Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An homo de necessitate salutis singula quaeque peccata teneatur confiteri.

Questio II An homo de necessitate salutis singula quaeque peccata teneatur confiteri.

VTRVM homo de necessitate salutis teneatur confiteri omnia sua mortalia peccata. Et videtur, quod non: quia confessio est peccatorum manifestatio; ergo homo non tenetur confiteri omnia sua peccata. Antecedens patet auctoritate Beati Aug. qui ait, Confessio est per quam morbus latens aperitur sub spe veiae. Probatur consequentia: quia illud, quod de se manifestum est, hoc non est necesse per aliud manifestari; sed aliqua peccata sunt de se manifesta, ergo &c.

Contra, ad obseruationem illius, quod est de iure na turali, tenetur quilibet homo de necessitate salutis: sed confessio omnium mortalium peccatorum videtur esse de iure naturali Maior patet. Minor probatur: quia me dium sapit naturam extremorum: sed contritio, & satisfactio sunt de iure naturali: iustitia enim hoc exigit, vt omne vitium perpetuatum displiceat, & emendetur: cun igitur confessio sit medium inter contritionem, & satisfactionem: ergo &c. Hic primo videndum est de principali quaesito. Secundo, quo iure teneamur ad confessio nem peccatorum. Tertio, cui facienda sit confessio. Et quarto, quoties, & quo tempore sit facienda.

RESOLVTIO. cum quilibet de salutis suae necessitate de quolibet movtali crimi ne paeniter e tentatur, confiteri quoque singula quaeque delicta, etiam venialia (si memoria tenet) maxime debet. Nam quemadmodum in lege naturae mentalis confessio, & in legi lcripta Ceremonialis, ita in lege gratiae vocalis homines semper obligat data opportunitate, & facultate alsua sigillatim detest auda scilera

Articulus 1

Utrum homo de necessitate salutis singula quaeque peccata teneatur confiteri

ARTICVLVS 1. Vtrum homo de necessitate salutis singula quaeque peccata teneatur confiteri.

VAN TVM ad primum est sciendum, quod hic vnum quaeritur, & aliud praesupponitur: Supponitur enim, quod teneamur de necessitate ad peccatorum confessionem. Et hoc supposito, quaeritur, vtrum teneamur ad confessionem omnium peccatorum.

Prius igitur quam dicam de quaesito, est aduertendum, quod circa istud praesuppositum aliqui haeretici etiam moderni temporis grauiter errauerunt. Quorum vnum ego personaliter inueni, cum essem inquisitor haereticorum in diocoesi Argentinensi, qui dixit hominem de peccatis suis contritum non obligari ad confitendum huiusmodi peccata. Motiua istorum haereticorum sunt haec

Confessio fit ad taxandum emendam pro culpa perpetrata: sed poenitens potest per seipsum sufficienter huiusmodi emendam taxare: ergo &c.

2 Praeterea, in contritione fiunt talia circa hominem uae sufficiunt ad consequendum salutem, ergo confesno non est de necessitate salutis. Consequentia patet Probatur antecedens; quia in contritione fit peccati mortalis remissio, & gratiae Dei infusio.

Praeterea, Maria Magdalena, & Petrus, ac Paulus, multi alii post multa peccata per solam contritionem inueniuntur saluati: quia licet in scripturis legamus de eorum contritione; tamen nusquam legimus de ipsorum confessione.

4 Praeterea, turpia non sunt dicenda, sicut nec facienda; sed mortalia peccata sunt turpia: ergo &c

3 Praeterea, ea, quae sunt verecunda circa corpus pro ter sui inhonestatem, sunt abscondenda; ergo etiam peccata, quae sunt verecunda circa animam, sunt absconde da, & non manifestanda. Antecedens patet, quia etiam primi parentes in paradiso existentes fecerunt sibi pericomata, quibus tegebant corporis verenda Probatur consequentia: quia non sunt minus inhonesta verenda, seu verecunda animae, quam corporis; ergo &c

o Praeterea, ex vera dilectione tenetur homo celare crimen proximi; ergo non tenetur manifestare crimen roprium. Probatur consequentia; quia magis tenetur homo diligere se, quam proximum: quia amicabilia, uae sunt ad alterum, incipiunt ab amicabilibus, quae sunt hominis ad seipsum, vt patet inlib. Ethic. ergo quo ad illud, ad cuius obseruationem tenetur homo ex dilectione, non minus tenetur sibiipsi, quam alteri, & per conse uens non minus tenetur abscondere crimen proprium, uam cuiuscunque alterius amici¬

V Praeterea, illud non est de necessitate salutis, ad uod homo nullo iure tenetur, sed ad confessionem peccatorum nullo iure tenetur, quia nec iure naturali, nec ure posituo. Non naturali; quia ius naturale est idem pud omnes, & in omni statu, sed consessio peccatorum non est apud omnes homines, nec secundum omnem statum hominum, vt de se patet. Nec iure posituo: quia us posituum non potest obligare hominem ad manifestandum cordis sui secretum: sed multa peccata hominum sunt secreta: ergo &c.

Sed ista non concludunt, vt patet ex his, quae dixi quaestione proxime praecedenti ar. 4. conclusione prima.

