Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Homicidium

1

1

HOmicidium primo In quo magna relucet dei charitas et ga homines: quos prohibuit a peccato homicidii dicens Exodi. xx. Non occides. In quo praecepto explicite prohibetur homicidium. implicite vero omnis motus ire. sicut dicit dominus Matth. v. At distis: quia dictum est antiquis: non occides. ego antedico vobis. qui irascitur fratri suo reus erit iudicio etc. In hoc ergo precepto secundum Lyram prohibetur omnis lesio quae fit in persona proximi. et ideo peccat mortaliter quisquis ipsum occidit: truncat: mutilat: verberat: ledit notabiliter vel animum ledendi notabiliter habet. nisi in casibus a lege concessis. vt patebit in sequentibus. Ideo primo circa hoc videndum quid prohibetur occidi. ¶ Ideo queritur.

2

2

¶ Utrum in dicto dei precepto pro hibeatur occisio bruti animalis: an solum hoiminis: Et videtur quod tam bruti quam occisio hominis eque prohibetur. quia simpliciter dicitur: Non occides. non distinguendo inter bruta et homines. quod sic probatur. Qui furatur ouem vel bouem vel hominem: facit contraillud preceptum: Non furaberis. sed eque vniuersa liter per prohibitionem dicitur: Non occides. sicut Non furaberis. ergo qui occidit bruta: facit contra hoc preceptum

3

¶ Respondetur secundum Alexan. de ales in. iii parte sum. qi. xxxiiii. adducens Augu. lib. i. de ciuita. dei dicentem sic: Quidam hoc praeceptum in bestias et pecora conantur extendere. vt ex hoc nullum etiam illorum licetat occidere. cur ergo non et herbas: et quicquid humo alitur et figitur: nam et hoc genus quamuis non sentiat: dicitur viuere: ac per hoc potest et mori

4

¶ Unde dicit Apostolus. Tu quid seminas non viuificai nisi prius moriatur. vnde subdit ibidem Augustinus. His inquit deliramentis remotis cum audimus: Non occides Sic propterea non accipimus hoc dictum esse de frutectis. quia nullus eis sensus. nec irrationalibus animantibus: volatilibus ambulantibus natantibus: reptilibus. quia nulla ratione nobis sociantur: quam quod eis datum est nobiscum vitam habere communem. Unde iustissima ordinatione creatoris: vita et mors eorum nostris vsibus subditur. Restat ergo: vt de homine intelligamus quod dictum est: Non occides: nec alterum. ergo nec te. neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. Hec Augusti. Ideo subiungit Alexan. quod a prima conditione factus est homo dominus brutorum. Genes. i. vt praesit piscibus ma ris etc. sed non est factus dominus hominis. vnde cum domini sit facere de re sua quod vult ex primaria institutione: potest homo bruta occidere vel seruare si vult sine offensa. non sic hominem. vnde qui oc cidit bouem alterius: non peccat in hoc quod occidit: sed quia damnificat.

3

5

¶ Utrum in hoc precepto prohibeatur occisio sui: Et videtur quod non. quoniam mandata secunde tabule ordinant ad proximum. Prohibetur ergo in hoc precepto occisio proximi tantum et non sui. Item in aliquo casu puta ne consentiat peccato licet se tunc occidere. quia dicitur. i. Cor. ix. Bonu est mihi magis mori quam vt gloriam meam quis euacuet. ergo licet in casu occidere. In contrarium tamen videtur dicere apostolus. Rho. iii. Faciamus mala vt veniant bona: absit. Sed occidere hominem innocentem est malum. ergo non licet occdere: etiam propter vitandum malum. Respondetur secundum Alexam. vbi supra quod nullatenus licet homini seipsum occidere. Et ad ducit Augustinus. libr i. de ciui. dei dicentem. Quod in sanctis canonicisque libris nunquam nobis diuinitus praeceptum permissiue repariri potest. vt vel ipsius adipiscende immortalitatis vel vllius cauendi carendi ve mali caua nobismetipis necem inferamus. Et prohibitos nos esse intelligendum est vbi lex ait Non occides.

6

¶ Ad argumentum respondetur secundum Augustinus. vbi supra Quod reguladiligendi proximum a nobis incipit. quia scriptum est. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Unde falsi testimonii non minus reus est qui contra se fere: quam si aduersus proximum hoc faceret. Ita etiam intelligendum est homini non licere seipsum occidere etiam propter quodcunque malum imminens. Sicut Aug. li. i. de ciui. dei illis virginibus quae per vim presse sunt non est ablata castitas: sed humilitas persuasa. sicut dicebat beata Lucia. Si inuitam me feceris violari: castitas mihi duplicabitur ad coronam. Unde dicit sanctus Bona. in. iii. dist. xxx. ar. i. q. ii. Quod subire mortem intentione placendi deo potest esse tripliciter. Uno modo quando adest necessitas: vel de serendi iusticiam vel amittem di vitam. Alio modo quando se offert opportunitas diuinam gloriam mani festandi et ecclesiam edificandi

