Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An habitus caritatis possit augeri.

Quaestio II. An habitus caritatis possit augeri.

VTRVM habitus caritatis augmentum possit suscipo re,

& videtur quod non: quia motus aumenti terminatur ad quantitatem, sed caritas non est quantitas, eo &c Maior patet in lib praedicamentorum & 5. metph, minor similiter patet: quia caritas cum sit habitus; tportet quod sit in prima specie qualitatis

Contra, si caritas non susciperet augmentum, tunc ma taritas non esset maior alia. consequens est falsum; emo & antecedens, falsitas consequentis patet, quia cum secindum mensuram caritatis sit mensura premij in vita teata, si vnus non haberet maiorem caritatem alio, om- P secundum eandem mensuram gloriam possiderent bi oppositum saluator insinuat cum ait. In domo patromer mansiones multae sunt. Hic primo videnduni envtrum caritas possit augeri. Secundo videndum de podo augendi, seu suscipiendi magis, & minus tam caribti, quam ceteratum formarum, quae, intenduntur ac temretuntur Tertio vtrum caritas augeri possit in infinimm. Et quarto vtrum possit minui

RESOLVTIO t Aobuum videri debet, quin caritat secundum gradut in estnn in sentia augeri pessit, cum praelertim sorma quaelibs hmelici, & inuariabili essentia consistat. Vnde simplicit eCesb in infinitum non protedit, licet vespr ctius sibi non STneT senti nec secundum se nec ex parte Dei, nec ex parRm Asi ipsa manent e per vlum actum nortrum en emietae neqnuaquam possimut.

Articulus 1

Utrum caritas augeri possit

ARTICVLVS I Vtrum caritas augeri possit

QVANTVM ad primum dicitur communiter, quod caritas potest augeri

1 Quia forma, cuius proprium principium productiuum est libetum, & principium susceptiuum est variabile, & poterit esse aliter & aliter dispositum, quantum ad receptionem illius formae, illa poterit augeri, sed caritas est huusmodi, ergo &c. Maior patet: Nam agens propter sui libertatem potest aliter & aliter influere, & subiectum pro ter sui variabilitatem potest aliter & aliter influxum agenti fuscipere, & per consequens forma poterit variari, seu augeri. Minor de se nota est: quia Deus est proprium prit cipium productiuum caritatis, qui in omni sua productione ad extra agit contingenter & libere. Etiam, quod anima nostra siue voluntas sit variationi subiecta experimur quasi omni hora

2 Praeterea, omnis forma creata habens modum quan titatiuum potest suscipere augmentum, sed caritas habet modum quantitatiuum ergo. Maior patet. Minorem probo, quia omnis virtus potest comparari, vel ad subiectum in quo est, & sic dicitur qualitas, & vt fic potest suscipere magis & minus secundum quod subiecto dat magis, seu intensius & remissius esse, secundum maiorem vel minorem dispositionem subiecti; vel potest comparari ad obiectum in quod tendit, & sic induit quendam modum quantitatiuum, eo quod mensuretur ab obiecto, & vt sic dicitur vna virtus maior alia etiam in eadem specie, secundi quo fortius tendit in obiectum Cum igitur caritas sit perfectissima virtus omnium virtutum ergo &c.

Sed contra illud videtur esse quaedam opinio, quae dicit, quod motus ad caritatem non debet dici augmentum, sed alteratio.

Quia omnis motus ad qualitatem est alteratio, sed caritas, cum sit virtus, est bona qualitas mentis

Praeterea, omnis motus ad aliquem terminum, qui nit per recessum a contrario, est proprie alteratio, vndi philosophus in topicis loquens de alteratione, quae est albedinem dicit, Albius esse quod est nigro impermixtius, sed motus ad caritatem est huiusmodi, ergo &c. Probatio assumptae: quia ait August. 83. quaestionum, secundum quod augetur caritas, minuitur cupiditas: quia caritatis venenum est spes adipiscendorum, nutrimentum eius minutio cupiditatis, persectio autem nulla cupiditas.

Sed illa in nullo infringunt illud, quod primo dixi: Auctoritas etiam iam allegata expresse est pro me: quia manifeste ponit auementum fieri m caritare. Vnde idem Aug. ait ad Ponifacium & habetur In Qio. 1. Corum 1s. quod caritas meretur augeri, vt aucta mereatur perfici

Ad primum ergo dicendum, quod motus augmenti potest esse ad qualitatem, secundum quod habet modum qnantitatiuum, caritas autem, vtiam patuit, habuit modum quantitatiuum. Propter enim huiusmodi modum taritas non solum dicitur intensior, sed etiam dicitur; maior, iuxta quod ait saluator. Maiorem caritatem nemo habet &c.

Ad secundum patet per praedicta.

Articulus 2

De modo augendi seu suscipiedi magis et minus tam caritatis quam ex ceterarum formarum quae intenduntur ac remittuntur.

ARTICVLVS II De modo augendi seu suscipiedi magis, & minus tam caritatis, quam ex ceterarum formarum quae intenduntur, ac remittuntur.

QVANTVM ad secundum principale; qualiter au geatur caritas; sunt diuersi modi doctorum, quibus declarant formas intensibilis & remissibiles suscipere magis & minus.

Doctor enim noster ponit formam magis & minus suscipere non secundum gradus in essentia: quia illos non habet, cum forma sit simplici & inuariabili essentia confistens, vt ait auctor sex principiorum, sed vt ipse ait, forma suscipit magis & minus secundum diuersos gradus in esse, secundum quod dat magis & minus esse subiecto, propter maiorem & minorem dispositonem ipsius subiecti

Et confirmatur illa opinio sic. Sicut se habet virtus ac agere, sic essentia ad esse: sed eadem virtus in nullo variata secundum gradus essentiae magis & minus agit in passum, secundum quod est magis & minus dispositum, ergo essentia essentialiter & intrinsece, siue secundum gradus in essenitia in nullo variata, eidem subiecto dat magis & minus esse, secundum quod ipsum subiectum est magis & minus dispositum.

2 Praeterea, gradus formae mutatus in essentia mutat peciem, quia formae sunt sicut numeri, vt patet 8. meta 1 Sicut. n. in numeris, quacuque vnitate addita, vel remota mutatur species numeri: sic quocumque gradu mutato quantum ad essentiam forme, mutatur species secundum talem formam: sed caritas, vel albedo, & cetera consimilia accidentia in eadem specie manentia suscipiunt magis & minus, ergo huiusmodi susceptio non erit quantum ad gradus in essentia: sed solum quantum ad gradus in esse

3 Praeterea, si caritas & ceterae huiusmodi formae susciperent magis & minus secundum essentiam suam, tunc in abstracto dicerentur secundum magis & minus consequens est falsum, ergo & antecedens, falsitas consequentis patet, quia dicit philosophus in praedicamentis, quod iustitia non dicitur magis & minus iustitia: probatur con sequent ia: quia quicquid conuenit formae secundum essentiam suam, hoc conuenit sibi in abstracto.

4 Praeterea, si caritas augeretur secudum partes essentiales sibi additas suceessitie, aut illae partes differrent ni mero solum, & hoc non: quia plura solo numero differentia non possunt esse simul in eodem subiecto; aut differ rent specie, & tunc caritas aucta non esset eiusdem rationis; quorum vtrumque est irrationabile

3 Preterea, Simplicius super praedicamenta dicit, quod intentio Aristo, fuit, quod formae non suse: piant magis & minus in se, sed pro vt percipiuntur a subiectis. Ad illas rationes respondet quidam doctor, qui est contrariae opinionis.

Ad primum dicit, quod non est simile de agere & vir ture, & de esse & essentia: tum quia agere differt a virtute tum quia plura requiruntur ad agere, videlicet subiectum dispositum.

Sed illa solutio nulla est quantum ad ambas suas partes, 1 Quia sicut agere differt a virtute, sic esse differt al essentia; sicut doctor noster probauit in multis suis quaestionibus & tractatibus.

