Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 16
Ab eo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus ejus tota. Cap. IV, f. 43-53.
I. Ilodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione et lauda tione. Proinde locum istum Evangelii cum commen, datione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium per liibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. Non propterea post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem iD Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum ergo istam deaeraisset tam cito, et ad Galilaeam ve. nisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia pro pheta in patria sua honorem non habet ? Magis vidctur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si eontemDeret pergere in Galiaeam, et in Samaria remansisset.
i. Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem propositam cognovistis, solutionem eps exquirite. Sed repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cor Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua hono rem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur boc Evangelista dieerc voluerit; et invenimus superiora verba cjus ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Jcsum qnod propheta in patria sua honorem non habere!; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire iu Galilaeam? Ima vero quasi videor mihi congruentius intelligere, qua si bonorem in patria sua Jcsus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, ima quia vorum est, at non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de pectere Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae cteleris diligebat (Joan. XIII, i5, et XXI, 20). Ergo ille falleretur, et ege recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit.
3. Accipite itaque charissimi, quid hic sentiam, sine praejudicio, ai vos melius aliquid scoseritis. Magistrum caim unum omaes habemus, et in ura schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies in Galilea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermoncm. Venit in Sa mariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum Jaeob locutus erAt magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum pro pter verbum mulieris, et firmius crediderant propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi focio biduo (quo numero dierum mystice commen- datus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Propheto [Muith. XXII, 37-40], sieut hesterno die nos commendasse meministis), pergit in Galilaeam, et venit in civitatcm Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in cum discipuli ejus (Joan. II, 1-11): et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum credidcruot nisi discipuli ejus. Hanc civitatom Galilaeae modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim tnori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum in-. terroga quid de illo senserit. Rogatus cnm talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus. cor diffidentis non videmus: sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum C'I- piebat, ad sanandam filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esso filium ejus, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus livit; et credidit, inquit. ipse, et domus ejus tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus ejas tota, quia nuntiatus est ci filius ejus sanus,etcomparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis; quando ro gabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum exspectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant: cives autem ejus audire meruerunt, Nisi signa et pro digia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea Judaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vera quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium 1, quod porro dicat, porro si gnificet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid ilia omnia portendebaut, aliquid iUa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini no stri Jesu Christi secandum carnem ( non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini popuhun Judaeorum. Ecce in patria sna honorem non hahet. Modo attende Judaeorum turbas, attende jAm gentem illam dispersam. toto orbe terrarum, et evulsam radi cibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis interi meruit olcasler (Rom. XI, 47): ,-ide turbam Judaeorum, quid dicil modo? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; caecos illuminantem, surdis aurea apcricntem r mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare am- hulantem, ventis imperantemetRuctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem viderunt,etvis inde pauci crediderunt. Populo Dci toquor: tam multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est tanc, hoc quod nunc agitur poricndebat. Judxi fuerunt vel sunt similes Gaiilxis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus.
4. Quamvis enim unus ex duodecim eloctis et sanctis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus qnomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis noM creditis: ilfi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilaeos venerat, post Samiritanos qui sermoni ejus crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Donunus meus, et Deus meus: increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, cre didisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua hono rem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt' (Joan. xx, 25-29). Praedicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nOR non vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis inserti sumus.
G. Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, < Non sum dignas ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. i Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem nox habet. Numquid non et illi ceuturioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vi. vit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio 2 et cu rabo eum; buM dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen praesentiam ejus extorquebat; ille se praesentia ejus indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illie eoneessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mibi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli tu de signis credere: eenturio alienigena credidit me verbo posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, noM creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis inseratur Oleaster: rnancat tamen radix, illis praecisis, istis rcceptis. Ubi manet radix ? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Isracl, quia ex eis venit secundum carnem: sed hujus arboris radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchae sancti. Et ubi isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum adjatus I ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu de longinquo a superbo divite videretur (Luc. XVI, 22, 23). Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et praecidi et arescere meraerunt; oleaster autem humilis illorum praecisione invcnit locum.
6. Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vo bis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, jam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? Et recumbent, inquit, cum Abra ham, et Isaac, et Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob. Ubi? In regno, inquit, ccelorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpc Abrahae? quid fiet de ramis quibusarbor plena erat? Quid, nisi quia praecidentur, ui isti inserantur? Doce quia pracidenlur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. vin, 5-12).
7. Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus esi, ipsam Sion, ipsam Judaeorum gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), etiam Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Deiethominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat ante eam, et homo factus est in ea, Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), non humillimus. Ilomo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Ver bum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Ver bum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, i, 3, 14). Quia vero condidit istam patriam, hic habeat hono rem. Rcpulit eum patria in qua gencratus est; suscipiat eum patria quam regeneravit.
On this page