod intelligere, & velle diuinum possunt sumi vel essentialiter, & prout sumuntur essentialiter sunt actus essentiales, prout autem sumuntur notionaliter, sunt actus notionales
Ad secundum dicendum, quod soli patri conuenit intelligere notionale, quo intelligere verbum producitur; & soli patri, & filio conuenit velle notionale, quo amor personaliter subsistens producitur.
Ad tertium dicendum, quod intellipere notionale, & velle notionale, differunt realiter eodem modo quo ipsae emanationes differunt. Etiam falsum assumunt in probatione alterius partis, cum dicunt, quod conditio actuum intelligendi, & volendi est opposita faecunditati: quia etiam secundum philosophum ex frequentatis actibus generatur habitus, quauis enim per actus immanentes, maxime vt speculatiui sunt, non constituatur aliquid ad extra, tamen ad intra potest aliquid constitui, sicut iam patuit de habitu
Est tamen hic aduertendum, quod intelligere notionale aliqualem similitudinem habet cum actu transeunte, & cum actu immanente. Nam in eo, quod terminatur ad terminum suppositaliter existentem extra personam producentem, in hoc aliquam similitudinem habet cum actu transeunte: sed in eo, quod talis terminus est eiusdem naturae cum producente, aliquo modo conuenit cum actu immanente: quia quicquid per actum intellectus constituitur, vt est manens, totum manet in intellectu, & est intellectualis naturae, siue sit verbum, siue habitus, siue quicquid aliud sit, & eodem modo est de uelle notionali.
Ad primum secundae suae positonis dicendum, quod quamuis creaturis non conueniat producere per intellectum, & voluntatem talia, quae non habent ordinem per se ad intellectum, & voluntatem: tamen impossibile est aliquam creaturam generare verbum intellectuale sine intellectu, vel producere amorem perfectissimum sine voluntate: sic in proposito: quia filius Dei est verbum intellectuale, & spiritus sanctus caritas, vel amor siue dilectio, ideo eorum productiones debent esse per modum intellectus, & voluntatis. Vnde si calor ignis haberet intellectum, & voluntatem, vt tu ponis, quamuis calefaceret tunc, sicut nunc, tamen si verbum, vel amorem produceret, certe non produceret sicut nunc: sed necessario in talium productione intellectus, & voluntas essent sibi principium, & ratio producendi, sic &c
Ad secundum dicendum, quod etiam in his, vbi intellectus, & voluntas differunt a natura, verbum, & amoprocedunt ab intellectu & voluntate.
Ad tertium dicendum, quod quamuis tam filius, quam spiritus sanctus procedant a natura: quia intellectus, & vt luntas per modum, quo procedunt, sunt identice ipsa diuina natura, filius tamen magis dicitur procedere per modum nature, quam spiritus sanctus. Primo: quia filius generatur, generatio autem est opus naturae, vt ait Dam. Secundo: quia natura est determinata ad vnum, & ideo in generatione filij, qui procedit ab vna persona tantum magis obseruatur modus naturae, quam in productione spiritus sancti, qui procedit a duabus.
Ad quartum dicendum, quod aliter procedit creatura per modum voluntatis, & aliter spiritus sanctus: quia voluntas diuina est principium creaturae secundum quod habet libertatem contingentiae, & contradictionis, vt est domina sui actus, ita quod potest producere, & non producere iuxta beneplacitum voluntatis: sed vt est principium spiritus sancti, est libera libertate complacentiae, quae concernit necessitatem immutabilitatis.
Ad confirmationem dico, quod maiorem conuenientiam habet productio spiritus sancti cum productione filij, quam cum productione creaturae: quia productio filij, & productio spiritus sancti sunt ambae necessariae, & immutabiles; quia quamuis spiritus sanctus procedat per modum voluntatis, tamen ea necessitate, & immutabilitati procedit, qua pater diligit filium, & filius diligit patrem creatura vero contingenter procedit.
Ad quintum patet per iam dicta vel dicendum, quod quamuis potentiae rationales sint opposita respectu eorum, quae sunt ad finem, determinate tamen volunt ipsum finem.