Nec valet secunda nota solutionis: quia cum actus actiuorum sint in patiente praedisposito, non minus requiritur disposito in subiecto ad hoc, quod recipiat esse ab es entia, quam ad hoc, quod recipiat agere a virtute, siue potentia, sic ergo nulla

Ad secundum dicit, quod pars adueniens non facit ci ritatem auctam esse alterius speciei: quia non affert nouam rationem: sed est aliquid eiusdem rationis cum prima

Sed oppositum istius dicti probat ratio, ideo nisi ad probationes respondeat, solutio non valet.

Ad tertium dicit, quod formae in abstracto possunt dici maiores, sicut dicitur maior iustitia in vno, quam in alio: sed magis & minus aduerbialiter de ipsis non dicitur: quitalia inhaerentiam praedicati determinant. Nullum autem essentiale praedicatum in est suo inferiori secundum magis & minus.

Sed nec illud valet. 1 Quia quod iustitia dicitur magna, vel maior, vel m xima, hoc non est propter aliquem gradum essentialem qui sit in ipsa iustitia, sed est propter modum quantitatiuum, quem sortitur iustitia in ordine ad obiectum, sicut dixi in primo articulo illius quaestionis

Et cum addunt secundo, quod nullum essentiale praedicatum inest suo subiecto secundum magis & minus; di co, quod verum est, & causa illius veritatis est; quia non habet gradus essentiales; si enim haberet huiusmodi gr¬ dus, tunc posset praedicari secundum eos etiam in abstracto.

Ad quartum dicit, quod realitates, secundum quas fit formarum intensio, nec distinguuntur specifice, nec numeraliter, nec aliquo modo praescinduntur vt distincta in actu, sicut nec partes continui dicuntur actu distingui; dicuntur autem distingui in potentia, inquantum minor gradus potest esse, exclusa realitate maiori.

Sed nec illa solutio sufficit. 1 Quia quandocunque aliqua sic se habent quod al nuicem sunt separabilia, & ex parte ante, & ex parte possi necessario conuincuntur ab inuicem realiter differre, sed ecundum te minor gradus precedit huiusmodi realitate additam & sequitur eam. quia, vt dicis, potest manere exclusa tali realitate, ergo necessario sunt aliquo modo distincta: omnia aute, quae differunt, aut differunt numero aut specie, aut genere, aut anologia; quocunque autem istorum dato, apparet & stat argumentum in vigore suo

2 Praeterea, vnum quodque quantum habet de entita te tantum habet de vnitate, ergo cum huiusmodi gradum essentiae superuenientem appelles realitatem, & omnis realitas sit entitas, necessario dabis sibi aliquam vnitate, quod enim non significat vnum, nihil significat, vt dicitur 4. metaph. Sicut igitur illud superueniens dicit additam entitatem, sic dicit additam vnitatem, & per consequens etiam iuxta tua principia illa erunt vere aliquo modo distincta.

Ad quintum dicit sicut ad tertium, & addit, quod ratio albedinis non magis inest maiori albedini, quam minori nec perfectius inest, quamuis perfectior sit albedo

Sed illud quod hic addit multiplicem includit defectum 1 Quia vna albedo non est maior, loquendo de magnitudine essentiali, de qua ille doctor ad praesens loquitur;, sed solum magnitudine materiali, siue fundamentali Propter quod dixit Arist. in praedicamentis. Quanta su erficies, tantam albedinem dices, quasi dicat. Non ex magnitudine essentiae competit talibus formis praedicatun hoc, quod dicantur magnae: sed solum ratione extensio uis, quam sortiuntur ab extensione suorum subiectorum; secus tamen est de virtutibus, vt patuit superius

2 Praeterea, dicere, quod ratio albedinis perfectius non conueniat vni albedini, quam alteri, posito, quod vna albedo perfectior sit alia, loquendo de perfectione essentiali, de qua ad praesens ille loquitur, est tollere adaequationem inter diffinitionem & diffinitum, & est dicere, quod d iffinitio non sit sermo expressiuus quidditatis & essentiae rei, quae omnia sunt contra Arist. in li. topicorum, & multis alijs locis

Sunt etiam quidam alij, qui directe arguunt contra pra dictam opinionem nostri doctoris. Primo sic

Si caritas quantum ad essentiam est indiuisibilis, ergo quicunque homo existens in caritate haberet tantam caritatem, quantam habet Christus, consequens est falsum,

2 Praeterea: si caritas augeretur propter dispositoni subiecti, cum talis disposito intendatur, aut huiusmodi disposito habet gradus in essentia, aut intenditur ratione alterius dispositonis, & sic, vel erit processus in infinitum, vel dabis aliquam formam habentem gradus in essentia, qua data, eadem ratione quaelibet alia forma gradus habebit in essentia

3 Praeterea, si caritas posset augeri propter dispositonem, eadem ratione posset minui propter indispositionem ubiecti consequens est falsum, consequentia patet: quia vt dicitur 1. posteriorum. Si affirmatio est causa affirmationis, tunc negatio erit causa negationis.

4 Praeterea, esse accidentis non differt ab essentia acc dentis, ergo, si suspicit aliquod accidens magis & minus secundum esse, etiam suscipiet secundum essentiam: quia quae sunt eadem & indistincta, quicquid conuenit vni, & reliquo, ergo &c

Praeterea, si ex sola maiori, vel minori dispositione subiecti forma susciperet magis & minus, tunc aer aequali ter dispositus aequaliter illuminaretur ad praesentiam luna sic vt ad presentiam solis; cuius oppositum euidenter expimur e Praeterea, arguunt quidam alij sic. Si caritas aeque perfecte quantum ad essentiam esset in quolibet beato, tunc omnes aequaliter praemiarentur consequens est falsum te ste Christo, qui ait. In domo patris mei mansiones multae sunt, probatur consequentia: quia praemium non respondet actui; sed habitui caritatis

3 Praeterea, capacitas superiorum angelorum est maior, quam inferiorum: sed perfectio debet esse proportionata perfectibili, ergo, si angelus superior non haberet maiorem caritatem essentialiter, quam inferior, tunc inferiori existente beato propter repletionem suae capac tatis, superior non esset beatus: quia penes suam capacitatem non esset repletus.

3 Praeterea, Commentator 8. physicorum ait, quod cum aliquid mutatur de albo in nigrum, partim habet de termino a quo, & partim de termino ad quem, ergo huiusmodi formae essentialiter habent partes

S Praeterea, arguunt alii hoc idem sic: Si tales formae non haberent gradus in essentia, hoc esset pro tanto: quiessentiae earum sunt simplices, sed esse non est minus sim plex, quam essentia, ergo nec haberent gradus in esse

10 Praeterea, omnis realis alteratio terminatur ad veram qualitatem, sed motus intensionis, quo forma suscipit magis, est vera alteratio, ergo terminatur ad aliquan qualitatem, sed talis qualitas non potest esse illa, quae praefuit: quia ad illud, quod est actu, non est motus, cum motus sit actus entis in potentia secundum quod in potentia vt patet 3. physicorum: Nec potest esse totaliter altera forma a prima: quia per hoc prima non intenderetur etiam luae formae solo numero differentes essent in eodem, ergo erit secundum alium gradum in essentia eiusdem formae, oui uera qualitas dici potest.

11 Praeterea, relatio non potest intendi, nisi intendatur suum fundamentum, sed participatio formae est quadam relatio, cuius fundamentum est ipsa forma, ergo non potest maior, vel minor participatio esse, nisi forma in essentia sua habeat gradus & partes.

Sed illa quamuis sint difficilia, tamen solui possunt ex dictis doctoris nostri bene intellectis.

