Quaestio 1
Quaestio 1
An habitus caritatis sit virtus
RESOLVTIO. caritas quidem non virtus solum, verum virtutum etiam omni um suprema esse statuitur : neque tamen propterea peculiaris quoque virtus esse desinit Vnde si quo ad eius actum consideretur in ordine ad suum principale obiectum, modum, qat mensuram non inuenit.
VTRVM caritas sit virtus. Videtur, quod nonV Quia quod non est vna virtus, hoc non est virtus: caritas non est vna virtus. Maior patet: quia secundum Noe, omne, quod est ideo est: quia vnum numero est. Patet etiam minor: quia cum caritas sit forma omnium virtutum, oportet eam multiplicari secundum multiplicationem virtutum: ergo &c.
Contra illud, quod maxime repugnat vitio, hoc est maxime virtus: sed caritas maxime repugnat vitio. Maor patet: quia virtus, & vitium sunt opposita. Minor simi iter patet, quia caritas maxime expellit peccatum iuxta illud Apostoli, Caritas operit multitudinem peccatorum: ergo &c Hic quattuor sunt videnda. Primo de principali quaesito Secundo, vtrum caritas, seu Dei dilectio habeat modum. Et hoc quantum ad dist. 27. Tertio, vtrum creaturae ira tionales sint diligendae ex caritate. Quarto, vtrum daemones, seu quaecunquae craeaturae peccatrices sint diligendae ex caritate. Et hoc quantum ad dist. 28
Articulus 1
Utrum habitus caritatis sit virtus
VANTVM ad primum pono duas conclusiones C Prima est, quod caritas non solum est virtus, verum etiam est omnium virtutum praecipua. Quia eo modo excellentiae, quo conuenit alicui aliqua diffinitio, eodem modo sibi conuenit diffinitio, seu descriptio virtutis: qua dicitur in ethicis, quod virtus est disposito perfecti ad optimum: excellentissime conuenit caritati: ergo &c
Praeterea, habitus cuius actus est maxime virtuosus, ille est, praecipue virtus: actus caritatis est maxime virtu sus: quia quanto actus est magis meritorius, tanto magiest virtuosus: sed actus caritatis est maxime meritorius cum per sui assistentiam ceteris actibus com petat esse meritorium. FORTE dicetur, quod virtus secundum philosophum est circa difficilia: sec diligere non est difficile: quia vt ait Aug. in lib confess nihil "dulcius quam amari, & amare". Respondeo que ly difficilia, vel refertur ad obiectum virtutis, & tunc minor non est vera: quia caritas est principaliter circa Deum qui ratione suae excellentiae multum excedit humanam facultatem, vel refertur ad actus virtutum, & tunc maior est falsa: quia, licet patiamur difficultatem in actibus, quibus virtus acquiritur: tamen non patimur difficultatem in actibus, qui a virtutibus eliciuntur, cum signum sit generati habitus habere delectationem, vel tristitiam in opere, vt dicitur 2. ethicorum, delectationem in operatione, scilicet virtutis, & tristitiam in opposito virtutis.
Sed contra praedictam conclusionem est quaedam opinio, quam reputo esse erroneam, quae dicit quod fides est excellentior virtus ipsa caritate. Quod probat primo sic
llla virtus est eminentior, per quam homo efficacius consequitur suum vltimum finem scilicet beatitudinen fides est huiusmodi: quia dicit Apostolus. Sancti per fidi vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, quarum promissionum vna quasi principalifuit aeterna beatitudo: ergo &c.
