Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Synderesis

1

1

vnderesis et comlicet i scientia. Queritur que pars anime dicitur synderesis: Notandum de hoc secundum Guil. in. ii dist. xxxviii. simule xxxix. quod iste terminus synderesis est verbum gre acum: et interpretatur scintilla conscientie. Unde glo. super principium Ezech. vocat eam scintillam conscientie que non extinguitur etiam in pecctore. vt ptei de Cain. Et vt dicit Tho. e. di. xxxix. lib. ii. q. i. ar. ii. vocatur scintilla. quia sicut in igne videmus quod scintilla est pars ignis magis eleuata. Sic pars anime suprema dicitur scintilla qua cum spiritibus angelicis conuenimus. Synderesis ergo intelligitur altior suprema portione rationis

2

2

¶ An ista tria sint idem vel differant: videlicet synderesis: conscientia et lex nature. Responde tur secundum Guil. e. di. xxxix. Et trahitur in parte a doc. Subti. e. dist. quod hec tria differunt. Quia primum scilicet synderesis nominat aut superiorem partem anime rationalis aut habitum principiorum operabilium. vt quod deo est obediendum. Et parentes sunt honorandi et huiusmodi. Conscientia autem nominat habitum conclusionum ex huiusmodi principiis habitarum. Uerum est autenquod discursus hic fieri intelligitur mediante suprema portione rationis. Et ita praecedet synderesis. mediabit suprema portio rationis. Tertio iungetur conscientia concludendo. vt patebit infra. § vi. Sed lex nature dicitur obiectum huiusmodi principiorum. vnde super illo verbo Rhom. ii Cum gentes que legem non habent ea que legis sunt faciunt ipsi sibi sunt lex Glo. dicit sic. Lex nature est. qua sibi conscii sunt videlicet obiectiue

3

¶ Item secundum Alexan. de ales in. iii. parte summe: praedicta tria conueniunt in hoc quod habent regulare. Sed differunt in modo. quia lex naturalis dictat bonum faciendum est malum fugiendum. Post hoc sequitur iudicium in ratione in quo iudicio format conscientia conclusionem. Et sic sequitur synderesis stimulans quod sic omnino debet esse. vnde patet quod ler nature est generalis regulasimul circa rationem et voluntatem et obiectum. Sed conscientia proprie est regula in ratione. Synderesis vero quodammodo circa voluntatem instigando eam in bonum: licet sit habitus intellectualis potius. concor. Tho. dicit quod lex naturalis nominat principia iuris naturalis vniuersalia. Synderesis habitum eorum seu potentiam cum habitu. Conscientia autem applicationem legis naturalis ad aliquid faciendum per modum conclusionis etc.

3

4

¶ Sed an synderesis sit idem quod superior pars rationis. dicit Bonauen. in. ii dist. xxiiii. par. ii. q. i. quod non est idem. quia vt Augnu. ait Superior portio rationis et inferior pertinent ad arbitrii libertatem. Et ideo nominant potentiam deliberatiuam. Sed synderesis potentiam naturalem nominat que semper vniformiter ad bonum inclinat An autem synderesis sit idem cum libero arbitrio. Ecce enim ambo habent actum iudicandi. quia secundum Aug. Synderesis naturale iudicatorium dicitur Et liberum arbitrium ab arbitrio iudicii nominatur Respondetur secundum Tho. in. ii dist. xxiiii. Quod synderesis et liberum arbitrium distinguuntur. quia non eodem modo iudicium vtrisque conuenit: Ideo non sunt idem habitus. Quoniam ad synderesim pertinet vniuersale udicium secundum vniuersalia principia per se nota. Sed liberumarbitrium habet iudicium particu¬ lare de hoc vel illo operabili quid sit eligenduum. ergo etc. Ad hec facit quod habetur vbi Ratio. §. septimo.

4

5

Utrum syndere sis sit potentia an habitus: Et arguitur quod sit potentia anime. Hiero. in glo. super Ezech. diuidit synderesim contra alias potentias. scilicet contra rationalem irascibilem et concupiscibilem. Item idem super Malach. ii. dicit: quod synderesis est spiritus: non pars animalis que non percipit ea que dei sunt: sed rationalis. ergo est idem quod potentia rationalis

6

¶ Respon detur secundum Tho. in. ii distinc. xxiiii. q. ii art. iii. quod synderesis diuiditur contra alias potentias: non quasi sit diuersa potentia per substantiam aliis potetiis: sed quia diuersa est per habitum quendam. Nec vocatur pars rationalis simpliciter: sed secundum quod talem hahitum concernit. Unde synderesis non est poten. tia inquit: sed est habitus. Probatio: quia potentia rationalis se habet ad opposita: et in conferendo sepe decipitur. Sed synderesis se habet determi nate ad vnum: quia nunquam errat. ergo non est potentia. Item opposita sunt eiusdem generis. sed fomes: quia instigat semper ad malum opponitur synderesi: que scilicet instigat et tendit semper in bonum. Et quia fomes est habitus quidam: vt dicit Magister ea. distin. xxiiii. ergo et synderesis

7

¶ Si dicas. habitus amittitur per obliuionem vel alio modo: sed seyndu deresis semper manet: etiam in damnatis

8

¶ Respondet idem Tho. quod habitus qui est naturalis nunquam amittitur. Sicut patet de habitu principiorum speculatiuorum quem semper homo retinet. Simile est etiam de synderesi que naturaliter a deo est indita.