Ad cuius intellectum est aduertendum, quod non per omnia consimiliter ponit doctor noster susceptionem fi- ri in caritate, & in ceteris formis: quia licet eidem anime magis dispositae vno tempore, quam alio eadem caritas det magis esse, vt dixit ille doctor, distinctione 17. q. 8. tamen Deus ratione suae libertatis sine omni nostra coopi ratione potest animae infundere caritatem, & ipsam disponere iuxta libitum suae voluntatis, sicut dixit ille idem doctor eadem distinctione q4. vl.

Ad primum igitur argumentum dicendum, quod quamuis in Christo non sint plures partes essentiae caritatis: quia tales partes caritas non habet; est tamen in eo esse carissimum & Deo maxime gratum: quia sicut dicit doctor noster dist. 17. q4.11 anima Christi tantam recipit gratiam & caritatem, qua sic replebatur eius capacitas tam actualis, quam possibilis, quod si talis anima vlterius fuisset aucta in gratia, non remansisset in eadem specle¬

Ad secundum dicendum, quod quamuis illud argumu tum aliquam apparentiam habeat de alijs accidentibus magis & minus suscipientibus via naturali, de caritate tamen, & gratia, & ceteris virtutibus a Deo per creationem infusis, nihil concludit: quia omnem talem forma Deus potest secundum magis & minus intimare subiecto, nulla praeuia requisita dispositione, ita quod eadem essentia caritatis indiuisibilis secundum gradus essentiales, secundum quod magis a suo creatore intimatui subiecto, & intimius radicatur in eo, secundum hoc dat magis & nobilius esse subiccto, & magis participatur a subiecto.

Sed quantum ad susceptionem magis & minus, prout est in rebus naturalibus, tunc doctor noster met facit illud argumentum contra se 2. suo quolibet quae. 14. Et re spondet ad ipsum sic. Dicit enim, quod intensio & remissio, quae est in secundis qualitatibus reducitur in intensio nem & remissionem, quae est in primis qualitatibos, & illa reducitur vlterius in intensionem & remissionem, quae est in raritate & densitate, haec autem, quae est in raro e denso non reducitur vlterius in aliquam accidentales dispositionem, sed immediate reducitur in partes quan titatiuas materiae, quae ex sua natura hoc habent, quoc possunt ab agente constringi, & sic intenditur densitas, & possunt ab eodem agente distendi & dilatari, & sic intenditur raritas: Et per hoc cessant multae cauillationes, uae a modernis doctoribus inducuntur contra doctotem nostrum, quae omnia procedunt ex ignorantia istius solutionis.

Et si aliquis instaret dicens, quod calidum & frigidum, humidum, & siccum, non debeat reduci ad rarum & densum: quia qualitates primae non debent reduci ad secundas

Respondet doctor ibidem, quod quamuis calidum & frigidum &c. sint priora raro & denso per comparationem ad agens quia agens calefaciendo rarefacit, raritas tamen & densitas sunt priores quantum ad materiam, quia materia rarefiendo calefit. et quia illa solutio fit in ordine ad materiam, igitur &c

Ad tertium patebit in quarto istius quaestionis articulo, Ad quartum dicendum, quod esse accidentis est quidam modus perfectiuus, quem sortitur subiectum ex con iunctione sui cum accidente, qui quidem modus non est essentia accidentis: quia ille modus intenditur & remittitur, secundum quod ipsum accidens magis & minus subiecto intimatur

Ad quintum respondet noster doctor 1 sententiarum dist. 17. qu.8. in solutione quarti argumenti dicens, quod non est simile de luce & de formis realibus, de quibus ad pre sens est sermo: quia lumen intentionaliter est in medio. quod probat: quia duae intentiones solo numero differentes a duabus candelis deriuatae possunt simul esse in eadem parte medij quia si tales candele in eadem linea ex opposito ponantur, homo existens in vna parte uidet ilam, quae sibi opponitur, & existens in alia par e eiusdem ineae uidet aliam, quod non contingeret, nisi in omni pare te illius lineae essent intentiones ambarum candelarum, quae tamen solo numero differunt. Et quia talia intentio nalia dependent quasi totaliter ab agente: quia non solun in fieri, sed etiam in facto esse, & in conseruari dependent a suis productiuis; hinc est, quod a fortiori agente, puta a sole aer etiam minus dispositus potest magis illuminari, quam a luna; vel debiliori agente aer purior, & magis dipositus illuminetur. Hinc est etiam, quod plura lumina simul praesentia eidem acri magis illuminant eum, quam vnum lumen. Quorum omnium oppositum videmus in formis realibus.

Forte dicetur, qud idem videmus in formis realibus rea¬I liter a suis agentibus inductis in subiectis. Positis enin duobus calefactibilibus per omnia aeque dispositis, & uni illorum ponatur iuxta vnum solum carbonem, & aliud uxta maximum ignem, non obstante aequalitate dispositionis in eis, illud, in quod agit ille maximus ignis, magicalefit, quam illud, in quod agit solus carbo; igitur non olum ratione dispositonis subiecti maioris, & minoris forma realis dat magis, & minus esse; verumetiam ex uirute agentis, stante eadem dispositione subiecti: possumus ergo dicere, quod non solum quantum ad formas in tentionales, verumetiam quantum ad formas reales maior effectus inducitur ex virtute agentis in fubiectis ecdem modo dispositis

Respondeo, quod, predicto casu posito, quamuis talia passa in principio sint eodem modo disposita, perseuerante tamen actione praedictorum agentium circa huiusmodi passa, immediate fit difformis disposito: quia ille magnus ignis ratione sui praedominij super tale passum ueociter disponit ipsum, & intense; propter quod tale pasum, quamuis non recipiat plures gradus quantum ad essentiam caliditatis, qu am passum alterum. illa tamen caliditas tribuit sibi magis esse calidum ratione maioris dispositionis receptae per actionem ipsius ignis ipsum alterantis. Forte iterum dicetur mihi, posito, quod praedicta duo calefactibilia ambo sint summe disposita, ita quod nullum illorum est vlterius disponibile ad calorem: quia vtrumque est summe dispositum.

Respondeo, quod, casu posito, carbo ita perfectum daret calorem passo, quod ipse contingeret, sicut maximus ignis; immo vna sola scintilla contingens talem materi; summum calorem in ea induceret: quia ipsam incenderet, & daret formam ignis.

Ad sextum nego consequentiam cum sua probatione quia non variatur praemium aternum propter variationem essentiae ipsius caritatis; sed variatur huiusmodi pra mium penes maiorem, & minorem intimationem ipsius essentiae caritatis in mentibus beatorum; iuxta quam intimationem maiorem, vel minorem quilibet beatorum est magis, vel minus carus ipsi Deo.

Ad septimum dicendum, quod si ex proportione ang lorum vis arguere proportionem caritatis eorum, tunc sicut angeli differunt specle, sic oporteret te dicere, quod caritates eorum differrent specie, & tunc Doctor noster concederet tibi gradus essentiales in caritate: quia tales gradus ponit in omnibus differentibus specle. Sed illuc non oportet: quia dato, quod nullus sit gradus in essentia caritatis, adhuc Deus replebit capacitatem cuiuslibet angeli, secundum quod formam caritatis carendo & infuendo ipsam intensius, vel remissius intimat cuiuslibet menti iuxta suam capacitatem Posset etiam dici, quod cuiuslibet mens secundum quod habet maiorem capacitati secundum hoc etiam habet maiorem dispositionem, propter quod caritas aequalis, quo ad gradus essentiae, dat talibus angelis varios gradus quantum ad esse, propter quo vnus carior est Deo, quam alter secundum magis & mi- nus esse, quo participant caritatem, ratione cuius etiam a Deo diuersimode praemiantur.

Ad octauum dicendum, quod Commen: non dicit partem nominaliter, sed partim aduerbialiter. Ex quo patet, quod non est intentio Commen. quod ipsum mobili habeat partem vnius essentiae & partem alterius essentia terminorum, sed intendit dicere, quod mobile non sit totaliter elongatum a termino ad quem, sicut fuit antequam inciperet motus; nec sit totaliter elongatum a termino quo, sicut erit postquam completus est motus, sed quod sit in quodam siuxum vtrumque aliquo modo contingente.

