Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in Deo sit aliqua composito

Quaestio I An in Deo sit aliqua composito.

VTRVM in Deo sit aliqua composito.

Et videtur quod sic: quia in quocunque sunt plures formae actu, in illo est composito, sed in Deo sunt plures formae actu; quia, sicut ait Comm. 12. meta. "omnes formae acti ggi sunt in primo motore, quae potentia sunt in materia prima."

Contra, In quo nulla potest esse passiua potentia, in illo nulla potest esse composito: quia quaecunque faciunt compositionem, vel vnum est in potentia ad alterum, vel ambo sunt in potentia ad tertium; sed in Deo nulla est potentia passiua, vt patet 12. meta. ergo &c. Hic primo videndum est, vtrum stantialis. Secundo, vtrum composito acci dentalis. Tertio, vtrum composito mo dalis. Quarto contra tres conclusiones ex istis elicitas adducam aliqua, & re- spondebo ad ea.

RESOLVTIO. Satis dilucide aperitar, nullam penitus in Deo vtalem composit nem reperiri, neq ex materia, u forma, cum sit purissimus actus neque ex gentre, &d differentia, cum sit infinitus, nec vllo clailattr genere neque ex subiectu, er accidentercum sit simpi simus: vnde colligitur, quod nulla erit in Deo composito moda us, ex diuersis scilicet modis absolutis, quibus diuersum aliquid in de correspudtat, quando quse id diuinae derogaret simplicitai.

Articulus 1

Utrum in Deo sit composito substantialis

ARTICVLVS I. Vtrum in Deo sit composito substantialis.

QVANTVM ad primum principale, vtrum in Deo sit composito substantialis, est sciendum, quod composito substantialis dupliciter sumi potest scilicet secundum rem, & secundum rationem, prima est ex forma, & materia, seu ex actu substantiali & pura potentia; secunda ex genere, & substantiali differentia; sed neutra illarum potest esse in Deo, ergo nulla composito substantialis poterit esse in Deo.

Prima igitur conclusio, videlicet, quod non sit realis com posito substantialis in Deo, satis manifesta est apud omnes philosophantes: quia quasi omnes posuerunt Deum.s esse purissimum actum, cui nihil admiscetur de potentia, vt patet 12. meta. propter quod ait philosophus 12 meta Accidit itaque omnia participare malum. i potentialitate, praeter unum: spraeter Deu. Quamuis. enim quaelibet intelli; gentia habeat suum hyliachin, vt ait auctor de causis; Deus men de hoc penitus est immunis. Planum est igitur, quod in Deo non est materia, cum in ipso nulla sit potentia passiua; nec per consequens erit in ipso composito ex materia, & format. ergo hanc partem tanquam per se nota supponendo, probo secundam partem distinctionis sic¬

lilud non est compositum ex genere, differentia, & quod nullo genere clauditur, & est super omne genus, sed Deus est huiusmodi, igitur &c. Maior patet a destructione consequentis: quia si aliquid est compositum ex genere, & differentia, consequens est, quod ipsum sit in genere. Minorem possum probare multipliciter, Primo sic¬

1 Illud quod est causa omnis entitatis, & veritatis repcribilis in quocunque genere, non poterit claudi in ali¬ l quo genere: Deus huiusmodi. Maior patet: quia in quo¬l cunque genere poneretur, non posset esse causa omnis entii tatis reperibilis in illo genere: alias enim ipsum esset causa sui ipsius. Minorem ponit Comm. 2: metaph dicens, est enim quoddam ens per se ens & per se uerum: entitate, & veritate cuius omnia alia sunt entia, & vera

Praeterea, id, quod comprehendit in se essentialiter erfectiones omniu generum; in nullo genere clauditur; Deus est huiusinodi. Maior patet, quia in quocunque vno genere clauderetur, ceterorum generum perfectiones essentialiter non haberet. Minor patet 5. metap vbi dicitur. que est quoddam ens perfectum vniuersali perfectione, inuo congregantur perfectiones omnium generum, & illud cus dicit Commen ibidem, esse ipsum Deum.