9

¶ Quod si etiam obiiciatur: quia synderesis est suprema pars rationis tanquam scintilla eleuata ab igne qua conuenimus cum spiritibus angelicis: vt dictum est. §. i

10

¶ Dicendum secundum Guill. e. di. xxxix. quod synderesis si accipiatur pro summa parte anime. sic bene conceditur esse pars rationis summa: altior suprema parte rationis. Sed pro nunc illud dimittitur et loquimur de synderesi prout communiter accipitur pro habitu: quia synderesis nominat alterum horum duorum. videlicet aut superiorem partem rationis anime quo ad summam scintillam: aut habitum principiorum operabilium. puta deo est obediendum. et huiusmodi. sicut dictum est. supra §. ii et etiam. §. subsequenti immediate.

5

11

¶ Quid ergo sit ynderesis diffinitiue prout hoc accipitur. Idem Tho. describens dicit: quod videlicet synderesis est habitus cognitiuus habens vniformitatem immobilem in processu rationis et discursu per inuestigationem subito intellectui se offerens. Declaratur: quia sicut ratio in speculatiuis ex per se notis concludit inferendo. puta ex hoc principio. De quolibet affirmatio vels negatio: et de nullo simul. concludit quod contradictoria duo non possunt simul esse vera. et ex hoc principio. Omne totum est maius sua parte. concludit quod bicubitus est maior semi. Et horum principiorum habitus diciturintellens. Consimiliter opertet quod ratio practica ex aliquibus principiis per se notis deducatur in conclusionem etc. puta quod Nullum malum est faciendum. vel quod Onni praecepto dei est obediendum. et sic de aliis. Et horum habitus operabilium dicitur synderesis: cuius actus est remurmurare omni malo operi et stimulare ad operandum bonum Unde synderes distinguitur a ratione practica. non quidem per sobctam potentie sicut dictum est. §. iiii. sed per habitum qui est quodammo do innatus menti humane ex ipso lumine intellectus agentis. Sicut etiam habitus principiorum speculatiuorum. de quibus habetur. ii libro Poster. Unde synderesis vt dicit idem Tho. nominat aliquando vel tantum habitum huiusmodi principiorum vel aliquando potentiam saltem subiectam habitui sic in nobis innato: inquantum scilicet est subiecta etc.

6

12

¶ Sed qualiter arguendo synde resis procedat in syllogismo rationis et conscientie: Respondetur secundum Guil. e. dist. xxxix. cum sententia doc. subti. consona i. et. ii. quaestionibus. simulis et Tho. e. di. ar. iii. q. i. et latius dis. xxiiii e. ii. libro Quod sicut in speculatiuo intellectum sunt tres propositiones quibus syllogisat. videlicet: maior: minor: et conclusio Consimiliter est in syllogismo practico etc. Unde Aristo vi. Ethi. dicit quod ratio in eligendis et fugiendis vtitur quibusdam syllogismis. videlicet ex duabus praemissis conclusionem inferendo tanquam ex vel. bot principiis iudicam do circa particularia. et hoc fit tali ordine. Primo maio rem proitionem velem proponit synderesis secundum principia velia iuris seu legis naturalis quai ad eam pertinent. Et dicit. Oomne malum est vitandum. vel sic. Deo in omnibus est obediendum Secundo: ratio siue superior siue etiam inferior assumit minorem hanc: sed adulterium est malum. vel sic. Sed deus praecepit adulterium vitandum. tunc istam minorem propositionem probabit superior portio ex lege dei prohi bitum. Inferior autem rationis portio probabit hoc esse malum scilicet adulterium: eo quod est iniustum: vel quia inhonestum. Tertio ergo concludit conscientia. ergo adulterium est vitandum. et ita obligat ad non faciendum: atque contrafacienti peccatum aggrauat. Unde conscientia describitur secundum e. Tho. quod est dicta menm rationis quo iudicat et ligat ad aliquid faciendum vel non faciendum. et li. ii. ca. xiiii. Damali. Conscientia est lex intellectus nostri (inquit) naturalis opposita peccato Quod si dicatur: quomodo potuit nobis in anima aliquid tale innasci: ti dicat philosophus. ii de anima. videlicet quod anima in principio sue creationis est tamquam tabula rasa in quae nihil est depictum. Dicendum secundum e. Guill. quod intelligendum est dehabitibus adquisitis respectu quorum est tanquam tabula rasa: non autem de innatis

7

13

¶ Utrum syndere sis sit in intellectu an in voluntate vel affectu. Et similiter Oondo est de conscientia: in quo horum sit De quibus Nota quod verie sunt opiniones

14

¶ Prima est Henr. de Gand. qui nominatur doctor solemnis ponentis primo quodlibe. qua. xviii. quod tam synderesis quam conscientia sit in volutate: synderesis tanque principalis: et conscientia quasi ex synderesi nata

15

¶ Secunda est opi. doctoris deuoti in. ii dist. xxxix. art. ii q. i. ponentis synderesim in voluntate: et conscientiam in intellectum: Itra quod sicut conscientia ex. parte intellectus est quasi naturale iudicatorium agendorum sic affectus habeat suum habitum quo tendat in bona honesti. Hanc tenet et Aleram. iii. parte.