7

¶ Tertio modo solum ex hoc quod hvitam suam habet exosam. Primum est iusticie et necessitatis. Secundm est perfectionis et supererogationis. Tertium est seueri tatis et crudelitatis. Unde Augustinus illos qui semet ipsos praefocant et praecipitio collidunt propter vite praesentis odium dicit esse sceleratissimos homicidas. tractans illud Ioan. xii. Qui odit animam. Hec Bonauen. Si vero ex speciali spiritus sancti instinctu quis sibi mortem procuret: non est culpandus. Sicut Sansom qui se occidit cum philisteis ne deus per illos illuderetur. ergo sine tali instinctu non licet se occidere

4

8

¶ Utrum in hoc precepto dei prohibeatur occisio malefici. quia indeterminate dicitur: Non occides: Et videtur quod sic: quia dicitur Matth. xiii. Uis imus et colligimus zizania. Respondit: Sini te vtraque crescere vsque ad messem. Cum ergo zizania (sicut ibi interpretatur dominus Isint heretici. messis vero iudicium diuinum: non erunt secundum hoc eraditandi: ergo nec occidendi

9

¶ In contrarium dicitur Exodi. xxii. Maleficos non patiaris viuere. praeceptum ergo est vt malefici interficiantur. sed preceptum non est praecepto contrarium. ergo malefici non prohibentur occidi. Respondetur secundum Alexan. vbi supra Quod homo male ficus qui est reus mortis potest interfici duplici ex causa. quia homo est. aut quia maleficus est. quia homo est cum interficitur odio persone. Et hoc modo prohibetur cum dicitur Non occides: supplehominem. quia homo. Quia vero maleficus est occiditur: cum interficitur odio malicie et amore iusticie Et tunc distinguendum. Aut occiditur ab illo qui habet ad hoc potestatem vt a principe seculari. Et secundum hoc non prohibetur hic interfectio malefici. Aut interficitur ab illo qui non habet potestatem. et secundum hoc prohibetur hic. Unde Hiero. super Ezech. lib. iii. Qui malos percutit in eo quod mali sunt. et habet causam interfectionis id est potestatem vt occidat pessimos: minister dei est.

10

¶ Ad argumentum autem dicendum. Quod heretici siue excommunicati per zizania significati in duplici solum ca su non sunt occidendi. Primo cum malicia non est nota. quod notatur per hoc quod dicitur Cum creuisset herba: similia enim sunt triticum et vezania. Secundus casus est quando simul multitudi nem contingeret euelli a fide. sicut aliquando contingit in excommunicatione principum: quos sequitur multitudo. quod notatur cum dicitur Ne simul eradicetis et triticum

5

11

¶ Utrum in aliquo casu possit innocens occidi non praeuaricando praeceptum: Et pona mus casum. Esto quod aliquis conuictus sit secundum iura per falsos testes de crimine. quo secundum leges dignus est morte. iudex vero scit ipsum esse innocentem: quid faci et iudex: Si interficitur transgreditur praeceptum dei. quia scriptum est: Non occides iustum. In contrari um dicit Amb. Quod iudex non debet iudicare secundum si am priuatam conscientiam quam apportauit de domo: sed secundum iura allegata et probata coram ipso dum sedebat pro tribunali. Cum igitur praedictus iudex faciat quod debet non peccat.

6

12

¶ Queritur rursus Si rex praecipiat praeposito suo vt interficiat aliquem secundum allegata falsa: et illud scit praepositus solus. quid faciet: Dicitur enim Actus. v. Obedire oportet deo magis quam hominibus. sed deus prohibet innocentem interfici: et rexcontrarium. igitur non debet interficere

13

¶ Contra hoc Iste iudicatus est a rege: ergo cum praepositus non se debeat ponere super regem debet interficere. quia si non interficiat eum iustum: eadem ratione aliquis damnatus euaderet. quia aliquis amicus eius diceret eum esse innocentem. et ita periret potestas secularis et pax et societatis humane concordia.

14

¶ Respondetur quod de hoc sunt due famose opiniones. Primam tenent Archid. Bernd. Hostien. Innocem. Aletan. de ales. sanctus Thomas et Rich. et alii quidam dicentes: quod si agatur in forma iudicii sic iudicabunt secundum allegata et probata potius quam secundum veritatem. Et allegant ad hoc iura. xi. q. iii. summopere. vi. q. ii. Sitantum. et ca. Placuit. quia aliud facit vt iudex aliuo vt homo. vt in dicto ca. ii de offi. ordi. xxiii. q. iiii. Si ecclesia. Et ideo iudicabit secundum quod se habet vt iudex non secundum quod se habet vt homo.