2 Praeterea, vulnus non sanatur nisi medico manifestetur, sed sine confessione non ostenditur vulnus spiri¬u uale sacerdoti, quem Deus constituit medicum huius vulneris. Et hanc rationem videtur innuere Doetius in ibs de conso. dicens. Si opem medicantis expectas, ne cesse est, vt vulnus detegas

3 Praeterea, ordo secularis iudicii requirit alteram es se personam rei, & iudicis; ergo hoc idem requirit ordo iudicii spiritualis, & per consequens in foro conscientiae vnus homo debet alium iudicare, quod ordinate fieri non potest sine eius, qui est iudicandus, confessione. Antecedens patet. Probatio consequentiae: quia non minor ordo: sed potius maior requiritur in iudicio spirituali, quam in iudicio seculari.

4 Praeterea, ista veritas etiam patebit infra per dicen la in secundo articulo.

Ad primum dicendum, quod sicut fortitudo medicinae non debet taxari ab infirmo, sed a medico, sic emenda pro forifacto non debet taxari a reo, sed a iudice: sed iudices peccatorum Deus constituit sacerdotes, cum di Sit Apostolis, Quorum remiseritis peccata, remittutur eis

Ad secundum nego consequentiam: quia in omni veta contritione, vel implicite, vel explicite habetur propositum confitendi peccata, de quibus homo conteritur. Ad tertium dicendum, quod tempore, quo poenitui Maria Magdalena, Petrus, ac Paulus, nondum fuit instituta confessio sacramentalis, sicut nunc dignoscitur instituta: & dato, quod aliquo modo fuerit instituta, tamen non fuit adhuc publice praedicata. Etiam omnia facta particularia cuiuslibet singularis personae illius temporis non sunt scripta, immo nec facta Christi omnia scrita sunt, sicut patet soan. vlt. c.ideo non est bona consequentia, qua dicitur, Nos in scripturis non inuenimus confessionem illarum personarum, ergo non fuerunt confessae.

Ad quartum dicendum, quod sicut turpia non sunt cogitanda, vt placeant: tamen in contritione de ipsi cogitare debemus, vt displiceant, sic non sunt dicenda, vt alliciant, & inficiant: Sed tamen in confessione ipsa debemus exprimere, vt purgentur, & corrigantur: De facere vero secus est quia ex turpium factione nihil boni consequitur ille, qui facit ea, sed tantummodo malum

Ad quintum dicendum, quod verecunda corporis possunt dupliciter considerari, vno modo, prout indigent medicina. Alio modo, prout non indigent medicina Primo modo antecedens est negandum, quia etiam secreta, & verecunda loca corporis necesse est ostendere medico pro illo tempore, quo necessari indigent medicina. Secundo modo, tunc neganda est consequentia; quia quamuis verecunda corporis quandoque non indigeant medicina:tamen verecunda animae, de quibus ad pr aesens loquimur, puta mortalia peccata necessario indigent medicina: & ideo sacerdoti, qui ipsorum pecca torum est medicus abscondi non debent, supposito, quod infirmus ea valeat reuelare.

Ad sextum nego antecedens: quia homo tenetur reuelare crimen proximi sui ei, qui potest & debet corrigere, obseruato tamen debito ordine iuxta euangelicam doctrinam, puta, quod primo moneat criminosum inter se, & ipsum solum. Postea si a crimine non cessauerit debet adhibere testes. Tertio debet reuelare ecclesiae, idest praelato, qui praeest ecclesiae, seu congregationi, ad quam spectat talis triminosus. Et ista est etiam intentio beati Augustini in regula sua, vbi ait Si frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultare, dum timet secari, nonne crudeliter a te sileretur, & misericorditer indicareturs quanto magis debes indicare, ne deterius putrescat in corde. Sicut ergo crimen alterius debet homo indicare, vt bonum illius, qui accusatur ex hoc promoueatur; sic etiam crimen pro prium: quia alias non diligeret seipsum, sed potius odiret

Ad septimum nego minorem. Ad prob ationem eius patebit in secundo articulo. De quaesito pono conclusionem affirmatiuam, addito tamen illo moderamine, quod tactum est per distinctionem positam in quarto articulo questionis proximae praecedentis. Quia de quolibet mortali peccato tenetur homo facere integram poenitentiam, quantum in se est, hoc est si tempus habuerit faciendi sed sine confessi ne non est integra poenitentia, cum pars integralis poenitentiae sit ipsa confessio, vt patet ex dictis superius; ergo &c.

2 Praeterea, ianuam salutis nullus potest intrare, nisi aperiatur ei ab illo, cui traditae sunt claues claudendi, & aperiendi ianuam huiusmodi: Sed Christuvbeato Petro, & mediante ipso ceteris suis suceessoribus, & aliis. presbvteris commisit claues regni coelorum: ergo &c.

3 Praeterea, in Prouerb dicitur Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, & reliuerit ea, misericordiam consequetur: Sed qui non dirigetur, ille non saluabitur, ergo &c

Praeterea, super illo verbo Iia. Narra si quid habes vt iustificeris dicit Ambr. hoc intelligitur de narratione culpae vt est in confessione

Forte dicetur, quod Beatus Cregorius dicit, euidem tia patrati facinoris clamore non indiget accusatoris ergo non oportet, quod aliquis seipsum accuset, quando peccatum suum est manifestum

2 Praeterea, beatus Augustinus dicit, vbi peccatum oritur, ibi moriatur; ergo peccatum, quod nec in opere, nec in sermone ortum est, sed in sola voluntate, hoc etiam mortificari poterit infra voluntatem sine omni exteriori sermone

Ad primum respondeo, quod orego ibi loquitur de foro exteriori, & contentioso, & non de foro conscientioso, de quo ad praesens loquimur: In isto enim foro venia quaeritur: ideo oportet, quod culpa recognoscatur Potest etiam dici, quod licet aliquid sit notum iudici hoc tamen non sufficit ad iudicandum, nisi fiat ei notum in forma iudicij: Et ideo dato, quod peccata alicuius hominis manifesta sint sacerdoti: tamen non absoluetur a sacerdote; nisi per confessionem huiusmodi peccata reuelet sacerdoti in forma spiritualis iudicii.