Ad nonum dicendum, quod illud non est propter minorem simplicitatem ipsius esse, sed propter varietatem d: spositonum, ex quibus contingit, quod eadem essentia formae virtualius, & minus virtualiter dat esse; sicu enim posito, quod agere non sit minus simplex, quam vitus, a qua procedit, eadem tamen virtus non mutata fortius ageret in materiam magis dispositam, quam minus dispositam, sic &c

Ad decimum dicendum, quod motus intensionis ter minatur ad eandem qualitatem, quae praefuit, quamuinon secundum idem esse, quo piaefuit, sed secundun nobilius, & virtualius esse, quod tali motu acquiritur i subiecto.

Ad vndecimum dicendum, quod fornia est fundamen tum illius participationis, non quomodocumque, sed vi vir tualiter continet pluralitatem graduum in esse, quos gradus formaliter communicat subiecto, cum capax eori efficitur per congruentem sui dispositionem, & ideo vi sic, sibi mutuo correspondent fundamentum & relatio puta esse secundum gradus in esse, & ipsa participatio

Sed contra praedictam doctoris nostri positionem sunt in hac materia etiam multorum doctorum opiniones quamuis aliquae magis directe, aliquae vero minus. Dicit enim quidam Doctor de nostris, quod forma iuscipien magis & minus, suscipit non solum participatione subiecti magis & minus, sed etiam secundum se

1 Quia materia est propter formam, & non econuer so, ergo diuersa disposito in materia est propter diuersum gradum perfectionis, qui est in forma, puta, quia for¬ ma sic requirit, ideo materia sic est disposita, ergo form non iuscipit magis, & minus: quia participatur secundum magis & minus a subiecto, sed econuerso

2 Praeterea, motus secundum formam non est aliud quam forma incompleta in ordine ad complementum, cum ergo motus sit partibilis, igitur forma, quae acquiritur per motum secundum se, habet gradus secundum magis & minus. Vnde ait Commentator 2. physicorum quod in aliis generationibus a generatione substanti ae partes opposit suceessiue recedunt a subiecto, & fiunt in ipso partes generari.

3 Praeterea, id, quod conuenit alicui secundum suum esse actuale, & secundum suum esse potentiale, hoc conuenit sibi secundum se, & secundum essentiam suam: sec suscipere magis & minus conuenit formae secundum suu esse actuale; quia actu fit in subiecto per actionem agentis secundum magis & minus nihil autem fit actu, nisi potentia prius fuerit, ergo secundum suum esse potentiale etiam habuit prius esse magis, & minus, & per consequens cum sibi conueniat secundum vtrumque esse, conuenie sibi secundum se, & secundum essentiam suam.

Sed nec illa concludunt Ad primum ergo dicendum, quod quamuis materia dicatur esse propter formam ratione dignitatis, & perfectionis, quae magis sunt in forma secundum se considerata, quam in materia, tamen quantum ad mutuam conexi gentiam, non solum materia est propter formam: sed etiam forma propter materiam, nec valet consequentia; qui quamuis materia sit propter formam, tamen non oportet, quod diuersi sint gradus in essentia formae propter d uersos gradus, qui sunt in dispositione materiae, quia huiusmodi dispositiones sunt ad hoc, vt ipsa materia diuersimode perficiatur secundum diuersos gradus in esse uirtualit er contentos in eadem essentia formae.

Ad secundum dicendum, quod motus proprie loquendo non est forma, sicut via non est terminus: quia motus est via in formam. Et si aliquo modo secundum suum esse materiale motus diceretur idem, quod forma, vt sic ij se motus non esset diuisibilis, nec haberet partes essentialiter distinctas: sed secundum suum esse formale motus est quidam fluxus, & est quid formaliter suceessiuum, & vt sic, non est idem, quod forma cum forma sit secundum suam naturam ens formaliter permanens Commen. etias videtur ibi loqui de partibus quantitatiuis; quia si aliqua magnitudo, quae est calida, debet frigefieri, illa magnitudo non similis relinquit calorem in omnibus suis partibus, sed suceessiue¬

Ad tertium dicendum, quod forma fit per agentis actio nem actu in subiecto secundum magis & minus, inquan tum subiecto magis, & minus disposito per actionem ipsius agentis, forma dat magis, & minus esse, & isto modo secundum magis & minus etiam fuit in potentia antequam esset in actu; sed nec nunc actu suseipit magis & mi nus in essentia, nec tunc ad tales gradus fuit in potentia Magis etiam proprie diceretur, quod forma dat esse secu dum magis & minus, quam quod suscipiat eise secundi magis & minus: quia forma non suscipit esse, sed dat esse, & subiectum per formam suscipit esse. Minor ergo est nim ganda modo, quo ille ponit eam.

Est igitur alia opinio, quae ponit, quod forma fuscipiat magis & minus per additionem partis eiusdem rationi cum praecedente, puta caritas per additionem nouae cari tatis, & sic de alis.

Et probatur sic 1 Sicut trahens, siue intendens arcum curuitatem addit curuitati; sic intendens albedinem addit albedini, & caritatem caritati

2 Praeterea, videmus ad sensum, quod plumbum addi tum plumbo, totum efficitur ponderosius ex hoc, quod grauitas additur grauitati, & ignis additus igni totum es ficitur calidius per additionem vnius caloris ad alium; 1 Sic igitur eodem modo est in aliis

3 Praeterea, candela superueniens candelae, magis illuminat acrem.

4 Praeterea, sicut se habet augmentatio quantitatiua ad quantitatem, sic se habet alteratio intensiua ad qualitatem: sed illa nonpotest fieri sine additione nouae quantitatis, ergo nec illa sine aduentu nouae qualitatis.

Sed illa opinio stare non potest: quia vel caritas superueniens faceret vnum cum caritate preexistente, & tunc vna caritas esset forma & perfectio alterius, & altera esset subiectum istius, vel maneret ab ea distincta, & tun duo accidentia realia solo numero differentia essent simul in eodem

Ad primum ergo dicendum, quod quia per huiusmodi tractum subiectum curuitatis flectitur in extremis vltra suam medietatem, & per consequens ad curuitatem melius disponitur, propter quod eade, quae praefuit, sine aliqua alia de nouo superueniente dat tali subiecto magis esse curuum. Si vero per continuationem huiusmodi tractus extrema totaliter coniungerentur, tunc dico, quod prima curuitas tolleretur, & inducitur forma circularis figurae, quae specie differt a prima curuitate.

Ad secundum dicendum, quod sicut si alba superficies adiungitur albae superficiei, ex hoc non suscipit magis intensiue: sic eodem modo de plumbo & igne: in eadem enim parte plumbi nec est maior grauitas, nec magis graue esse, quam ante fuerat. Sicut enim plures homines simul iuncti fortius trahunt nauem, nullus tamen eorum propter coniunctionem talem ad alterum est fortior in seipso intrinsece. Sic licet illi plures ignes simu iuncti extrinsece possent in fortiorem actionem, intrinsece tamen ex hoc nullus eorum esset magis calidus: quo si oppositum quandoque appareret, hoc esset pro tane to, quia materia nullius eorum, vel saltem alterius non erat perfecte intensa, vel summe ad caliditatem disposita ante huiusmodi coniunctionem, & facta coniunctione perfecte disponitur, & per consequens intensius esse recipit.

Ad tertium dicendum, quod non est ad propositum vt patuit superius: quia lumen est forma intentionalis¬

Ad quartum dicendum, quod non est simile de quantitate & aliis formis: quia sola quantitas est per se diuisibilis in partes eiusdem rationis; ideo ipsa secundum tales partes proprie augmentatur. Nulla autem alia forma est diuisibilis in huiusmodi partes, nisi per aceidens, puta ratione quantitatis, prout fundantur in quanto. & ideo non possunt tales formae intendi, vel augeri intrinsece secundum essentias, sed solum secundum esse intensum, & remissum penes dispositionem subiecti.

