Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 60
i. Non parva, fratres, ex Evangelio beati Joannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: Cam haec dixisset Jesus, turbatus eat spiritu, et protestatus eat, ei dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Hincne turbatus est Jesus, non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat, Unus ex vobis tradet me ? Numquidnam illi hoc tanc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit ? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum ? Nonne etiam jam superius dixerat, Et vos mundi estis, sed non omnes ? Ubi Evangelista subjunxit, Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum (Joan. XIII, 18, 10, 11): quem jam et ante significaverat dicens, Nonne ego vos duode dm elegi, et unus ex vobis diabolus est (Id. VI, 71) ? Quid est ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum pro testatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me ? An quia eum jam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus eat spiritu? An quia ipse traditor jam fuerat exiturus, ut Judaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animas? Tale quippe hoc est quod Jesus turbatus eat spiritu, quale etiam illud quod ait, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc ( Id. XII, 27). Sicut ergo tunc ejus anima turbata est hora propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Juda atque venturo, et propinquante tanto scelcre traditoris, turbatus est spiritu.
2. Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam (Id. x, 18 ). Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra turbatur infirmitas ? Ita vero: nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae sux ( Phi tipp. III, 21), transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit nos ipsos in illius perturbatione vidcamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non turharetur nisi volens, eum consolatur qui turbaturetnolens.
3. Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (1 Cor. I, 20. ); et Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11 ). Turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia: timeat ne pereant homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat acquiri homines Christo, laetetur cum acquiruntur homines Christo: timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant eas justis de causis animi cbrisliani, nec philosophorum Stoicorum, vel quorumcumque similium consentiatur errori: qui profecto quemadmodum vanitatem existimant vcrilatem, sic stuporem deputant sanitatem; ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum, desperatius aegrotare> quandoetdoloris amiscrit sensum.
4. Sed dicit aliquis; Numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari ? Ubi est cnim quod ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi et esse cum Christo ( Philipp. i, 23 ); si illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit ? Facile est quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam latlitiam perturbationem vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, qnia morte imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum nomina velle mutare? Verum noe sacris Litteris accommodemus auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adjuvante solvamus: nec quoniam scriptum est, Cum haec dixissel Jesus, turbatus eat spiritu, dicamus eum lxtilia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse convincat ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem ( Matth. xxvi, 58). Tale aliquid etiam hic intelligendum est, quando suo traditore jam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo redituro, Jesus turbatus est spiritu.
5. Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est: at si qui suorum adhuc morte imminente tur bantur in spiritu, ipsum intueantur, ne boc ipso se putantes reprobos, pejore desperationis morte sorbcantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Judam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitatc, sed potestate turbatum; ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gercbat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum (Joan. XI, 33), ut hoc intelligatur et ubi non scriptum legitur, et tamen cum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse judicavit, in seipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit.
On this page