Ad secundum dicendum, quod licet quodlibet peccatum motiatur infra voluntatem per sufficientem contritionem: tamen ad sepeliendum debet portari extra voluntatem per sacramentalem confessionem, ne ex erm ansione mortui cadaueris noua pestilentia oriatur,

Articulus 2

Quo iure teneamur ad confessionem peccatorum

ARTICVLVS II Quo iure teneamur ad confessionem peccatorum.

QVANTVM ad secundum articulum est aduertendum, quod confessio tripliciter potest fieri. vno modo mentaliter. Alio modo, ceremonialiter. Tertio modo vocaliter. lus etiam tripliciter accipi potest secundum triplice lege, puta, ius legis nature, legis Mosaice, & legis Euangelicae. Et secundum hoc pono tres conclusiones.

Prima est, quod confessio mentalis est de lege naturae. 1 Quia hoc dictat naturalis ratio, quod a summo Deo pro perpetrato crimine sit venia postulanda saltem me taliter: huiusmodi autem postulatio merito dici potest ment alis confessio

2 Praeterea, illud, ad quod tenebatur Adam, fuit de lege natur e: sed ipse ad huiusmodi mentalem confessionem tenebatur. Maior patet: quia tempore Adam nondum fuit lex Mosaica, nec etiam Euangelica. Minorem probo: quia super illo verbo domini Adam vbi es. dicit glosa, verba sunt non ignorantis, sed increpantis, & ad confessionem mouentis. Sed secundum Apostolum, Deo omne cor patet, & omnis voluntas loquitur; ergo non videtur, quod dominus mouerit ipsum Adam ad confessionem vocalem, sed solum mentalem,

Secunda conclusio est, quod confessio ceremonialis. uta, manifestare se peccasse aliquo statuto, & determinato sacrificio, fuit de iure legis Mosaicae

Quia sicut patet in Leuit. homines illius legis secundum diuersa genera peccatorum tenebantur offerre diuersa sacrificia: Et ideo in tali sacrificio videtur fuis e cerimonialis confessio, quamuis non vocalis Etiam isto modo sacerdos, positis manibus suis super caput hu ci, confitebatur omnes iniquitates filiorum Israel, vt potet in Leuit.

Tertia conclusio est, quod solum tempore legis euangelicae tenentur homines ad vocalem confessionem suorum peccatorum. Quia nullus tenebatur ad vocalem confessionem, antequam esset praecepta, vel instituta Sed huiusmodi confessio, nec tempore legis naturae, nec tempore legis Mosaicae, sed solum tempore legis Fuangelicae fuit instituta; ergo &c. Maior patet. Minorem probo: quia tunc a primo vocalis confessio fuit instituta, quando his, qui audire debent confessionem, fuit aucto ritas absoluendi cemmissa. Sed ista auctoritas fuit sacer lotibus commissa tempore legis Euangelicae, & non an te; ergo &c. Maior etiam patet: quia vocalis confessio fit propter absolutionem: ergo frustra facta fuisset huius modi confessio, antequam Deus commisit auctoritatem absoluendi. Minor etiam patet: quia, vel Christus hant auctoritatem commisit, quando Deato Petro dixit. Pibi dabo claues regni celorum, & quodcunqe ligaueris super terram, erit ligatum & in celis, & quodcunque, solue ris super terram, erit solutum & in celis. vel quando Apo stolis, & mediantibus ipsis ceteris sacerdotibus dixit. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis, retenta sunt

Sed oppositum istius conclusionis videtur tenere glo sator de poeni dist 5. qui circa principium illius distinctionis recitatis pluribus opinionibus de institutione confessionis: vltimo ponens suam propriam opinionem ait, confessionem esse institutam quadam vniuersali ecclesiae institutione potius, quam ab auctoritate noui, vel veteris testamenti. Quod probat per hoc¬

Quia confessio non est necessaria apud Oraecos: ergo praeceptum de confessione non est de auctoritate sacrae scripturae. Consequentia pr tet, quia si esset de auctoritate sacrae scripturae, tunc esset necessaria apud Craecos cum praesupponant sacram scripturam, & reputent se ad eius obseruantiam obligatos.

Sed istud non valet 1 Quia, vt apparet ex illis duabus auctoritatibus pra allegatis, scilicet. Matth. 10. &Toan. 20. Christus const tuit iudices, qui in foro conscientiae possent a peccatis absoluere: ergo constituit fieri confessionem. Consequentia patet, quia si non fieret confessio, tunc frustra sacerdotibus Christus commisisset auctoritatem absoluendi Falsitas istius consequentis patet: quia cum Christus sit verus Deus, ipse nihil potuit facere frustra. Etiam patet ista secunda consequentia; quia absolutio de peccatis praesupponit confessionem, per quam absolues deueniat in notitiam peccatorum, de quibus debet absoluere

2 Praeterea, in eo, quod praecise est ab institutione ecclesiae, & non ex auctoritate sacrae scripturae, Dapa potest dispensare cum homine, quod ad hoc non teneatur sed nullus sanae mentis Christianus diceret, quod Papa possit dispesare cum aliquo homine adulto, quod numquam confiteatur: ergo &c

Ad rationem nego antecedens quia Oraeci ita tenentur ad confitendum peccata sua, sicut & alij homines, icet forte per malam consuetudinem non ita consuete confiteantur, sicut illi, qui obediunt sanctae Romana ecclesiae.

