Quaestio 2
Quaestio 2
Rationes principales
& videtur quod non: quia in homine non reperitur imago diuinae infinitatis, siue immensitatis ergo nec diuinae trinitatis. Antecedens patet, consequentiam probo: quia cum infinitas Dei possit naturali ratione probari & non trinitas, videtur quod imago infinitatis magis de peat relucere in creaturis, quam trinitatis, cum per imaginem suam res proprie cognoscatur. Et confirmatur per Hilarium in libro de Svnodis, vbi ait, quod imago est eius rei, ad quam imaginatur species indifferens sed vna species non potest esse indifferens Dei, & hominis.
Resolutio
RESOLVTIO Imaego sanctiffimae Trini atis in intellectu memoria, & voluntate veperitar: et tim potissimum, quando Anima actus praedictarum virium in obiectum aeternum, quod est Deus toto mentis affectu protendit. Verum cum vires ipsius ab ea re absoluta differant, imago in eis reperta habitibus nobilibus decoratur sicut ingnobilibus detirpatur.
Articulus 1
Penes quae imago Dei in homine principaliter offendatur
QVANTVM ad primum dico cum beato Aug. 14 de trin, quod in potiori parte animae requirendam est imago. Potior autem pars animae est portio superior secundum quam homo cuncta terrena transcendit; ergo secundum vires abstractas, quibus homo singulariter ess praeditus prae cunctis ceteris animantibus, est attendenda imago sanctissimae trinitatis. Ad cuius euidentiam est aduertendum, quod vt ait Augustinus 14. de trin. Imago potius est in nobis cum actu intelligimus, quam cum habitu intelligimus. Actu autem intelligere non possumus, nisi speciem intelligibilem habeamus; ergo oportet non ponere virtutem huiusmodi speciem conseruantem, quae dicitur memoria: Species autem in memoria sunt quasi absconditae, & reuelantur cum actualiter intelligimus, & de ipsis, formatur intelligentia actualis, Vt dicit Augustinus 14. de trin oportet ergo dare intellectum actu potentem intelligere. Item, quia intellectus in tali actu non potest se conseruare, nisi adsit intentio voluntatis copulans prolem genitam in actuali intelligentia parenti, puta speciei in memoria existenti, ergo necesse est esse voluntatem. Et sic in anima nostra habemus tres vires scilicet memoriam, intellectum, & voluntatem, penes tria iam dicta distincta officia, in quibus consistit imago sanctissimae trinitalis, quae quidem potentiae si nuda sumuntur secundum se, non connotatis actibus, tunc imago sanctae trinitatis in ipsis figuratur quodammodo imperfecte ad modum corporalis imaginis per debita linementa dispositae, non tamen coloratae. Et sic ait Augustinus 14. de trin. quod imago numquam tollitur. Si autem praedictae vires cum actibus debite sibi congruentibus concernuntur, tunc imago praedicta quasi debite coloratur, & secundum hoc semper magis, vel minus pulcrificatur, secundum quod anima nobilioribus, vel minus nobilibus actibus tendit in obiecta nobiliora, vel minus nobilia. Et ideo cum anima rationalis sit nobilior omnibus rebus corporalibus, Deus autem est nobilior ipsa anima; ideo imago trinitatis nobilior est in anima, cum meminit, intelligit, & diligit seipsam, quam cum actus praedictos elicit respectu inferiorum creaturarum, & iam dicta imago est nobilissima, & perfectissima, cum secundum praedictos actus toto mentis feruore anima tendit in obiectum aeternum, quod est Deus ipse, spretis omnibus, qua sunt citra ipsum Deum. Quibus bene intellectis, clari videre possumus causam diuersitatis in dictis Augustini quibus quandoque concedit imaginem trinitatis absolu te esse in anima rationali, quandoque cum actu intelligit, licet quaecumque intelligat, quandoque cum intelligit seipsam, quandoque cum solum actus praedictos elicit circa ipsum Deum, iuxta quod idem Aug. ait. 14 de trin. quod "imago Dei est in mente, non quia sui meminit, se intelligit, & amat: sed quia potest Deum, a quo facta est meminisse, amare, & intelligere"
Articulus 2
Quomodo partes imaginis se habeant ad id in quo fundantur
QVANTVM ad secundum principale dicendum, quod predictae partes imaginis differunt a suo fundamento, scilicet ab essentia animae realiter realitate absoluta. Et hanc conclusionem probat venerabilis doctor frater AEgidius sic.
1 Impossibile operationem immanentem, & non per manentem immediate fluere, siue procedere a substantia incorruptibili, & permanente: sed intelligere, & velle unt operationes immanentes, & non permanentes, substantia animae est incorruptibilis, & permanens, ergo &c.
Et confirmatur: quia in eadem natura ea, quae multun differunt, non fluunt ab ea, nisi mediantibus his, quae mi nus differunt: sed operatio praedicta nec est substantia, nec permanens, ergo fluer ab essentia animae mediante poteritia, quae quauis no sit substantia, est tamen permanens
2 Praeterea, in Angelo differunt potentia ab essentiam ergo & in homine: probatur antecedens: quia cum mes dium non possit magis differre ab extremis, quam extremum ab extremo, & cum intelligere sit medium inter ntelligens, & intellectum: quando Angelus intelligit es sentiam suam si in eo non differt potentia intellectiua ab esser tia intellectiua, suum intelligere esset idem, quod sua essentia
3 Praeterea, idem secundum idem esset mouens, & motum, & directe reduceret seipsum de potentia ad actu quando Angelus intelligeret essentiam suam
4 Praeterea, ld, quod habet potestatem super actun immediate fundatum in aliqua essentia, vel natura, illud habet potestatem super omnia alia fundata in ea, & per consequens super ipsam naturam: cum illa creata natura possit esse sine accidente: sed phantalma habet potestate super ipsum intelligere, ergo si ipsum intelligere immediate sine potentia media fundatur in essentia animae, ip a natura, vel essentia animae intellectiuae erit corruptibilis
Ad maiorem primae rationis dicunt, qued vera est louendo de operatione non permanente, siue fluxibili di sibili, sicut est, motus: non autem de indiuisibili, sicut est generatio. Licet enim materia subiiciatur motui mediante aliquo accidente permanente, immediate tamen per ipsam subiicitur generationi: sed intelligere est o eratio indiuisibilis.
Ad secundum negant antecedens. ad probationem dicunt, quod vera est de medio compositonis, non auten de medio coniunctionis; possunt enim duo panni extremi coniungi mediante actu ferreo, nunc autem ita est, quod ipsum intelligere se habet vt medium coniunctionis.