3 Preterea, ens simpliciter illimitatum non pon: esse in genere: quia omne, quod clauditur in aliquo genere, limitatur: limiribus illius gereris, sed Des est simpliciter illimitate cum sit totaliter independens, vt patet. 8. physic. & i2: meta¬

Praeterea, si Deus esset in genere, tuc aliquid posset pfectius Deo congitari. consequens est falsum; consequentiam probo. Si. nm esset in genere, ipse esset condistinctu, ceteris speciebus eiusdem generis, & per consequens perfectiones illarum specierum Deus non comprehenderet: sed intellectus conciperet, & cogitaret entitatem illius generis, quae omnes perfectiones suarum specierum comprehederet, er- po &c. falsitas consequentis patet per Ansel. qui ait, quod Deus est, quo maius cogitati non potest. Et planum est que non loquitur de magnitudine molis, sed perfectionis, & virtutis.

3 Praeterea, hoc confirmatur: quia Deus est infinitae virtutis, vt patet 8. physic sed infinito non potest esse maius, vt patet 1. & 2. physic

e Praeterea, quod est formaliter infinitum, non potest contrahi ad esse finitum, uel ad rationem finitam, sed Deus est formaliter infinitus, ratio vero cuiuslibet generis fornaliter est finita, ergo &c.

Praeterea, illud, quod cum nulla alia re habet conuenientiam essentialem, non potest esse in genere: Deus est huiusmodi. Maior patet: quia vt ait Boethius in Commeto super Porphyrium, Cenus est cognitio collecta ex specierum substantiali similitudine: Si. n genus non diceret aliquam essentialem, seu substantialem conuenientiam eorum quorum est genus, tunc non posset praedicari de ipsis in eo quoe quid. Minor similiter patet: quia illa, quae non habent eundem modum essendi, non habent aliquam essentialem conuenientiam, sicut apparet de substantia, & accidente, sed modus essendi Dei plus differt a modo essendi cuiuscunque creaturae, quam modus substantiae a modo accidentis, cum modus essendi Dei sit infinitus, modus vero essendi creaturae finitus. Et illud intendit Dion. 1. de di. non dicens, quod Deus secundum nihil existentium est existens, & tamen causa quidem essendi est omnibus

3 Praeterea, quae sunt in eodem genere, conueniunt in vna orma, & natura, secundum Com. 3. metaph sed Deus cum creaturis non conuenit in aliqua vna natura, nec participat cum creaturis aliquam vnam formam, vel naturam,. Sed contra praedicta potest instari, & primo contra primam partem illius conclusionis.

1 Quia proprius effectus aliquid sui praesupponit in sua cauia, sed materia prima est proprius effectus Dei: in hoc enim ipse solus transcendit omnem creaturam, quod ipse Deus solus potuit causare materiam: Sed in quocuque est aliquid de materia, illud est compositum ex materia, & forma, cum materia se ipsa esse non possit sine omni forma

Contra secur dam conclusionem sic. In quocunque potest vere concipi aliquod commune indistinctum, & aliquod distinctiuum, in illo potest concipi ratio generis; & differentiae, & per consequens ipsum erit compositum ex genere, & diffetentia, sed in Deo pos sumus considerare essentiam diuinam vt communem, & indistinctam contrahibilem a personali proprietate, & ipsam proprietatem vt proprium principium distinctiuum, ergo &c.

Contra minorem, qua assumitur, quod Deus non sit in enere, potest argui multipliciter. Primo sic. Vnumquodque mensuratur primo, & minimo sui geeris, vt dicitur 1o. metaph sed vt ait Commen. ibidem, Deus est illud, quo omnes substantiae mensurantur, ergi Deus est in genere substantiae.