Articulus 3

Cui factenda sit confessio

ARTICVLVS III Cui factenda sit confessio.

QVANTVM ad tertium articulum pono duas con clusiones

Prima est, quod homo tenetur, quantum in se est, confessionem peccatorum suorum facere sacerdoti,

1 Quia illi tenetur, & debet homo confiteri peccata qui potest absoluere a peccatis: sed solis sacerdotibus legitur Christus dedisse potestatem absoluendi de pecca tis, vt patet ex praedictis: lllis enim, quibus in coena dedit auctoritatem conficiendi corpus suum, & per consequens eos praesb vteros ordinauit, dicens, haec quotiesci que feceritis, in mei memoriam facietis. eiusdem auctoritatem absoluendi a peccatis dedit, quando post resurrectionem suam ipsis dixit, Quorum remiseritis peccata, remittuntur illis.

2 Praeterea, sicut sacerdos veteris testamenti se habuit ad leprae examinationem, sic se habet sacerdos noui testamenti ad peccatorum audientiam, & absolutionem: sed omnis homo, in quo lepra apparuit in veteri testamento, tenebatur se ostendere sacerdoti, & sacerdotis stare iudicio, sicut patet in Leuit. ergo omnis Christianus in nouo testamento tenetur peccata sua confiteri sacerdoti noui testamenti, vt per ipsum absoluatur. Maior patet: quia sepra significat peccatum, iuxta quod dicitur iniure, quod sacerdos debet scire distinguere inte lepram, & lepram, id est inter peccatum, & peccatum: Sacerdos etiam veteris testamenti figurabat sacerdoten noui testamenti.

Sed contra istud est quaedam haeretica secta, ponens quod aeque ordinate possit fieri confessio laico, sicut sacerdoti.

1. Quia Beatus Iacobus in fua canonica. cap. exprimens modum faciendi confessionem, ait, Confitemini alterutrum peccata vestra, & orate pro inuicem, v saluemint, ergo sicut mutuo quilibet pro quolibet de¬ bet orare, & econuerso, sic secudum istos haereticos quilibet cuilibet pot confiteri,; & econuerso. Et ideo notanter dixit, alterutrum, quod significat mutuam aequalitatem.

2 Praeterea, sacramentum necessitatis potest quilibet homo conferre: sed poenitentia est sacramentum no cessitatis, & confertur per absolutionem sequentem confessionem: ergo &c. Minor patet ex praedictis. Probatur maior a simili; quia propter hoc sacramentum baptismi potest quilibet homo conferre: quia est sacramentum necessitatis.

Praeterea, ad hoc fit confessio vt per audientiam confessionis taxetur emenda satisfactionis pro confesso peccato, sed multi, qui non sunt sacerdotes propter uam prudentiam, & discretionem, melius faciunt huius modi taxationem, quam multi sacerdotes, qui minori vigent prudentia, & discretione

4 Praeterea, saepe contingit, quod homines iudicati ad mortem confitentur laicis; & tamen hoc ecclesia videtur approbare, eo quod non prohibet

Ista non concludunt. Igitur ad primum potest dici, quod Beatus lacobus ibi loquitur ipsis sacerdotibus; quia sup osito, quod ceteri homines teneantur ad confessionem faciendam ipsis sacerdotibus, & hoc ex vi commissionis, qua Christus ipsis commisit auctoritatem absoluendi, adhuc remansit quaestio, vtrum etiam ipsi sacerdotes tenerentur ad faciendum confessionem de peccatis suis. Et hanc quaestionem videtur determinare Beatus Tacobus, dicens ipsis sacerdotibus, Confitemini alterutrum eccata vestra, & orate pro inuicem, vt saluemini, vel dicendum, quod beatus lacobus illis verbis omnes homines praecise hortatur ad faciendum contessionem. Sed cui sit facienda hoc praesupponit ex dictis fuangelij lo2. & Matth. 10 vbi Christus absoluendi potestatem conmisit solis praesbyteris; ergo argumentum non concludit.

Ad secundum dicendum, quod sacramentum esse necessarium potest dupliciter intelligi. Vno modo simpliciter, & absolute; Alio modo supposita opportunitate. Primo modo maior est aliquo modo vera, sed minor est falsa, quia vocalis confessio in articulo necessitatis, vbi hiomo, vel non potest confiteri, vel non habet copiam sacerdotis, cui confiteatur, potest supplere per mentalem confessionem, cum proposito vocaliter confitendi, quam do opportunitatem habuerit confitendi. Secundo modo tunc quamuis minor sit vera tamen maior est falsa; nec sub isto sensu probatur, quia baptismus est sacramentum absolutae, & ineuitabilis necessitatis, saltem in paruu is, quibus non valet ad salutem motus propriae voluntatis, quo per baptismum faminis suppleatur baptismus fluminis

Ad tertium dicendum, quod confessio sacramentalis. non solum fieri debet pro satisfactoriae emendae taxatio ne, sed etiam pro absolutione, quae sacerdotalem requirit auctoritatem.