2 Praeterca, sicut se habet prudentia ad virtutes mori les acquisitas, sic se habet fides ad virtutes insusas: Nam fides est quaedam prudentia a Deo infusa: quia ipsa est recta ratio agibilium ordinatorum ad finem supernatur; lem, ficut prudentia est recta ratio agibilium ordinatorum ad finem naturalem, vel politicum: sed prudentia est ni bilior omni virtute morali, vt patet 8. eth. ergo fides erit nobilior caritate
Praeterea, virtus, per quam efficimur filij Dei, est nobilior omni alia virtute: fides est huiusmodi: quia diciloan. Omnis, qui credit, quoniam lesus est filius Dei, ex Deo natus est. Et ibidem. Omne, quod natum ex Deo vincit mundum, & haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Addunt etiam isti per modum corollarij, qui fides infusa nullo modo potest esse sine caritate: Quinon est possibile, quod fides insusa sit in aliquo, nisi ipse fit iustus, & sine peccato mortali: quia omnis, qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quoniam semen ipsius in eo manet, & non potest peccare: quoniam ex Deo natus est, vt dicit loan. sed qui credit in nomine Dei, hic ex Deo natus est, vt patet lo. 1. Item Abacuch dicit. "Iustus ex fide viuit". Item ait Saluator ad mulierem peccatricem, de qua septem eiecit demonia. Fides tuat saluam fecit. Item Apostolus ait. lustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum Et si dicitur istis, quod Apostolus 1. ad Cor. 135. comparando caritatem ad fidem, & spem, ait. "Maior autem horun est caritas". Ipsi respondent, quod hoc pro tanto dixit Apostolus: quia caritas praesupponit fidem, & spem, & in cludit ea in sua essentiali diffinitione: nam, vt dicunt, fi- des est causa cfficiens ipsius caritatis. Et hoc ipsi probani auctoritate Apostoli vbi ait. Finis praecepti est caritas, de corde puro & conscientia bona, & fide non ficta Recolligendo igitur dicta istorum, ipsi quattuor ponun quae sunt contraria veritati
1 Quorum primum est ipsa principalis conclusio, scilicet, quod fides sit excellentior caritate: Quia dicit 8. Det. Estote prudentes, & vigilate in orationibus: ante omnia autem mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem pecca torum, sed isti spiritualem prudentiam dicunt esse fidem ergo caritas, ad quam habendam D. Petrus nos hortatur. ante omnia vniuersaliter, & specialiter ante prudentiam erit excellentior omnibus vniuersaliter, & fide specialiter.
2 Praeterea, Apostolus loquens de fide a spiritu sar cto infusa, ait. Alij datur fides in eodem spiritu. & pluribus virtutibus, & donis spiritus sancti enumeratis in prir cipio 14. ca. ait. AEmulamini chai ismata melio.. Et sul dit excellentiorem viam vobis demonstrabo. Et quod ista excellentior via sit caritas patet: quia immediate se quitur. Si linguis loquar hominum, & Anger orum: caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans: aut cvmbalum tinniens. Et sequitur ibidem. Et si habuero omnem fidem ita, vt montes transferam, caritatem autem non habucro, nihil sum
3 Praeterea, actus caritatis est excellentior actu fidei ergo caritas excellentior fide. Consecuentia patet: quiex actibus iudicamus de habitibus. Antecedens ratet: quia actus bcatae fruitionis est actus caritatis
Patet etiam testimonio Saluatoris, qui loquens de actu caritatis, quo diligimus Deum ex toto corde, ait. Hoc est maximum, & primum mandatum. Et Apostous ait. Plenitudo legis est dilectio. Et Greg. in HomelOmne praeceptum de sola dilectione est: quia quicquio praecipitur, in sola dilectione solidatur. Sicut eni m multi arboris rami ex vna radice procedunt, sic multae virtutes ex vna caritate generantur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice dilectionis
4 Praeterea, Augst. 15. de trinit. loquens de caritate ait. "Nullum donum Dei est isto excellentius, quod solum diuidit inter filios regni aeterni, & filios perditioni aeternae". Et ad probationem istius inducit Aug. auctoritatem Apostoli supradictam, qua ait. "si habero omnem fidem" &c. Item Aug. super illud psal. 81. Nonum est com fiteri Domino &c. ait. Caritas autem, quae nobis tertio adiungitur ad fidem, & spem: maior est supra fidem, & spe
Quia tunc frustra fecisset Apostolus totam illam di ductionem, quam fecit 1. ad Cor. 15. Si enim fides non posset separari a caritate, tunc non posset monstrari altior via, quam via fidei. Nec etiam possemus aemulari charismata meliora, quam ea, quae fidei sunt
Item, frustra distinxisset Apostolus fidem contra caritatem dicens. Si habuero omnem fidem, caritatem autem non habuero, nihil sum
2 Praeterea, iam dictum verbum Apostoli exponen Aug. 15. de trinit. ait. "Sine caritate fides potest esse, sec non prodesse": ergo &c. Tertio, deficiunt in hoc, quo dicunt fidem esse causam efficientem caritatis
1 Quia quauis fides possit dici causa dispositiua respectiu caritatis secundum quod indignius & imperfectius potel disponere ad receptionem eius, quod perfectius est: tamen fides non potest esse causa effectua caritatis, & maxime secundum quod efficientia probat eminentiam respectu sui effectus, secundum quod isti ad praesens intendunt arguere.