16

¶ Sed tertia est opinio et melior Thome vbi. supra cui consonat in hoc etiam doc. subti. e. di. xxxix. atque Scotis. videlicet quod tam synderesis quam conscientia sunt habitus intellectus. non quidem speculatiui sed practici iuxta ordinem qui dictus est. §. vi. videlicet immediate praecedenti. Probatur hec positio: quia synderesis est scintilla conscientie secundum Hiero. in glo. super principium Eze. vt. supra dctum est. §. i. Sed conscientia est in intellectuergo: et syt deresis est in intellectu. Ad hec est etiam Magister. supra Quod autem conscientia sit in intellectu Probatur Primo: quia omnis scientia est in intellectu. sed conscientia est scientia. Ecci. vii. Scit enim conscientia tua quia et tu cre bro maledixisti aliis. ergo etc. Secundo probatur ex actibus conscientie: quie sunt testificari: dirigere: iudicare: et consimiles: et tamen omns sunt intellectus. Tertio probatur ex auctorite Ioam. Damas. li. iiii. dicit quod conscientia nostra est lex intellectus nostri

17

¶ Denique quod tam synderes quam conscientia sit principaliter in intellectu practico non spe ¬ aculatiuo. Probatur secundum Scotor. e. di. xxxix. quia ambe sunt quedam dictamina ordinata ad opus. videlicet ad aliquid fugiendum vel prosequendum. Et quia tale dictamen et talis veritas practica spectat ad intellectum practicum. per Commenta. ii de anima. et vi. Ethi. ergo etc.

8

18

¶ Sed difficultas est qualiter ergo synderesis dicitur murmurare et conscientia remorde re secundum Damali. vbi. supra et synderesis dicitur semper ad bonum inclinare vel stimulare: cum remorsus et murmur spectent ad affectum. Similiter inclinatio ad bonum pertinet ad voluntatem que habet bonum pro obiecto. Respondetur secundum Scotor. supra et Guil. e. di. xxxix. quod synderesis in anima est aliquid quo homo naturalirer inclinatur ad bonum et remurmurat de malo. Ista autem inclinatio potest esse dupliciter. Uno modo ostensiue scilicet inquantum ostendit voluntati quid sit faciendum et appetendum. Isto modo est in intellectu practico: vt probatum est in praecedenti. Alio modo talis inclinatio potest esse determinate appetitiue vel affectue. et isto modo est in voluntate: tamen non sic quod imponat necessitatem. quia hoc repugnat libertati voluntatis: sed nominat solum appetitum. Cum ergo dicitur quod synderesis habet murmurare et conscientia remordere et huiusmodi. totum intellugitur ostensiue inquantum dirigit appetitum vt velit bona et nolit mala que ostendit synderesis et conscientia etc. Unde remordere ostendendo est intelle ctus actus: sed remordere dolendo est actus voluptatis.

9

19

¶ Utrum ynderesis et conscientia corrumpantur ex toto per peccata vel saltem in danatis: Respondetur secundum e. Guil. eadem dist. xxxix. et concor. omns doco. quod non: quia etiam damnati habent in perpetuum vermen conscientie ex synderesi prodeuntem: quae vermis eorum non morietur: et ignis non extinguitur. Esa. vl. Unde omnes autoritates que dicunt senderes sim extingui: debent intelligi quantum ad actum: non habitum. Licet enim hereticus sine murmure syndere sius pro suo errore libenter ignem patiatur: quia ad hoc habet habitum: tamen pro alio actu in quo non est habituatus viciose remurmurat. Nam exquo hec synderesis et conscientia quo ad habitum sunt nobis innate naturaliter. ergo nunque ex toto extinguuntur etiam in demonibus considerando culpam secundum quod comparatur ad penam: licet sint extincte quo ad displicentiam cul pe absolute: et quo ad boni instinctum

20

¶

10

21

¶ Utrum conscientia nominet etiam potentiam: autem solum habitum aut actum

22

¶ Respondetur Primo de potentia secundum Tho. e. ii di. xxiiii. q. ii ar. iiii. quod conscientia nunquam nominat potentiam anime. Hoc enim dicere esset nimis extraneum et impro prie dictum: quia secundum quod in vsum loquentium venit prout dicitur ligare ad aliquid faciendum vel non faciendum: non dicit nisi quandam actualem considerationem rationis practice syllogisantis modo quo dictum est. supra §. vi. Unde si diligenter omnes potentie anime inspiciantur: nullo earum modpo acciptur conscientia pro potentia Hec ex Thois Secundo dicendum secundum Scotor. supra. videlicet dist. xxxix. simul et Rich. e. di. xxxix. ar. ii. q. ii quod conscientia vt est quoddam dictamem rationis ordinatum ad opus videlicet ad faciendum aliquid vel non: eligendum vel fugiendum. sic potest dici scientia. Sed quaniam scientia potest accipi aliquando pro obiecto scito. et aliquando pro actu sciendi. et aliquando pro habitu scientie: Ideoque consimiliter conscientia accipitur tripliciter. Primo aliquando pro obiecto conscito: vt cum dicimus hoc esse faciendum vel eligendum a me: est conscientia mea. Isto modo intelligitur secudum Guill. dictum Damasceni scilicet Conscientia est lex intelle ctus nostri. supple obiectiue: quia intellectus noster habet obiectiue considerare legem naturalem conscientie.

23

¶ Secundo aliquando conscientia accpitur pro actu dictandi in conscientia. vt cum dicimus hoc face re pro nunc: dictat mihi conscientia Similiter cum dicimus Ecce conscientia mea accusat vel redarguit me dehoc. Tertio aliquando conscientia accipitur pro hahitu per quem talis actus faciliter et prompte elicos tur. et sic conscientia est habitus quo sumus conscii: scilicet nostri facinoris vel boni vel mali. Sicuest illud Apostoli. i. Timo i. Charitas est de corde bono: conscientia pura: et fide non ficta. Unde quia actus conscientiandi elicitur per alique habitum: Ideo bene quandoque conscientia accipitur Prio pro actu: secundum quod per habitum conscientie applicando ad aliquid eligendum vel fugiendum recognoscimus nos aliquid fecisse: de quo conscientia accusat vel remordet actu aut excusat. Secundo bene quandoque conscientia accipitur proipso habitu quo quis disponitur ad conscientiandum vt dicatur homo bene conscientiosus Et secundum hoc ipsa lex naturalis et habitus rationis consueuit diciconscientia. Et sic patet: sa¬

