Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Localis motus

1

1

LOcalis motus. Utrum deus mouetur localiter per accidens: Et arguitur quod sic. Quia ex i.t de Anima. motis nobis mouentur omnia quae in nobis sunt. Sed deus est in nobis et nos mo uemur localiter ergo etc. Respondetur secundum Scotorelis. in primo dist. viii. q. ii. Quod deus non mouetur etiam per accidens localiter. patet vbi Tocus §. v. latius. Sed ad hanc obiectionem dicendum quod bene verum est quod motis nobis mouentur omnia quae in nobis sunt per inherentiam. Deus autem non sic est in nobis sed per illapsum ergo non valet etc.

2

2

LOcus vel locatio.

3

¶ Circa hoc queritur. Utrum deus sit localis vel circuscriptibilis locoEt arguitur quod sic quia deus est in omni loco eo quod vbique est ergo est maxime localis. Item deus est vbi que ergo est hic. et per consequens est in loco isto Ad hec respondendo secundum Bonauen. super i. dist. xxxvii. per. ii. q. i. quod sicut Anselms. in monolis dicit Locale dicitur illud quod sequitur leges: loci sicut temporale dicitur quod sequitur le ges temporis. Loci autem leges sunt locatum continere. men surare: terminare: et conseruare: sicut videmus quod vas vinum continet. et mensuram dat quantitatis et ter minat et saluat conseruanm. Sed quoniam deus sic est presens loco vt nihil ab eo omnino recipiat sed solun indigentiam illius suppleat et det loco virtutem continendi et locato virtutem replendi et conseruet locum et locatum et omnia Ideo concluditur quod deus non est localis. Unde magister ea. di. xxxvii. dicit "diuina na tura veraciter et essentialiter est in omni loco et in omni tempore. non tantum mouetur per loca vel tempora nec localis est nec temporalis Localis non est quia peni tus non circumscribitur loco quia nec ita est in vno lo co quod non sit in alio Neque dimensionem habet sicut corpus cui secundum loca assignatur principium medium et finis ante et retro. dextra et sinistra". Hec magister etc

4

¶ Ad argumenta autem predicta qua inquirunt eas difficultates quae subsequenter ponuntur. Hic patet solutio ex subscriptis.

5

¶ An deus sic sit in omni creatu ra et omni loco vt non locabilis dicatur sicut nec mobilis affirmatur. Respondetur secundum Guil. ea. di. xxxvii. per conclusionem quod sic.

6

¶ Pro quo primo nota secundum eundem. Quod esse in loco tripliciter dicitur.

7

¶ Uno modo circumscriptiue scilicet quando iuxta mensuram loci mensuratur locatum et sic loquitur de loco philosophus. iiii. physi. et Aug. super Gen. quod deus mouet creatura corpo ralem per locum et tempus. Isto modo sola corporalia sunt in loco. dicente Gilberto porritano libro sex principiorum diffiniente Ubi Et dicit Ubi est circumscriptio corporis locati ex circumscriptione loci proueniens.

8

¶ Secundo modo dicitur esse in loco diffinitiue et est quando locatum sic est in loco vno quod non alibi pro tunc. Et isto modo tam corpora quam etiam spiritus sunt in loco scilicet diffinitiue quia certum habent limitem essendi in rebus Unde anima sic est in tuo corpore quod non est in alio. Et angelus sic est hic quod non alibi

9

¶ Tertio modo dicitur esse in loco praesentialiter (vel vt alii dicunt repletiue) Isto modo tam corpora quam spiritus. quam etiam deus sunt in loco quia sic non dicitur esse in loco praedictis modis. nec circumscribi a loco. nec esse hoc ita quod non alibi. sed solum dicit coexistentiam. et sic deus est in omni loco. quia presens coexistit omni creature et omni loco. Et per sui praesentiam replet vel supplet omnis rei et omnis loci indigentiam

10

¶ Secundo ad idem Nota ex e. Guill. quod secundum predi cta in theologia formantur tres propositiones quarum prima conceditur et due negantur. Prima propositio. Deus est in loco. Nam in ista solum notatur coexistentis dei cum loco praesentialiter. ideo hec conceditur. Secunda propo sitio. Deus est locatus. hec negatur. quia denotat deum ambiri a loco. Tertia. Deus est locabilis vel lo calis. Et hec amplius denotat deum ambiri et circum scribi loco. ergo recte negatur: prout patet per Magistrum. supra.

11

¶ Tertio ad quesitum Nota secundum Bonaue. e. di xxxvii. per i. ar. i. q. ii quod locatum dicitur excedere locum quodammodo: quando per sui praesentiam replet et supplet loci indigentiam. Nam locus sine locato privatus est: vtpote vacuus et indigens. ergo est sicut concauitas oculi sint organo id est sine oculo. Sed quia deus superat et excellit omnem creaturam et omnem locum. ita quod sicut locatum supplet indigentiam loci et replet vacuitatem eius sic deus per sui praesentiam replet vanitatem omnis creature et essentie create ne decidat in nihilum ad quod tendit ex se omnis creatura. Unde patet quod ex quo deus dicitur esse vbiquaem quia superexcellit omnia loca et locata. ideo deus non est localis. Et quia deus est vbique quod non dicitur localis. quia nec circumscriptiue nec diffinitiue est in loco. sed tantummodo repletiue quia replet omnem locum et continet omnia sua praesentia. ergo non est localiter in loco. licet sit praesentialiter in omni loco.

4

12

¶ Sed An vere dicitur quod deus est hoc: Cum enim est vbique. ergo est hc id est in loco isto. Dicen dum secundum Bonauem. e. di. xxxvii. per. ii. q. i. Quod ly hoct po test teneri dupliciter. Aut demonstratiue tantum. et sic ve rum est quod deus est hoc et hoc vel ibi. quia non est signare locum cui non sit praesens. Aut tenetur demonstratiue et discretiue. et sic falsum est deum esse hoc. nec sequitur ex prima. Hec ex Bonauen. Nam a superiori ad inferius affirmatiue non valet consequentia.

5

13

¶ An deus dicatur esse in loco totaliter vel secundum totum: Ad hoc Nota secundum Bonauen vbi supra. quod ex quo in deo est summa simplicitas et infinitas. ideo ratione simplicitatis est totus in quolibet loco. quia non habet partem et partem. Ueruntamen non dicitur quod deus est totaliter in loco vl secundum totum. quia hoc dicit limitationem. sed ratione infinitatis a nullo loco includitur vel terminatur aut limitatur. Unde deus non est in loco aliquo secundum partem: quia simplex est. Nec secundum totum: quia infinitus est. Ideoque bene dicitur quod deus est totus in quolibet loco. non tamen totaliter. Si ergo inquiratur. Deus est in loco aliquo Aut ergo secundum partem: aut secundum totum. Dicendum quod neutrum. Nec ista diuisio est immediata. quia neutrum con uenit deo. Hec ex Bonauen.