2 Praeterea, si &c tunc homo efficeret in se habitunm caritatis, Consequens est impossibile: quia solus Deus ess creator, & productor caritatis. Consequentiam probo. quia fides non posset esse principium effectiuum, caritatis nisi principium quo, & per consequens homo per fi- dem esset principium quod.
1 Quia si hoc esset verum, impossibile esset fidem rea liter differre a caritate: quia nihil pertinet ad essentiaem diffinitionem alicuius, nisi ipsum pertineat ad essentiam eius: Sed falsitas consequentis est nota: tum quia sides potest esse sine caritate, vt iam probatum est: tum quia caritas potest esse sine fide, vt apparet in patria, vb posito, quod maneat fides cum caritate de facto; possibile est tamen beatum habere caritatem, & fide carere.
2 Praeterea, illud quartum membrum contradicit ei quod isti asserunt in tertio membro: nam causa efficiens, cum necessario differat ab eo, cuius est causa: igitur non potest pertinere ad essentialem diffinitionem illius, cuius est causa
Ad primum motiuum eorum dicendum, quod talis victoria non conueniebat patribus per solam fidem, sed per fidem caritate informatam. Vnde omnia talia attribuenda sunt fidei propter caritatem: Et quia propter quod vnum quodque tale, & ipsum magis, vt dicitur t. posteriorum ideo Apostolus huiusmodi praerogatiuas soli caritati videtur attribuere dicens Caritas omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet &c
Ad secundum dicendum, quod quamuis in hoc sit aliqualis similitudo de prudentia, & fide, quod sicut prudentia est recta ron&c tamen in hoc est dissimilitudo: quia pri dentia potest proprie dici causa cuiuslibet uirtutis moralis: nam omnis virtus moralis est in potestate prudentis: quia omnis uirtus moralis, vel est actualiter annexa prudentiae, vel saltem prudens per prudentiam suam potest ipsam in seipso efficere: fidelis autem non potest efficere caritatem: quia solius Dei donum est.
Item prudentia adeo est connexa virtuti morali, quod virtus moralis nullum actum perfectum potest elicere sine prudentia: sed caritas potissimum suum actum scilicet fruitionem patriae elicit sine omni sidei cooperatione.
Ad tertium dicendum, quod fides facit nos esse filios Dei, in quantum est informata caritate: & ideo huiusmodi filiatio principaliter est attribuenda caritati. Vnde satra scriptura hanc filiationem attribuit caritati dicens videte qualem caritatem dedit nobis Deus pater, vt filij Dei nominemur. Et Apostolus ait. Qui spiritu Dei aguntur, hi filij Dei sunt. Tales autem sunt in caritate radicati, in quorum cordibus caritas diffusa est per spiritum sanctum: ergo &c. Et per idem patet ad omnes alias auctoritates
Secundo dico, quod caritas est virtus specialis saltem in essendo. Quia illa virtus, cuius obiectum formale formaliter sumptum distinctum est ab obiecto cuiuscumque alterius virtutis, est specialis virtus, caritas est huiusmodi, vt patet ex supradictis
Per hoc tamen non intendo negare, quin caritas possit dici virtus vniuersalis in operando, maxime quantum ad opus imperatum, & meritorium: quia quo ad hoc caritas omni virturi cooperatur.
porte dicetur, quod modus agendi sequitur modum essen di: si igitur caritas in essendo est virtus specialis, etiam in agendo erit virtus specialis.
Respondeo, quod caritas est virtus specialis etiam in agendo quantum ad actum proprium a caritate immedite elicitum, puta, quantum ad actum dilectionis: quia t. lis actus a nulla alia virtute elicitur nisi ab ipsa caritate; maxime si sit diligere supernaturale, & meritorium. Sed hoc non obstante, potest dici virtus vniuersalis in agedi quo ad actum imperatum. Nec refert si dicatur, quod caritas habet pro obiecto Deum, & proximum: Quia vbi vnum propter alterum, vtrobique tantum vnum, vt dicitur in topicis: sed caritate diligimus proximum propter Dcum: ergo propter vnitatem principalis obiecti canta est virtus vna. Vnde sicut in moralibus non obstante, quod amicitia sit vna, & specialis virtus: tamen eadem amiciti diligimus amicum, & ea, quae amici sunt: sic eadem caritate diligimus Deum, & ea, quaeDei sunt
Articulus 2
Utrum caritas seu dilectio Dei habeat modum
QVANTVM ad secundum articulum Magister sententiarum haberet dicere, quod caritas nec habet modum, nec mensuram, cum secundum eum carit sit quid infinitum, & increatum, puta, ipse spiritussanctu sed secundum nos, qui dicimus caritatem esse virtuten creatam, necessario habemus dicere, quod caritas in esse tia sua sit quid limitatum & modificatum
1 Quia secundum Aug. omnia fecit Dominus in modo pecle, & ordine. Sic etiam ait ille sapiens, quod omnia fecit Deus in numero, pondere, & mensura
2 Praeterea, omne, quod in certo genere reponitur, ei ens limitatum, & intrinsece modificatum per propriam suam differentiam: sed caritas est ad certum genus limia ta, cum sit vera, & realis qualitas: ergo &c
4 Praeterea, omnis formalis perfectio entis finitiesti intrinsece modificata: sed caritas est formalis perfecioi voluntatis creatae, quae est quid finitum: Attamen, sicin tas consideratur quo ad actum suum in ordine ad suum principale obiectum, quod est ipsa diuina bonitas, vtsioproprie non habet modum, cum tale obiectum sit in imi nitum diligibile, & per consequens a nulla creatura tantum diligi potest, quin magis sit diligibile, si ipsa creatu ra plus posset diligere. Et isto modo intelligendumesi istud verbum bernm. quo ait in libro de diligendo Deun Causa diligendi Deum Deus ipse est, modus autem sin modo diligere.
