Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 96
In haec verba, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Cap. xvi, j f. 12, 15.
i. In islo sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis suis, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, prius qurerendum illud oc. currit, quomodo superius dixerit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. xv, 15): et hic dicat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tanquam fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fccisse propheta testatur dicens, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, ii, sec. LXX), jam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. Nunc ergo quai ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant, vultis forsitaiT soirc. Sed qui:; nostrum audeat corum se dicere jam cipacem quae illi eapere hon valebant? Ac per hoc nec a me exspectanda suni ut dicantur, quae forte non capercm, si mihi ab alia dicerentur; nec vos ea portare possetis, cliamsi ego tantus essem, ut a me ista quoe vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut sint in vobis aliqui ad ea capienda jam idonei, quae alii capere nondum valent; et si non omnia de quibus magister Deus ills dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam sint ista qu;e ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli, quibus dicebat, Non potestis me sequi modo; unde primus corum Petrus, qui hoc jam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam putabat (Joan. XIII, 36-38): et tamen postea et viri et mulieres, pueri et puellae, juvenes et virgincs, seniores cum junioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posso inventae sunt oves, quod tunc quando ista Dominus loqucbalur, nondum poterant portare pastores. Numquid ergo debuil illis ovibus dici in illo tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere; numquid, inquam, debuit eis dici, Quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat, quando eum os ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audirc cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat, Adhuc fulla habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus: praesertim jam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subjunxit, atque ait, Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos vcnerat Spiritus sanctus.
I. Ecce concedamus ut ila sit, multus ea modo portare posse jam misso Spiritu sancto, quae tunc co nondum misso non poterant portare discipuli: numquid ideo scimus quae siut quae dicere noluit, quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus vel audiremus? Aliud est enim scire utrum a nobis vel a vobis portari possint; aliud autem scire quae sint, sive pore tari possint, sive non possint. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat, Ista vel illa sunt? Aut si dicere audcat, unde probat? Quis enim est tam vanus aut temerarius, qui cum dixerit etiam vera quibus voluerit, quae voluerit, sine ullo testimonio divino affirmet ea esse quae tunc Dominus dicere noluit? Quis hoc nostrum faciat, et non maximam culpam temeritatis incurrat, in quo nec prophetica nec apostolica excel lit auctoritas? Nam profecto si eorum aliquid legissemus in Libris canonica auctoritate firmatis, qui rosa ascensionem Domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse, nisi illic id etiam legeretur, hoc ex eis esse quae tunc Dominus noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. Tanquam si, verbi gratia, rgo dicerem, illud quod legimus in hujus Evangelii capite, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1,2), et alia quae sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec ea Dominum Jesum dixisse narratum est, cum hic esset in carne, sed haec unus ex Apostolis ejus, nc Spiritu ejus 1sibi revelante conscripsit, ex his esse quae noluit tunc Dominus dicere, quia ea discipuli portare non poterant; quis me audiat tam temere ista dicentem? Si autem ubi hoc legimus, ibi hocetiam legeremus, quis non tanto apostolo crederet ?
3. Sed id quoque mihi videtur absurdissimc dici, ea tunc DOn potuisse portare discipulos, quae de invisibilibus et altissimis rebus invenimus in apostolicis Litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec ea Dominum quando cum illis visibiliter erat, dixisse narra. tur. Cur enim ea tunc ferre non poterant, quae nunc in eorum Libris quis non legat, quis non ferat, etiamsi non intelligat ? Nonnulla quidem homines infideles in Scripturis sanctis et non intelligunt cum legunt vel audiunt, et lecta vel audita ferre non possunt: sicut Pagani, quod per eum qui crucifixus est, factus est mundus; sicut Judaei, quod Filius Dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum solvit; sicut Sabelliani, quia Trinitas est Pater et Filius et Spiritus sanctus; sicut Ariani, quia aequalis est Patri Filius, et Patri ac Filio Spiritus sanctus; sicut Photiniani, quia non homo tantum similis nobis, sed etiam Dotis Deo Patri aequalis est Christus; sicut Manichaei, qnod Christus Jesus per quem liberandi I sumus, nasci in carne et de carne dignatus est: et caeteri omnes perversarum ac diversarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in Scripturis sanctis et in fide catholica. reperitur, quod contra eorum proferatur errores; sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Sed omnia quae post ascensionem Domini canonica veritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis vel etiam catechumenus, antequam Spiritum sancium baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intelligit ? Quomodo ergo aliquid corum quae post ascensionem Domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso Spiritu sancto, cumornnia nuncforant catechumeni nondum accepto Spiritu sancto? Quia etsi non eis fidelium sacramenta produntur, non ideo fit quod ea ferrc non possunt; scd ut ab cis tanto ardentius concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur.
4. Quapropter, charissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare: sed potius in charitate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris per Spi. ritum sanctum qui datus est vobis (Rom. v, 5); ut spiritu ferventes et spiritualia diligentes, spiritualem lucem spiritualemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo signo corporalibns oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu nosse positis. Non enim diligitur quod penitus igno ratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur diLclionc ut melius ut plenius cognoscatur. Si ergo in charitate proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos omnem veritatem: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni veritate (a): unde dictum est, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Sic fiet ut non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc dicere, sed silis omnes docibiles Deo (Joan. vi, 45); ut ea ipsa quue per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per iniinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique totaetperfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lincamentorum, sine notis litterarum, sine serie syllabarum, ipsa mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et tamen acce pistis; et non solnm ferre potuistis, vemm etiam libenter audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait, Adhuc multi habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dci natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10); nondum ea portare possemus. Proinde quod ait, Docebit vos omnem veritatem, vel, deducet vos in omni veritate non arbitror in hac vita in cujusquam mente posse compleri (quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX, 15], possit omnem cognoscere veritalem; cum dicat Apostolus, Ex parte scimus?); sed quia per Spiritum sanctum fil, unde nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), ut aJ ipsam quoqne plenitudinem veniamus: de qua idc n dicit apostulus, Tunc autem facie ad faciem; et, Nunc scio ex parte. tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. xiu, 9, 42): non quod in hac vita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per charitatem Spiritus, dicens, Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in omni veritate.
5. Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in cbarilate Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait Apostolus, Quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est et diccre (Ephes. v, 12): ne. cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed noti potestis portare modo; et per Spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari. Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus; et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universif.; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix cernitur. < Renovamini ergo spiritu mentis vestrae < ( Ephes. IV, 23), < et intelligite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et beneplacitum et perfectum > (Rom. XII, 2): < ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, qaae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei > (Ephes. ut, 17-19). Isto enim modo vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris charitatem.
On this page