Ad tertium dicunt, quod hoc non erit secundum idem quia requiritur ibi species intelligibilis, per quam reduno tur in actum
Ad quartum dicunt, quod actio, & passio dicitur aequi uoce, prout est in anima intellectiua, & in alijs: quia in alijs magis facta abiicit a substantia; in anima autem ess salus, & perfectio: & ideo si phantasma habet potestatem uper ipso intelligere, ex hoc non sequitur, quod possit animam corrumpere, sed magis sequitur, quod possit. ipsam saluare & perficere.
Sed istae solutiones non videntur valere contra rationes praedictas: quia Commentator interimit ea, quae diit ille doctor ad maiorem primae rationis: Ponit enim expresse in de substantia orbis, quod materia numquam separatur a dimensionibus, ergo etiam in puncto generationis materia haberet aliquod accidens permanens, puta ipsas dimensiones, a quibus, vt ait Comentator, num; quam totaliter poterit separari: Sed in his, quae dicit ad minorem, negat Aristotelem primo de anima, vbi dicit, quod ntelli gere est cum continuo & tempore, & ideo secundum hoc ipsum intelligere non videretur esse totaliter in diuisibile. Sed quicquid sit de his, dico, quod iste assumi nen simile pro simili, quia materia respectu ipsus generationis est in potentia ad esse, sed potentia animae respe eu ipsius intelligere est potentia ad operari, licet autem aliquod creatum per essentiam suam possit immediate susoipere esse, nulla tamen substantia creata potest imm diate operari: quia substantia nullius operationis potest esse immediatum principium, vt expresse dicit Commer tr7 metaphysicae. Licet enim forma substantialis ipsius ignis, el cuiuscunque alterius rei, sit principium principale, non tamen immediatum. Ignis enim principaliter pro dutit ignem, tamen mediante calore.
Sed sorte dices; agens instrumentale non agit, nisi mo um ab agente principali, ergo saltem illius motionis, siue infiuxus substantia erit principium immediatum.
nespondeo, licet, quando principale & instrumentali sini suppositaliter distincta, necesse sit ipsum principal alquid motionis influere ipsi instrumentali, sine qua motone instrumentale non tenderet in talem actionem; dobbra enim numquam aedificaret, nisi a domificatore moreretur, tamen cum principale, & instrumentale sunt namraliter connexa, non oportet talem influxum fieri: quia ponter solam naturalem assistentiam ipsius principalis aeentis, ipsum instrumentale agit in virtute principalis ansa autem istius ordinatae connexionis si quaeritur, dit quod est ipsum generans dans principali virtutem prin epalem, & instrumentali virtutem subordinatam, respe tmillius principalis agentis.
Nec secunda solutio valet: quia licet vtrumque medium nod ponis moditum sit ad propositum, fi tamen vni illo um debemus assimilare ipsum intelligere, magis assim DPitur medio compositonis: quia cum ipsum intelligerefi fuorum extremorum ad inuicem assimilatiuum, orertrt, quod participet naturam vtriusque extremi, obie i scilicet & subiecti & sic distinctio tua directe est con ta tenec exem pla tua valent quicquam in proposito, quinor loquimur de medio per se, & naturali, tu autem e- templificas de medio per accidens, ac artificiali Nec tertia solutio valet: quia doctor noster arguit de intellectione, quia Angelus intelligit essentiam suam, quamtne media specle intelligit, cum sit naturaliter praesens suo intellectui
Nex quarta solutio valet: quia sicut propositum in pro orto, hc oppositum in opposito. Si ergo phantasma ilhstratum per suam praesentiam esset causa persectionis hndatae in essentia animae immediate, tunc per suam al sentiam erit causa destructionis eiusdem persectionis, & ret onsequens destructionis ipsius essentiae, sicut dedu2i doctor in sua ratione
Potest etiam praedicta conclusio probari sic 1 Quaecunque sunt eadem realiter, impossibile est vnu i esent aliter temanere, altero essentialiter corrupto, seo vrtus vifiua essentialiter, & realiter cortumpitur manet. eientia animae incorrupta; Maior patet & singulariter in rrepofito cum essentia animae fit incorruptibilis, & cor rptibile & ineorruptibile differunt genere, vt dicitur imetaph minorem probo: quia tum aliquis efficitur caecus Fec non potest esse propter solam cessationem ab actu videndi quia sic, qui clauderet oculos fieret caecus, ergo o prtet, quod caecitas contingat propter corruptionem altum; intrinseci principij visionis, quod principium nos arpellamus potentiam visiuam.
Forte Dices, quod non corrumpitur potentia visiua, sec terumpitur pupilla, quae est organum illius potentiae, sine qua illa potentia, cum sit organica, non potest suam eretationem exercere
Des non valet: quia dato, quod omnes potentiae sini nem realiter, quod essentia animae, tunc non habes qua re vna magis sit organica, quam alia, vel vna sit magis searata, quam alia.
Rem, potentia organica subiectiue fundatur in organo a quo dicitut organica, cum ergo eorrupto subiecto conrumpatur omne illud, quod fundatur in eo, ergo corrupta pupilla, non poterit talis potentia remanere
2 Praeterea, si potentiae animae essent realiter idem cum essentia animae, tunc esset idem realiter inter se, falsitas consequentis est nota: quia intellectus differt realiter a voluntate, & virtus visiua ab auditiua, & sic de singulis, consequentia patet 1. physicorum, vbi dicitur. Quae vnii & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem
Ideo probo illam falsitatem per aliam consequentiam sic. Si potentiae non differrent realiter, operationes poter tiarum non differrent realiter, falsitatem istius consequentis ipsi negare non possunt: quia videre non est audire, nec intelligere est velle, & sic de aliis; consequentiam probo. I quia dicitur 2. de anima, quod opinatiuum differt ab intellectiuo: qua opinari differt ab intelligere, sic a simili &c
3 Praeterea, impossibile est, operationes genere differentes esse ab vno creato principio immediate, sed operationes appetitiuae, & cognitiuae differunt genere; Maior patet, quia sicut ait Aristo. 3. physicorum, si potentia aegrotandi sunt idem, tunc sanari, & aegrotari erunt idem
4 Praeterea, ea quae sunt in secunda specie qualitatis, differunt realiter ab essentia animae, cum illa sint accidentia absoluta, essentia autem animae sit substantia, sed omnes potentiae animae, tam actiuae, quam passiuae sunt in secunda specie qualitatis.