6

14

¶ An deus existens in omni loco possit esse mobilis de loco ad locum: vel mu tari ad mutationem rerum qua mutantur de loco ad lecum: Nam ex quo deus est praesentialiter in omnibus rebus: et res mutantur de loco ad locum. ergo sequitur quod deus per accidens moueatur in eis: sicut anima ad motum corporis in quo est. et nauta ad motum na uis in qua stat etc. Respondetur secundum Bonauen. e. dist. xxxvii. q. ii arti. iii. quod sicut etiam Magister ibidem dicit: deus nullo modo mutatur per locum. Et hoc verum est: quia nec per se nec per accidens mutatur propter summam immensitatem. quia adest omnibus et nulli abest. Etsi incipiat esse in re de no uo facta vel desinat: hoc non est secundum mutationem dei: sed solum secundum rei illius noue mutationem. que scilicet mutatio fit in re ipsa de loco ad locum mu tata vel alio modo mutata. Non autem in deo. Sicut Exempli gratia. Si aere illuminato a principio imaginetur crystallus nunc de nouo creari: iam ra dius incipit esse in ipso. Et crystallo amoto desinit esse: nulla mutatione facta in radio: sed in crystallo. Et similiter de crystallo de loco mutato ad locum etc. Unde deus non est mobilis nec mutabilis: vt patet secundum Guill. supra. quia nec ad locum: cum sit vbique. nec ad formam: cum non sit subiectum Unde Augustin super Gen. ad litteram dicit quod deus mouet se sine tempore et loco. Et est metaphorica locutio. Omnis enim motus secundum Aug. ibidem: aut est per tempus: aut locum. Cum ergo dicit quod deus mo uet se sine tempore et loco: signum est quod omnem a a deo relegat motum. habet tamen illud quod est perfectionis in motu scilicet actum. Ideo dicit: mouet se. et remouet imperfectionem signatam per tempus et locum. Hec ex Guill. Ad hec vide supra § i.

15

¶ Sed difficultas est Casum po nendo talem secundum Bonauentura. Si corpus exeat a loco nullo introeunte corpore: ita quod locus remaneat vacuus et hoc per impossibile secundum Philosophum. tamen possibile dei potentia absoluta et imaginatione humana. Tunc quaero Aut ibi est deus: aut non: Si est. ergo est in nihilo. quia vacuum nihil est. sed stultum est dicere deum esse in nihilo. Si au tem dicis quod deus non est ibi scilicet in tali vacuo: cum prius fuit ibi. ergo sequitur quod est motus inde deus vel mutatus saltem per accidens. quia exiuit cum re. Respondetur secundum Bonauen. vbi supra. quod si po natur vacuum esse locum: tunc remanere intelligitur capacitas loci privata locato. Capacitas autem aliquid est: et in illa deus est. Priuatio autem nihil est: et in illa deus non est. Non ergo desinit deus esse in eo quod remanet post exitum corporis scilicet n capacitate. Sed cum locus ille privatur corpore: aufertur respectus vel comparatio eius ad deum. Quod enim nihil est nullam habet compaparationem. Sed cum res mouetur deum non dimittit: nec ad deum accedit: nec deus cum re aduenit. quia sic est in re deus vt sit extra rem idem. Et hec patent ex dei immensitate: infinitate: simplici tate: et immutabilitate. Hec ex Bonauen.

8

16

¶ Quomodo conuenit deo et spirituilibus esse in loco:

17

¶ Nota Primo. Dicit Tho. e dist. xxxvii. primi. q. ii ar. i. "quod Esse in loco diuersi mode conuenit corporalibus et spiritualibus. Nam corpus est in loco vt contentu. Ratio. quia corpus circumlimitatum est quantitatis sue termis. ergo terminatur circumscri ptiue ad locum. Sed spiritualis substantia absoluta est a quantitate: nec circumlimitata est loco. vnde non est in lo co nisi per operationem". ibi enim esse dicitur vbi operatur. sicut anima dicitur esse in corpore quia ibi operatur. Et similiter angelus dicitur esse vbi operatur. Sed hec opinio Tho. improbatur li. ii. vbi Angeli. §. lviii. Ulterius ergo dicendum cum Scotistis quod angeli in loco sunt per praesentie sue exhibitionem.

18

¶ Secundo Nota secundum Ansel. in monols et Rayne. in suma. Aliquid est circumscriptum omnino: sicut corpus quod cum alibi est totum: non potest esse in alio loco simul. Aliquid autem est quantum ad aliquid circumscriptum: sicut spiritus creatus qui potest esse similis totus in pluribus locis sed non vbique. vt patet de anima quae simul tota est in toto corpore et in qualibet parte corporis tota secundum Aug. sed non est extra corpus. Aliquid vero est omnino incircumsciptum quod simul est vbique totum Et hoc est deus solus

19

¶ Ad propositum ergo cum dicitur deus esse vbique siue in omni loco. "Si proprie sumatur esse in loco sicut corpus est in loco: sic non conuenit deo esse in loco nisi metaphorice. quia implet totum mundum et omnem locum. no tamen dimensionis distensione sicut corpus implet locum suum. sed effectuum causalitate et praesentia sua coexistente. Si autem esse in lo co accipiatur per modum qua substantia spiritualis dicitur esse in aliquo loco: sic propriissime deo conuenit esse in loco et vbique: non quidem vt limitatum loco: sed vt dans loco naturam locandi et continendi. sicut deus dicitur esse in homine inquantum dat homini naturam humanitatis. et sic in qualibet re esse dicitur inquantum dat rebus proprium esse et naturam": ac eam conseruat et perficit: existes in omnibus per potentiam: essentiam: et potentiam

20

¶ Sed dt. Tocus est saluatiuus locati: sicut vas conseruat vinum etc. Si ergo deus dicatur esse in loco: saluatur a loco. Respondetur secundum Guill. supra quod locus habet tria offitia. Primum est saluare locatum. Secundum est continere scilicet terminando t mensurando: prout patuit hoc eodem ca. § i. Proinde Philosophus. iiii. Physicus. diffini ens dicit "locus est vltima superficies corporis conti nentis". Tertium officium loci est passiuum scilicet perfici a locato ne sit vacuum. Primis duobus modis deus et spiritualis substantia non sunt in loco: vt patuit. sed tertio modo. quia spiritualis substantia est in aliquo vt continens et conseruans illud: vt claret de anima in corpore. Nam anima conseruat corpus ne putrescat: et non et conuerso. Sic ergo deus est in omni loco quia omnia perficit et saluat: cum sit in omnibus per essentiam: praesentiam: et potentiam.

