Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 33
Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent las sermones ejus, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. Cap. VII, f. 40-53, et cap. VIII, j. 1-11.
4. Meminit Charitas vestra, sermonc pristino ex occasione lectiOnis evangelicae locutos nos esse vobis dc Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invilasseL credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et 'nterficerc cupiebant nec valebant, quia ille nolcbat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Ga. lilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redicrunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus, cum dicerent a quibus missi fuerant, Quare non adduxistis eum? Responderunt en m nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic. locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisai testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: Numquid et vos seducti ectis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in tU,,,, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quas non novit Legem, maledicti sunt. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui miserat Legem: et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem: ut implerctur quod dixerat ipse Domi nus, Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. ix, 39). Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes.
i. Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Do minum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Judais Numquid Lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso priusetcognoverit quid faciat? Volebant Enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat cnim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere,etmaluerunt credere. llli responderunt, ex praejudicio cordis sui, quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus diccbatur, quoniam de Nazareth civitate orant parentes ejus. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativilas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctorcs ad Nieudemum dixerunt ? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam.
3. Inde Jesus perrexit in montem: in montem au- t m Oliveli, in montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti ? Christi euim I nomen a chrismale dictum est: χρίσμα autem graece, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eoa. Et noa tenebatur, quia nondum pati dignabatur.
4. Nunc jam auendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. < Adducunt autem illi Scribx et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et sta tuerunt eam in medio; et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare: tu ergo quid dicis ? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Unde accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Qnid est ergo, tentantes eum, ut possent accusare eum? Intelligimus, fratres, admirabilem mansueludinem in Domino praeeminuisse. Animadverterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetnm: de illo quippe fuerat ante praedictum, Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pul chritudine tua intende, prospere procede, et regna: I propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. (Psal. Į XLIV, 4 et 5). Ergo attulit vcritatem ut doctor, mansue tudinem ut liberator, justitiam ut cognilor. Propter haec cun. esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat (Isai. XI). Cum loqueretur, vcritas agno-. scebatur: cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de veritate et mansuetudine cjus, inimici livore etinvidia torquerentur; in tertio, it! est justitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia Lex jusserat adulteros lapidari; et ulique Lex quod injustum erat jubere non poterat: si quis aliud diceret qnam Lex jusserat, injustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos: Verax putatur, mansuetus videtur; de justitia illi quaerenda calumnia est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de i illa in Lcge praeceptum sit: si eam jusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si cam dimitti censuef rit, justitiam non tenebit. Ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qnn jam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti dcbere dicturus est. Hinc nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tanquam Lcgis praevaricatorem: dicentes ei, Hostis es Legis, contra Moysen respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atquo his sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas vcritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos praepararent, in quos non prins ipsi caput injicerent? Ecce Dominus in respondendo et justitiam servaturus cst, et aman suetudine non recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui tendebant; quia :n eum qui cos posset de laqueis eruere, non credebant.
5. Quid ergo respondit Dominus Jesus ? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur justitia ? Non dixit, Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit antem ut diceret, Lapidetur: venit enim uon perdere quod invenerat, sed quaerere quod pcr erat (Luc. XIX, 10). Quid ergo respondit ? Videte quam plenum sit justitia, plenum mansuetudine et veritate ! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat. 0 responsio sapientiae! Quomrdo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem im. pleri cupiebant, et hoc calumniando; non vere, lanquam adulteria castitate damnando. Audistis, Judaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cvm digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est ( Exod. xxxi, 18 ). Nunc jam Domimis in terra scribebat, quia fructum quaerebat. Andistis ergo, Impleatur Lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa punienda, Lex implenda est a punien dis ? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam cogat se coniiteri. Scit enim qui sit: quia nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipsoest ( I Cor. II, 41). Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit. Ita plane. Ergo ant istam dimittite, ant simut cnm illa poenam Legis excipite. Si diceret, Non lapidetur adultera; injustus convinceretur: si diceret, Lapidetur; mansuetus non videretur: dicat quod dicere debet, et mansuetus et justus, Qni sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox justitiae est: Punintur peccatrix, sed non a peccatori bus; impleatur Lex, sed non a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino justitiae est: qua justitia illi tanquam trabali telo percussi, sese inspicientes et rem invenientes, unus post unum omnes recesserunt. Relicti f sunt dno, misera et misericordia. Dominus autem ^ cum cos illo telo justitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra.
G. Relicta autcm sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suosad mulierem. Audivimus vocem justitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se. et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat, Qui sine peccato est, prior in iliam lapi dem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat. Illo autem qui advor sanos ejus repulerat lingua justitic, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam: Nemo te condemnavit ? Respondit illa: Domine, nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine ? Faves ergo peccatis ? Non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, dein ceps jam noli peccarc. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non homincm. Nam si peccatorum fautor esset, diceret, Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione csto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit.
7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et reclus Dominus (Psal. XXIV, 8). Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tanquam mansuetus dixit, Tacui: sed tanquam justus, Numquid semper tacebo ( larii. XLII, 14, sec. LXX)? Misericors et miserator Domitis. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc addc, et multum misericors: sed time quod est in novissimo, et verax (Psal. LXXXV, 45 ). Quos cnim modo sustinet peccantes, judicaturus est contemnentes. Andivitias longanimitatis et mansuctudinis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit ? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoeni tens, thesaurizas tibi iram in die itae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua ( Rom. II, 4-6). Mansuetus Dominus, longanimis Do minus, misericors Dominus: sed ,et justus Dominus, et verax Dominus. Largitur libi spatium correctionis: sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri ? bodic bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspeetas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris: quasi it .e qui libi per poenitentiam 1 promisit indul gentiam, promiserit libi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Dens mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam.
8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit I, Bonus est Dens, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus. bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cuin inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse jam ignosci poenilenlibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos, Jam damnandi sumus I, quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: jam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem flufLuat animus. Metuendum est ne te occidat spes, et cum mullum speras de misericordia, incidas in judicium: metuendum est rursus ne te occidat desperatio, ot cum putas jam tibi non ignos,ci quae gravia commisisti, non agas poenitentiam,etincurras in judicem Sapientiam, quae dicit, Et ego vestras perditioni super ridebo ( Prov. i, 26 ). Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo ? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te ( Eccli. v, 8, 9 ). Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit ? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniqaita tes ejus obliviscar ( Ezech. XVIII, 21,22, 27). Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe periclitantur etdilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem, Nec ego te damnabo; sed facta secura de i praeterito, cave futura. Nec ego te damnabo: delevi; quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi.
On this page