T Praeterea, si potentiae animae essent idem realiter quod essentia: tunc vnum indiuisibile fundamentum creatum fundaret simul oppositas relationes, quod est proprium solius essentiae diuinae, cui hoc potest conuenire ratione suae illimitationis infinitae: consequentiam probo: quia potentiarum animae quaedam sunt actiuae; quaedam passinae; actiuum autem, & passiuum fundant oppositas relatio nes. Item, cum vna potentia moueat aliam, idem esset motiuum suiipsius
lstam autem eandem conclusionem probat doctor conmunis quinque rationibus, quae quamuis legitime possini improbari, adducam tamen eas, & recitabo instantias contra eas gratia exercitij. Arguit enim primo sic
1 Si anima esset immediatum prrncipium operandi semper habens animam, semper operaretur opera vitae, quae sunt intelligere, & velle: quia ficut habens animam ictualiter viuit, sic &c
2 Praeterea, sicut se habet essentia ad esse, sic se habet potentia ad agere: ergo permutatim, sic se habebit essentia ad potentiam, sicut se habet esse ad agere, sed in nulla creatura esse est idem, quod agere, ergo nec potentia erit idem, quod essentia; nec cconuerso essentia erit idem quod potentia
3 Praeterea, diuersitas actuum arguit diuersitatem potentiarum. Sicut enim videmus, quod quia ignis calefacit, & tedit sursum, oportet, quod distincta, istorum actur habeat principia, puta caliditatem, & leuitatem, sed intelligere, & velle differunt realiter, ergo &c
4 Praeterea, immediatum principium producendi opot tet esse proportionatum effectui producto; quia in tali principio producens assimilat sibi productum: cum ergo intelligere sit accidens, immediatum principium produet uum sui etiam erit accidens
3 Praeterea, actu, & potentia sunt in codem genere, sec actus intelligendi, & volendi sunt accidentia, ergo potentiae eorum erunt accidentia.
Illud, quod de se non dicit ordinem ad actum, sed est indifferens ad diuersos actus, oportet quod per aliquis determinetur si aliquem istorum actuum determinati debet principiare, sed essentia animae est indifferens ad quemlibet suorum actuum, ergo illud, quo determinatur ad distinctos actus suos, hoc vocamus potentiam
Sed licet conclusio sit verissima; ista tamen media mu tipliciter possunt improbari¬ Quantum enim ad primum neganda est consequentia: quia si consequentia esset bona, sequeretur etiam contra nos, quod semper habens intellectum semper intelligeret. Nec etiam illud, quod inferunt de esse viuo, est simile: quia viuere respectu intelligere est actus primus; quia viuere viuentibus est esse, vt dicitur in 2. de anima: sed stante actu primo, actus secudus multipliciter potes impediri propter hoc, quod plura requirit actus secundus, quam actus primus, quorum quocumque deficiente deficit talis actus
Ad secundum posset breuiter dici, quod commutata proportio non concludit necessario; nisi cum proportio sumitur in terminis quantitatiuis. Isti autem termini ne sunt quantitatiui nec sumuntur quantitatiue, vel potes dici, quod prima proportio est vera, quantum ad quanda naturalem coexigentiam, puta sicut impossibile est, qui sit esse sine essentia, ita impossibile est, quod sit operati s ne potentia, & tunc sic concessa proportione in commutando committitur fallacia figurae distinctionis: quia mutatur coexigentia in differentiam, vnde si vniformis obseruetur processus, bene concludetur, puta facta terminorum commutatione, tunc ex praecedentibus sic debet inferri; sed impossibile est esse potentiam sine essentia, ergo impossibile est operari esse sine esse
Ad tertium dicendum, quod licet illa inter ceteras sit efficacior, tamen volens fugere, potest dicere, quod sicut agens aequiuocum, puta sol per vnam & eandem virtutem inducit aliam, & aliam formam, secundum aliam, & aliam dispositionem principij susceptiui: sic vna & cadem anima, cum sit principium aequiuocum respectu suarum operationum, ad praesentiam obiectorum aliarum, & alirum rationum poterit actus elicere non solum differentes specie, verum etiam genere, si rationes obiectorun fuerint genere differentes: huiusmodi enim actus, & op rationes non capiunt speciem & distinctionem ex subiectis, sed ex obiectis sumptis secundum rationes obiectales
Ad quartum dicendum, quod illa proportio assimilationis non habet locum in productionibus aequiuocis: quinigredo quandoque fit a calore, quandoque a frigore: & casor quandoque ab igne, quandoque a motu, vt ait Commentator 2. caeli & mundi. Et subdit ibidem, quod non omne, quod fit, fit a sibi simili in specie, vel genere, nis solum in gencratione substantiarum vniuoca: sed in proposito non est generatio vniuoca, cum actus non sit eiusdem speciei cum potentia
Ad quintum dicendum, quod ibi committitur falla cia aequiuocationis: quia duplex est potentia : vna a qua itur in actum, siue quae fit actus, sicut homo in potentifit homo in actu; & de illa potentia vera est maior. Aliest potentia, quae elicit actum, & de illa concludit argumentum, & per consequens mutatur medium. Item argu mentum potest duci contra doctorem: quia secundum eum, potentia est quidam actus essentiae, & per consequens essentia habet rationem perfectibilis potentiae rer pectu talis actus, qui dicitur potentia. Si igitur potentia semper est in eodem genere cum actu, ille actus, quem appellamus potentiam, erit in eodem genere cum essentia animae, & per consequens non erit accidens, sed substantia
Ad sextum adiunctum per alium doctorem potest di ci, quod ad actus specie, vel genere differentes anima di terminatur secundum rationes obiectales specle, vel go nere differentes: Et licet aliquae meae rationes sint tacta per solutiones, quas adduxi contra rationes illorum doctorum, tamen adhuc manent inconcussae propter varias declarationes, & probationes, quibus sunt fulcitae Nec reputo has solutiones semper necessarias, nec in omnibus simpliciter veras, & maxime vbi dictis meis primiin aliquo obuiarent, & ideo dixi, quod huiusmodi instan¬ tias vellem adducere gratia exercitij. Sed contra supradictam veritatem conclusam sunt variae doctorum opiniones. Primo enim sunt quidam dicentes, quod potentiae animae sunt idem realiter cum essentia animae, differunt tamen formaliter inter se, sicut partes virtuales existentes in eodem toto. Dicunt enim animam esse quoddam totum potestatiuum, contentiuum plurium, quae tamen omnia realiter sibi identificantur, Quod primo probant auctoritate Ans in lib de concordia, & praedestinatione, vbi ait.
2 Item 2. de anima dicitur, quod destructo visu, non manet oculus, nisi aequiuoce; sed planum est, quod ad res motionem accidentis substantia manens non dicitur aequ uoce manere, ergo visus erit essentia, vel substantia animae, quamuis non tota.