2 Praeterea, cuicunque proprie conuenit ratio alicuius generis, hoc est in illo genere, sed Deo proprie conus nit ratio substantiae, quae est per se esse, & alteri non inherere¬

3 Praeterea, quicquid differt ab aliquo differentia substantiali, illud est in genere, Deus differt a creatura differentia substantiali. Maior patet: quia omnis differentia sul stantialis est diuisiua alicuius generis; probo minorem: quia omne, quod differt ab altero, aliqua differentia differt, omnis autem differentia, aut est accideuntalis, aut substantialis, Deus autem non potest a creatura differre differentia accidentali, cum in Deo nullum sit accidens, vt ait Doe thius in lib. de tri. ergo differt differentia substantiali a quocunque differt

praeterea, aut Deus conuenit cum creatura genero ut differt ab ea genere, si primo modo, tunc habetur pro positum, si secundo modo, tunc erit in genere, quamuis in alio genere: quia omnis diuersitas praesupponit multitudinem; igitur diuersitas in genere praesupponit diuersa genera

Praeterea, composito secundum rationem sufficit ad hoc qu aliquid fit in genere: quia albedo est in genere, & tamen in sua essentia nullam habet realem compositionem, sed in Deo est composito secudum rationem, cum in eo multa sint differentia secundum rationem, sicut patuit de attributis.

e Praeterea, omne, quod habet conceptum determinatum, & quidditatiuum sub aliquo communi sibi, & aliis, est in genere; sed Deus dicit conceptum quidditatiue distinctum ab omnibus alijs contentis sub hoc predicamen to communi, quod est substantia, ergo &c

Preterea, Commentator dicit, quod primus motor, qui est minimum mensurans omnia, quae sunt in praedicamento substantiae, est eiusdem naturae cum eis, quorum est mensura, ergo &c.

3 Praeterea, boeth. in lib de trin dicit, duo praedicamenta manere in diuinis, substantiam scilicet, & relationem

3 Praeterea, Dam. in de duabus naturis in Christo aiti que substantia, quae continet increatam deitatem, & omne creaturam, genus est generalissimum.

10 Praeterea, quorum est vnus conceptus vniuocus, ila sunt in eodem genere, sed Dei, & cuiuscunque create substantiae est vnus conceptus vniuocus. Maior patet, probo minorem: quia plus distat albedo, & Deus, quam lapis, & Deus; eum ergo albedinis, & Dei possit esse vnus concetus analogus, puta conceptus entis, lapidis, & Dei erit vnus conceptus vniuocus, ergo &c

1 Praeterea, de quibus est vna scientia, illa sunt unius rationis, & per consequens, vnius generis; sed Dei & creaturae est vna scientia, puta metaphysica, quae speculatur ens nquantum ens, vt patet. 4. metaph ergo Deus est i genero

Sed illa non concludunt, & sunt expresse contra inten ionem Augus in de cognitione verae vitae, vbi per multa verba Aug. probat, Deum non esse in aliquo decem praedicamentorum, & ibi concludit sic dicens Decem igitur raedicamentis cuncta humana conditio includitur, & ab his omnibus proprietas summae essentiae euidenti ratione excluditur.

Ad illud igitur, quod arguitur contra primam conclusionem dicendum, quod non oportet, quod materia sit materialis ter in Deo causante: sed quod eius entitas virtualiter sit in Deo. Quomodo autem pura potentia virtualiter comprehendatur in puro actu, & vtrum habeat ideam in puro actu, inferius patebit, cum tractauero de ideis.

Ad illud contra secundam conclufionem dicendum, quod maior non est vera, nisi illud commune indistinctum aliuid potentialitatis includat, & sit determinatae, ac limitatae perfectionis, & sic minor est falsa. quia essentia diuina est purus actus, & infinitae perfectionis.

Ad primum argumentum contra illam minorem dice dum, quod philosophus, & Comm. accipiunt ibi genus large pro substantia analogice praedicante de substantia finita, & infinita sicut enim quandoque restringunt nomen generis infra genus praedicamentale, sicut cum in eodem 1O. dicitur, corruptibile & incorruptibile differunt plusuam genere, sic etiam quandoque extendunt nomen generis vltra genus praedicamentale

Doctor vero communis propter illud argumentum in quaestionibus de potentia Dei dicit, quod Deus est in genere substantiae per reductionem, sicut punctus, & vnitas unt in genere quantitatis.