15

¶ Secundam opinionteur tenent Nico. de Lyra. Hugo. Rodon. et alii nonnulli. que est indubitanter verior. dicentes Quod si quis innocentem condemnet ad mortem vel mutiationem membrorum aut condemnandum exponat etiam ad praeceptum imperatoris peccat mortaliter. Unde secundum Lyram debet aut ad superiorem remittere aut officium seu dignitatem ressgnare. imo et mortem subire ne innocentem condemnet. Quia dicit Augustinus. lib. de libe. ar. Quomodo apud dei prouidenm tiam a peccato liberi sunt qui pro his rebus quas cantemni oportet humana cede polluti sunt. quasi dicat: nullo modo. Et per res contemnendas intelligit Augustinus omnla illa que homines inuiti amittere possunt: inter quas est vita corporalis et multo fortius dignitas temporalis et quecunque potetas iudicandi. secundum quod dicitur Iob. ii. Cuncta que habet homo dat pro anima sua id est pro corporali vita tu enda. Et ideo nullatenus iudex debet innocentem condemnare. Et pro hac opinione plurime suffragantur au ctoritates. sicut Exo. xxiii. dicitur: Non suscipies vocem mendacii. Et infra. Neque in iudicio plurimo rum adquiescas sententie vt a veritate deuies. Et post. Innocentem et iustum non occides. Et c. Qui scandali fauerit. extra de reg. iuris. Utilius scandalum na sci permittitur quam veritas deseratur. Et in c. Postulatus dominus. iii. q. vii. dicitur. Quod non ante iudicandum est quam ad conscientiam nostram reuertamur. et quid placeat siue displiceat deo debemus birimere Et in c. Tunc. xi. q. iii. dicitur. Tunc est ab lolutio praesidentis vera cum interni sequitur arbitrium iudicis Ergo a contrario absolutio et multominus condennatio. Et in ca. Cum eterni. de sen. et re iudi. li. vi. dicitur. In ferendis sententiis prae oculis habeat solum deum. illius imitans exemplum qui querelas populi tabernaculum ingressus ad dominum referebat vt secundum eius imperium iudicaret. Hec ibi. ergo non secundum falsas allegationes. Et in ca. praedicto Cum eterni. Siquis (inquit Innocentius quartus) aut iudex ordinarius ecclesiasticus aut delegatus fame sue pro digus: et proprii persecutor honoris contra conscientiam et contra iusticiam in grauamen alterius partis in iudicio quicquam fecerit per gratiam vel per sordes ab executione officii per annum nouerit se suspensum ad estimationem litis parti quam leserit nihilominus condemnandus. Hec ibi. Ecce non dicit contra allegata sed contra conscientiam et per sordea falsorum testium. uro non est condemnandus iustus.

7 (2.1)

16

Homicidium secundo quantum ad illud: quis prohibeatur occidere Et circa hoc queri possunt plura

17

¶ Primo Utrum generaliter quilibet prohibeatur occidere: Et videtur quod sic. quia dicitur Matth. xxvi. Oomnis qui acceperit gladium: gladio peribit. et go quicumque gladio occidit est dignus eterna morte. Similiter Matth. v. dicitur indistincte. Qui occiderit reus erit indicio

18

¶ In contrarium tamen dicitur Exodi. xxi. Siquis percusserit hominem volens oc cidere morte moriatur. Respondetur secundum Aug. in quaestionibus super Matth. sic dicentem. Cum homo ab homine occiditur multum distat vtrum fuerit nocendi cupiditate sicut fit ab inimico. vel iniuste aliquid auferende sicut fit a latrone Aut obediendi ordine: sicut fia iudice. vel subueniendi necessitate: sicut hostis a milite. In primis duobus casibus nulli potest esse licitum interficere. in duobus vltimis licitum est

19

¶ Ad argumentum dicendum est secundum eundem Augustinus. libro. ii contra Manicheos. Qui acceperit gladium etc. Ille gladium accipit qui nulla supe riori ac legitima potestate vel iubente vel concedenmte in sanguinem alicuius armatur. ergo qui iniusteocciderit reus erit iudicio. qui vero iuste remuneratur a domino. Sicut patet de Morse Exo. xxxii. pro peccato vituli conflatilis. dixit Moyses: Ponat vir gladium super femur suum. Et sequitur. Occidat vnusquisque fratrem amicum et proximum suum.