3 Item Lincon in commento super lib de di. non ait quod eadem forma substantialis dicitur forma in ordine ad naturam, & dicitur virtus in comparatione ad actum¬
Alij ad idem sic. Sicut ex parte obiecti idem secundum rem solum differens penes rationes formales obijcitur ipsi animae secundum diuersas eius potentias, puta ens verum, & bonum, eadem enim res, quae secundum se considerata dicitur ens, in ordine ad intellectum dicitur verum, & in ordine ad voluntatem dicitur bonum, sic eade anima in se considerata dicitur essentia, prout est apta nata moueri a vero sub rone ueri dicitur intellectus; prout est nata inclinari ad bonum, dicitur voluntas. Et hant dicunt esse intentionem Auicennae e naturalium. Ratio nes illorum ad praesens non potui inuenire, possum tamen si placet, pro ipsis sic arguere.
1 Si essentia animae non esset sua potentia, tunc essentia esset in potentia ad talem potentiam, vel ergo essentia est eadem realiter cum ista potentia secundo dicta, vel nonssi sic, tunc eadem ratione potuit esse eadem cum prima potentia; si non, tunc processus est in infinitum Prima pposito patet: quia quicquid est in subiecto reali ter differens ab eo, respectu illius dicitur fore in potentia
2 Praeterea, secundum philosophum in praedicamentis, proprium est substantiae secundum sui mutationem esse susceptiuum contrariorum, sed intellectus, & voluntas suscipiunt conttaria, ergo erut substantia ipsius animae
3 Praeterea, sicut materia est in potentia ad sensibiles formas, sic anima intellectiua ad intelligibiles formas sed materia est essentialiter sua potentia, vt patet per Co mentatorem in de substantia orbis, ergo &c Sed illa opinio stare non potest: quia sicut ait bern. su er canti, solius Dei proprium est, idem esse essentiam, & potentiam, ergo &c.
Ad primam auctoritatem dicendum, quod vnaquaeque potentiarum illarum est aliquid animae: quia est quaedam naturalis proprietas animae
Ad secundum dicendum, quod destructo visu, oculus manet aequiuoce, prout instrumentum videndi, & ad hoc sufficit, quod destruatur illa qualitas fundata in oculo, ratio ne cuius habuit virtutem visiuam, non tamen manet aequiuoce prout est pars carnis humanae: quia etiam caecus oculus habere potest vitam, quam etiam prius habuit per animam, quae est totius corporis forma substa, tialis. Vnde puto, si caecus pungeretur in oculo, haberet sensum tactus, quod huiusmodi laesionem sentiret, quod esse ne posset, nisi illa pars animata esset anima sensitiua
Ad tertium dicendum, quod anima respectu operationis dicitur virtus, non immediate exequens, sed virtus principalis.
Ad illud autem; quod illi alij addunt, dicendum, quod Ad non est simile: quia cum nihil intelligit intellectus, in quod voluntas non feratur, nec aliquid uelit uoluntas, quod intellectus non intelligat, oportet quod obiectum voluntatis, & intellectus coincidant secundum realem identitatem, quamuis differant secudum rationes obiectales: sed sic esse non potest ex parte potentiarum, put in 2. libs patebit
Ad dictum Auicennae dicendum, quod Auicen. inter dit dicere, quod anima est radicabile, & principale principium omnium actuum immediate elicitorum a quibuscumque potentiis suis; sicut etiam ait philosophus 2. de anima, quod anima est quo primo viuimus, sentimus, & intelligimus, non tamen per hoc intendit ab ipsa animae essentia excludere distinctionem realem immediatorum principiorum
Ad primam rationem dicendum, quod licet anima per essentiam suam, & non per aliquid aliud sit subiectum potentiae intellectiuae, ac volitiuae: non tamen potuit imme liate subiici ipsi actui, vt superius fuit probatum. Nec ess similis comparatio ipsius ad potentiam, quae est in potentia ad potentiam, quae est quaedam passio permanens in essentia animae, & eiusdem animae ad potentiam, quae est immediate in potentia ad actum qui est quid transiens, siue non permanens in ipsa anima. Alias sic inuenitur.
Ad primam rationem dicendum, quod non est similis comparatio essentiae animae ad potentiam, qua subest suis potentiis, quae sunt suae propriae passiones, & eiusdem essentiae ad huiusmodi potentias, mediantibus quibus elicit suas operationes: quia licet substantia sit immediatum subiectum suae propriae passionis, tamen non potest esse immediatum principium suae operationis. Et ideo licet prima potentia sit idem, quod esse animae aliae tamen potentiae differunt ab essentia animae. Sicut quamuis substam tia sit realiter indistincta a sua potentia receptiua, tamen realiter est distincta a sua potentia operatiua
Ad secundum dicendum, quod non oportet substantiam immediate suscipere quaecumque contraria, suscipit enim album, & nigrum mediante alio accidente, puta mediante quantitate, nec posset sine quantitate recipere, sic &c.
Ad tertium dicendum, quod non est simile de potentia receptiua, & potentia actiua: quia licet substantia pos sit immediate suscipere; non tamen potest immediate agere. Ett am aequiuocatur de potentia materie, vt patebit in secundo libro, vbi illam sententiam specialiter tractare propono.
est etiam alia opinio opinioni iam dictae satis vicina, quae dicit, quod potentiae animae sunt proprietates ipsi animae consubstantiales, emanantes immediate ab essentia animae, quae eo ipso, quod emanant ab anima, non sunt ipsa anima, tamen quia immediate emanant ab ipsa, non declinant in aliud genus, sed sunt in eodem genere cum ipsa anima, tamen per reductionem: ita quod nec sunt idem omnino per essentiam, nec tantum differunt, quod sint alterus generis.
Quia ea, quae manant naturaliter a subiecto, sunt accidentia, & per consequens esse non possunt in genere substantiae, siue in eodem genere cum substantia
2 Preterea, quaecumque naturaliter manant ab eodem ubiecto, sic naturali ordine manant, quod secundum procedit mediante primo, & tertium mediante secundo. Si ergo propter hoc, quod immediate manant ab essentia, tu di cis eas esse in eodem genere cum essentia, tunc quia vna sola scilicet prima manat immediate de essentia, illa sola esset in eodem genere cum essentia; aliae autem omnes declinarent in aliud genus, cuius oppositum tu intendis;
3 Praeterea, cum dicis, quod potentiae sint consubstantiatiales essentiae, vel sumis substantiale secundum primum modum dicendi per se, vel penes secundum. Si penes primum, tunc erunt idem realiter cum essentia, & sic omnes rationes superius assignatae erunt contra istum doctorem si penes secundum tunc differunt realiter ab ea, ergo &c.