Istud tamen mihi non videtur, salua sua reuerentia: quia siue aliquid per se, siue per reductionem sit in aliquo genere determinato, impossibile est ipsum comprehendere essentialiter perfectionem cuiuslibet generis: quia uamuis per accidens sit in genere, clauditur tamen sic infra limites illius generis, quod perfectiones aliorum generum sibi essentialiter non poterunt conuenire, sed perfectiones omnium aliorum generum essentialiter ipsi Deo conueniunt, ergo ipse nec directe, nec per reductionem debet in aliquo genere collocari. Nec est neessitas aliqua, quae nos cogat ad concedendum mensuram semper esse eiusdem generis cum mensurato, loquendo de genere praedicamentali. Scibile enim mensurat scientiam, & tamen nec directe, & per se, nec per redum ctionem est in praedicamento qualitatis, in quo est ipsa scientia nisi per atcidens hoc contingat, puta inquantum de aliqua qualitate esset scientia

Ad secundum dicendum, quod de ratione substantiae, vt est vnum de ro generibus, est, quod sit finitae & limitatae perfectionis, alias genus substantiae non esset aliis condistinctum, & sic ratio generis praedicamenti substantiae non praedicatur de Deo, qui est infinitus, & illimitatus.

Ad tertium dicendum, quod sicut patet 10 metaph. principia propter sui simplicitatem non dicuntur differre ali qua differentia, sed sunt seipsis diuersa, ergo Deus cum sit fimplicissimus, non differt ab eo, quod non est Deus, per aliquam differentiam additam: sed immediate per suam essentiam differt ab omnibus aliis. loquendo igitur de dis ferentia substantiali, quae est diuisiua generis, & addita generi constituit speciem, tunc minor est falsa cum suprobatione.

Ad quartum dicendum, quod Deus non proprie dicitur diuersus genere a creatura; sed debet dici diuersus plus quam genere; si enim corruptibile, & incorruptibile differunt plusquam genere, multo magis Deus & creatura, sed quia nomina sunt ad placitum, tu poteris extendere hoc, quod dico diuersum genere non solum ad ea, quae sunt in diuersis generibus, sed etiam ad ea, quae sunt extra genus, vel supra omne genus, respectu eorum quae sunt in genere, & sic concedo propositionem: quia non est contra me¬

Ad quintum dicendum, quod non quaelibet composito secundum rationem sufficit ad hoc, quod aliquid sit in go nere: omne enim, quod est in genere, vel est compositum realiter ex his, uel est componibile huic.

Ad sextum dicendum, quod non sufficit quaelibet determinatio conceptus, sed oportet conceptum sic esse determinatum, quod ipsa res concepta sit finita, & limitata. Etiam non sufficit quodlibet commune, sed debet esse commune vniuocum, de ipso, quod dicitur esse, i genere & de aliis eiusdem generis vniuoce praedicatum: haec aurem omnia deficiunt in proposito.

Ad septimum dicendum, quod Commen. sumit ibi naturam analogice, & non vniuoce.

Ad octauum dicendum, quod dicuntur duo predicamenta mamere in diuinis propter aliquam similitudinem istorun praedicamentotum, quam in diuinis videmus. substantia etiam in diuinis est per se, & relatio est ad aliud, in ceteris tamen necessario requisitis ad rationem generis non reperiuntur haec genera in diuinis

Ad nonum dicendum, quod dictu Dam, debet sic exponi. Qene ralissimum genus est, idest maxime commune. Vnde Dam. non loquitur ibi de genere praedicamentali; sed accipitur ibi large genus po quocunque communi, quod patet puer ba sua. Ait enm sic. bubstantia, quae continet supersubstanti liter in creatura deitatem, cognoscibiliter autem, & contentiue omnem creaturam, generalissimum genus est.

Ad decimum dicendum, quod minor non est vera. Ad probationem dico, quod hoc non arguit conceptum vninocum, sed analogicum de natura n ipsius analogiae, est quod vnum analogorum plus distet, quam alterum a primo, sub quo analogantur, quibuscunque enim duobus talibus datis, vel vnum dependet ab alio, vel ambo dependenta tertio donec deueniatur ad primum omnium, a quo depe dent omnia cetera ad ipsum ordinata, ex quo apparet, qu an conceptibus analogis possumus multos, & varios gradus assignare.