Ad quartum dicendum, quod nullus tenetur ad confitendum laico; sufficit enim homini in extremae necessitatis articulo vera cordis contritio, cum voluntate confitendi sacerdoti, si posset eum habere. Posito tamen, quod aliquis confiteatur laico in huiusmodi periculo, talis com fessio non est sacramentalis. Propter quod si euaserit il ud periculum, ipse tenetur illam confessionem iteraro coram sacerdote. Et cum dicitur, quod ecclesia approba huiusmodi confessionem, dico, quod ecclesia sic non approbauit, quin, si possit, teneatur confiteri sacerdoti videtur etiam ipsis iudicibus esse prohibita audientia talium confessionum, per hoc quod in constitutionibus Clementinis praecipitur omnibus saecularibus iudicibus quod hominem condemnatum permittant, antequam moriatur, sacerdoti confiteri, & secundum consilium sacerdotis percipere corpus Christi

Conclusio secunda est, quod non cuicumque sacerdoti, sed proprio sacerdoti tenetur homo confiteri.

Quia quilibet tenetur obedire mandatis sanctae matris ecclesiae. Sed extra de penitentia, & remis. omnis vtriusque precipit ecclesia, quod quilibet homo semel in anno confiteatur omnia pecc ata sua suo proprio sacerdoti: ergo &c

2 Praeterea, non exigitur minor ordo in iudicio conscientioso, quam in iudicio contentioso: sed secundum iura talis ordo requiritur in iudicio contentioso, quod confessio facta coram non suo iudice non dicitur valere: ergo &c

Sed contra istam conclusionem potest argui sic 1 Malti religio si taliter sunt prinilegiati, quod auct ritate sed s Apostolicae possunt audire confessiones Chri stifidelium: ergo homines talibus religiosis confitentes peccata ipsis confessa non tenentur iterum confiteri proprio sacerdoti. Antecedens est notum Etiam consequi tia patet: quia quicumque confessus est ei, qui habet auctoritatem ipsum absoluendi, ille non tenetur iterum confiteri, sed tales religiosi habent virtute suorun priuilegiorum auctoritatem absoluendi eos, qui ipsis conf tentur; ergo &c.

2 Praeterea, aliqui sunt, qui non habent proprios sacerdotes, sicut ipsi praelati: ergo non omnes tenentur confiteri proprio sacerdoti

3 Praeterea, si necesse est confiteri proprio sacerdoti, tunc lasciuo existente huiusmodi sacerdote, mulieres quae haberent aliquid confiteri de peccato luxuriae, essent in periculo, quod esset valde inconueniens quia, secundum Dern in lib de praecepto, quod pro caritate institutum est, hoc contra caritatem militare non debet Sed consequentia patet: quia sacerdos ille lasciuus scien peccatum illius mulieris per confessionem, forte sollicitaret eam magis ad peccandum, quam ad peccatum de testandum

4 Praeterea, beatus Augustinus dicit. Qui vult confi teri, quaerat sacerdotem scientem soluere, & ligare: ergo non tenetur quilibet proprio sacerdoti confiteri Consequentia patet: quia da oppositum, tunc non liceret sibi alium quaerere, & per consequens perniciosum essei hoc dictum Augustini; quia duceret homines ad faciendum, quod non liceret

2 Praeterea, quilibet sacerdos potest corpus Christi conficere; ergo quilibet potest a peccatis sibi confessis absoluere. Antecedens patet ex dictis superius. Probatio consequentiae: quia eodem ordine collato, scilicet ordine presbyteratus confertur auctoritas consecram di, & potestas absoluendi.

Ad primum respondent negando consequentiam. Quam negationem nituntur defendere sic¬

1 Dicunt enim, quod contradictionem implicat, stamte illa decretali, omnis vtriusque sexus, dicere, quod aliquis homo Christianus adultus semel in anno teneatui confiteri proprio sacerdoti, quem appellant sacerdoten parochialem,

2 Dicunt etiam aliqui istorum, dato, quod alibi confiteatur homo: tamen non potest absolui sine licentia parochialis sacerdotis: Quia aut sacerdos parochialis potest prohibere suum subditum, ne confiteatur alteri quam sibi, & tunc planum est, quod alibi non potest ab solui, aut non potest prohibere : ergo subditus suus non esset subditus suus, quod est contradictio

Praeterea, aut absolutus a religiosis priuilegiatis te netur iterum confiteri parochiali sacerdoti, aut non. Si sic, tunc a priuilegiatis non fuit sufficienter absolutus Si non, tunc cassata esset illa decretalis, quae praecipit, quod omnes vtriusque sexus, qui attigerint annos discretionis, confiteantur semel in anno proprio sacerdoti omnia peccata sua. Etiam talis subditus esset exemptus a potestate proprii sacerdotis, quod est inconueniens

4 Praeterea, priuilegium non solet dari in alicuius praeiudicium: ergo priuilegiatus non potest absoluere hominem sibi confitentem sine consensu proprii sacerdotis Antecedens patet: quia sic debet gratia dari vni, quod non sit praeiudicialis alteri. Consequentia etiam patet, quia magnum praeiudicium esset sacerdotibus propriis. si ipsis inuitis eorum sub diti possent alteri confiteri.