4 Praeterea, omne quod est, vel substantia, vel accidens; illa patet per Simplicium super praedicamenta, vbi ait, quod quaecumque non sunt substantiae, sunt accidentia. & Auicen. 2. metaph sic ait. Prima diuisio entis, vel ess substantia, vel accidens. Et patet in libro de ortu sententiarum, vbi dicitur, Scias nihil esse praeter substantiam, & accidens, & creatorem vtriusque; ergo illae potentiae animae vel sunt accidentia, & tunc non poterunt esse in praedicamento substantiae, vel sunt substantiae, & tunc, vel erun; substantia, quae est essentia animae, & tunc essent ipsa anima, cuius oppositum tu dicis, vel sunt alia substantia, & tunc in eadem anima erunt plures substantiae realiter distincte, quod est inconueniens, ergo &c
Et ideo est alia opinio, quae ponit, quod potentiae sunt idem realiter cum essentia animae, nec addunt aliquid su per essentiam, nisi solum respectum ad actum, puta voluntas est essentia animae, & dicitur potentia ex respectu, quem habet ad actum volendi, & sic de aliis. Et isti cum iuis sequacibus habent multas rationes. Arguunt enim sic1 Illo modo, quo magis conformiter, & proprie poterimus saluare imaginem sanctae Trinitatis in nobis, eo modo debemus ponere potentias animae respectu essentiae ed ponendo eas esse idem re absoluta, & differre respectibus, magis saluamus rationem predictae imaginis: ergo &c
2 Praeterea, id, quod est nobilissimum in toto regno animae. hoc pertinet ad substantiam, siue essentiam animae: quia si tale quid esset accidens, tunc accidens esses dignius, & nobilius substantia, sed libertas, quae est idem, quod voluntas, est nobilius in toto regno animae, ergo, &c
3 Praeterea, actus, & potentia sunt differentiae entis; sed actus nihil addit super ipsum ens, ergo nec potentia.
4 Praeterea, substantialis differentia non potest sumi ab accidente, sed rationale, & sensibile, quae sumuntur a sensu, & a ratione, siue intellectu sunt differentiae substantiales, vt patet in Porphyrio, ergo potentia sensitiua, & intellectiua non poterunt esse accidentia, & per consequens erunt essentia anime.
3 Praeterea, dicit Beatus Augustinus I1. de Ciuitat. Dei, quod potentiae non sunt in anima, sicut accidens in ubiecto, vt color, aut figura in corpore, aut vlla alia qualitas, sed si essent accidentia, &c
3 Praeterea, beatitudo consistit in hoc, quod anima attingit Deum cognoscendo, & amando immediate: Sed si poluntas, & intellectus differrent ab anima realiter, tund non posset immediate attingere Deum, ergo &c.
3 Praeterea, secundum quod aliquid est supra se con- uersiuum, sic competit sibi intelligere, sed anima secundum essentiam suam est supra se conuersiua, ergo &c
3 Praeterea, partes vestigij nihil addunt supra illud, inuo fundantur, ergo nec partes imaginis; consequentia patet: quia imago non est magis composita, vel minus simplex, quam vestigium, probatur antecedens: quia cum vetigium inueniatur in omni creatura, illud additum esset vestigium, & eadem ratione partes illius vestigij adderent aliquid super vestigium, & sic in infinitum.
Praeterea, omnis forma, quae est principium alicuius operationis, vel actionis in supposito, si separaretur, ita quod er se haberet esse, per se eliceret huiusmodi actum, sed Deus potest omne accidens absolutum a suo subiecto searare, ergo si intellectus esset accidens realiter distinctum ab anima, Deus ipsum posset separare, & separatus sic inellectus posset intelligere, & per consequens accidens sine substantia posset beatificari.
Praeterea, materia est sua potentia passiua, ergo sut stantialis forma debet esse sua potentia actiua; consequentia patet: quia sicut se habet materia ad pati, sic se habet forma ad agere
Si enim materia non transmutaretur, & pateretur secundum suam essentiam, & forma non ageret secundum suam essentiam, non diceret Commentator, transmutatio secit scire materiam, actio vero formam
1 Praeterea, si potentiae animae non essent idem, quod ssentia, hoc maxime esset pro tanto: quia forma substantialis non posset esse immediatum principium actionis, sed llud non obstat, vt isti probant multipliciter.
Primo sic 1 Forma accidentalis potest immediate agere, ergo substantialis; antecedens patet de calore, & ceteris accidentibus, probatur consequentia: quia accidentia non sunt entia, nisi quia sunt entis, hoc est substantiae, ergo quicquid est virtutis, & perfectionis in formis accidentalibus; eramplius debet relucere in substantialibus;
2 Praeterea, secundum philosophum, idem est princi¬ prum essendi, & aperandi, sed forma substantialis est immediatum principium essendi, ergo & operandi¬
Praeterea, operatio vitalis est a principio vitali, sec intelligere, & velle sunt operationes vitales, & sola essentia animae est principium vitale.
4 Praeterea, sicut iam dictum est, materia immediate patitur, ergo forma per se, & primo perficiens matetian immediate agit, iuxta illud 2. de generatione. Formae ess agere, pati vero alterius potentiae
3 Praeterea, illud est immediatum, & proprium principium actionis, in quo agens assimilat sibi productum; sed in forma snbstantiali attenditur specifica assimilatio
Preterea, forma substantialis potest immediate actu in se recipere, ergo poterit immediate actum ex se elice re. Antecedens patet: quia acciperet si accidens suum mediante alio accidente, esset processus in infinitum; consequentia probatur: quia enti perfectiori magis debet attribui illud, quod est perfectae conditionis, quam illud, es imperfectae, sed actum elicere est perfectius, quam actun recipere.
Praeterea, natura est principium motus, & quietis eius in quod est per se, & non secundum accidens, vt dicitur 2. physicorum: sed natura principaliter dicitur de forma, vt ibidem patet, ergo &c.
3 Praeterea, Commentator in de substantia orbis ait, qui tollit a re propriam operationem eius, tollit essentiam eius, ergo cum forma substantialis sit vera res, non debet ab ipsa negari operatio propria
Insuper probant ipsi conclusionem principalem auctoritatibus. Dicit enim Beatus Augustinus 10. de trin. quod memoria, voluntas, & intelligentia, sunt vna vita vna mens, vna natura
Et in libro de spiritu, & anima dicitur de potentiis anmae in ordine ad essentiam. Naturales siquidem sunt ei nec aliud sunt quam ipsa; tota videt: tota visorum meminit: tota audit, & sonorum reminiscitur: tota odorat, &t. ta sapores sentit: tota tangit, tota simul approbat, & improbat: tota est voluntas, & haec omnia adiuncta sunt animae, vt vna res sit, sed officiis multiplex.
Sed nec illa opinio continet veritatem. 1 Quia illud, quod est immediatum principium actionis, nos appellamus potentiam, sed relatio non potest esse principium, nec terminus actionis, vt patet s. physicorum, ergo potentiae animae non possunt esse respectus.