Articulus 3
Utrum creaturae irrationales sint diligendae ex caritate
QVANTVM ad tertium articulum est aduertendi quod dupliciter contingit nos diligere. Vnonoi do amore amicitiae. Alio modo amore concupiseenua Primo modo, irrationalia non sunt ex caritate diligeli
1 Quia beneuolentia non potest esse ad irrationalia vt patet 8. ethicorum, sed amor amicitiae includit beneuolentiam diligentis ad dilectum: ergo &c.
2 Praeterea, vt declaraui in primo libro dist. 1. quicqu diligitur amore amicitiae, illud est diligendum propter sol
3 Praeterea, illa diligere debemus amore amicitia quae vna nobiscum societatem constituere possunt: irrationalia non sunt talia. Maior patet per August. q ait, quod non omnia, quibus vtendum est, diligenda sil ex caritate: sed quae nobiscum societate quadam reb runtur in Deum
Sed secundo modo, scilicet amore concupiseentiem sumus aliquo modo etiam irrationabilia diligere exes ritate. Quia cum diligere sit velle bonum alicur, igitur di aliquem proximum ex caritate diligimus, possumus e& dem caritate irrationalia bona diligere, in quantum de mus, quod iste noster dilectus per huiusmodi bona ades ternam suam salutem poterit promoueri, & vltimo suo fini coniungi, puta, diuinae bonitati: ergo &c. Addo tamen aliquo modo: quia actus istius dilectionis non termna tur proprie ad bonum irrationale, sed ad ipsum dilectum cui talia bona desideramus Propter quod ipsa inrationo ia non sunt terminus dilectionis ex caritate, sed sunt materia dilectionis Forte dicetur, quod homo non potest se ipsum diligere ex caritate : ergo nec aliqua irrationalia. Consequentia patet, quia ex caritate diligenda sunt ea, in quibus es similitudo Dei: sed expressior est similitudo in homine, quam in quacumque irrationali creatura. Antecedens potest probari sic. Amor reprehensibilis non est ex caritate sed amor sui est reprehensibilis: Quia dicit Apostolu Erunt homines seipsos amantes. Item Creg. ait, quod caritas minus, quam inter duos esse non potest: in alterum enim caritas tendit.
Respondeo negando antecedens: quia cum homo ex caritate teneatur diligere proximum suum, sicut seipsum iuxta praeceptum Saluatoris: igitur oportet, quod seipsum diligat ex caritate. Vnde etiam in ciuili amicitia forma diligendi amicum accipitur exemplariter ex forma diligendi seipsum: quia amicus est alter ego, vt pater in 9. ethicorum. Vnde ibidem dicitur, quod amicabilia, qua sunt ad alterum, ortum habent, seu trahunt ex amicabilibus, quae sunt ad nos ipsos. Ad probationem dicendum quod licet, quod homines ament seipsos inordinate, si vituperabile: tamen, quod diligant seipsos ordinate, non est reprehensibile, sed valde laudabile. Quis autem de beat esse ordo in diligendo, in sequenti quaestione patebit. Ad dictum reg. dicendum, quod per hoc non intendit Creg. dicere, quod homo non possit seipsum diligero ex caritate: sed vult dicere, quod ex caritate non possit diligere solum se: quia diligit se in ordine ad alterum, scilicet ad Deum, & ad proximum: & ideo quamuis diligat se: tamen dilectione caritatis tendit in alterum.