3 Praeterea, quod subditus non confiteatur proprio sacerdoti, est impeditiuum diuini mandati: ergo hoc non debet alicui per apostolicam sedem indulgeri. Consequentia patet. Probatur antecedens quia dominus praecipit proprio sacerdoti, dicens. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, sed hoc mandatum impleri non potest nisi subditus, qui ibi intelligitur per pecus, in confessione reuelet faciem conscientiae suae huiusmodi sacerdoti

Sed quicquid sit de antiquis haec, & cetera consimilia sophismata componentibus; tamen nullus de his, qui moderni temporis sunt, sine magno peccato potest negare supradictam consequentiam: Quicumque enim negat religiosum (cui per summum pontificem est indultum, vt possit fidelium audire confessiones, & poeniten tias salutares iniungere) posse absoluere a peccatis sibi confessis ita, quod confitens non teneatur huiusmodi peccata vlterius parochiali sacerdoti confiteri, talis vel hoc negat ex malitia, vel ex iuris ignorantia: Istud enim ita expressum est in iure, quod quicumque nouit statuta Apostolicae sedis, non potest illud negare sine malitia: Quia Clemens Papa in 7. lib titu de sepulturis c. dudum, ex presse ponit, quod religiosi praedicto modo priuilegiati habent auctoritatem absoluendi ab omnibus peccatis, a quibus possunt absoluere parochiales sacerdotes. Et innouatur ibidem constitutio super cathedram, quam edidit honifacius Papa, in qua hoc idem asseritur Et ad maiorem declarationem istius veritatis est aduertendum, quod his iuribus non obstantibus, quidam magister theologiae nomine loannes de Polaico tamquam iuris ignarus tempore Papae loannis. 22. Parisiis, in sua determinatione publice asseruit absolutum per religiosum priuilegiatum, sine licentia parochialis sacerdotis, de necessitate obligari ad hoc, quod eadem peccata confiteatur proprio sacerdoti: Quod percipiens iam dictus Pa a loannes, istum magistrum non magistraliter, sed vel inuidiose, vel ignoranter loquentem citauit, sic, vt non mediante procuratore, sed in propria persona deberes comparere. Quo comparente, dato sibi spacio bene quattuor mensium ad deliberandum pro defensione iam dicte suae positonis, ldem Papa, & cardinales, ac ceteri doctores, qui praesentes erant in publico consistorio, arguebant contra istum magistrum: Qui cum non posset rationibus veritatis contra se factis respondere, oppositum praedictae suae positonis verum esse publice recognouit. Quo facto idem loannes Papa determinauit, quod quicumque confitentur peccata sua religiosis priuilegiatis per apostolicam sedem super audientia confessionis, vere sunt absoluti, nec magis tenentur huiusi modi peccata iterum confiteri, quam si ea fuissent confessi suo parochali sacerdoti. Damnauit etiam grauiter omnes illos, qui vmquam in futurum praesumunt oppositum istius constitutionis asserere. Praecepit insuper idem Papa praedicto magistro loanni de Poliaco, quod reuerteretur Parisios, & supradictam suam positionem periculosam, & perperam sapientem, tam in lectionibus, quam in praedicationibus coram Parisiensi vniuersitate publice reuocaret. Haec omnia clare patent in constitutione, quae incipit, vas electionis, quam idem Papa lo annes aedidit, determinando iam dictam quaestionem. Ex his igitur patet, quod nullus obediens statutis sanctae Romanae ecclesiae supradictam consequentiam debet negare, intelligendo per proprium sacerdotem, sacerdotem parochialem

Ad primam ergo probationem adductam contra istam consequentiam dicendum, quod ibi nulla est contradictio; quia quicumque homo confitetur religioso, habenti auctoritatem audiendi confessionem per priuilegium sibi ab apostolica sede concessum, ille confitetur proprio sacerdoti

Ad cuius intellectum est aduertendum, quod tres sunt proprij sacerdotes ordinariam habentes iurisdictionem scilicet sacerdos parochialis quo ad eos, qui parochiam suam inhabitant: diocesanus quo ad eos, qui dioce sim suam inhabitant: & Papa quo ad omnes Christianos, quamcunque partem mundi inhabitent. Censetu etiam proprius sacerdos in audientia confessionis ille qui ab aliquo istorum trium habet iurisdictionem delegatam. Hec omnia ponit Hostiensis, & plures alii docto res. Sed nunc ita est. quod priuilegiatus per summun pontificem, quantum ad audientiam confessionis, habet quo ad hoc iurisdictionem delegatam a summo potifice: ergo respectu eorum, qui sibi confitentur, tenet pro tunc locum propriij sacerdotis. Et ex his patet, qu multae quamuis inutiles garrulationes, quae s lito modo fiunt contra eos, qui virtute priuilegii sedis apostolicae audiunt confessiones, omnes peccant per fallaciam consequentis: quia omnes procedunt, vel a positone consequentis, puta dicendo, omnis Christianus tenetur se mel in anno confiteri proprio sacerdoti, ergo tenetu confit eri parochiali sacerdoti vel procedunt a destructio ne antecedentis, puta dicendo, iste non est confessus pa rochiali sacerdoti: ergo non est confessus proprio sacen doti. Proprius. enim sacerdos in plus se habet, quam parochi lis sacerdos, sicut animal in plus se habet, quam homu & est consequens ad ipsum. Et ex hoc decipiuntur huiu modi garrulatores.