11

24

¶ Utrum conscientia innatus sluihabitus An etiam adquisitus dicatur: Respondetur secundum Bonauen. e. di. xxxix. ar. i. q. ii quod exquo conscientia nominat habitum directiuum nostri iudicii respectu operabilium: ex cognitione primorum principiorum euidentium vt est: Quod deo super omnia est in omni bus obediendum: et ex lege nature. que quidem sunt de primo dictamine nature. Et sunt nobis inna ta. Ideo quo ad ista conscientia nominat habitum innatum. Sed quia vt Aristo. lib. Posteriorum probat etiam ad illorum primorum principiorum cognitionem plenam requiruntur species et similitudines adquisite in nobis per sensus memoriam et experentiam. Nemo enim cognosceret totum esse maius sua parte nisi sensu exteriori aliquo speciem totius et partis apprehenderet vel aliquando accepisset Similiter licet lumine naturali sciret quis proxi mum non ledendum sed diligendum sicut seipsum et patrem et matrem honorandum. Tamen hec non posset scire et facere nisi haberet speciem patris et matris. Et proximi impressam vel per sensus adquisitam. Ita et in proposito

25

¶ Ideo dicendum quod conscientia dicit habitum quodammodo innatum scilicet rat one primorum principiorum que sunt innata taque seminaria aliorum habituum adquirendorum. Et etiam conscientia dicit quodammodo habitum adquisitum scilicet respectu vel ratione specierum cognoscibilium ac specialium particularium operabilium ac eorum que iunt institutionis supraddite vltra innata principia

12

26

¶ Sed an conscientia sit vernicus habilus an plures: Dicit Rich. e. di. xxxix. ar. ii. q. ii quod videlicet conscientia secundum quod accipitur pro quodam naturali lumine respectu primi principii agibilium in vno subiecto vna est numero. In pluribus autem hominibus est specie vna naturalis conscientia. Si aut accipitur vt dicit habitum adquisitum conscientie. Isto modo sicut non est vnus habitus scientie adquisite respectu omnium actuum intellectus eo quod actus scientie diuersificantur in specie sicut sunt diuerse scisentie practice: vtputa de cultu dei iuxta articulos fidei credendos. Et de moralibus scientiis qui scilicet diuersi actus videntur esse a pluribus habitibus. Codem modo conscientie adquisite non est vnus habitus respectu omnium actuum conscientiandi Sed plures etc.

13

27

¶ Quid sit conscientia diffinitiue et quales habeat actus. Notandum quod vt habetur lib. ii. Compen. ca. lii. vt dicitur ab Aureolo edito magistrali diffinitione: diffinitur sic. Conscientia est credulitas rationis seu intentionis ad aliquid faciendum vel non faciendum obligatiua animi deliberatione firmata. Unde deus ex sua bonitate indidit menti humane naturaliter plura per que caueret et fugere peccata et eligeret bona ad salutem etc. Primo legem nature inditam Rho. ii. Secundo rationem quae semper depraecatur ad optima ex. i. Eth. li. que non solum est cognitiua boni et mali: sed etiam motiua quodammodo ad appetendum per liberum arbitrium: secundum e. Aureolis. Tertio synderesim quae vieliter stimulat ad bonum. Quarto conscientiam. de qua Aluarus in lib. de planct. ecclese dicit quod sicut lumen lucerne ponitur in domo vt videantur quae in domo sunt: Sic deus posuit conscientiam in medio anime rationalis tamquam lumen quo discernat quid facere vel non facere debeat.

28

¶ Propterea etiam ipse deus volens omnes homines saluare ex bonitate sua: dedit conscientie plures actus ad id adiuuantes. Primus actus conscientie est iudicare scilicet de operationi bust hominis. Basilius. Conscientia est naturale iudicatorium aliquid faciendi vel non faciendi: quia ipsa habet conscientiam per conclusionis modum syllogisticum id facere. §. vi. Secund actus conscientie: est remordere secundum Aureolis. supra aut de praeterito peccato deprehendendo. aut de praesenti contradicendo. autm de futuro stimulando ad vitandum id quod ipsa conscientia scilicet iudicat vitari debere. Tertius est stimu lare scilicet ad bona ad quae iudicat obligari. Quartus ac cusare et testificari. Rho. ii. Testimonium reddente conscientia illorum. Quintus cruciare scilicet in inferno. Patet auctoritae Esa. lxvi. vermis eorum scilicet concientie non morietur. vt patet. §. ix. Sextus est obligare scilicet per modum conclusiois difinitiue ad aliquid faciendum vel non faciendum vt dictat.

14

29

¶ Utrum ergo conscientia obliget ad omne quod dictat per modum praecepti vel prohibitionis: Respondetur secundum Scotis. et Bon. e. dist. xxxix. ar. i. q. iii. et concor. omnes docores quod conscientia dictare potest Primo aliquid quod est secundum legem dei. et sic conscientia ligat id est ligatum ostendit: quia ligatur homo dei lege.