9

Utrum deus sit ubique
21

¶ Utrum deus vere sit vbique et Respondetur secundum Bonauen. e. dist. xxxvii. parte i. arti. i q. i. Quod deum esse infallibiliter vbique id est in omni loco: sacra scriptura testatur. Unde potes. cxxxviii. Domine "quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam. si ascende ro in caelum tu illic es. si descendero in infernum: ades. Si sumpsero pece. meas diluculo et habi. in extremis maris Etem illuc manus tua deducet me: et tenebit" etc. Item "Celum et terram ego impleo: dicit dominus" Hiere. xxii. Et Sap. viii. "Attingit a fine vsque ad finem et disponit omnia" etc

22

¶ Itaque doctor subtilis dicit quod hec conclusio est credita: Ueruntamen probatur varie. Nam Sanctus Tho. in scripto primi. e. di. xxxvii. q. i. et i. per. q. viii. ar. i. probat ex eo quod Philosophus. vii. Physicorum di cit. "Mouens et motum simul esse oportet". sed deus agit immediate in omnes res: producendo et conseruando eas quemadmodum lumen in aere conseruatur a sole im mediate. ergo deus est in omnibus rebus. et per consequens vbique. Sed hec ratio non est ita efficax. quia illa auto ritas Philosophi intelligitur de agentibus naturalibus sicut corporea agunt per contactum: et sic sunt simul. et sol agit per contactum virtutis in influxu. Deus autem est agens voluntarium et non naturale. Tale quippe agens cilicet per voluntatem non requirit simultatem suorum effectuum vt sit in eis. Hec etx Scotorlis. e. dist. xxxvii.

10

23

¶ Preterea secundum Guil. ibidem sic dicendo: sequeretur quod iuxta "vetularum imaginatione quae putant deum esse quasi in quodam loco vel angulo celi. si deus esset in vno certo loco solum": per impossibile. tunc non posset agere vbique in rebus per potentiam: nisi fieret presens per essentiam ipsis. Sed contra hoc arguitur secundum doct. subti. e. dist. et in reportatis sic. Tertum est enim quod agens quanto est virtuosius et perfectius: tanto potest agere in magis distantia obiecta. Sicut sol qui potest producere vermen in terra: cum tantum plus distet quam alie res inferiores. Sed deus est agens virtuosius improportionabiliter quam sol. ergo non oportet quod sit praesens suis effectibus. Nam et magnus Alber. xxvi. de animalibus dicit quod quidam piscis est quem vocat stuporem seu torpedinem qui arefacere facit manum tenentis rete. sed non rete quod est sibi immediatius

24

¶ Item "angelus potest loqui angelo distanti nil causando in medio" secundum Fran. Unde a fortiori deus potest eodem modo in distans sicut in propinquum. "Ideo si poneretur deus in aliquo loco: vt verbi gratia Parisius et non alibi per impossibile. et in eo poneretur virtus infinita: non videtur quin posset voluntatis sue imperio dicere: fiat. et quod diceret subito impleretur. et tunc esset vbique po tentia: sed non essentia". Ideo praedicta probatio deficit. Hec Guill.

25

¶ Itaque melius probatur deum esse vbique secundum Scotori. et Guill. post doct. subti. et concor. Bonauenturam ex ratione diuine infinitatis et simplicitatis. Nam quanto est aliquid magis infinitum et simplex: tanto est in pluribus vel intesiue vel extensiue. Unde ens cum sit simplicissimum nil est quod eius rationem effugiat. Etsi esset corpus infinitum: totum mundum occuparet secundum Philosophum. Sed quia deus est infinitus et illimitatus et simplicissi mus. ergo non est sic in aliqua re quin sit in alia et in omnibus alioquin esset limitatus et artatus. ergo sequitur quod in omnibus inuenitur potentia et virtus dei quod idem est quod sua essentia.

26

¶ Preterea ex parte cre¬ ature etiam probatur secundum Bona. sic. Quia omnis creatura tum sit a deo producta ex nihilo: semper in nihilum tenderet: nisi manutenentia dei conseruaret per sui praesentiam. Sicut exempli gratia. Si fiat impressio sigilli in aqua remoto sigillo stati destruitur impressio. Item si quis pos nat corpus ponderosum in aere: non sustentatur tanquam in vano positum sed stati decidit nisi aliquid prohibeat Sic in proposito. cum omnia sint vanitas. ergo necessarium est quod a deo qui est in omnibus conseruentur etc.

27

¶ Ex dictis patet error manifestus Aristotelis. quae octauo physicorum in fine posuit deum: solum esse in medio primi mobilis vbi est maximus motus. vel ad minus in illo circulo deum esse posuit etc. Item ex eodem eliditur etiam error impiissimus sarace norum dicentium deum esse in celis in quadam cathedra excellentissima quam octo maximi spiritus sustentant vt declarat Hermannus solanus in chronica saracenorum ad Robertum abbatem cluniacen. Errant enim dicit deu corporeum et in celis tantummodo non in terris. ¶ Item tertio eliditur error quorumdam iudeorum dicentium deum esse in celis quo ad capunt. et in terris quo ad pedes. ex illa scriptura. Celu mihi sedes est: et terra scabellum pedum meorum. cum tantum ibi per capunt designatur deitas: et per pedes humanitas. hec ex Guill.

11

28

¶ An deus sit in infinitis locis. Nota ad hoc secundum Fran. mar. e. di. xxxvii. et doc. quod sic. quia sic est alicubi quod similis st vbique. Et non in tot quin in pluribus in infinitum semper etiam vltra totum vniuersum si fierent infiniti mundi. ergo etc

29

¶ Sed quomodo hec. Aliqui de clarant vt idem Fran. ait deum coexistere infinitis locis sic. "Quia substantia spiritualis quanto est perfectior: tanto potest maiori loco coexistere: et plura et maiora loca sibi determinare. Sed deus est infinite perfectionis. ergo lo cis infinitis potest coexistere". Nam etiam secundum Bona Creature spirituales per abstractionem vt vniuersale et numerus possunt esse in pluribus semper in infinitum propter communitatem ad plura: et separationem a materia. Sed vt idem Fran. dicit. talis modus dicendi non est tam efficax "quia procedit ex hoc credito. quod angelus perfectior maiori loco potest coexistere" quam imperfectior. quod non videtur verum.