Articulus 4
Utrum Demones seu quecumque creaturae peccatrices sint diligendae ex caritate
VANTVM ad quartum articulum dico, quod peccatores possunt esse in duplici statu. Quia, vel sunt in via, ita quod possibile est eos poenitere, vel sunt in termino, seu extra viam, ita quod non possunt vlterius meritorie poenitere.
Primo modo ponam conclusionem affirmatiuam, scilicet, quod sunt ex caritate diligendi, saltem quantum ad eorun aturam, secundum quantum sunt ad imaginem Dei 1 Quia quibus benefaciendum est, illi sunt ex caritate diligendi: sed malis benefaciendum est: quia ad hoc aborare debemus, vt a suis peccatis conuertantur, quod cedit ad magnum bonum eorum.
2 Praeterea, ait Aug. quod sic diligendi sunt homines vt non diligantur eorum errores. Et idem Aug. ait, quod in praecepto dilectionis proximi omnis homo continetur,
Contra istam conclusionem a quibusdam arguitur sic 1 Illi, qui non gaudent eisdem, non possunt habere amicitiam ad seinuicem, vt patet. 9. ethicorum: sed virtuosi, & vitiosi non gaudent eisdem: sed magis gaudent oppo. sitis: In eo enim, in quo virtuosus laetatur, vitiosus tristatur, cum signum sit acquisiti habitus habere delecta. tionem in opere, quod est secundum illum habitum, v patet 2. ethicorum: sed virtuosus habet habitum virtuo sum, & vitiosus vitiosum.
2 Praeterea, deficiente causa deficit effectus: sed causdilectionis deficit inter iustum, & peccatorem: quia simil tudo est causa dilectionis. Isti autem sunt valde dissimiles Respondeo, ad primum, quod, quamuis illa maior si vera, loquendo de amicitia ciuili, & temporali: tamen non est vera, loquendo de amicitia diuina, & spirituali qua etiam inimicos iubemur diligere, & ipsis benefacere qui nos oderint. vel dicendum, quod maior est vera de his, qui nec actu, nec aptitudine gaudent eisdem: sed peccatores, quauis actu non gaudeant eisdem cum bonis, & iu stis: aptitudine tamen illo gaudio, quamdiu sunt m via totaliter non priuantur: & ideo ex dilectione, & caritate sunt iuuandi, vt talis aptitudo in actum reducatur.
Ad secundum dicendum, quod peccatores quamdit sunt in via secundum aptitudinem naturalem, sunt similes ipsis hominibus virtuosis, sed secundum malitiam actualem sunt ipsi dissimiles: ideo secundum naturam sunt ex caritate diligendi: sed secundum malitiam sunt odier. di¬
Secundo modo, puta, loquendo de peccatoribus damnatis extra viam salutis totaliter positis, tunc ponam conclusionem negatiuam. 1 Quia illi, qui sic se habent, quod impossibile est eos venire ad vnam societatem nobiscum, illos non tenemur, nec debemus diligere ex caritate: damnati sunt huiusmodi: ergo &c. Minor pates ex fide. Maior etiam patet ex dicto beati Aug. superium introducto.
2 Praeterea, quicumque sunt talis condicionis, quod respectu eorum amicitia est dissoluenda, illi non sunt diligendi ex caritate: damnati sunt huiusmodi. Maior patet. Minorem probo: quia secundum Arist. 8. ethicorum dissoluenda est amicitia ad eos, qui sunt in malitia obdurati, & incurabiles propter malitiam abundantem: Sed, damnati sunt totaliter obdurati, & penitus incurabiles seu insanabiles: ergo &c
Praeterea, August. dicit, qui diligit proximum, vel quia iustus est, vel vt iustus sit, debet diligere: Se d damnati, nec sunt iusti, nec possunt fieri iusti : ergo non sunt diligendi
Forte dicetur, quod omnem rationalem creaturam homo tenetur diligere, quae sibi vtilis est ad beatitudinis suae augmentum, & ipsum promouet ad virtutem: daemones sunt huiusmodi, qui ex eo, quod nos exercitant hic in via, augetur in bono homine meritum virtutis in prae senti, & praemium gloriae in futuro.
Respondeo, quod quamuis maior sit vera de tali rationali creatura, quae per se, & propria intentione est vtilis; tamen non est vera si solum per accidens, & praeter omnem intentionem prodest: sed daemones, quamuis peaccidens nobis prosint ad virtutem, & beatitudinem: per si tamen, & quantum in se est, tunc intendunt nos impedire