30

¶ Secundo aut aliquid dictat quod est praeter legem dei. Exempli gatia: leuare festucam die festo: vel coquere etc. conscientia alicuius dictat esse contra llud praeceptum. Sabbata sanctifices. vel iurare licite: contra llud. Non iurare omnino etc. et tunc obligat ad peccatum mortale. Unde in tali casu tenetur ad vnum horum: videlicet autem deponere illam conscientiam erroneam. aut satisfacere conscientie: alias peccat mortaliter stante tali conscientia contra facere. Tertio aut conscientia dictat aliquid face re quod tamen est contra legem dei. Exempli gratia: Si conscientia dictat quod homicidium innocentis sit faciendum: sicut dictat conscientia hereticorum quandoque: et conscientia caiphe di. Expedit vobis vt vnus moriatur pro populo etc. id est christus innocens. In talibus casibus conscientia non obligat ad faciendum: sed solum ligat ad deponendum: eo quod est contra legem dei: et potest deponere per consilia sapientum. Quod si non potest deponere: peccat quidem mortaliter contra conscientiam faciendo. Iuxta quod Aug. xxviii. q. i. quo Ex his. dicit. Omne quod fit contra conscientiam edificat ad gehennam. Si autem faciat illud quod conscientia dictat: nihilo minus mortaliter peccat: eo quod facit contra legem dici. Sed si conscientiam deponat ad arbitrium boni viri vel alio modo: in talibus euadit a peccato

31

¶ Ad hec casum ponit etiam Greg. xxxii. moralis. de eo qui iurauit alicui secreta eius seruare contecta etc. et ille perpetrar adulterium ac maritum adultere conatur occidere Iste trepidat iuramentum frangere secretum aperiendo. Etsi non prodit timet reus esse in peccato illius adulterii et homicidii Quid ergo faciat. Idem Greg. de talibus per plexitatibus dicit: quod inter talia quod minus malum estpraeligendum est. si aliter non potest euadi¬

15

32

¶ Sed quid cum conscientia dubitat: Respondetur Primo notando secundum doc. theol. praesertim Aureols. supra et maxime Anton. florem. in i. per. su. ti. iii. ca i i. cum Alb. de quattuor comeuis. quod difrntia est inter hec: conscientie credulitas. et opinio: et conscientie dubitatio. atque conscientie scrupulus. Plura ibi proponuntur: Sed hec ad propositum sufficiant breuius prosequen.

33

¶ Primo conscientie credulitas perfecta: siue fides est vnius partis per auctoritem: siue per media vere probabilia deductio. Et hec dicitur conscientia qua quis credit firmiter vel iudicat sententialiter id faciendum.

34

¶ Opinio autem conscientie est acceptatio vnius partis cum formidie de opposito. Sicut et patet vbi Ratio. §. vi.

35

¶ Item Secundo dubitatio conscientie est rationis motus indeterminatus super vtranque bartem contradictionis per equalia media: ita quod non ma gis pendet ad vnam partem quam ad aliam: et hec etiam dicitur ambiguitas.

36

¶ Tertio: scrupulus conscientie est ex leuibus communiecturis vel mediis multum debilibus ex quibus mouetur ad vnam partium. Et dicitur etiam timor conscientie et pusillanimitas et erronea conscientia. et est etiam vel dicitur suspitio: Ideoque repellenda est potius quam accipienda. vi. q. i. Omnis. Ratio: quia vt dicit Bernardus Talis pusillanimitas parat perturbationem: et perturbatio desperationem: quae interimit.

37

¶ Ad quesitum ergo dicendum: quod quando quis in conscientia dubitat proprie dicta dubitatione ad vtramque partem contradictionis equaliter se habendo: tunc omnino tenetur eligere tutiorem viam scilicet vt non faciat contra talem conscientiam. alias periculo mortali seu discrimini se exponit. et per consequens mortaliter peccat Unde pro regula habetur quod dicitur extra de cleri. excom. ca. Illud. videlicet quod in dubiis tutior via est eligenda Hinc Bona. super. iiii. dis. xvii. dicit. Siquis dubita de aliquo peccato an sit mortale: tenetur confiteri ne discrimini peccati mortalis se exponat. Similter dum quis natus est inter scismaticos: maxime apud quos corrupta est forma baptismi. et dubitat in conscientia an sit baptizatus: quia nullum signum extat: debet baptizari sub conditione. de conse. dis. iiii. paruulos. et ca. se. Denique quando quis in conscientia non dubitat prosrie praedicto modo capiendo dubitationem. sed tamen habet timorem conscientie vacillantis inter dubiaeo quod nescit quid sit eligendum: motus aliquibus mediis debilibus. tunc est scrupulosa conscientia. Et contra huiusmodi conscientiam facere non est pec catum mortulse: si tamen non habeat voluntatem faciendi quic quid sciret esse deo placitum. Nam talis non facit absolute contra conscientiam diffinitiue tenentem id: sed vacillante. Debet ergo talis scrupulosa conscientia abiici porius quam sequi: vt iam tactum est.

16

38

¶ Qualis conscientia est cauenda: vtpote mala et periculosa:

39

¶ Pro illo Notandum: quod sicut dicit Bernardus libro de Conscientia et theologi. Non omnis conscientia est bona: Sed est quedam conscientia que videtur ipsi homin esse bona. Et tamen est mala et periculosa. ergo cauendam. Declaratur. Primo nanque quedam est conscientia praesumptuosa: que licet sit tranquilla sed non bona vt eorum qui peccant in spe venie. Secundo quedam est comscientia nimis larga vel lata. vt qui sola maiora peccata putant esse mortalia cum phariseis culicem colantes. Camelum autem deglutientes. Tertio quedam est conscientia nimis arta vel stricta. Unde Aureo. li. Conpen. vbi supra dicit. Cauenda est conscientia nimis lata que dictat malum esse bonum. Et etiam conscientia nimis stricta est cauenda que dictat bonum esse malum Esa. v. Ue qui dicitis bonum malum et malum bonum ponentes lucem in tenebras. et tenebras in lucem Et vt idem Aureo. dicit. licet vtraque praedictarum sit ma la conscientia: tamen peior est nimis stricta. quia ducit in desparationem. Hinc Eccs. vii. Noli esse nimis iustus neque plus sapias quam necesse est Talis enim secundum Ioannem Gerso. ponderat quasi sua iusticia et non dei misericordia potius saluandum. Quarto vt idem Bern. vbi. supra dicit. Quedam est conscientia nec bona nec tranquilla. sed conturbata vt eorum qui in multitudine peccatorum suorum desparant. Alia est quedam bona conscientia non tame tramquilla sed turbata vt eorum qui iam conuersi ad dominum recogitant omnes annos suos in amaritudine anime. Hec ille. Quinto quedam dicitur conscienitia cauteriata. de qua scilicet Tin. iiii. habentes conscientiam cauteriatam id est lesam et inustam pro signodamnationis. Sicut heretici qui non tenent conscientiam de inobedientia ecclesie et fidelium persecutione: nec de carnalitate. et tamen maximam conscientiam tenent de mendacio officioso vt solent pichardi. Et de matrimonio quidam damnantes coniugia. Et huiusmodi plura alia. Sexto quedam est conscientia nimis scrupulosa et timida. Contra quod Ecci. vii. Noli esse pusillanimis in anima.

40

¶ Septimo oritur ex his conscientia erronea que dictat faciendum secundum suum errorem. vt patet. Ad hec. § xviii.

41

¶ An autem conscientia erronea eque obligat vt sana. patet quid dicendum. §. xiiii.

17

42

¶ Sed vnde causatur conscientia ni mis scrupulosa et erronea. Respondetur secundum Anton. floren. prima per. sum. vbi supra quod causatur ex pluribus huiusmodi conscientia mala. Primo aliquando ex causis naturalis bus: videlicet ex complexione ad timorem idonea. vt in vetulis feminis et in melancholicis. et ex melancholica egritudine quae ledit imaginatiuam. et quandoque etiam rationem secundum Galienum et Auic. Et tunc remedium adhibere est physicorum. Secundo aliquando causatur ex diabolicis tentationibus qui conantur per huiusmodi scrupulos et phatasias impedire a bonis operibus vt nec orare nec contemplari libeat. Et tunc optimum remedium est non curare de eis sicut de latratu canum: nec propterea dimittere orationes et passionis christi recogitationem et patienter ferre. Tertio aliquando causatur ex indiscreta exercitatione vigilie et ieiuniorum per quae caput destruitur ergo tales subleuare debent naturam. Quarto aliquando causatur ex societate timidorum et scru¬ pulosorum instructione: quia vnus scrupulosus facit docendo et alios scrupulosos. Sunt ergo remouende huiusmodi cause. Unde praeos. orat. dicit Saluum me fac deus a pusillanimitate spiritus et tempestate

18

43

¶ Qualiter contingit conscientiam errare: cum synderesis quae est scintilla consceie nunquam errat: Respondetur secundum Tho. in. ii di. xxiiii. quod conscientiam errare contingit: non quidem proptuis synderesis errorem. sed propter errorem rationis in iudicado circa particularia: quia male vel false assumit ratio sepe media in minore syllogismi rationis. De quo. supra § vi. vt patet in hereticis ratione peruersis.

44

¶ Sed an quis excusetur ex hoc quod conscientia sua no dictauit hoc esse peccatum graue: et ideo secure commisit illud. Respondetur secundum Bonauen. e. di. xxxix. concor. Tho. quodlibe. viii. q. vi. art. v. quod conscientia errans non excusat in his que secundum se mala sunt: et certum est esse contradei precepta. Nec etiam excusat in eis que quis scire posset faciendo debitam diligentiam: qua si faceret orando deum et examinando conscientiam et peritos consulendo. Credendum est omnino quod deus illustra ret ipsum: vt etiam dicit milh. parissen.

45

¶ Item magister Ioanes Gerson: in trac. de Remediis contra pusilla nimitatem dicit: quod cum quis de venialibus peccatis sine quibus hec vita non potest transigi: format sibi comscientiam: tenendo esse mortale cum non sit mortale etc. Non est de bona conscientia: nec talis potest gratiam percipere cumhabeat conscientiam parturbatam: In pace enim locus dei est. Exie ponit de illis qui officium orant surrepta mentis euagatione quam vitare non possunt: Ideoque tenent quod repetere obligantur: et tamen ecclesia non obligat ad actua lem intentionem licet sit bona: sed sufficit ore persolui horas: et penitere de euagatione.

46

¶ Alid exntem ponit de scrupulosis iterantibus sepe confessionem factam: putan. quod non sufficienter contriti sunt confessi: licet fuerint competenter omnia confessi pro posse: Cum deus non requirat ab homine plus quam possit. Tertium de blasphemicis cogitationibus quas quis nolens patitur. Hec ibi latius.