2 Praeterea, dato quod essent respectus, cum quaedam animae potentiae sint actiuae, vt patet de intellectu agente, quaedam passiuae, vt patet de intellectu possibilisequitur illud impossibile, quod respectus oppositi actiui & passiui fundentur simul in eodem indiuisibili fundamento: quod sola fide tenemus esse possibile in ipsa diuina essentia, vel si qua ratione deberemus hoc sustincre oporteret huiusmodi rationem fundari in diuinae essentia infinitate, quae infinitas animae rationali non conuenit, cum ipsa sit creata, & per consequens limitata
Ad primum igitur dicendum, quod maior est vera, salua semper possibilitate, & veritate, sed illud est impossibile, vt iam declaraui: propter quod ait Beatus Augustinus quod maior est dissimilitudo, quam similitudo inter imaginem creatam, & increatam trinitatem: quod forte pro tanto dixit, quod haec fundatur in rebus absolutis, illa at tem existit in relatis
Ad secundum dicendum, quod dato, quod libertas voluntatis sit nobilior omnibus aliis animae proprietatibus, com parata tamen ad animae essentiam, non est nobilior, cun causa sit praestantior effectu. Ipsa autem libertas, & cau saliter, & originaliter manat ab essentia
Ad tertium dicendum, quod licet actus non addat su er ens in communi: quia tale additum esset nihil, cum illud, quod additur alteri, formaliter non sit ipsum, ergo tale additum esset non ens, sed actus bene addit, vt inuenitur in ente speciali: aequiuocatur etiam de potentia quia argumentum procedit de potentia ad esse non autem loquimur de potentia ad agere.
Ad quartum dicendum, quod ratio, & sensus possunt dupliciter sumi, vno modo prout ratio dicit animam rationalem, & sensus animam sensitiuam, alio modo, prous ratio dicit potentiam rationalem, puta intellectum, & sensus potentiam sensitiuam: primo modo ab ipsis sumuntur differentiae substantiales, non autem secundo modo.
Ad quintum dicendum, quod accidens vno modo sumitur stricte, & sic propria passio distinguitur contra accidens, alio modo large, & sic etiam propria passio dicitur accidens: isto enim modo omne, quod non est substantia, est accidens. Et quia potentiae animae sunt quaedam proprietates, siue propriae passiones animae: ideo primo modo, scilicet stricte loquens de accidente, Augustinus negat, potentias animae esse accidenti
Ad sextum dicendum, quod cum potentiae animae sini ipsi animae totaliter connaturales, ideo quicquid anima attingit mediante sua potentia, hoc dicitur immediate attingere; sicut enim illud, quod videt homo medianti suo visu, hoc dicitur immediate videre, eo quod visus sit sibi connaturalis, sic &c
Ad septimum dicendum, secundum quod aliquid es supra se conuersiuum, sic competit sibi, vt sit principium actus intelligendi, vel immediate, vel principaliter, puta si est potentia, competit sibi immediate, si est substantia, competit sibi principaliter, quamuis non immediate. Etiam non oportet, quod tale quid intelligat, nisi ipsum esset separatum, & per se existens; si autem est coniunctum magnitudini non proprie intelligit, sed est ratio, siue principium intelligendi. Propter quod dicitur primo de anima, si quis) dixerit animam intelligere, dicit eamatexere aedificare, cuius ratio esse potest: quia per se agere praesup ponit per se esse, ergo quamdiu anima non habet per so esse, non habebit per se agere¬
Ad octauum dicendum, quod non est simile de partibus vestigij, & partibus imaginis: quia partes vestigij suriuntur penes quaedam communia, quae omne ens simpli citer consequuntur, & ideo nec differunt a suo fundamento, nec inter se, nisi sola ratione; sicut ergo loquimur de bono, & vero, & ceteris consimilibus, quae totum ens eo sequuntur, sic loquendum est de partibus vestigij, cum ipsa in ente vniuersaliter reperiantur, partes autem imaginis consequuntur naturam specialem, & ideo tam a se inuicem, quam a suo fundamento poterunt differre realiter
Ad nonum diceret Doctor noster, quod intellectus nullo modo potest separari ab essentia animae: quia in secundo suo super sententias dist. 10. q. 2. expresse dicit, quoi qualitates ab omni subiecto separari implicat contradictionem. De hoc tamen ad praesens non curo: quia alibi forte oppositum tenebo ad honorem diuinae omnipotentiae, quam metiri nequimus
Quidam alter Doctor dicit, quod si separaretur, non intelligeret; sicut Diaphanum coniunctum quantitati est ratio recipiendi lumen, si tamen a quantitate separaretur non posset lumen recipere.
Sed illud non valet: quia lumen non est aptum natum recipi, nisi in re diuisibili, & ideo in separato a quanto non recipitur. Hoc autem in proposito non obstat, cum intelligere sit accidens indiuisibile, & ideo quamuis sit actus manens in eliciente, posset intellectus separatus in sum elicere, nisi aliud obstet. Dato igitur, quod Deus intellectum ab essentia animae separaret, & dato quod talis intellectus separatus intelligeret, dico, quod adhuc non esset beatus, proprie loquendo de beatitudine: quia non esset ibi fruitio, & perfectae dilectionis complacentia, sine qua non potest esse; proprie loquendo, beatitudo: quia fruitio& complacentia sunt proprij actus voluntatis, hic autem intellectus esset separatus a voluntate
Sed forte dices, dato, quod Deus separet intellectum cum voluntate, vtrum tunc talis intellectus esset beatus
Dico, quod non: quia eo ipso, quod essent separata ab essentia, & non haberent sabiectum commune, in quo coniungerentur, ideo actus vnius potentiae in nullo posset alteri cooperari, ita quod complacentia voluntatis in nullo causaret, aut augeret delectationem intellectus, nec speculatio intellectus, quantum ad ostensionem oblecti diligibilis in nullo posset cooperari dilectioni voluntatis & hoc stante illa hypothesi, quod essent penitus separata a subiecto, & nullum haberent subiectum commune¬
Ad decimum dicendum, quod sicut non quaelibet re materialis est sua potentia passiua, sed sola prima materific etiam non quilibet actus substantialis, vel quaelibes forma substantialis est sua potentia actiua, sed solus primus, & purus actus, siue prima substantia, quae est ipse Deus
Ad dictum Commentaroris dico, quod quamuis trans mutatio faciat nos scire, quod materia sit pura potentia nulla tamen operatio facit scire, quod aliqua forma citrDeum sit purus actus. Et ideo licet in aliquo sit simile, in illo tamen, quod ratio concludit, non est simile
Ad vndecimum, nego minorem Ad probationem pimam dico, quod forma substantialis est, principium agendi principale; accidentalis autem est principium immediatum, nulla enim substantia creata est principium agendi immediatum, vt patet 7. meta physic, expresse per Commentatorem, & idem patet per philosophum in lib, de sensu & sensato, vbi sic ait. lgni& terra, & quodcumquae aliud secundum id, quod est essentialiter, non est natum agere vel pati, sed secundum quod habent cont rarietatem
Ad probationem dico, qood licet simul agere, & princ paliter, & immediate sit maioris perfectionis, hoc tamen proprie in nulla creatura reperitur, sed in solo creatoro quia in creaturis substantia agit mediante accidente, & ideo non immediate, & accidens agit in virture substantiae, & ideo non principaliter. Dato igitur quod simul non concurrant in eodem, sed necessario sumantur distincte tunc agere principaliter est multo maioris perfectionis quam agere immediate.