Ad vndecimum dicendum, quod si est scientia communis, tunc non oportet de quibus est una scientia, esse vnam rationem vniuocam: sed analogicam, & talia non sunt vnius generis praedicamentali sed vnius generis scibilis, vnde genus scibile potest esse latius, & strictius, quam fit genus praedicamentale. In tota enim philosophia na turali determinatur de vna portione praedicamenti substantiae: in 5. metaph determinatur de omnibus io. praedicamentis; aequiuocatur igitur in argumento genus prout sumitur pro genere scibili, & pro genere praedicamentali.

Articulus 2

Utrum in Deo sit compositio accidentalis

ARTICVLVS II Vtrum in Deo sit compositio accidentalis.

QVANTVM ad Secundum principale vtrum in Deus sit composito accidentalis, dico, quod in Deo non potest esse aliqua composito accidentalis.

1 Quia in illo, in quo nullum est accidens, non poterit esse aliqua composito accidentalis: Deus est huiusmodi, ergo &c. Maior patet, probo minorem: quia omno accidens, aut est proprium, aut commune, sed tam ea, qua se habent ut propria, quam ea, quae se habent ut communia, in Deo sunt penitus idem, quod sua diuina natura: quia omne tale per participationem reduci debet ad aliquod tale per essentiam, sed huiusmodi accidentia sius sint propria, siue communia substantijs creatis, conueniuni per participationem; ergo in prima substantia erunt esser tialiter idem cum substantia. Et haec est intentio Boethi in lib de trin vbi ait. Deus cum sit forma simplex, subiectum esse non potest. Et idem Boethius ait, quod in Deo nullus est numerus.

2 Praeterea, si in Deo esset composito accidentalis, vel illa esset ex esse, & essentia, vel propter cetera accidemtia esse, & essentiam Dei consequentia. Non primo modo: quia tunc Deus non esset purum necesse esse, quod est contra philosophos, & theologos, & tunc oporteret ipsum habere aliam causam supra se, a qua eius esse, & essentia dependeret, & sic non posset dici primus motor, cuius contrarium demonstratur 8. physicorum. Hinc est quod ait Hylarius in lib de trin. Esse non est accides Deo, ed subsistens vnitas; nec secundo modo: quia cum omne tale adesse, & abesse possit preter subiecti corruptionem, si in Deo talia essent accidentia, ipse necessario mutaretur, cuius contrarium habetur 12. metaph. & 8. physicorum, vbi dicitur, quod Deus est immobilis per se, & per accidens, & ab intra, Et Iac. 1. Apud quem non est transmutatio, nec uicissitudinis obsibratio. Propter quod ai Commenta. 12. metaph. lustitia, sapientia, & cetera huius modi non significant in Deo intentiones additas supra suam substantiam. Et P. Aug. 7. de trin ait. Si quid de illa simplicitate dixeris, eius substantia significatur.

Sed contra has partes illius minoris potest instari. Contra primam sic.

1 Quaecunque sunt vnum realiter penitus, & omninoquicunque cognoscit vnum, cognoscit, & reliquum, sed Deus esse cognoscimus, & eius essentiam non cognoscimus, ergo esse eius realiter differt ab essentia. Maior patet: quia quod totaliter est simplex & indistinctum, vel totaliter cognoscitur, vel penitus ignoratur. Minor est Dam. 1. libvbi sic ait. Quoniam quidem Deus est, manifestum est non bis; quid vero est secundum substantiam, & naturam, incomprehensibile est omnino, & penitus ignotum

2 Praeterea, vnumquodque diffinitur per id, quod est idem, quod sua essentia; sed secundum philosophum per ens & esse nihil diffinitur: quia cum sit onibus commune, diffinitum per hoc a nullo penitus distingueretur