30

¶ Ideoque aliter declarat arguendo sic. "Omnis limitatio dicit imperfectionem sicut finitas". Sed si deus esset in locis finitis: esset limitatus localiter ad vniuersum saltem mundum. Sicut a simili. "Si deus posset quandoque esse et quandoque non: tunc esset limitatus secundum durationem" temporis. et per consequens in deo esset imperfectio. etc.

31

¶ "Secundo sic. "Deus est quo maius nil cogitari potest". sicut dicit Anselmus. in monolis. Si aut esset determina tus in aliqua parte vniuersi": vel etiam ad totum vniuersum. tunc possemus cogitare aliquid maius. videlicet esse in maiori quam in vniuerso. puta si crearentur plures mundi. ergo necessario deus dicitur esse in infinitis locis.

32

¶ Nec valet siquis inferat. ergo sunt infinita loca. et maiora vniuerso. quae videntur inconuenientia: quia licet deus habeat infinitatem intensiuam scilicet virtutis: "non tamen habet infinitatem vel magnitudinem extensiuam. quam imaginantur huiusmodi rationes: ideo non concludunt." Unde melius est ponere deum esse vbique in infinitum secundum infinitatem virtutis. Et licet sit difficilius intelligere: tamen bonum est acceptare vt sic: dictas rationes et consimiles quibus potest aliquo modo persuaderi. hec ex Fran.

33

¶ Aliter ad idem. et forte melius dici potest secundum Guill. concor. praedictos: distinguendo de esse vbiquem: secundum habitum. ex parte virtutis dei infinite: et secundum actu quo requiritur existentia rerum actualis. Sic enim secundum actum de non est in infinitis. sicut nec ab eterno deus est vbique secundum actum sed secundum habitum. vt patet. i. § xv

12

Utrum esse ubique sit proprium solius Dei
34

¶ Utrum esse vbique sit proprium solius dei. Respondetur. secundum Scotis. et Bona. ac omnes doc. communitur per conclusionem quod sic. Et probat Magister. e. di. xxxvi. per Am bro. lib. de spiritu sancto. dicit. "Cum omnis creatura: certis sue nature circumscripta sit limitibus" Esse tamen vbiam et "in omnibus rebus deitatis et dominationis est proprium" etc. Ratio: quia esse vbique conuenit deo per rationem infini tatis que repugnat creature. ergo etc

35

¶ Si obiicitur Quia philosophus i. posteriorum dicit quod vniuersalia sunt sper et vbique. Ite materia prima est in omni corpore: et nullus locus est sine corpore. ergo est vbique. Item numerus est in omnibus entibus quia omens partes vniuersi sunt numerate a deo. ergo etc. Item posito casu quod vox esset ita magna quod ab omnibus per totum mundum audiretur: tunc esset vbique. Item anima est tota in toto corpore humano et in qualibet eius parte tota. Esto ergo quod nulla esset alia creatura nisi vnus homor tunc anima esset vbique. ergo esse vbique conuenire potest etiam creature.

36

¶ Ad hec omnia respondetur secundum Rich. dis. ea. xxxvii. arti. i. q. iii. concordat Tho. et Bona. quod esse vbique si sumatur per se et primor est solius dei proprium. Nam illud dicitur per se esse vbique: quod secundum se totum in omni loco est: quacunque data mul titudine locorum. Primo autem vbique esse dicitur. quod non ratione partis vel suppositorum aut per aliquod accidens sed secundum seipsum se totum: est vbique. Et istis modis. scilicet per se et primo: soli deo conuenit etc. Sed per accidens potest alicui creature etiam conuenire esse vbique. sicut patet per argumenta. Nam vniuersali. et enti creato generaliter conuenit per accidens. ration scilicet singularium vel super positorum. Nam nil est quod rationem entis effugiat: vt dicitu Auicen. Et materie prime conuenit ratione pertium vel per partes diuersas. Item numero conuenit secundum partes ratione numeratorum: quia numerus per se non est in loco sed ratione nu meratorum. Item vox multiplicatur per medium aerem: sicut tux in aere diffusa. nec tota est eadem in diuersis audientibus sed per acciseus ratione partium et suscipientium: numero sunt differentes. Denique anima: etiamsi ponatur vnum conpus: per accidens esset vbique: videlicet quia in tali casu noem essent plura loca eiusdem anime in eodem corpore. Nam si essent pilula loca essent in illis plura corpora integra et per consequens non esset in eis anima eadem: cum secundum philosophum impossibile est esse eandem animam in diuersus corporibus. Unde in tali casu posito esset eadem vnica anima in pluribus men pris tanquam in vno loco

13

37

¶ Sed quid si omnia conuerterentur in corpus christi. Nunquid illud corpus christi esset vbique: sicut et deus cum inseparabiliter vbi est vnum: ibi et alterum: propter vnionem indissolubilem: Respondetur secundum Guill. quod non. Priu mo praecipue: quia quamuis deus posset esse in infinitis mundis si crearentur: tamen hoc non haberet corpus christi. quod licet bebeat esse similis in pluribus vbicumque est sacramentum sed non habet esse extra sacistrum: nisi in celo. ergo non habet esse in omnibus vel vbique. Hec Rich. etiam dicit. Secundo quia li cet corpus christi sit vnitum deitati inseparabiliter: tamen ipsa dei tas excedit corpus improportonabiliter. sicut genus puta animal. et spes scilicet homo. irseperabiliter vnita sunt in pe tro: et tamen alibi est genus vbi non est spes etc. Nam et cor pus christi in tali casu posito: licet esset vbique essentia non tantum potentia. Sed nihilo minus deus adhuc esset prae sentia essentia et potentia vbique: etiam in ipso corpore christi conuertendo ipsum de substantia panis. Sed non sic posset ose corpus xpi scilicet vt conuerteret aliud in se: nisi diceremus hoc secundum communicationem idiomatum. Tertio etiam pos set dici. quod tali casu posito nullibi esset corpus christicum non esset locus si omnia essent conuersa in ipsum. Hec ex Guill.

13

38

¶ Quare deus esse vbique non communicat vel non dat creature: cum tamen aliquibus creaturis communicat et dat semper esse. quod est infinitum a parte post. vt patet de angelis et animabus rationalibus; Respondetur secundum Bona. e. dis. H. quod quamuis sempiternitas importet infinitatem quandam durationis: quae est secundum potentiam. et quia creature non repugnat esse infinitam potentia: ita quod sit actu finita ideo conuenit creature semper esse. Sed esse vbique dicit infinitate vel immensitatem actu: eo quod impertat locorum om nium simultatem. et hoc repugnat creature. Cum enim omnis creatura sit limitata et finita: ideo esse infinitum actu repugnat ei. et per consequens ergo esse vbique non conue nit communicari creature. Hec Bona.