19

47

¶ Quales regule valent ad conscientiam scrupulosam deponendam et reformandam: Notandum quod secundum Anto. flor. supra lice i. parte. ti. iii. c. i. et alios plures traduntur regule: quarum adminiculo potest deponi conscientia scrupulosa vel erronea. Prima est debita ad dei gratiam praeparatio scilicet seruando quantum potest praecepta: et penitendo et faciendo quod in se est: quia nulli tali subtrahit deus gratiam secundum Rich. et Tho. in. iiii. et sic certum est quod dabitur ei lux mentis. Secunda est sollicita sacrescripture indagatio et verbi dei auditio. Prouer. i. Audiens sapies: sapientior erit. Tertia et orationis deuota postulatio. Iaco. i. Siquis indiget sapientia: postulet a deo et dabitur ei. Quarta humilis obeditio scilicet sapientibus et spiritualibus ac praelatis. prouer. iii Non inniter prudem. tue. Unde legitur quod cuidam scrupuloso non audenti dicere missam: sanctus Bernds. dixit. vade fratur in fide mea celebres. obedit ille simpliciter: et omnis scrupulus ille ab eo perpetuo recessit. Consiter docet Cancel. Quinta regula: animosa scrupulorum et pusillani mitatis repulsio. Unde Cancellarius pariss. in quodam trac. suo. Mille inquit surgunt apud aliquos scrupuli: more canum oblatrantes con eos qui per viam dei volunt ire: quos compescere melius quam per contemptum nequimus scilicet non curando de eis. Et in trac. de regulis moralibus idem dicit. Consilium ergo salubre est frequenter agere contra huiusmodi scrupulos vitando ac aliorum iudicium: quatenus ex consuetudine vitande fiat homo tranquillus in exercitio spirituali et robustus. Idem dicit cum aliquibus docor. quod quandoque plmeritorium est velle credere quam actu credere. et velle dolere de peccatis sed non posse sensibiliter: quam dolere sensibiliter. Probatur per psaeos. Desiderium pauperum exaudiuit dominus praeparationem cordis eo. aud auris tua. Et ita deus iudicat nos secundum rationis superioris arbitrium voluntatem et iudicium: et non secundum ea que nobis inuitis et contra nitentibus portio sensualitatis inferior aduehit: qualia sunt volubilitas imaginationum et phantasiarum. Unde scrupulum conscientie tanquam suspitionem melius est repellere quae acceptare. vt patet. vi. q. i. Omnis.

20

48

¶ Si dicatur: Quid ergo cum conscientie scrupulus fit ex dictis sanctorum Respondetur secundum e. Anton. supra quod hoc fit ideo: quia non bene intelligunt huiusmodi autoritates. Uerbi gratia. Scrupulosus dictat in conscientia viam rigidiorem eligere pro tutiori: quia dicunt iuxa: quod in dubiis tutior via est eligenda. extra de sponsalis. et pluribus passibus. Sed ad hoc respondetur quod eligere tutiorem viam: consiliest: non praecepti. alias operteret multos ingredi religionem: in qua tutius viuitur quam seculo. Non est ergo necessitatis tutiorem viam eligere quando alia via est satis tuta. Item cum scriptura dicit Ecci. iii. Qui amat peri culum peribit in illo. intelligendum est vbi clarum est vel saltem probabiliter et verisimiliter est dubium proprie ad vtramque partem eque esse periculum: non alias. vt petuit. supra § xv. Item quod etiam Grego. dicit di. v. Ad eius Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere vbi non est culpa. Ibi glorsa dicit intelligendum sic. agnoscere. id est timere: et non per assensum firmum determina re. hoc enim stultum esset et periculosum secundum Cancellarium. Unde et Aureolis. in compend. dicit intelligendum dummodo non sit nimis.

49

¶ Sexta regula principalis ponitur hic Alicuius ompinionis tuta electio. Nam sunt in aliquibus etiam moralibus materiis opiniones doctorum contrarie. et tunc scrupulosi dubi tant in conscientia quam teneant. Sed secundum quod idem At ton. dicit: sufficit. quia bona conscientia potest quis tenere vnam partem alicuius opinionis et secundum eum operari ( excluso saltem scandalo) dummodo pars quam tenet habeat. pro se doc. notabiles. et ita quod talis opinio non sit contra autoritatem scripture expressam nec contra dete minationem ecclesie: Ita etiam quod qui hant tenet non dubitet proprie: scilicet ad vtranque parte eque ex contrarie. tate talium opinionum. sed bonam conscientiam et credulitatem sibi formet de eo quod credit tanquam de probabiliori parte: et praecipue quando quis adhibet diligenmtiam pro exquisitione veritatis: nec inuenit quod sit illicitum illud tenere contra salutem suam necessan. Proinde etiam Albextus magnus dicit: quod frater simplex et quilibet homo potest cum salute sequi in consiliis quancumque opinionem voluerit: dummodo alicuius magni doctoris opinionem sequatur Et intellige secundum modum iam dictum

50

¶ Hec sufficiant: quia de opinionibus quibus sit plus assentiendum dictum est etiam libro. i

51

¶ Septima regula ad praedicta est discreta epichessatio. De qua. §. subsequenti plures sunt doctrine.

21

52

¶ Sed quomodo conscientie scru¬ § rpulus habeat deponi per epicheiam: Notandum secundum e. Anton. supra quod equitas quam philosophus. v. Ethico rum nominat epicheiam: est iusticia pensatis omnibus circum stantiis particularibus dulcore miseri cordie temporata. Et secundum iurisperitos: hec epicheia preponderat iuris rigori vt sic teneatur benignesententia. Unde regula iuris est libro. vi. eo. titu. quod in penis benignior interpretatio est facienda. Item ibidem. supra Philosophus dicit: quod epicheia interpretatiua legum est melior quam iusticia legalis. Ad hanc vero pertinet considerare non nudum de se preceptum: sed omnes circumstantias parti culariter ipum vestientes. Denique licet precepta dei et ecclesie seu iudicum: benigne interpretari: est eius cuius est condere: quantum est in foro contentioso. sed in foro conscientie pertinet ad quemlibet pro facto suo benigne interpretari: si tame rationabiliter interpretetur

53

¶ De epicheie ergo virtute secundum Ioannem de amberto dantux plures doctrine pro conscientia scrupulosa proficue

54

¶ Prima doctrina: quod inter duram et benignam circa prece pta sententiam: benigna vel humanior sententia vel interpretatio ceteris paribus est potius facienda. Id asserit etiam milh. Et huius ratio: quia praecepta dei et ecclesie non sunt ad tollendum omnem dulce dinem spiritualem: qualis certe tollitur quando nimis scrupulose timendo etiam in minimis et rigide interpretatur. vt patet per Hierony. de consecta dist. v. Non mediocriter.