Sed forte dices, Si Deus separaret duos calores, quorum vnus suo subiecto dat magis esse calidum, & alter mi nus esse calidum, adhuc illi calores separati tenerent gradus suos, quamuis essent separati a subiecto, & per consequens ab omni dispositone subiecti.

Hic diceret doctor noster, quod nulla qualitas potest separari etiam per potentiam Dei ab omni subiecto: quia hoc implicaret contradictionem, vt ipse probat. 2. sententiarum distinct. 10. q. 2. Dato tamen, quod ita fiat, tunc dico, quod Deus virtute sua conseruans huiusmodi accidens, supplet omne illud, quod huiusmodi accidens in tali gradu perfectionis conseruauit in subiecto antequam separaretur, propter quod virtute diuina conferuante tale esse & operari, aut saltem aequiualens habebit separatum, quale habuit, cum erat subiecto & dispositionibus subiecti coniunctum.

Alij dicunt, quod prima forma cedit, & corrumpitur, & perfectior forma introducitur primam continens in virtute, & sic suscipitur magis.

1 Quia in omni motu reali terminus a quo, & terminus ad quem sunt incompossibiles: ita quod necessario vnus abiicitur, altero acquisito: sed in omni motu intensionis terminus a quo est forma remissa, & terminus ad quem est forma intensa, ergo acquisita intensa, abijcitur remissa

Preterea, non minus sunt incompossibiles terminus a quo, & terminus ad quem in motu ad formam, quan in motu ad vbi: sed in motu ad vbi, cum terminus ad quen acquiritur, necessario terminus a quo relinquitur, er; o idem, quod prius.

3 Praeterea, contraria non possunt esse simui, sed ph losophus s. physicorum dicit, quod minus album, & magis album sunt contraria,

Sed illud dictum non solum est falsum, verumetiam periculosum

1 Quia fide credimus Christi corpus manere tamdiu sub speciebus hostiae, quamdiu manent ibi huiusmodi species, & non ultra, sed planum est, quod illa hostia in accidentibus, siue speciebus suis suscipit magis & minus, ergo si in tali motu species primae corrumperetur, tunc intensis, vel remissis huiusmodi speciebus, non re maneret vlterius sacramentum, quod est contra fidem

2 Praeterea, frigidum praesens calido remittit calorem: Si ergo calor remissus esset essentialiter alia forma; calore praecedenti, tunc frigidum generaret calidum per se; quia agens naturale per accidens corrumpit: non enin corrumpit, nisi inquantum per se inducit aliquid in materia, ut patet per Commentatorem 12. metaphysicae: sed ipsum frigidum non potest inducere frigidita. tem: quia illa stare non potest cum calore in illo secundo gradu remisso primo, nec tepiditatem eadem ratione, ergo per se solum induceret calorem, quod est simpossibile

Ad primum igitur dicendum, quod terminus a quo non est essentia formae absolute, & simpliciter, sed est ipsa forma secundum esse, quod dat subiecto penes dispontiones, pro tunc in subiecto existentes, antequam talis motus incipiat: terminus autem ad quem est eadem forma essentialiter secundum esse acquisitum ex dispositionibus inductis per talem motum: non oportet ergo quod forma prima tollatur, sed sufficit, quod cesset in materia, quo ad esse primum, & incipiat ibi esse quo ad esse secundum

Ad secundum dicendum, quod maior est vera, sumendo ipsum esse pro termino; non autem sumendo essentiam formae pro termino etiam minor est falsa: quia in motu circulari idem punctus potest esse terminus a quo, & terminus ad quem

Ad tertium dicendum, quod quamuis maneat eadem essentia albedinis, quae prime stans cum imperfectis dispositonibus dat minus esse album, & postea inductis perfectioribus dispositonibus dat magis esse album, non tamen manent simul minus album & magis album, eo que iam esse transierit secundum quod erat minus album, & tantummodo sit esse secundum, quod actu est magis album,

Alij dicunt, quod caritatem augeri quantum ad essentiam suam potest intelligi dupliciter. Vno modo secundum partes formales, & appellant partes formales talia, sine quibus impossibile est rem esse, sicut est differentia rei, vel genus. Alio modo secundum partes accidentales quae adueniunt & recedunt, sicut dicimus carnem secundum formam, quae permanet, secundum materiam autem, quae fluit & defluit. Primo modo, ut dicunt, forma non recipit magis & minuse, secundo modo recipit magis & minus

Sed nec illud valet: quia forma simplex non habet par es materiales in essentia sua, nisi per accidens sibi cometant, puta ratione subiecti, in quo fundatur; si illud est quantum, tunc talis forma extenditur, & habebit partes accidentaliter sibi competentes. Sed caritas, de qua ille loquitur in illa quaestione, est forma sinaplex, & non fundatur in subiecto quanto.

Est igitur quidam alius, qui ea, quae ponit, uidetur radicaliter ex iam dictis traxisse. Dicit enim, quod omnem formam, quae intenditur, necesse est intendi per acquisi. tionem alicuius realitatis participantis formae illius specificam rationem: quia omne, quod mouetur, est in potentia ad illud, ad quod mouetur: quia motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia, vt dicitus 3. physicorum.

1 Omne autem, quod est in potentia, caret aliquo actu, in quem tendit per motum, vt patet 9. metaphysice: sed subiectum existens sub forma remissa, vere mouetur ad realitatem aliquam pertinentem ad genus qualitatis, ergo necesse est, quod aliqua realitas illius generis per intentionem acquiratur. Addit tamen postea, quod realitas illa secundum quam minor caritas perficitur, non potest esse integra caritas, & praecise distincte participans realitatem, aut rationem specificam, sicut vnum indiuiduum caritatis, sed participat rationem caritatis per quandam reductionem, ita quod potest dici concaritas. Est enim illa rea litas omnino impraecisibilis & re, & intellectu; vnde nec per diuinam potentiam est factibilis per se, quod capiat esse praecisum & demonstratum, nec est intuitiue intellibilis etiam ab angelico intellectu, sed solum est comtelligibilis.

Sed illa non videntur esse vera 1 Quia talis realitas augens essentiam caritatis, neces sario a Deo creabitur, postquam creata fuit essentia cari tatis, & per consequens ita terminabitur actus creationis ad huiusmodi realitatem, quod non terminabitur ad essentiam caritatis: quia nulla factio terminatur ad illud quod ante factum est, quam inceperit talis factio, sed essentia caritatis ante facta est, quam inceperit factio istius realitatis. Omne autem, quod distincte terminat actun diuinae creationis, hoc distincte potest a Deo produci por sui omnipotentiam, & distincte potest ab angelo cognosci & potest esse ens demonstratum, quae omnia praecise sunt contra te, ergo &c

2 Praeterea, omnis realitas, vel est materia, vel forma, vel compositum ex vtroque, vel modus alicuius illorum; sed illa realitas, quam tu ponis, non est materia quia tuncaritas, cuius rationem specificam participiat, esset ens materiale; nec forma, vel compositum: quia tunc posset praecise produci & cognosci, quod tum negas; nec modus: quia modus non augmentat essentiam rei, sed illa realita; superuenieus auget essentiam caritatis secundum quod tu dicis,

Praeterea, quando aliqua sic se habent, quod vnun est maioris perfectionis vel entitatis, quam alterum, si illud, quod est minoris entitatis potest habere entitatem praecisam & distinctam sine illo, quod est maioris entitatis, tunc & econuerso non repugnat illi, quod est maioris entitatis, habere entitatem praecisam ab eo, quod est mi- noris entitaris, & maxime potentia Dei in talibus operante. Sed si caritas augetur in essentia modo, quo tu ponis, tunc potest contingere, quod caritas superueniens est maioris entitatis, quam preaexistens: quia vni pueroi qui hodie habet minimum gradum caritatis, cras Deuposset infundere maiorem caritatem, quam habeat quicumque beatorum, tunc plane pateret, quod caritas superueniens, quam appellas concaritatem, esset maiori perfectionis, & entitatis, quam caritas praeestixens Cum ergo illam praeexistens habuerit entitatem praecisam, ergo & huic non repugnat habere entitatem praecisam