15

39

¶ Utrum deus fuerit vbique ab eterno Respondetur secundum Guill. supra concor. Bona. et Rich. ac Tho. et Aureo. etc. Quod esse vbique potest accipi. vel prout dci solum habitum. vel prout dicit actum etc. Si esse vbique: solum dicat habitum: sic deus ab aeterno fuit vbique: quia ex se habebat ab eterno vndm posset esse vbique: per suam infi nitatem. Si vero esse vbique dicat actum: sic deus non fuit ab eterno vbique. quia esse vbique actu: dicit actu relatio nem ad loca vel creaturas: quae relatio exigit actu esse vtrumque extremorum. ergo requiritur ad hoc rerum existentia: quarum respectu deus dicitur esse vbique: vt sic. Deus enim est vbique actu per respectum praesentialitatis ad vniuersum mundu. Sicut creatura dicitur alicubi per respectum vbeitatis ad aliquem locum. Sed quia nulla creatura fuit ab eterno ergo deus non fuit vbique ab eterno secundum actum: sicut nec icitur operari ab eterno in rebus

40

¶ Sed di. Esse vbique est proprium dei simpliciter. ergo semper et ab eterno deo conuenit Item si non fuit deus vbique ab eterno. ergo incepit aliquando esse in celo et in terra: et sic mutauit locum. Respondetur secundum praedictos doc. quod proprium dei conuenit semper deo ab eterno si est tale proprium quod nil connotat actu in creatura. alias non conuenit semper deo ab eterno secundum actum: sed solum secundum habitum. sicut exempli gratia. Esse dominum vel esse creatorem est proprium deo. sed quia connotat respectum ad seruum ideo non conruenit deo nisi ex tempore: postquam creauit res vel seruos. Denique non valet argumentum quod ergo deus mutauit locum: quia secundum Bona. est fallacia accidentis. sicut arguendo. Iste triangulus quem nunc facio incepit habere tres angulos. ergo non omnis triangulus semper huit tres angulos: quia non fit distributio de tribus vt nunc: sed vt simpliciter. ergo fallit

16

41

Sed quid dicit in deo esse vbique ergo Si enim ex tempore de nouo aduenit deo. quomodo ergo non fa cit mutationem aliquam saltem per accides in deo. Dicendum secundum. e. Guill. quod esse vbique "non dicit in deo forma liter aliud nisi terminationem respectus cuiuslibet creature": quia omnium rerum respectus vel relatio: ad deum terminatur. Unde quia deus ab eterno non fuit vbique actu et modo est vbique. non propterea mutatus est deus: sed creature tantum. Hec Guill. Ad id plura vide. supra. vbi Immutabilitas. a. § ii. vsque. x. praesertim. §. viii. in. et infra hoc. e. ca. §. xxxii

17

42

¶ Item queritur vbi erat deus ante mundi constitutionem: cum adhuc nec caelum nec terra erat nec aliqua creatura: Respondetur secundum Guill. et Bona. e. dis. circa lit. quod erat deus gloriosus ab eterno: in seipso etc. Unde magister ibidem cum Augusti. dicit. In seipso habitabat deus scilicet ab eterno: et apud te habitat: et apud se est. Et iterum idem Aug. li. confes. dicit sic. Deus est in se vt alpha et o. In mundo: vt creator et rector. In ange lis: vt decor et sapor. In electis: vt liberator et adc iutor. In damnatis: sicut terror et horror. Hec ex pra dictis doc

43

¶ Si adhuc petas quomodo potest dici quod de erat vel est in se vel apud seipsum. cum philosophus. iiii. physi dicat. Nil est in seipso. et glo. super illud Ioh i. et verbum erat apud deum: et deus erat verbum. Dicit quod ly apud: no tat distinctionem. ergo idem non dicitur esse apud seipsum. Dicen dum secundum Bona. supra. quod ly apud. quantum ad modum signif candi et de virtute sue significationis dicit transitionem et distinctionem. sed quantum ad re: et non dicit distinctionem: ni si ratione materie vel terminorum quibus additur. Unde cum dicitur. quod verbum erat apud deum: notat distinctionem personale tantum et non essentialem. Dicitur ergo deus apud seipsum esse ratione personarum: quia filius vel verbum est apud patrem. et spiritus sanctus apud vtrumque distinctione personali in vni tate essentie diuine. Similiter est de esse in seipso: sicut et apud seipum. Unde dictum philosop scilicet quod nil est in seiposecundum commentumantes exponitur sic. quod nil omnio idem est in se ipso secundum idem formaliter vel inhesiue. modo deus dicitur esse in seipso: non secundum quod idem sed secundum distinctas personas. quia pater est in filio et spiritu sancto. et filius in patre et spiritu sancto. et spiritus sanctus in patre et filio. et hec ab eterno etc. Item secundum Scotorlis. philosophus negat idem esse in se formaliter non denominatiue. Risibile enim est in homine denominati ue. quia denominat hominem ridentem cum sint idem.

18

44

¶ Quibus modis deus et vbique: siue in omnibus rebs Ad hoc respondetur secundum Scotorlis. e. di. H quod loquendo generaliter deus est vbique vel in omnibus re bus tribus modis scilicet per praesentiam. per potentiam. et essentiam. Unde ver. Enter potenter deus est vbique praesenter. hinc etiam magister ibide in littera dicit sic. Sciendum est igitur quod deus incommutabilis semper in se existens. praesentialiter. potentialiter. et essentialiter. est in omni natura siue essentia sine sui diffinitione. et in omni loco sine circumscriptio ne. et in omni tempore sine mutabilitate. hec magister. Sed praeterea secundum eum. Scotorlis.

45

¶ Nota quod pter dcons tres modos generales quibus deus est vbique in omnibus; Est adhuc modus spieritalis quae est in sanctis per charita tem et gratiam vel gloram in beatis. super omnia excellentissi me est in christo per vnionem verbi dei ad naturam humanam quam assumpsit. quae vnio est nobilissima et excellentissima

19

46

¶ Sed qualiter declaratur deum esse in omnibus per essentiam praesentiam et potentiam:

47

¶ Nota secundum Sco torlis. similis et Rich. quod deus aspicit omnem creaturam. Priu per intellem quia omnia intelligit et scit. et propterea est vbique in praesentiam: quia omnia sunt in praesentia vel in conspectu dei. S cut omnia quae sunt in praesentia hominis qui videt omnia in aliquo domo etc. Secundo aspicit deus omnem creaturam per volun tatem. et propterea vbique est per potentiam: quia in omnibus rebus potest facere quicquid vult etc. Tertio aspicit omnem cre aturam deus per illapsum. et propter hoc vbique est per essentiam. Nam essentia dei cuilibet create entitati habet illahi. et ita est diuina essentia in omnibus rebus quod in qualibet earum est tota. Et quia in deo idem est potentia: quod eius essentia. ideo nil attingit dei potentia: quod non attingit eius essentia. ergo est in omnibus per essentiam. Ad idem i. §. xxiiii. hoc. e. c.