55

¶ Secunda est quod nec deus nec ecclesia per sua precepta intendit obligare ad vix possibile alicui Cum enim regula iuris sit lib. vi. Nemo obligatur ad impossibile. Et quia non solum illud dicitur impossibile quod absolute est ipossibile. Uidetur ergo interpretandum per epicheiam de vix possibili: eo quod nimiam habet difficultatem. Alias quomodo saluaretur dictum christi Mat. xi. Onus meum leut.

56

¶ Tertia: quod nec deus nec ecclesia intendit suis praeceptis aliquem obligare vt sit fatuus: nec ad aliquid ridiculosum nimis apud discretos et bonos viros.

57

¶ Patet a simili de votis etiam diuino precepto reddendis: que si fuerint stulta nullus tenetur implere secundum doc. Unde ieiunare vel vigilare et huiusmodi facere vsque ad amentiam: et paupertatem suare vsque ad nuditatem omniumodam et ridiculosam coram hominibus incedendo sic. etsi praelatus praeciperet alicui cum sit indiscretum: non placent tlria deo. Qarta doctrina quod in dubiis sanctorum vel bono rum vita sectanda est: secundum Epicheiam quantum quis bene potest. Quinta quod consuetudo pro epicheia: est optima legum interpres: si tamen non sit consuetudo mala. extra de comsuetudi. ca. cum dilectus. Sexta quod vt tradit Pe. de pal. in. iiii. sen. Ubicumque homo non peccat mortaliter: nunquam incurrit sententiam excommunicationis iuris. Et patet etiam ex decretis. c. nullus. ii q. iii. et. c. nemo episcoporum Ratio secundum Tho. in. iiii. quia excommunicatio est pena maxima que eiicit hominem ab ecclesia: quod fieri non de bet nisi pro mortali peccato vero vel praesumpto. sic etiam sententia iudicis cum non sit iusta: licet bene reuerenda sit in foro contentioso et non contemnenda: tamen cum homo vere scit esse iniustam potest sibi conscientiam formare in foro conscientie: quod vbi non peccat mortaliter non incurrit sententiam iuris. Septima quod homo faciens eont legem positiuam non semper peccat mortaliter: sed excusatur per epicheiam: quando non peccauit per contemptu: verum vel interpretatiuum. Et de hoc habetur latius vbi Peccatum. §. x. in fi. et. xxix.

58

¶ Unde ad propositum nostrum satis claret quomodo per epicheiam possit deponi conscientia scrupulosa deo bono faciente.

22

59

¶ Qualis ergo conscientia dici tur esse melior prae aliis: Notandum quod sicut Berandus. lib. de Conscientia. et Hug. ii libro de Arra. c.ix. dicunt. Multe sunt conscientie hominum: sed nulla melio et quam ea qua homo vere cognoscit seipsum. Unde conscientia dicta est a con: quod est simul. et scientia quasi cum aliis scitis simul scire seipsum. Multi enim multa sciunt et seipsos nesciunt. Sed qui seipsum nescit: nil bene noscit. Quoniam alia scire et se nescire quid aliud est quam seipsum grauius condennare. quia seruus sciens voluntatem domini sui et non faciens: plagis vapulabit multis Luce. xii. Scienti enim bonu et non facienti peccatum est illi. Iacob. iiii. Deinde idem Hugo subdit: puni praeterita peccata: fuge futura. Etsi te tentari ad peccandum sentis: non consentias. et erit pura conscientia. Bona quippe et munda conscientia est vbi est puritas in corde. veritas in ore: et iusticia in opere. Hec ille. Rursus commendans e. lib. idem ait Bona conscienria est aula dei patris: reclinatorium christi eius fi lii: habitaculum ac templum spiritus sancti. Conscientia bona (inquit) gaudium est angelorum thesaurus regis: et arca federis. id est pacti de regno celesti. Conscientia munda titulus est religionis: ager benedictionis scilicet quia plena fructibus boni operis et meritis: hortus delitiarum: scilicet diuine dulcedi nis: liber signatus: et in die iudicii aperiendus. Hec Hugo

60

¶ Unde deus est laudabilis qui huiusmodi nobis dedit etc.

61

¶ Sed de conscientia mala quammaxima pena sit: Patuit vbi Pena. §. quarto et quinto.

23

62

¶ Utrum quis de conscientia suabona confidens peccet negligendo samam propriam et non defendendo ipsam. Ratio questionis: quia Au¬ gu. xii. q. i. ca. Nolo. et de consecra. di. i. Iubemus. et pluribus passibus decreti habetur: quod videlicet crudelis est qui confidens de conscientia sua famam negligit.

63

¶ Respondetur breviter secundum quod habetur in glo. ca. Senti. xi. q. iii. et summa Angelica: quod distinguedum est. Quia aut homo est inter tales qui parati sunt imitari ipsum in bono: et tunc peccat mortaliter si famam pro posse non defendit: sed negligit. Et sic intelligenda est autoritas Augustini. supra. et huiusmodi. Aut homo est inter tales qui parati sunt solum reprehendere et non imitari. et sic non tenemur defendere: sed sufficit nobis conscientia nostra. vt dicitur in decretis vbi. supra c. Quod obest. et sequentibus.

PrevBack to TopNext