3 Contra secudam partem potest argui sic. Eadem est dlistantia snbstantiae ad accidens, quae est accidentis ad substantiam, sed a substantia non pot fieri trausitus in entitatem accidentis: quia quod vere est, nulli accidit, vt dicitur 1. physi, corum: ergo etiam econuerso, quod est accidens in vno, in nullo poterit esse substantia, vt ait. Commen. 8. metaphysicoru contra Alexandrum, qui posuit calorem esse formam substantialem ipsius ignis. Cum ergo omnia talia, uae sunt posteriora essentia, & esse rei sint in creaturis accidentia, ipsa in Deo non poterunt esse substantia,

Praeterea, secundum Dion de di nomi. Omnia participant diuinam bonitate, sed nulla creatura videtur participare diuinam substantiam, cum ipsa tantum modo reperiatur in tribus diuinis personis; ergo cius bonitas diftert ab eius substantia

Praeterea, sicut quantitas est causa aequalitatis, & qua litas similitudinis; sic substantia est causa identitatis. Si ergo sapientia esset idem, quod Dei substantia, secundum attributum sapientiae creatura non deberet dici similis Deo, sed eadem Deo, quod est impossibile

e Praeterea, vbicumque est aequalitas, & similitudo ibi est quantitas, & qualitas: quia vt dicitur in praedicamentis, proprium est quantitatis secundum eam aequale, vel inaequale dici, & proprium est qualitatis secundum ean simile, vel dissimile dici. Sed in svmbolo Athanasij dicitur, Aequalis pater, aequalis filius aequalis spiritus sanctus. Et Aug. dicit, quod filius est simillimus patri, ergo &c

Praeterea, id, sine quo res potest intelligi, non est sul stantia sua, & per consequens accidens Deus potest intelligi sine bonitate, vt patet per Boethiu in lib de hebdomadibus ergo &c

Sed illa non concludunt. Nam omne accidens praesul ponit causam efficientem aliam a suo obiecto. Nam effi- ciens, & materia, non coincidunt, vt patet 2. physicorum ; sed subiectum inquantum recipit suum accidens, est in genere causae materialis, ergo esset aliquod ages prius Deo, a quo illud, quod formaliter est in Deo, causaliter dependeret, ergo &c

Ad primum ergo dicendum, quod secundum philosophum metaphificae, ens, & esse multipliciter dicuntur, quandoque enim significant essentiam rei, siuce actum esendi, quandoque vero significant veritatem propositonum. Primo modo non intelligimus hic in via esse Dei; sed secundo modo, ex ipsis enim effectibus cognoscimus hanc propositionem esse veram, Deus est

Ad secundum dicendum, quod quamuis nulla creatura proprie diffiniatur per esse simpliciter: quia hoc est conmune omni creaturae, quod esse suum est esse participatum, Deus tamen propriissime, & nominatur, & diffinitur per esse: quia hoc sibi soli conuenit, quod esse suum est esse simpliciter, & causa omnis alterius esse; idem existens penitus, quod sua essentia; & ideo Deus seipsum nominaliter expressit per esse cum dixit ad Movsem. Ego sum, qui sum. Et iterum. Qui est misit me ad vos.

Ad tertium dicendum, quod illud, quod est accidens in vno, non potest esse substantia in alio, sicut ait Auerrois contra Alexandrum. qui posuit, quod calor esset forma substantialis ipsius ignis. Illa est vera, si vniuoce sumatur, sicut calor in igne, & in aliis vniuoce reperitur, sec si aequiuoce sumitur, vel saltem non vniuoce, nihil prohibet aliquid esse accidens in vno, & substantiam in alio. Lupus enim est quedam infirmitas in pede, & per consequens accidens, & est substantia in genere animalis. Cum igitur nihil dicatur vniuoce de Deo, & creaturis; ideo quamuis sapientia in creaturis sit accidens: in Deo tamen potest esse substantia

Ad quartum dicendum, quod sicut bonitas creaturae est quaedam participatio diuinae bonitatis, sic substantia creaturae est quedam participatio substantiae diuinae, & sicut diuina substantia est essentialiter in tribus personis licet participanter sit in creaturis, quasi in suo exemplato, sic & diuina bonitas est in tribus personis essentialiter, in aliis autem participatiue

Ad quintum dicendum, quod si eadem sapientia esset in Deo, & creaturis, tuc creatura posset dici eadem Deo uia ipsa esset diuina substantia; sed quia sapientia Dei, & creaturae non solum non est eadem, sed nec est eiusdem rationis, ideo nihil concluditur.