20

48

¶ Sed nunquid ergo deus est in rebus omnibus equaliter: Ad hoc respondet ibidem magister in littera quod in equaliter. et allegat Gregorium super canti. dicit. Ticet deus communi modo omnibus insit rebus praesentia potentia substantia tamen familiari modo dicitur esse per gratiam in sanctis. in christo au tem excellentissime. vt patuit. supra. § xviii. Ad idem Augustinus ad Dardanum dicit. Deus eterna stabilitate in seipo manens: totus adest rebus omnibus et singu lis. sed in quibus habitat: habent eum pro sue capacitatis diuersitate. alii amplius: alii minus. Idem libro de ori gi. anime

49

¶ Exemplu ponit similiter in li. de spiritu et anima. quod sicut in homine qui est microcosmus id est minor mundus:; eadem anima numero est tota in toto corpore et in qua libet parte tota. nec maior est in sene quam in iuuene aut puero. sed tamen in aliquibus partibus intensius ope ratur: et in aliquibus remissius. et in eodem homine remissi¬s operatur in senectute ac puericia quam in iuuentute. eadeo numero anima. Ita deus in macrocosmo id est in maiori mundo: totus existens in toto mundo et totus in qualibet parte vel creatura. in aliquibus tantum plenius habitat et in fectius operatur etc.

50

¶ Nota tamen hic secundum regulam Scoin. viii. di i. quod anima intellectiua habet tria officia in corpore. Primo quia est pers composit id est hominis. Secundo informat. Tertio actuat. Prima duo sunt imperfectio nis. ideo quo ad illa non est simile de deo in mundo et anima in corpore. sed tertium scilicet actuare est perfectionis. et hoc facit deus in suo mundo. Hec ex Guill.

21

51

¶ Item querit etiam magister eadem di. xxxvii. primili. quomodo deus substantialiter existens in omnibus rebus non contingatur sordibus corporalibus Et reostnt. d quod hoc quirere friuolum est. quia sicut sol effundens radis os super corpora et sordes fetentes non contaminatur sordibus. sic in proposito.

22

52

¶ An deus sit etiam in malis hominibus et demonibus et in inferno: am si sic est in talibus scilicet per essentiam praesentiam et potentiam. sequerentur inconuenientia scilicet quod deus qua ad potentiam posset peccare: et quo ad essentiam deus esset in malo vel peccato. et quod malum esset in deo: cum etiam mali sunt in deo. et quo ad praesentiam deus esset cum malis etc

53

¶ Ad hec raontintur. Primo notando. quod sicut magiter. supra cum Aug. dicit. Mali homines et si sunt in deo: tamen non sunt cum deo. Exemplum vt ceci sunt in luce sed non sunt cum luce. Unde et deus est in malis ho minibus inquantum sunt creature qua ad conseruationem nature. sed non inquantum mali sunt. secundum Bona. etc.

54

¶ Ratio autem huius dicti secundum eundem Bona. quia heppositio cum. dicit associationem: in qua esse debet com formitas voluntatis et auxiliationis. Sed quia mali non conformantur deo in sua voluntate et salute. imo contra dicunt. ideo dicuntur non esse cum deo: sed tamen a deo conseruantur in natura et adiuuantur in miltis. non tamen in ma licia formaliter. Nam malicia peccati non est a deo: sed a voluntate mali hominis deficiente. et ideo posse pecca re non est posse sed impotentie. Unde deus non potest esse in peccato nec peccar

23

55

¶ Secundo notandum quod secundum Guill. Presentia est quidam respectus positiuus aliquorum adinuicem cum ordine simultatem habentium. Unde praesens dicitur quasi prae aliis ens. Ad hoc enim quod aliqua sint praesentia adinuice: exigitur alterius super alterum quedam praeminentia. aut temporis aut perfectionis aut nature. Unde si na scerentur duo infantes in omnibus equales in eodem mo mento. licet similis essent: non tamen de. vi termini. loquendo proprie essent sibi mutuo praesentes. quia non quecunque sunt similis sunt praesentia. Ideoque opinio Aureoli di. deum esse praesente omnibus rebus: quia res indistans est ab eo. ita quod ista praesentialitas solum est quadam ind stantia creature ad deum. non valet secundum. e. Guill. hoc enim modicum est: quia praesentialitas ex nomine suo positiuum dicit et non solum talem indistantiam. Ion opinio magistri est tenenda scilicet quod ista praesentialitas dei cum re bus non est nisi rerum in deo cognitio per ideas. ita quod deus est omnibus rebus praesens: quia omnium rerum hb ideas. Et ex hoc patet praesentiam dei cum omnibus rebus esse eternam: sicut cognitio eius est eterna. Proinde ex quo deus nouit omnia etiam in peccatoribus et in demonibus et in inferno existentia et quantuncunque vilia. Nec talia nosse est imperfectio: cum solum habeat talium ideas in se. Ideoque non est inconueniens deum esse per praesentiam in malis et demonibus et inferno. Similiter nec est inconueniens deum esse in illis per potentiam qua potest conseruare et punire. nec quo ad essentiam est inconueniens deum esse in talibus inquantum sunt creature. vt patet ex subsequentibus

56

¶ Tertio denique notan dum secundum. e. Guill. concor. Rich. Bona. et Tho. quod quamuis praedictis modis tribus scilicet per praesentiam potentiam et essentiam: deus sit etiam in malis et demonibus et in inferno etc. Tamen non vsitatur iste modus loquendi in theologia. Et ratio: quia demon vel peccator etc. non soli nominat naturam sed et peccatum. Unde non solet dici quod deus est in diabolo prpter horrorem peccati. nec in peccatore homine. Proinde in omnibus qua sonant non tantum naturam: sed natura peccato deformatam: vt sunt peccator diabolus infernalis locus. non dicitur deus esse simpliciter: sed cum determinatione scilicet inquantum sunt creature: et quantum ad conseruationem nature. et secundum iusticiam punientem in inferno. etc

57

¶ Sed quomodo omnes res habeant esse in deo. De hoc plura late vide sub licte ra. Rscilicet vbi Res etc.