4 Praeterea, aut gradus praeexistens, & gradus superueniens sunt essentialiter ordinati, aut non. Si sic, tunc tales gradus necessario differut specie: quia impossibile est, esse essentialem ordinem inter ea, quae sunt eiusdem speciei & sic gradus superueniens non participaret eandem rationem specificam cum praecedente, cuius oppositum tu affirmas. Si non sunt essentialiter ordinati, tunc ita praecisam entitatem poterit habere secundus a primo, sicut primus a secundo, quia in non essentialiter ordinatis, sicut Deus vel natura potest producere primum absque secundo, sic secundum absque primo

Ad rationem suam dico, quod illud quod monetur motu intensionis, est in potentia ad vlteriorem gradum in esse, non autem in essentia, & illo esse caret, & ideo tedit ad ipsum per talem motum. Est etiam in minori manifesta petitio principij: quia hoc iste deberet probare videlicet, quod subiectum existens sub forma remissa vere monetur ad realitatem aliquam pertinentem ad ge¬ nus qualitatis, accipiendo realitatem pro parte essentiae ipsius qualitatis.

Articulus 3

Utrum caritas possit augeri in infinitum

ARTICVLVS III Vtrum coritas possit augeri in infinitum

QVANTVM ad tertium principale, vtrum caritas; augeri possit in infinitum, dico, quod caritas simpliciter, & absolute non potest augeri in infinitum, secundum quid tamen & respectiue potest augeri in infinitum & sumo hic augmentum intensiue & non extensiue. Primum probo sic¬

1 Omne, quod recipitur in aliquo limitato & finito, secundum suam naturam est limitatum & finitum, & per consequens non potest simpliciter crescere in infinitum; caritas est huiusmodi, & ergo &c

2 Praeterea, omnis natura, quae est intensibilis & augi bilis in infinitum, illa est remissibilis & diminuibilis in infinitum. Vnde, quia quanto, vt quantum est, non repugnat augeri in infinitum, ergo quantum, vt quantum est, puta mathematice sumptum, est diuisibile & diminui bile in infinitum. Sed nec caritas creata, nec aliqua aliforma suscipiens magis, & minus est remissibilis in infinitum, alias calefaciens posset per infinitum tempus remittere frigidum, quod numquam induceret aliqueni calorem, eo quod semper aliquid frigiditatis remaneret in ilio subiecto.

Et, si instantia ferretur de numeris contra maiorem pro positionem, qui augentur in infinitum, non tamen diminuuntur in infinitum, eo quod statum habeant ad ipsam vnitatem;

Respondeo, quod haec instantia non est ad propositum quia nos loquimur de gradibus formae eiusdem speciei, numeri autem differunt specie

Secundam conclusionem probo sic1 Sicut se habet notitia abstractiua Vae ad notitiam in tuitiuam patriae, sic se videtur habere caritas desideratiua tiae ad caritatem fruitiuam patriae: sed si abstractiua viae augeretur, siue intenderetur in infinitum, numquam tamen posset quantum ad perfectionem notitiae aequari no titiae intuitiuae patriae, ergo sic &c

2 Praeterea, quandocumque aliqua sic se habent, quod actus vnius, quamui cumque intendatur, non potest aequa ri actui aiterius, nec eius perfectionem attingere, attamen semper per iui intensionem sibi poterit magis, ac magis conformari, tunc illud, cuius actus sic intenditur, potest dici aliquo modo augibile, siue intensibile in infinitum, sed actus caritatis viae isto modo sic se habet respectu actus caritatis patriae, ergo &c. Maior patet: quia cum habitus cognoscimus per proprios eorum actus, ideo ex condicionibus ipsorum actuum iudicamus de condicionibus ipsorum habituum. Minor patet: quia actus proprius caritatis viae est amor desiderij, quod necessario est cum motu & affectione ipsius animi; propter quod dixit Augustinus in confessionibus suis, Ad te fecisti nos domine, & inquietum est cor nostrum, donec re quiescat in te. Sed actus proprius caritatis patriae ess delectabilissima & beata fruitio & plena mentis quietatio: sed planum est, quod praedictus actus caritati viae, cum nullo modo possit habere perfectam delecta. tionem & plenam quietationem, nullo modo poterit aequari beatae fruitioni: Quod autem huiusmodi actus caritatis viae possit semper magis conformari actui cari tatis patriae, patet: quia viator existens in statu perfectorum in suis operationibus non est minoris efficaciae, quam existens in statu paenitentium, seu de nouo conuersorum, sed existens in statu paenitentium tantae fuit efficaciae, gratia Dei sibi cooperante, quod ex merito suo actus suae caritatis magis fuit deputatus, & per con sequens actui patriae magis conformatus, quod patet: quia alias destatu penitentium non peruenisset ad statum perfectorum, ergo eadem ratione, vel potiori hoc vlterius continue poterit promereri.

Preterea, idem confirmo sic; De ratione viatoris est uamdiu manet viator, si inutiliter ociosus non fuerit, sem per suo termino poterit magis appropinquare; nam quicqid non contingit terminum, poterit propinquius accedere ad terminum, sed sola intensio caritatis facit nos ap popinquare termino nostrae peregrinationis: quia sicut sola cantas secundum augmentum diuidit inter filios persitionis &regni, sic sola caritas iuxta suum augmentum nos facit appropinquare ad huiusmodiregnum, hoc enim nulla virtus potest secundum se, excepta sola caritate, cum mnis alia virtus possit esse informis, & per consequen ine merito. Dato igitur, quod Deus iustum viatorem per infinitum tempus dimitteret viatorem, caritas in inhitum posset augmentari, quamuis numquam aequareui caritati beatorum.

Sed contratium primae conclusionis tenens quidam donor ponit absolute, quod caritas potest augeri in infinitum: ta nec secundum rationem propriae speciei caritas haetterminum, cum sit participatio quaedam caritatis innitae, quae est spiritus sanctus, nec ex parte agentis: quia Deus, qui est infinitus, producit caritatem, nec ex parte biecti, quia quanto magis caritas intenditur, tanto mapeapacitas subiecti anugetur, numquam enim vas aliod posset impleri liquore, si quanto plus susciperet uinto hab ilius feret ad suscipiendum, propter quod, vt di unt, in infinitum potest fieri augmentum caritatis. Preterea, eandem conclusionem quidam alij probant, sic Semper ratio & mensura habitus sumitur ab obiecocum igitur bonitas diuina, quae est proprium oblectum untatis sit in infinitum diligibilis, ergo &c.