Ad sextum dicendum, quod si intellectus, & voluntas essent huiusmodi principia, vt praescindunt a natura, & cum conclusione expressa ipsius naturae, tuc bene procederet argumentum. Sedi sic non dicimus, immo praesupponimus intellectum, & voluntatem in diuinis esse penitus idem realiter, quod insa diuina natura, nec ipsam naturam excludimus in praedictis productionibus, immo dicimus, quod ipsa natura est principium vtriusque productionis, vnius tamen, vt habet modum intellectus, eo quod talis productis terminatur ad verbum, & alterius, vt habet modum voluntatis, eo quoe talis productio terminatur ad amorem.
Forte dicetur mihi, tu dicis, quod spiritus sanctus producitur amore, quo pater diligit filium, & filius patre, & iterum dicis, quod productio spiritus sancti terminatur ad amorem, lorum: quia vbi ex parte intellectus habemus duo vocabula, puta intelligere, quod est ipsa actio intellectus, & & verbum, quod est terminus talis actionis, ibi ex parte roluntatis habemus solum vnum: ideo amor isumitur tam pro actu, quam pro termino ipsius actus, propter quod spiritus sanctus dicitur quandoque produci amore, quandoue dicitur amor productus.
Ad septimum dicendum, quod quamuis spiritus sit productum naturale, tamen quia amor est, ideo per modum voluntatis procedit.
Ad octauum dicendum, quod actus voluntatis potest comparari ad obiectum, & ad terminum per ipsum productum. Primo modo semper est respectu cogniti; sed non secundo modo. vnde nisi Deus cognosceret suam bonitatem, quae in productione spiritus sancti est obiectum diuinae voluntatis ipse numquam produceret spiritum sanctum, sed ex hoc non oportet, quod spiritus sanctus sit cognitus, cum in tali productione ipse non sit obiectum voluntatis, sed terminus actionis ipsius voluntatis.
Articulus 3
Utrum possint esse plures spiritus sancti
QVANTVM ad tertium principale, dato, quod spiritus sanctus procedat per modum voluntatis, vtrum tales personae possent esse plures, dico, quod quamuis spicitus sanctus per modum voluntatis procedat, non possunt tamen esse plures spiritus sancti.
1 Quia nullum productum perfecte adaequans per suam productionem proprium suum principium productiuum, quantum ad modum suae emanationis, potest multiplicari: da oppositum, tunc principium per tale productum non fuisset adaequatum, sed spiritus sanctus adaequat naturam dininam quantum ad emanationem immutabilem, qua aliquid immutabiliter producitur per modum voluntatis. ltam minorem probo sic: quia si eo modo, quo procedit spiritus sanctus ab eodem principio procederet aliud suppositum, tunc spiritus sanctus non esset infinitum productum, nec infinitae perfectionis; infinitum enim productum adaequat infinitum principium productiuum, saltem quo ad suum modum producendi.
2 Praeterea, in diuinis suppositis non est multitudo, nisi secundum oppositas relationes: quia vt ait Ansel. omnia in diuinis sunt idem, vbi non obuiat relationis oppositio, sed si plura supposita procederent per modum amoris sen voluntatis, tunc non caperent oppositas relationes: quia quaecunque secundum eundem modum procederent, caperent formas similes, & non oppositas, ergo talia supposita essent plura, & non plura, quod est contradictio.
Sed forte dicetur, si duo angeli, vel duo homines mutuo se diligunt, ipsi non eliciunt, siue pducunt eundem amorem, cur ergo pater, & filius mutuo se diligentes alium amorem non producunt, cum sint realiter distincta supposita?
Item, sicut ea, quae sic producuntur, quod in materia recipiuntur, multiplicantur multitudine principij receptini, sic ea, quae taliter producuntur, qued in nulla materia recipiuntur, debent multiplicari multitudine principij productiui; sed pater, & filius, qui sunt duo distincta supposita, producunt spiritum sanctum in nulla materia receptum, ergo non erit vnus spiritus sanctus
Item, spiritus sanctus non est minoris virtutis, quam ceterae diuinae personae, sed ceterae diuinae personae sunt productiuae ad intra, ergo & ipse spiritus sanctus, sed non producet seipsum, cum nihil possit seipsum producere, ergo producet alium spiritum sanctum
Respondeo ad primum, quod plures homines habent plures amores: quia absolute distinguuntur, & habet plures voluntates, in quibus voluntatibus distinctis distincti amores continentur, sed pater & filius se diligunt secundum vnam, & eandem voluntatem.