Ad sextum dicendum, quod quamuis in diuinis non si quantitas, nec qualitas: est tamen aliquid ibi secundum nostrum modum intelligendi ad modum quantitatis, q&u qualitatis, ratione cuius potest ibi admitti praedicatio aequalitatis, & similitudinis. Dicutur enim similes propter eandem bonitatem, & sapientiam, & aequales propteeandem virtutem, & omipotentiam

Ad septimum dicendum, quod illud est accidens, sine quo res perfecte potest intelligi: sed Boethius loquitur de imperfecta Dei cognitione; viator enim cognoscens Deum ex creaturis tamquam per suos effectus, potest Dei cognoscere esse inquantum ipse est causa essendi omni- pus creaturis, preter hoc, quod actualiter apprehendat bonitatem Dei,a qua causatur omnis bonitas creaturae.

Articulus 3

Utrum in Deo sit composito modalis

ARTICVLVS in Vtrum in Deo sit composito modalis.

QVANTVM ad tertium principale vtrum in Deo sit composito modalisi, dico, quod modos diuersos esse in diuinis potest dupliciter intelligi, vel quantum ad modos relatiuos, vel quantum ad modos absolutos. Primo modo possunt esse diuersi modi reales in diuinis relatiue differentes: quia vbi sunt diuersae res, ib possunt esse diuersi modi correspondentes illis rebus: sec in diuinis concedimus esse relationes reales realiter differentes, igitur, & modos predictos concedere possumus fore in diuinis: Differentia autem talium modorum non arguit aliquam compositionem in Deo, sicut nec differentia relationum: Sed loquendo de modis absolutis, vel per differentiam talium modorum intelligitur sola differentia rationis, quae innascitur ex alia, & alia comparationi vnius rei absolutae, quae est diuina essentia, & ad aliam & aliam creaturam, sic potest dici composito modorum esse in diuinis: quia sicut differentia modorum illo modo sumptorum non est nisi differentia rationis, sic composito modorum est tantummodo composito rationis, quae obiectiue potest esse in diuinis, licet subiectiue sit in ipso intellectu. vVel per differentiam talium modorum absolutorum intelligis differentiam realem intrinsece diuinae naturae inexistentem praeter omnem actum intellectus, & sic nego compositonem modalem in diuinis. Illud, nm derogaret diuinae simplicitati, quae summa est, sicut patet er auctoritates sanctorum, quas magister in littera adducit in illa dist. 8. nec hic volo adducere aliquas de nouo rationes quia illam conclusionem euidenter confirmant omnes illae rationes, quas superius adduxi de attributis.

Articulus 4

Contra tres conclusiones ex istis elicitas, adducuntur aliqua, et respondetur ad ea

ARTICVLVS IIII Contra tres conclusiones ex istis elicitas, adducuntur aliqua, & respondetur ad ea.

SED est quidam doctor quamplurimum subtilis, qui O aliquo modo videtur tenere oppositum istius. Ponit enim ille doctor modos absolutos in diuinis, quorum ali quos appellat modos attributales, aliquos vero fundamen tales, qui sunt fundamentum personalium proprietatum De illis modis propriis personarum nihil intendo dicers ad presens quia huiusmodi materia spectat ad dist. 28 vbi tractatur de diuinarum personarum distinctione. De modis igitur communibus dicit ille doctor, quod modi attributales sunt modi absoluti reales aliquo modo realiter differentes ante omnem actum intellectus. Ratio autem sua fundamentalis est haec.