3 Praeterea, perfectibile per caritatem potest ficri in nfinitum semper nobilius, ergo caritas potest in infiniti ener augeri & intendi; consequentia patet: quia semper debet esse proportio inter perfectibile & imperfectionem; mteredens probatur: quia Deus potest in infinitum crea xangelum nob iliorem: quia nulla creatura potest exhal potentiam creatoris, cum ergo uoluntas angeli sit proum subiectum caritatis, ergo &c

praeterea, vbi terminus, ad quem acceditur, per intencem alicuius formae distat in infinitum, ibi crementum bis intensionis potest esse in infinitum: sed terminus, mem accedi mus, per intensionem caritatis distat a cbis in infinitum, ergo &c

Sed illa opini o expresse esse videtur contra Aug. in eno na sic Mirigatur autem cupiditas caritate existente gnec veniat ad tantam magnitudinem, qua maior esse non possit

Preterea, nullus motus alterationis potest esse infinits, vt patet 8. physicorum, sed omnis motus intensionis est motus alterationis, ergo &c

Praeterea, si semper intenderetur, siue extederetur vo bntatis capacit as secundum intensionem caritatis, tunc nuls posset esse beatus: quia numquam repleretur capaciti, nullus autem beatus esse potest, nisi tota sua capacitas plene quietata, & per consequens repleta, ergo &c

4 Praeterea, causa formalis non potest dare materiae, o sabiecti eansalitatem materialem, seu conditionem natenalem, sed receptabilitas, seu capacitas est conditio nerialis ideo capacitas non potest augeri in subiecto xollatione caritatis, ergo &c

Freterea, talis capacitas voluntatis, quam ponis, vel tem, quod natura voluntatis, & tunc sicut natura non nieereicere in infinitum, iuxta illud Aug. 4. super Gene Smni natura est certis limitibus circumscripta. Et 2. de ani m Smnin natura constantium est certa mensura magn

ni augmenti. Sic talis capacitas idem existens, quod retat, non poterit crescere in infinitum. Aut dicit perfeorum, additam voluntati, & tunc sequitur idem, quod quia perfectio & perfectibile sunt proportionata; fi¬ nitum autem & infinitum non sunt huiusmodi, ergo &c

4 Praeterea, non magis habet Deus rationem infiniti inquantum est causa productiua caritatis, quam inquantum est causa, cuiuscunque alterius creaturae: sed ratione infiniatis diuinae non arguitur aliquod productum a Deo crescere in infinitum, ergo nec de caritate hoc arguere debemus propter Dei producentis infinitatem.

3 Praeterea, si caritas non haberet terminum secudum rationem propriae speciei ex hoc, quod est quaedam participatio infinitae caritatis, tunc cum omnis creatura participet diuinam essentiam, quae est formaliter infinita, sequeretur, quod nulla creatura esset terminata secundum rationem propriae speciei; consequentia patet: quia posita eadem causa, sequitur idem effectus.

Ad primum igitur dicendum, quod ratio & mensura caritatis creatae sumitur ab obiecto, non secundum adaequationem: quia sic Deus solus habet caritatem, sed secundum conformitatem obiecti ad potentiam, cum igitur capacitas nostrae voluntatis sit finita, ergo caritas non potest crescere in infinitum simpliciter.

Ad secundum dicendum, qud illi, qui ponunt, quod caritas existens in diuersis angelis, differt specie, sicut & ipsi ange li; illi vtique haberent dicere, quod si Deus in infinitum semper produceret nobiliorem angelum, quod semper proluceret nobiliorem caritatem. Sed dato, quod caritas eiusdem speciei sit in omnibus angelis, tunc potest negari consequentia: quia cum in eadem specie non possint dari infiniti gradus, nec in essentia, nec in esse, non uidetur, quod iliquid possit in infinitum intendi simpliciter & absolute nisi mutet speciem. Propter quod dicunt sollemne doctores, quod tanta fuerat gratia caritas in Christo. quod si amplius aucta suisset non mansisset in eadem specie. Ad probationem dicendum, quod quamuis huiusmodi proportio perfectionis ad perfectibise requiratur in perse ctionibus naturalibus, non tamen in supernaturaliter infusis. Vnde quamuis anima Christi quantum ad sua naturalia sit inferior quocunque angelo, iuxta illud psal. Minuisti cum paullominus ab angelis; caritas tamen Christi maior est, quam sit caritas omnium angelorum simul & vnite sumpta

Ad tertium dicedum, quod maior estuera, ubi aceessus ad terminum est suceessiuus, sed sic non est de accessu ad obiectum caritatis, quolibet enim actu caritatis tale obiectum attingitur. Ad minorem dicendum, quod quamuis natutaliter &entitatiue Deus distet a nobis in infinitum, est tamen cuilibet creaturae intimior, quam creatura sibi ipui, secundum quod ait Beatus Aug. in libro consessionum, propter quod cuilibet creaturae potest obiectiue coniungi secundum beneplacitum suae uoluntatis.

Virtus etiam secundae conclusionis impugnatur ab aliquibus sic

Omne finitum per continuum accessum attingi potest maxime ab eo, quod est eiusdem rationis cum ipso sed caritas cuiuscunque existentis in patria est finita, eiusdem rationis cum caritate uiae, ergo attingi potest quo ad sui aequalitatem per continuam intensionem caritatis ipsius uiae.

Praeterea, dato, quod aliquid in patria habeat tres gradus, & vnus uiator habeat vnum, & idem viator per opera meritoria acquirat secundum gradum, non apparet quare non possit illum tertium gradum attingere naxime cum sit eiusdem rationis cum isto secundo, quen iam adeptus est.

3 Praeterea, quia doctor noster hic ponit exemplum de angulo contingentiae resul tante ex diametro, & linea semicirculi; respondent illi, quod exemplum non est. ac ropositum: quia illi duo anguli sunt diuersarum rationum ideo per crementum vnius non peruenitur ad aequalitatem alterius: Sed caritas viae &caritas patriae est caritas eiuslem rationis, immo in eodem homine sumpta est eadem caritas numero, sed in his, quae sunt eiusdem speciei, per intensionem, vnius peruenitur ad similitudinem, & aequa itatem alterius.

Sed illa non concludunt, nec contra me, nec contra doctorem nostrum: Praesupponit enim doctor, quod ille proficiens in caritate maneat viator: qua hypothesi supposita arguitur sic. Quandocumque aliqua duo sic se habent, quod eis realiter annexa, a quibus absolui non pos sunt sunt diuersarum rationum, & quodam modo incom possibilia, tunc talibus sic permanentibus, per intensionem, seu incrementum vnius non peruenitur ad aequalitatem alterius, sed caritas viae & caritas patriae sunt huiusmodi, ergo &c. Maior patet: quia non potest fieri coaequa litas inter aliqua stante repugnantia inter ea, quae ipsi sunt inseparabiliter annexa,; sed minor patet expresse per Aug. in omelia, quae legitur in festo loannis euangelistae.

Ad primum ergo dicendum, quod licet caritas viae & patriae sint eiusdem rationis, tamen prout est in uiatore est inseparabiliter coniuncta his, quae differut ratione ab illis, quae necessario sunt requisita quo ad perfectionem caritatis, quae est in patria, puta hic est coniuncta enigma ti fidei, ibi autem clarae visioni obiectum diligibile clarif sime demonstranti. Hic anima viatoris reclusa est in carcere molis corporalis, de quo dicitur, Corpus quod corrumpitur aggrauat animam, & deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem: ibi aute exuta est ab omni molestia corporali. His & aliis multis consimilibus stam tibus & permanentibus in viatore, planum est, quod subiectum caritatis numquam tam nobiliter disponetur in via, qualiter in patria, propter quod eadem essentia caritatis numquam daret esse tam nobile & intensum, quase daret in patria: cum ergo caritas non suscipiat magis; & minus secundum essentiam, sed solum secundum esse, sequitur necessario, quod viator manens viator numquam per suae caritatis augmentum caritati comprehensorisipo terit conaequari. Sicut enim linea vnius cubiti signata in circulo decem cubitorum crescente circulo semper magis dirigitur & accedit ad rectitudinem, & quamuiscumque circulus cresceret in infinitum, numquam pars illa manens in circulo fieret plene recta: Si tamen separaretur a circulo in breuissima morula posset perfecte dirigi ita, quod totaliter esset recta. Sic quamuis caritas viatoris annexa statui praesentis miserie, quae circulo similatur, eo quod idem sibi respondeat pro fine, & pro principio, quia viator de terra oritur & in terram conuertetur quamuis inquam talis caritas intendatur; manens tamen infixa poriodo illius praesentis miseriae, niquam erit plene recta, sicut illa, quae est in patria: rapta vero extra statum praedictum quasi in ictu oculi perfecte dirigetur

Et per hoc patet ad secundum, & tertium argumentum.

Articulus 4

Utrum caritas possit minui

ARTICVLVS IIII Vtrum caritas possit minui.