24

58

¶ Quid designat esse vbique per essentiam. Respondetur secundum Guill. supra quod deum esse vbique per essentiam tripliciter potest dici. Uno modo vt deus sit materia omnim entium creatorum. et includatur in quolibet ente per modum materialis principii. Et hec opi. videtur fore Terentii varrionis quae est heretica. Alio modo vt deus sic formale prin cipium creatorum entium. sicut Manicheus dixit animas nostras educi de substantia dei: quae etiam heretica est vt prima ac impia. Tertio modo sic. quod propter dei in finitatem illapsu generali omnibus sit deus indistans et coexistens rebs. et fic habet veritatem. Unde ad quesitum respondendo.

59

¶ Nota quod ista tria. praesentia. potentia. essentia. quibus deus ad est cunctis rebus ita differunt. scilicet quod praesentia respicit omnium rerum cognitionem in deo: seu esse ideale. Potentia virtute productiuam et conserua tiuam omnium. Sed essentia designat et dicit interiorem illapsum et internam permanentiam: quae deus verius est in nobis quam nosipsi in nobis. Unde Grego. dicit quod deus est intra omnia non inclusus. extra omnia non exclusus. supra omnia non elatus. infra omnia non depressus Hec ex Guill.

25

60

¶ Sed qualiter deus dicitur essentia liter esse in rebus intrinsece: cum rerum intrinsece cause sunt ille quae sunt partes constitutiue earum vt materia et forma. Agens autem et finis non dicuntur intrinsece cau se secundum philosophum. Sed quia deus est agens et finis omnium rerum. ergo non est intrinsece in rebus etc

61

¶ Respondetur secundum Tho. ea. di. xxxvii. quod deus essentialiter est in rebus non tamen ita quod rebus commisceatur quasi pars constitutiua. vt dicitur li. de causis. et sic non est pars intrinseca rerum: tamn est agens intra rem operans: quasi agens esse rerum et conseruans

62

¶ Exemplum secundum Bona. quodammodo de radiis in aere. qui licet vniantur aeri: tamen non permiscenis eidem: cum sint ibi vere et essentialiter intra aerem: sed agunt illuminando et calefaciendo.

26

63

Sed quare est quod deus sic res pro duxit. vt scilicet stare non possint sine praesentia essentie di uine: Et arguitur sic. Quia quanto aliquod agens est no bilius et perfectius tanto facere potest et facit effectum nobiliori modo et perfectius. sed quia nobilius est et perfectius effectum producere tam perfectum vt detur ei virtus per se standi: etiam in absentia cause quam solum in praesen¬ tia. ergo deus cum sit perfectissimum et nobilissimum agens: debuit producere talem effectum vt conseruaretur et staret in esse etiam in absentia dei. ita quod non esset necesse deum in rebus essentialiter praesentem. Alioquin sequitur quod opera dei sunt magis debilia quam opera artificum: quae etiam sine praesentia artificis stant. et qua figura impressa cere qua permanet in cera: amoto etiam sigillo. vel etiam quam opera regis qui mulia per imperium eticit vbi ipse non est praesens. Similiter sol manens in celo multa facit in terra per influentiam virtutis sue. ergo a fortiori sic deberet dici de deo etc.

64

¶ Ad hoc respondetur secundum Rich. ea. di. xxxvii. primi. concor. Tho. et Bona. Quod in causis creatis et rebus bene verum est quod nobilius est producere et conseruare effectum talem qui hebeat stare etiam in abser tia quam tantummodo in praesentia agentis. Sed aliter est in caus sa prima quae est infinite essentie et non limitate. propterea virtus eius est immediata omnibus et ipemet est sua virtus. deo non tantum est principium operationis in omnibus: sed imme diate in omnibus operans. quod est perfectius. sed hoc in aliis causis non contingit: quoniam sunt limitate et differunt a sua virtute: nec prasunt in totum. idcirco effectus non totali ter dependet ab ipsis. Unde quod artifex creatus cum produtit artificium quod sine eius praesentia stat. hoc venit ex de fectu perfectionis eius: quia limitatus est nec potest in totum. Edificator enim domus non dat esse lapidibus et lignis: sed tantum est causa in fieri domum ex illis. ideo remoto edificatore tollitur fieri domus sed non tollitur esse do mus manentibus lapidibus et lignis in forma domus etc. sed deus ex perfectione sue virtutis dartotum esse omnibus. ideo non est simile de deo et artifice creato. Deus enim nullius eget: et sic perfectius agit cum immediate per se facit omnia. Artifex autem eget rebus ex quibus operatur. Similiter est de rege qui eget executoribus sui mandati. et sol eget medio scilicet aere: qua sua influentia deferatur ad inferiora. Unde in istis ex imperfectione est quod effectus sui stant sine agente: sed in deo aliter est propter perfectissimam operationem in omnibus etc.

27

65

¶ Item omne ordine istorum trium modo rum quis sit primus. Dicendum secundum Guil. quod primus modus est esse in omnibus per praesentiam. Prius emim deus hbis rerum ideas: quia ab aeterno. Et secundo est per potentiam prius quam operetur: quia operatur ex tempore. et factam creatura est per essen tiam praesens. Et licet vt dio. ii de di. no. dicit. Radix diui narum perfectionum est essentia. ideoque praecedit alia loquen do de his quae sunt intra. non tamen oportet dum fit extra pro cessus. sicut est in proposito. quia prius oportet cogscere quod fit praesentia. secundo operari quod fit potentia. tertio es scilicet rei quod est et conseruatur essentia scilicet dei. Hec ex Guill.

66

¶ Item quare deus non ita dici tur esse in tempore sicut in loco. vide vbi Tempus

28

Utrum Deus sit extra mundum
67

¶ Utrum deus sit extra omnem locum vel extra totum mundum aut vltimum caelum: Arguitur quod non. Quia extra omnem locum nihil est. sed si deus eet extra omnem locum esset in nihilo deus autem non est in nihilo ergo etc

68

¶ Sed contra. Quia ecclesia canit de Be ata virgine que totus non capit orbis in tua se clau sit viscera. Et iterum. Quem celi capere non poterant tuo gremio contulisti ergo deus est extra orbem et caelum et sic extra omnem locum. Item philosophus. i. Celi dicit quod extra caelum non est locus neque vacuum neque tempus. nec aliquid et paucis interpositis sbdit. Uita ergo illic est fixa sempiterna in sclectia scltiorum quia nen finitur non desinit S ergo vita sempiterna est extra modom ergo deus estextra mundum etc

69

¶ Responsio secundum Rich. ea. dist. xxxvii. q. iiii. scilicet super primo concor. Bona. Quod deum esse extra mundum potest intelligi dupliciter. Uno modo ita quod immensitas dei excedit modoum nec dependet a mundo nec concluditur vel diffinitur ab illo. et sic con cedendum est quod deus est extra mundum quia extra vt sic dicit excessum et superexcellentiam diuine immensitatis respectu loci: et eternitatis respectu temporis. Unde Bern. v. lib. de consideratione ad eugenium dicit quod deus non clauditur loco. Et Greg. iiii. moralis dicit Angu sta est omnis creatura creatori. deus enim est extra omnia non exclusus quia non distat. et intra omnia non inclusus quia non artatur. Et hoc patet quia si crearetur alius mundus in infinitum semper ibi etiam esset deus sicut est in isto mundo praesentialiter: potentialiter: et essentialiter.