Sed Forte dices, accidentia in sacramento altaris sinc subiecto subsistunt, & tamen agunt immediate, & per consequens concurrunt in eodem creato agere immediate; & agere principaliter, cum nullum sit subiectum virtutu cuius agat.
Respondeo, quod non minus agit in virtute sustentantis, cum separatum est a subiecto, quam prius: quia sicut fingulariter a Deo sustentatur, sic specialiter virtute Dei agit. Posset etiam dici, quod tale accidens cum separatu in suis naturalibus, in nullo penitus corrumpitur, aut mutatur; & ideo separatur cum illa virtute, quam habuit prius ex illa naturali coniunctione cum subiecto. Sicut igitur semen animalis ab eo decisum dicitur generare non in virture propria, sed in virtute illius animalis, a quo deci sum est, dato etiam quod tale animal sit corruptum, sic t. le accidens, quamuis sit separatum, agit in virtute illiu subiecti, in cuius virtute competebat sibi agere, quando coniunctum erat. Exemplum etiam de graui, quod phili sophus 8. physicorum dicit se deorsum mouere in virtute generantis, quod tamen graue suo generanti pro tunc quando se mouet non apparet esse coniunctum: quia generans potest esse corruptum
Ad secundam probationem dicendum, quod illud, quod dat immediate esse substantiale, cum sit substantia, non debet immediate agere, sed principaliter, vt iam patuit.
Ad tertium dicendum, quod tam intellectus, qua etiam voluntas potest dici principium vitale, eo qud immediate fundatur in essentia animae, quae principaliter dicitur principium vitale, eo quod omnis vitalis operatio principaliter sit ab ea
Ad quartum dicendum, vt superius dictum est, vel potest dici, quod non est simile: quia actus, ad quem materia est in potentia, primo, & principaliter est forma spbstantialis, & ideo sua potentia potest esse substantia, sed actus; ad quem anima est in potentia, est accidens, & ideo anima potentia debet dici accidens
Ad quintum dicendum, quod illud, in quo producen assimilat sibi productum, est principium principale, non autem immediatum.
Ad confirmationem dicedum, quod non repugnat ali cui in virtute alterius agere vltra suam speciem, quamuis hoc sibi repugnet in virtute propria.
Ad sextum nego consequentiam. ad probationem dico, quod illud, quod est perfectius, puta agere principaliter, est nobilius quam agere immediate.
Ad septimum dicendum, quod quia natura principalite dicitur de forma substantiali, ideo talis forma est princi ale principium per se ipsum, & motus, & quietis eius in quo est.
Ad octauum dicendum, quod non tollimus a forma substantiali propriam operationem: quia dicimus, quod sit principium principale eius, quamuis non immediatum.
Ad dictum Augustini dicendum, quoed anima praedicatur de suis potentijs praedicatione causali: qua praedicatione quodlibet subiectum praedicari potest de sua propria passione. Isto enim modo dicit Arist. in de sensu. & sensato ; que odor est fumalis euaporatio. Quia autem Augustinus dicit, vna mens, vna vita, vna natura, per hoc vult exclude re pluralitatem animarum, quasi diceret, hae tres potentiae non sunt tres animae, sed sunt tres proprietates eiusdem naturalis animae. Consimiliter enim posset aliquis dicere: caliditas, siccitas, & leuitas, sunt vnus ignis: quia sunt proprietates eiusdem ignis. Potest etiam dici, quod triplex est totum, scilicer totum vniuersale, totum integrale, & totum virtuale. Primum totum, scilicet totum vniuersale reseruatur in qualibet sua parte secundum se sumpta, & secundum essentiam, & secundum virtutem; pecundum, nec secundum essentiam, nec secundum virtutem; Tertium, quamuis non secundum essentiam, tamer secundum virtutem. Et ideo primum praedicatur de qua libet sua parte essentialiter, & virtualiter, siuc causaliter pecundum nec essentialiter, nec causaliter; Tertium quam uis non essentialit er: tamen virtualiter, siue causaliter de qualibet sui parte potest praedicari
Ad aliud dicendum, quod ille liber non reputatur autenticus: dicitur enim, quod ille liber non sit factus per Augusti num, sed per quendam fratrem ordinis Cisterciens. Posset tamen ad illam auctoritatem eodem modo responderi sicut iam dictum est ad auctoritatem Aug¬
Est etiam adhuc opinio medium tenens inter praedicta, quae ponit, quod anima respectu illarum operationum, quibus non communicat corpori, est sua potentia, sed respectu illarum, quibus communicat corpori, differt realiter a sua potentia. Ratio primi est ill¬
1 Si intellectus intelligeret per aliquam qualitatem leterminatam, & non immediate per seipsum, tunc intellectus non esset oppositorum, nec posset omnia intellige re. consequens est falsum: quia potentiae rationales sunt ad opposita, & 3. de anima dicitur, Necesse est intellectu quia omnia intelligit, immixtum esse; probatur consequentia: quia agens determinatum per aliquam qualitatem non agit, nisi secundum determinatam rationem; ergo si anima intelligeret per potentiam, quae est qualitas determinata, tunc posset in omnia
2 Praeterea, naturae rationali ex hoc, quod est separata a materia, conuenit intelligere, sed anima per suam essentiam est separata a materia: quia secundum substantiam uam non est educta de materia,
Sed prima conclusio non valet: quia intellectus possibilis est omnia fieri, 3. de anima, & ibidem ait Commer tator, qued intellectus possibilis est pura potentia in genere intelligibilium. Intellectus vero agens est omnia facert & est actu ens, vt dicitur ibidem, sed impossibile est, quoc vnum, & idem realiter indistinctum sit actu ens in aliqus genere, & sit pura potentia in eodem, ergo ipsa anima enm est realiter idem omnibus suis potentiis, quarum operationibus non communicat corpori.