QVANTVM ad quartum principale, vtrum caritas Possit minui, dicendum, quod caritatem posse mi nui potest intelligi tripliciter. Primo ex parte caritatis secundum se Secundo ex parte Dei. Tertio ex parte ope rationis nostrae.

Quantum ad primum dico, quod habitui caritatis secundum se non repugnat, quin minui possit: quia habitui cui competit augeri, illi secundum se non repugnat minui: sed caritati, vt patuit in primo articulo competit augeri, ergo sibi secundum se non repugnat minui.

Secundo dico, quod non repugnat caritati minui ex arte Dei: quia agens liberum habes plenum dominium super alique habitum, si ipsum potest augere, ipsum etiam potest diminuere: sed Deus per suam gratuitam, & liberam influentiam non solum causat habitum caritatis, sed etiam auget & intendit, & habet plenum dominium suer ipsum, ergo &c.

Tertio dico, quod ex actibus nostris caritatem possumus totaliter perdere, siue amittere, sed caritate manente per nullum actum nostrum possumns taritatem fmi¬ nuere. Primum patet: quia per peccatum mortale caritas totaliter tollitur, sed nostris actibus possumus peccaro mort aliter, ergo &cSecundum probando vnum praesuppono, puta quod cum actus nostri sint triplices, scilicet boni, mali, & indifferentes, per bonos actus & indifferentes caritas non minuatur. Tunc arguo sic.

1 Omnis actus noster malus vel implicat peccatum veniale, vel mortale; sed mortale non minuit caritatem; quia omne, quod minuit, aliquid adhuc reliquit, sed mortale peccatum nihil relinquit de caritate, quia ipsam totaliter tollit. Nec veniale: quia omne finitum totaliter potest consumi per ablationem frequentem alicuius finiti ab ipso; sed caritas est res finita, cum sit creata, ergo s er vnum peccatum veniale posset diminui, tunc per fre uentationem & multitudinem talium peccatorum venialium posset totaliter consumi, seu corrumpi, & per consequens, cum non habens aliquid de caritate necessario damnetur, sequeretur, quod ex solis venialibus sine omni peccato mortali necessario homo damnaretur.

2 Praeterea, si aliquis nuper conuersus habens minimum gradum caritatis peccat venialiter, aut tale veniale pecccatum diminuit aliquid de caritate, aut nihil. Si di minuit, tunc quia minimus gradus fuit, nihil de caritate manebit, & sic si talis homo moreretur, tunc propter vnum peccatum veniale , perpetue damnaretur: Si nihil diminuit, pari ratione nec aliquod aliud peccatum uenia le diminuere potest.

Sed contra illa ueritate est opinio quorundam, qui dicunt, quod caritas minuitur in sua essentia propter peccata venialia; uia homo multiplicando huiusmodi peccata acquirit habitum cupiditatis, & quanto magis multiplicatur actus huiusmodi peccatorum, tanto magis intenditur; inclinatio ad peccandum, & per consequens minor inclinatio, siuc habilitatio ad bonum, habilitatio autem ad bonum, vt dicunt, est ipsa caritas, ergo peccata venialia di minuunt caritatem. Et addunt, quod sic peccatum uenia le diminuit caritatem, quod ipsam tamen non tollit; quia in peccatis uenialibus est deuenire ad talem termi- um, ultra quem, si elicitur aliquis actus malus, qui alias esset venialis, ex tunc esset mortalis. Et illud multipliciter probatur. Primo sic

1 Sicut peccatum mortale est totalis auersio a Deo, sic peccatum veniale est aliqualis auersio a Deo, sed in totali auersione amittitur tota caritas, ergo in aliquali auersione aliqualiter amittitur caritas, ita quoe minus diligetur Deus, quam deberet diligi, Propter quod ait Aug. n libro confessionum. Quod magne Deus minus te amat, qui aliquid tecum amat, quod non propter te amat.

2 Praeterea, illud, quod in principio, puta in prima caritatis infusione facit, quod minor caritas infunditur, hoc post infusam caritate facere potest, vt caritas minuatur; sed multitudo venialium peccatorum si fuerit in homine, quando primo sibi caritas infunditur, facit, vt ei minoi caritas infundatur, ergo &c

3 Praeterea, posito, quod nunc sint duo in aequali gradu caritatis, si vnus illorum committit veniale peccatum & non alter, peccans minus carus erit Deo, quam non peccans, sed qui est minus carus Deo, minus habet de caritate, ergo ex peccato veniali caritas diminuta est in tali homine, quamuis totaliter non sit sublata

4 Praeterea, omne malum, vt malum est, tollit aliquid le bono, sed peccatum veniale est malum, ergo &c

3 Praeterea, post maiorem caritatem contingit alique sse minus dispositum pro caritate, quam antea fuerat, sed aritas sicut tu dicis suscipit magis & minus secundum maiorem & minorem dispositionem subiecti, ergo &c

e Praeterea, 83. quaestionum ait August. Cum augetur tupiditas, minuitur caritas.

Sed illa non videntur esse vera: quia sicut eisdem actibus generatur & augetur habitus, vt patet 2. et hicorum,: sic ex consimilibus actibus corrumpitur & diminuitur habitus, sed nullum peccatum veniale potest corrumperu habitum caritatis etiam vt tu ipse dicis, ergo nullum por eatum veniale potest ipsum minuere¬

Ad primum dicendum, quod licet cum peccamus venialiter, non conuertamur ad Deum tanto conatu, sicut debemus, non tamen auertimur a Deo: quia non constituimus nobis alium finem, quem Deo praeferamus; non proprie ergo dicitur peccatum veniale auersio a Deo

Forte dicetur, quod ex illa solutione illi habeant propositum: quia cum dilectio sit quaedam conuersio menti in Deum, ergo si peccatum veniale huiusmodi conuersio nem retardat, ergo diminuit caritatem

Respondeo, quod licet per ipsa venialia peccata actu caritatis, quo ad suum feruorem tepescat, habitus tamen caritatis integer perseuerat

Ad secundum dicendum, quod maior potest negari: quis multa sunt, quae rem possunt impedire, dum est in fieri, quae tamen ipsam non diminunt, cum est in facto esse

Ad tertium dicendum, quod licet quantum ad exteriorem apparentiam Deus videatur minus diligere ipsum qui est in peccato veniali, quam alium, eo quod effectun minus diligentis circa ipsum exerceat: quia ipsum pro tal peccato ad poenam purgatorij ordinat, ex hoc tamen rea liter ostendit, quod non minus diligit ipsum, quam alium quia aequale caeleste praemium ambobus reseruat, pecca tum enim veniale quamuis mereatur poenam, non tami diminuit gloriam.

Ad quartum dicendum, quod malum venialis peccati quamuis non tollat illud bonum, quod iam in anima factum est; impedit tamen illud bonum, quod pro tunc, cum tale peccatum committitur, posset fieri in anima viatoris vel dicendum, quod tollit aliquod bonum: quia facit hominem tepescere quo ad feruorem actus.

Ad quintum dicendum, quod sicut caritas est a solo Deo, sic immediata disposito quo ad caritatem in se est a solo Deo; & ideo peccata nostra venialia, sicut non attingunt caritatem, sic nec attingunt immediatam dispositionem ad eam: & ideo de magis disposito non fit minus disposi tus respectu caritatis in se, licet respectu annexorum posfit perus disponi, puta per inobedientiam & rebellionem virium inferiorum.

Ad sextum dicendum, quod si talis cupiditas est venia le peccatum, tunc non potest attingere habitum caritatis, tamen quia per talem cupiditatem vires inferiores redduntur minus habiles ad obediendum imperio voluntatis imperantis secundum rectam rationem: ergo fit homo minus feruidus, quantsi ad executionem ipsius actus; & ideo cupiditas minuit caritatem non in se quantum ad habitum, sed solum quantum ad actum

Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis taritas non sit quantitas, tamen habet quendam modum quanti.

PrevBack to TopNext