Ad secundum dico, quod pater & filius, quamuis suppositaliter sint distincti, tamen in produetione spiritus saneti concurrunt ut vnum principium ratione unius uirtutis spiratiuae, quae est diuina essentia, & ratione vnius spirationis actiuae, quae vna & indiuisa est in patre & filio; & ideo cum sint vnum principium spiritus sancti spirantunum spiritum sanctum, & non plures.
Ad tertium dico, quod spiritus sanctus non est minoris virtutis ceteris diuinis personis: quia habet in se eam dem potentiam, siue virtutem spiratiuam, quam habet pater, & filius, scilicet diuinam essentiam per modum uolumtatis immutabiliter diligentis diuinam bonitatem, non tamen spirat, siue non prorumpit in actum productionis alterius spiritus sancti: quia huiusmodi virtutem non habet sub respectu necessario requisito ad actum spirandi; puta sub spiratione actiua; sed potius habet talem virtutem sub opposito respectu, puta sub spiratione passiua,
Articulus 4
Utrum spiritus sanctus proprie dicatur nexus patris et filii
QVANTVM ad quartum principale utrum spiritus sanctus proprie dicatur nexus patris & filii, dico quod spiritus sanctus proprie dicitur nexus patris & filij
Quia illud, quod est perfectus amor aliquorum, hoc proprie dicitur nexus eorum, sed spiritus sanctus est perfectus amor patris & filij. Maior patet per Dio. de di, non ubi dicit, quod perfectus amor transformat amante in amatum, ex quo patet, quod amor habet uirtutem maxime connexiuam: minor patebit inferius.
2 Praeterea, illud, i quo consistit unitas, & conio aliquorum idem uidetur esse nexus eorum, sed P. Aug. 8. de tri. dicit spiritum sanctum esse communionem, & unitatem patris, & filij
Forte dicitur contra Aug. quod unitas patris, & filij consistit in natura diuina, in qua realiter conueniunt, & non in spiritu sancto, a quo realiter differunt.
2 Praeterea, contra conclusionem arguitur sic. Nexus uidetur esse eorum, quae secundum se sunt separata, sed trinitas personarum est inseparabilis, ut ait Aug. 15. de trin
Praeterea, semper nexus mediat inter ea, quae nectit, sed filius, qui a patre productus producit spiritum sanctum, est media in trinitate persona.
4 Preterea, omne, quod nectit aliqua, uidetur habere rationem principij aliquo modo super illa, sed spiritus santus nullo modo habet rationem principij super patre, & filium, cum ipse sit productus a patre, & filio, ergo &c.
Ad primum dicendum, quod quauis pater, & filius differant personaliter a spiritu sancto; tamen in hoc uniuntur spiritus amcto, quod diligunt se spiritu sancto, qui est mutuus amor patris, & filij, & hoc sufficit ad illud propositum, vt spiritus sanctus proprie dicatur nexus. In essentia autem pater, & filius non sic uniuntur: sed potius identificantur, propter quod esentia diuina proprie non habet rationem nexus respectu diuinarum personarum: quia secundum quod aliqua sunt idem, ut sic, non dicuntur connexa; nexus enim coniungit ea, quae distincta sunt, propter quod oportet, quod nexus sit distinctus ab his, quae nectit, & quae eidem sunt eade, illa inter se sunt eade: cum ergo diuina essentia sit eade patri, & filio, & spiritus sactus differat ab utroqee ideo spiritui sancto conuenit ro nexus respectu patris, & filii & non essentiae.
Ad secundum dicendum, quod non est necesse ea, quae nectuntur secundum se esse separata: quia sufficit, quod sint distincta. modo pater & filius, qui amorose nectuntur spiritu sancto, quauis non sint separati, sunt tamen psonaliter distincti
Ad tertium dicendum, quod quamuis nexus, vt in proposito accipitur, sit medium inter amans, & amatum: tamen non est medium inter producens, & productum per modum suppositi producentis, & producti, quale medium est ipse filius in diuinis.
Ad quartum dicendum, quod quamuis maior sit vera de eo, quod nectit efficienter, & per modum causae mouentis: non tamen est vera de connectente per modum amoris, quo modo nectuntur spiritu sancto pater, & filius.
Ad argumentum principale nego consequentiam: Ad probationem dico, quod voluntas non est principium spiritus sancti, prout apprehenditur quaecunque forma: sed tantummodo ad apprehensionem vnius formae, quae est bonitas Dei infinita: quamuis consecutiue ad apprehensionem illius diuinus intellectus apprehendit omnem formam.