Ad secundum dicendum, quod parochialis sacerdo non potest de iure subditum prohibere, quin confiteatur his, qui autoritate sedis apostolicae ipsum possunt ab soluere. Et si prohibet de facto, prohibitio non obligat subditum: quia est illicita, & contra iura expressa superium allegata. Nec ex hoc sequitur, quod non sit subditus suus quia licet in confitendo peccata sua sit subditus, prou sibi placet parochialis sacerdotis, vel alterius, qui aequilem habet auctoritatem cum ipso parochiali sacerdote, quantum ad audientiam confessionis, tamen in multis aliis manet subditus tantumodo sacerdotis paro hialis

Ad tertium dicendum, quod non tenetur iterum confiteri illa peccata, quae confessus est habentibus priuilegiu absoluendi, sicut patuit superius per statutum Papaeloam

Ad primam probationem dicendum, quod ex hoc illa decretalis non est cassata: sed est per noua iura, quomodo intelligi debeat, declarata, sicut patet in illo stati to, Vas electionis,

Forte dices, quod in illa decretali, Omnis vtriusque sexus, dicitur, quod si subditus voluerit alieno sacerdot confiteri, quod hoc debeat facere de licentia proprij sacerdotis; ergo videtur, quod saltem teneatur subditur petere licentiam a parochiali sacerdote, si voluerit religioso confiter.

lstam consequentiam, nego, quia sacerdos religiosus modo praedicto, priuilegiatus, non est sacerdos alienus respectu illius, qui sibi voluerit confiteri; quia ille dicitur facerdos alienus respectu illius, qui vult confiteri, qui nec habet iurisdictionem ordinariam, nec iurisdictioni delegatam audiendi confessionem illius: Et ideo ad confitendum tali sacerdoti necesse est, vt interueni at licentia, vel parochualis sacerdotis, vel episcopi, vel Papae Sed religiosus priuilegiatus super audientia confessionis, licet non habeat iurisdictionem ordinariam: tamen habet iurisdictionem delegatam aequalem iurisdiction ordinariae parochialis sacerdotis: ldeo ad confitendum tali sacerdoti religioso, non requiritur necessario licentia parochialis sacerdotis: quia secundum iura, par in parem non habet auctoritatem. Et priuilegium nullius esset gratiae, vigoris, vel vtilitatis, si necessaria esset huiusmodilicentia; quia dato, quod religiosus nullum habeat priuilegium: nihilominus ipse potest parochiano rum audire confessiones, accedente ad hoc licentia parochialis sacerdotis;

Ad secundam probationem dicendum, quod illa exi ptio seu libertas subditi non est inconueniens quia pro salute animarum concessa est

Ad quartum nego consequentiam Ad probationem dicendum, quod per huiusmodi pr uilegium non praeiudicatur sacerdotibus parochialibus se d potius subuenitur laboribus eorum, & consulitur saluti ipsorum subditorum: Et ideo nullus prudens sacerdos parocii alis debet istud reputare sibi fore praeiudiciale

Ad quintum nego antecedens Ad probationem dicendum, quod illud verbum, diligenter agnosce vultum pecoris tui, non solum intelligitur esse dictum parochiali sacerdoti: sed episcopo, & ipsi papae: Et ideo sicut huic mandato Dei satisfacit pa rochialis sacerdos, quando assumit honestum acerdotem, dans illi licentiam audiendi aliquos parochianos, quos ipse non audit in propria persona: sic etiam satisfit am dicto mandato, quando summus Pontifex viris religio sis committit aequalem auctoritatem cum parochia libus sacerdotibus,

His igitur transcursis respondeo: ad primam rationem, & dico, quod ratio non est contra conclusionem, quia: qui confitetur religioso delegato, confitetur proprio sacerdoti, inquantum ille dicitur proprius sacerdos, quii auctoritatem, seu iurisdicti nem habet sibi delegatam ab eo, qui potest huiusmodi iurisdictionem delegare Ad secundum nego antecedens: quia, sicut praedictum est, Papa est proprius sacerdos cuiuslibet Christiani

Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod huiusmodi periculum praeuentum est per religiosos priuilegiatos: quia s mulier habet de hoc suspectum sacerdotem parochiali qui iurisdictione ordinaria dicitur propris sacerdos, tunc debet ire ad religiosum priuilegiatum super audientia confessionis, qui, vt dictum est, iurisdictione delegata dicitur proprius sacerdos, & sic non vadit de proprio sacerdote ad alienum, sed vadit de proprio ad proprium

Ad quartum nego consequentiam Ad probationem dicendum, quod quamuis sine lice tia proprii sacerdotis non liceat quaerere alium alien tamen licet querere alium proprium, hoc est, alio modo proorium, sicut apparet ex dictis,

Ad quintum nego consequentiam, Ad probationem dicendum, quod quamuis vtraque potestas eodem ordine sacerdoti conferatur: tamen quantum ad executionem potestatis absoluendi plus requiritur, quam ad executionem potestatis conficiendi. Nam ad conficiendum sufficit potestas ordinis: sed ad absoluendum requiritur potestas iurisdictionis, & hoc, vel o. dinariae, vel delegatae.

Articulus 4

Quoties facienda sit confessio, & quo tempore

ARTICVLVS IIII. Quoties facienda sit confessio, & quo tempore

QVANTVM ad quartum articulum pono duas conclusiones.