70

¶ Alio modo potest intelligi deum esse extra mundum prout ly extra de situm et positonm ita quod sit dare spacium extra mundum in quo sit deus et sic falsum est quia extra modom nihil est i. celi.

71

¶ Unde ad obiecta patet solutio Nam si philosophus sic intellexit illud quod. supra. inductum est primo celi bene intellexit videlicet quod extra modm nihil et sed deus secundum excessum immensitatis non secundum siti est extra mundum quia excedit ipsum. Et ad hunc sensu debet intelligi etiam illud quod canit ecclesia de beata virgine sicut inducitur in obiectione Hec ex Rich

29

72

¶ Sed vnde est quod deus non est ex tra mundum: Cum enim mundus sit finitus. mundus autem est finite dimensionis Si ergo deus est tantum intra modom non extra sequitur quod deus commensuratur mundo Sed quo commensuratur finito est finitum. ergo deus est finitus. Dunum secundum Bonauen. et Fran. maro. quod non valet argumen tum eo quod procedit ex falsa imaginatione videlicet quod deus esset extensus ad dimensionem modi quod fal sum est. non enim extensione sed virtute infinita deus excedit mundum. Unde quod deus non est extra mundum hoc non est propter limitationem dei sed propter defe ctionem loci.

30

73

¶ Item posito casu quod protende retur extra circumferentiam vltimi celi linea aliqua aut si christus extenderet manum extra vltimum caelu. None ibi esset deus extra modm dicendum secundum Bonauen. quod ibi esset deus. sicut si intelligeretur nouus modo creari absque dubio esset in illo deus. tamen hoc nun quam erit ergo etc Hec Bonauen.

74

¶ Quare aut non potest linea vel ma nus extra vltimum caelum extendi vide infra hoc. c. §. xxxiiii.

31

75

¶ Item nonne angelus potest exire mundum vltra scilicet vltimum caelum. Si ergo exibit: cum angelus non sit extra deum. ergo deus erit extra mundum in tali casuDicendum secundum Bona. quod in tali casu deus erit extra mun dum: non secundum motum suum sed angeli. Sed quod angelum dica mus exire extra vniuersum: magis est fictionis quam veritatis. Hec Bona.

32

76

Item posito casu quod crearetur nouus mundus an deus transferretur de isto mundo ad illum: Respondetur secundum Bona. ibidem. quod deus esset stati etiam in ille mundo nouo. sed hoc non fieret per sui transiationem de sto ad illum. cum deus penitus sit immobilis et immutabi lis. sed hoc esset ratione sue immensitatis quae in infinitum excedit capacitatem mundi. Hec ex Bonauen.

33

77

¶ Utrum deus sit in loco ita quod separatu¬s sit ab omni loco. Respondetur secundum Bona ea. di. xxxvii. per. ii. art. i. q. iii. quod deum esse separatum a loco potest intelligi dupliciter. Uno modo secundum distantiam per elongatione scilicet a loco. et sic impossibile est deum esse separatu ab omni loco: quia talis separatio includit distantiam spacii. et hoc necessario includit locum. et ita implicantur duo opposita. videlicet quod deus sit in loco et quod distet ab omni loco. Alio modo potest hoc esse vel intelligi secundum independentiam. et sic deus tam re quam intellectum est separatus ab omni loco: quia in seipso omnio est independens a loco sicut an pro ductionem loci. Tocus autem econtra. non est separabilis a deo nec re nec intellectu: cum non habeat esse nec conseruari nisi a deo. vt patet ex supradictis. Hec ex Bona.

34

78

¶ Sed adhuc circa ista praedicta casus versatur talis ab aliquibus. Ponatur quod aliquis beatus in glorioso corpore postresurrectionem sit situatus in suprama circumferentia vel superficie concaua vltimi celi: sicut putatur de christo domino qui sedet a dextris dei pa tris super omnes celos in loco eminentissimo et dignis simo. videlicet intra vltimam superficiem vltimi celi: non extra illius caeli superficiem conueram: vt tenent Fran. Maro. et Rich. super. iii. li. di. xxii. Et de hoc patebit late li. iii. de christi ascensione

79

¶ Queritur ergo an talis beatus potest extendere manum supra capunt suu: ita quod pro tendatur manus extra superficiem vltimi celi conuexam: an non. Si dicis quod potest cum vult extendere. tunc sequitur quod extra caelum erit locus ipsius manus vel aliquid circumscribens localiter manum illam. Aut quod manus erit extra caelum sine loci occupatione in vacuo: et tamen adhuc ni hilo minus extra caelum erit aliquid: puta manus ipsa quod est contra dictum philosophi i. celi. Si aut dicis quod non potest extendere manum. sequitur quod al: quid sit extra caelum. quod prohibet ne possit extendi manus. et sic ergo aliquid est extra caelum etc. Respondetur ad hec secundum philosophantes et magistros plerosque. quod talis non potest extendere manum. non quia ex tra caelum sit aliquid prohibens: sed quia hoc prohibet ordo vniuersi a deo institutus. Unde nec vult extendere extra caelum manum: quia scit deum sic voluisse ordiasse: et conformis est omnis beatus voluntati divine in omnibus etc. Itaque est christus sic putatur in suprima circumferentia celi situatus. quod etst quandoque extendat manum ibi supra caput suum: tamen non proteditur intantum quod sit extra superfici celi. Unde casus argumenti positus non concludit deum vel aliquid esse extra celum.

80

Si adhuc petas. nunquid vltimu caelum cum sit corpus circumscribitur loco qui clauditur: cum sit finitum. Etsi sic. ergo extra caelum est locus. et per consequens ibi est deus; Respondetur quod sic. Commentator super. iiii. physi. dicit Celum non est in loco per se sed per acciseus scilicet ratione centri. Item philosophus. iii. physi. dicit. Quod vniuersum est finitum: quia finitur in se: sed non clauditur aliquo. Ad hoc vbi Muadus. in fine.

81

¶ De locatione et motum angelorum. Uide lib. ii vbi de Angelis.

PrevBack to TopNext