1 Modi significandi sequuntur modos intelligendi, o modi intelligendi sequuntur modos essendi; huic igitur diuersitati modorum intelligendi, qua intelliguntur diuersa attributa diuina diuersimode per diuersa nomina significata, aut respondet aliquid in re, aut nihil: si nihil tunc talia sunt figmenta ipsius intellectus, si aliquid, cum non possint hoc esse diuersae res absolutae, quia talos non sunt in diuinis ergo erunt diuersi modi absoluti reales;

Et addit ille doctor dicens Attributa itaque diuina distinguuntur, & secundum modos intelligendi, & secundum modos essendi, & eort distinctio recte etiam potest dici realis propter diuersol modos realitatis, & intellectualitatis. Istos tamen diuersos modos essentia diuina continet vnitissime, sicut diuersitas linearum, quasi in suo principio, vel termino in centro indiuisibili continetur, & sicut omnis varietas numerorum vnitissime, & indiuisibiliter tamquam in sua origine continetur in vnitate. Et paucis interpositis subdit, quod si nullus intellectus intelligeret attributorum distinctio nem, nihilominus esset haec distinctio modorum essendi in ipsa re, quae Deus est, non enim quia intelligitur ideo est ibi; sed quia est ibi, ideo vere intelligitur,

Et addit, quod distinctio attributorum, nec dependes ex comparatione eorum ad creaturas, nec ex comparatione eorum ad intra inter se: quia non ex eo, quod conparantur distincta sunt sed prius sunt, & intelliguntur distincta, & consequenter comparabilia, vel ad extra, ve ad intra.

Sed illa non teneo quia, vt mihi videtur, impossibile est aliqua absoluta, quae formaliter sunt in aliquo quocumque, differre realiter sine compositone reali derocante summae simplicitati. Sed ille expresse dicit, quod distinctio illorum attributorum, quae appellat modos absolutos communes tribus personis, est aliquo modo realis, & praeter omnem actum intellectus, ergo aliquo modo in diuinis erit realis composito; quantum enim ponitur absolutorum distinctio, tantum ponetur in eo, in quo distincta sunt composito; Etiam ille doctor in eadem quaestione paucis interpositis post praedicta videtur sibi euidem ter contradicere: dicit enim sic. Sunt igitur hi modi absoluti: quia significant perfectionem aliquam, sunt autem respectiui: quia propter vnitatem rei, in qua fundantur, non accipitur eorum distinctio, nisi ex comparatione rer ad seipsam, ita quod comparatio rei ad seipsam causat distinctionem, & hanc distinctionem in aliquibus consequitur aliquis respectus. Illa verba praecedentibus, vt mihi vi detur, manifeste contradicunt. Dicta igitur praecedentia inquantum sine probatione assumuntur omnia nego, & respondebo ad illam vnam rationem, & duas similitudines, quas adduxit.

Ad rationem igitur dico, quod distincti modi intelligendi presupponunt distinctos modos essendi in ipsa re intellecta, si talis res vero intellectu intelligitur esse distincta in se absque omni comparatione ad ea, quae realiter distinguuntur. Si autem vero intellectu distinctio talis rei non apprehenditur, nisi in comparatione ad aliqua realiter distincta, tunc non oportet propter diuersitatem modorum ntelligendi in illa re esse diuersitatem modorum essen di sed sufficit, quod talis diuersitas modorum essendi sit in rebus illis, ad quarum comparationem distinctio apprehenditur in illa re simplicissima.

Similitudines etiam, quas iste doctor adducit non sunt ad propositum: quia lineae non sunt formaliter in centro ecundum totam suam entitatem, nec numeri sunt forma liter in vnitate. Si enim lineae secundum totam suam entitatem essent in punto centri: impossibile esset eas ab inuicem distingui. Et dato per impossibile, quod distinguetentur necesse esset ipsum centrum distingui, & esse com positum. Et eodem modo dico de vnitate respectu nume rorum: Sed isti modi absoluti, siue diuina attributa sunt in diuina essentia formaliter secundum totam suam entitatem, ideo non possunt distingui intrinsece absque on ni comparatione intellectus, nisi diuina essentia ponatur realiter esse composita.

Ad argumentum principale dicendum, quod formae dicuntur actu esse in primo motore, non tamen sunt in eo distinctae: quia treatura in creatore non est aliud, quam ipsa creatrix essentia diuina.

PrevBack to TopNext