Prima est, quod secundum cursum communem, non tenetur homo confiteri peccata sua, nisi semel in anno & hoc tali tempore, quod respiciat festum paschae: quia secundum cursum communem homo toties tenetui confiteri, & tali tempore, quoties, & quali tempore inuenitur sibi praeceptum in iure: sed hoc non inuenitur nisi semel in anno, & hoc circa sestum paschae: ergo &c. Maior est nota: Minor etiam patet, quia in iure de hoc non inuenitur praeceptum, nisi in illa decretali, omnis vtrius que sexus Et in eadem decretali non praecipitur, nisi de semel in anno circa festum paschae

Dixi autem notanter, secundum cursum commune quia in aliquibus casibus specialibus non tenet ista regula commuui

Quorum vnus est, si homo vult recipere corpus Christi, vel sacros ordines, tunc debet confiteri, si noscit se habere aliquod mortale peccatum, etiam quacunque parte anni hoc fecerit.

Secundus casus est ratione periculi, puta si debet in¬ trare bellum, vel verisimiliter timet sibi imminere qualecumque mortale periculum

Tertius casus est, si verisimiliter timet, quod circa festum paschae non possit habere copiam sacerdotis, qui tunc possit ipsum absoluere, tunc tenetur confiteri, priusquam appropinquet festum paschae, si habuerit eopiam sacerdotis.

Quartus casus, si omnino crederet aliquis se esse necessario obligatum ad hoc, quod immediate confiteatur, & de hoc haberet inuincibilem conscientiam, ille tenetur satisfacere conscientiae suae, dato, quod alius homo ad hoc non obligetur.

Sed contra praedictam conclusionem est quaedam opinio, quae dicit, quid peccator habita opportunitate sufficienti ad confitendum, tunc statim tenetur confiteri.

1 Quia nullus seipsum debet committere discrimini: sed hoc facit, qui differt confessionem: quia ipse subitanee posset mori, & nescit, vtrum tunc valeat confiteri, vel habere sacerdotem

2 Praeterea, praecepta affirmatiua obligant pro loce & tepore, sed praeceptum de facienda confessione est affir matiuum, & loci, & temporis congruitas esse uidetur ad consitendum, quando quis cognoscens se esse in mortali peccato habet copiam sacerdotis, vel confessoris.

3 Praeterea, habens morbum periculosum peccari videtur, si non requirit medicum, ipso existente praesente: sed peccatum mortale est periculosius omni morbo ergo habens copiam sacerdotis, qui est medicus peccatorum, statim tenetur requirere

4 Praeterea, mortalis peccator statim tenetur reconciliare se Deo, & satisfacere de offensa: Sed vtrumque istorum debet facere mediante confessore : ergo stati tenetur confiteri

Ad primum dicendum, quod si talis est contritus, & habet voluntatem confitendi secundum determinationem ecclesiae, tunc non exponit se discrimini quia dato, quod subi tanee moreretur, ipse saluaretur

Ad secundum dicendum, quod locus, & tempus, prous respiciunt praecepta affirmatiua, dupliciter possunt acc pi. Vno modo, secundum congruitatem. Alio modo, secundum necessitatem.

Primo modo, non obseruans locum, & tempus non peccat mortaliter: sed secundo modo peccat.

Sed secundum cursum communem, tunc tempus con fitedi necessitatis est circa festum paschae: quia huiusm; di tempus cadit sub praecepto: ergo &c

Ad tertium dicendum, quod verus medicus istius morbi est ipse Deus: & ideo ipse hunc morbum curat in vera contritione: propter quod non est t antum periculum differre requisitionem actualem sacerdotis pro vocali confessione, sicut medici pro corporali curatione

Ad quartum dicendum, quod reconciliatio peccato ris, & satisfactio possunt dupliciter considerari. Vno modo, prout sunt de lege naturae, & sic ad ea statim tenetur peccator, & talis reconciliatio, & satisfactio fit in ipsa contritione, ad quam statim obligatur peccat. 1. Aho modo possunt considerari, prout habent fieri secundum modum, & formam ecclesiae, & sic obligatur ad talia peccator semel in anno, secundum quod praecipit ecclesia

Conclusio secunda est, quod licet non de necessitate tamen de congruitate debet homo saepius etiam in eodem anno confiteri: quia ex hoc continue me lius disponitur ad actus meritorios, & virtuosos, & delet purg ato rium confitendo etiam venialia, quorum non posset hbere memoriam, si tantummodo semel in anno confiteretur.

Ad argumentum primum principale dicedum, quo consequentia est falsa. Ad probationem dicedum, quod ficut in iudicio saeculari non sufficit ad iudicandum, si iudex cognoscit sorisfactum, nisi cognoscat tamquam iudex, & in forma iudicij; sic in iudicio spirituali non suffi cit ad absoluendum peccatorem, si sacerdos cognoscit eius peccatum sed oportet, quod cognoscat in forma it dicij, puta per voluntariam confessionem cum proposi sito cauendi semper in futurum de illo, & quocumque alio consimili peccato

Ad argumentum in oppositum nego minorem: Ad probationem dicendum, quod licet contritio, & satisf, ctio, vt sunt actus poenitentiae, quae est virtus, sint de lege naturae: tamen, vt sunt partes poenitentiae, prout pen tentia est sacramentum, sic non sunt de lege naturaePrimo modo non mediat inter contritionem, & satisfactionem confessio vocalis, sed solum mentalis. Et ideo licet mentalis confessio, quae fit ipsi Deo, sit aliquo modo de lege naturae, tamen non uocalis: haec enim est de lege euangelica, in qua poenitentiae sacramentum dignoscitur esse institutum

PrevBack to TopNext