Ad primum ergo nego consequentiam, potest tamet distingui propter probationem consequentiae hoc nomen determinatum: quia vel dicitur qualitas determinata ex hoc, quod est certi generis, & certae speciei, vel ex hoc quod est contractior sub subiecto, & limitat suum subiectum ad certam mensuram respectu aliquorum, quae vniuersalius re spiceret huiusmodi subiectum si tali qualitate non limitaretur. Primo modo, intellectus est determ nata qualitas, non autem secundo modo, quia intellectu est aeque vniuersalis, & aequalis ambitus, sicut essentia; & ideo essentia per intellectum in nullo limitatur respectu obiectorum intelligibilium
Articulus 3
Quomodo partes imaginis se habeant ad se mutuo
QVANTVM ad tertium principale, qualiter partes & imaginis se habeat ad se inuicem, hic essent multa videnda. Videndum enim esset quid sit memoria, quio intelligentia, & quid voluntas, quae sunt partes imaginis & vtrum memoria realiter differat ab aliis duabus, & quomodo memoria diuersimode sumitur tam in parte sensitiua, quam in parte intellectiua: quia tamen de hi magister specialem facit mentionem libro 2. dist. 24. 8 distin. 38. igitur ad praesens haec differens intendo ea cim suis operationibus specialiter pertractare. Solummodo igitur ad presens volo tangere, per quem modum reluceas in eis imago sanctissimae trinitatis
Circa quod est aduertendum, quod sicut in diuinis cred mus esse tres personas in vna natura diuina, quarum secunda gignitur a prima per modum verbi intellectualis; sed tertia procedit a prima, & secunda per modum perfecti amoris: sic in anima humana ex specle, quae est in mi moria, gignitur verbum actualis notitiae intelligentia; & ex istis duobus tamquam ex gignente, & genito procedit complacentia, siue amor voluntatis, quo proles patenti copulatur, scilicet species genita in intellectu, cum spo cie gignente in memoria. Et haec imago habitibus nobilibus decoratur, sicut per contrarium habitibus vitiosis, & ignobilibus deformatur.
Articulus 4
Qualiter intellectus agens pertineat ad imaginem
Ex his, & aliis, quae dixi in primo articulo istius quaestionis inferri potest quartum principale, scilicet qua liter intellectus agens pertineat ad imaginem. Quia si simitur imago prout habitualiter est in nobis, & per consequens imperfecte, vt posui similitudinem in primo arti culo quaestionis de imagine non colorata, sed solis linea mentis disposita, sic intellectus agens non pertinet ad imaginem, quia vt sic nude consistit imago in tribus supra dictis, scilicet memoria, intellectu, & voluntate. Si autem consideratur imago prout perfecta, & decorata est in nobis actibus, & habitibus: cum tales actus elicere non possumus, nec per consequens habitus acquirere, nisi mediante lumine ipsus intellectus agentis, & mediantibus speciebus per eundem intellectum a phantasmatibus abstractis, patet intellectum agentem necessario pertinere ad imaginem sic acceptam. Non tamen ex hoc intendo concludere, quod intellectus agens per se sit pars imaginis sed quod sit quaedam virtus, sine qua imago non potest esse perfecta, nisi Deus miraculose ipsam perficeret praeter cursum naturae, animam actibus, & habitibus venustando
Sed contra hoc videntur esse quidam, qui dicunt intelectum agentem per se, & directe ad imaginem pertinere, quia dicunt intellectum agentem esse memoriam intellectiuam, quod probant sic
1 Illud, cui competit species continere, est ipsa memoria; sed intellectus agens continet virtualiter omnes spe cies, quod patet: quia ipse est omnia facere, vt dicitur; de anima
2 Praeterea, illud, cui competit prolem gignere in int telligentia est memoria, vt patet per multa dicta August. in lib de trin sed intellectus agens gignit prolem, suum enim est causare vniuersale, quod est obiectum intellectus, a quo verbum concipitur, & intelligentia gignitur.
Praeter ea, secundum beatum Aug. imago attenditur quantum ad ea, quae sunt nobiliora in ipsa anima, sed i secundum philosophum 3. de anima, agens est prestantius patiente, ergo &c.
Sed illud non valet: quia intellectus agens non est illud, quod formaliter recipit speciem, & subiectiue ipsam conseruat, sed memoria est huiusmodi, ergo &c.
Ad primum dicendum que intellectus continet species effectiue, memoria autem continet eas subiectiue, & ideo aequiuocatur in primo argumento.
Ad secundum dicendum, qued intellectus agens non proprie gignit vniuersale, sed sequaestrat, & abstrahit ipsum ab indiuidualibus condicionibus: Et ideo verbi gignitio proprie attribuitur faecundae memoriae, quae tamen faecun da non esset, nisi mediante abstractione intellectus agentis speciem recepisset. Nec etiam memoria similitudinem peciei suae, scilicet speciem genitam in intellectu possibili posset producere, nisi intellectus possibilis lumine intellectus agentis ad hoc disponeretur; ergo modo, quo dixi, intellectus agens ad perfectam imaginem est necessario requisitus
Ad tertium dicendum, quod eo ipso, quod praestantior est, non requiritur ad imaginem quomodocumque sumptam, sed ad imaginem perfectam
Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis in finitas Dei in creaturis deduci possit demostratiue, tamen quia infinitas in Deo sumitur per modum abnegationis illius, quod necessario in omni creatura reperitur, puta per abnegationem finis, & limitationis: ideo infinitas non potest habere imaginem in aliqua creatura: quia rati imaginis consistit in quadam assimilatione, propter quod repugnat praedictae abnegationi, quae simpliciter tollit similitudinem,
Forte dices, cognitio fit per assimilationem, cum igitur infinitas cognoscitur, & non trinitas, maior videtui esse assimilatio infinitatis ad nos, quam trinitatis. Respondeo, quod aliquid dupliciter potest cognosci, scilices positue, vel remotiue, siue negatiue. Cognitio primi est er assimilationem. Sed cognitio secundi est per dissimi lationem. Cognitio autem infiniti est in nobis secundo modo, non autem primo modo: quia cognoscere infinitum est cognoscere rem quae non est finita, siue non habentem finem. Sed illa modica notitia, quam habemus de sancta trinitate, praesupposita fide, non est pure negatiua, nec est per abnegationem eius quod in omni creatura reperitur, ideo pont eius imago in creatura reperiri.
Ad confirmationem dicendum, quod duplex est imago scilicet naturalis, & artificialis. Prima est indifferens specie cum illo, cuius est, cum sit eiusdem naturae cum eo, sic filius est naturalis imago patris. Secunda autem differt pecie ab eo, cuius est imago, cum sit producta in aliena natura, sicut imago Herculis in lapide. De prima igitur imagine debet intelligi verbum Hilarij, & non de secunda: Et quia imago creata assimilatur imagini artificiali, igitur &c