8 (2.2)

20

Utrum illi qui non habent potestatem vniuersaliter prohibeantur maleficum occidere. cum dicitur Non occides: Et videtur quod non. Quia sic dicit beatus Amb. Puniuntur peccata per homines sicut per iudices qui potestate ad tempus vtum tur. Puniuntur peccata etiam per populos sicut legi mus: quia sepe ab alienigenis dei iussu excitatis propter diuine maiestatis offensam subactus est populus iudeorum. Sed constat quod populi non erant iudices constituti: et tamen erant a deo incitati ad vindicandum culpam iudeorum. Sed nullus excita tus a deo si facit illud ad quod excitatur peccat. ergo licet occidere priuato homi

21

¶ Contra hoc Augu stinus dicit libro i. de ciui. dei. Qui sine aliqua publica administratione maleficum interfecerit veiut homicida iudicabitur. et tanto acrius quanto non sibi a deo concessam potestatem vsurpare non timum it. Respondet Alexan. de ales in. iii. parte. q. xxxiiii. Quod non habens potestatem: aut interficit voluntate aut necessitate aut casu. Primo simpliciter est illicitum

22

¶ Secundo modo et tertio aliquando licitum et aliquardo illicitum. Sicut ergo auferre rem alterius sine sua auctoritate et voluntate est semper illicitum. sic multo fortius occidere quod est auferre vitam: sine dei auctoritate et voluntate: cuius est vita proprie. et cuius solius est viuificare semper erit illicitum. Ideo quicunque non accipit potestatem vel a diuina auctoritate que est in lege. vel ab eius voluntate scilicet dei in rellecta per internam iuspirationem. si interficit facit contra hoc praeceptum No occides.

23

¶ Ad argumentum respondet idem Alexan. Quod secundum quod dicitur in cano ne. xxxiii. q. v. Quod peccata aliquando puniuntur per nescientes aliquando per scientes. Per nescientes: sicut per Sennache rib populus iudeorum. Esaie. x. et Nabuchodonosor iiii. Regum ultim. Et per Antiochum .i i. Machab. i. Unde de Sennacherib dicitur Esa. x. Ue assur virga furoris mei. Et sequitur. Contra populum furoris mei man¬ dabo illi vt auferat spolia. Et sequitur. Ipse autem sic non arbitrabitur: et cor eius non ita estimabit. Per sci entes autem sicut per filios israel punita sunt peccata Amorreorum. vt patet Iosue per totum. In primo casuexcitatur a deo voluntas ignorans quantum ad puniti onis actionem que iusta est sed nunquam ad actionem hominis quae paruersa est. Unde Esa. x. Assur virga furoris qua scilicet gentes ego punio pro peccato. sed ipse non arbitrabitur. sed cor eius erit ad conterendum. Ac si diceret. Non est ad hoc intentio eius. Ex quo patet quod quamuis hoc fecerit diuina auctoritate: non tamen voluntate. et ideo illicitum. In secundo vero casu taxatur voluntas quantum ad actionem et quantum ad intentionem vt in bonis israeliticis qui ex obedientia mandati dei et vt vindicarent diuinam iniuriam chanane os interfecerunt. Et ideo licite et meritorie primo modo populus excitatus a deo peccat non ex excitatione diuina sed ex malicia propria.

24

¶ Secundo modo populus excitatus non peccat

9 (2.3)

25

¶ Utrum cuilibet liceat pro defensio ne persone sue inuasorem interficere: Et videtur quod non. Quia dicit Augustinus. ad publicolam. De occidendis hominibus ne ab eis quisquam occidatur non mihi placet consilium: nisi forte sit miles. aut publica fumctione tenealtis: vt non pro se hoc faciat sed pro alliis accepta legitima potestate: si eius congruit persone. Item quamuis quis impetatur ad mortem a muliere vt cognoscat ipsam: tamen tenetur ipsam non cognoscere propter praeceptum Non mechaberis. Ergo quamuis aliquis impetatur ad mortem ab aliquo: tenetur ipsum non occidere propter hoc praeceptum Non occides. Respondetur secundum Aleran. vbi supra Quod quidam distinguunt necessitatem ineuitabilem et euitabilem. Si sit euitabilis necessitas scilicet quod possit aliter euadere fugiendo vel alio modo homicida est sic interficiens. Si vero sit ineuitabilis quod non possit euadere nisi interficiat: aut occidit motus ira aut libidine vindicte: aut cum dolore euadendi necessitate. prout dicit Augustinus. in quaestionibus super Matth. Cum homoab homine occiditur multum distat vtrum vlciscendi cupiditate vel iniuste aliquid auferendi. sicut fit a latrone. vel occidendi ordine: sicut a iudice. vel euadendi vel subueniendi necessitate.

26

¶ Primo modo occidens homicida est. Secundo et tertio modo non iudicabitur aliquis homicida esse quantum ad culpam: quamuis iudicetur quantum ad irre gularitatem. Et ideo cuilibet licet secundum leges vimvi repellere incontinenti cum moderamine inculpate tutele tam laicis quam clericis: et etiam religiosis. Ratio: quia hoc competit de iure naturali. di. i. Ius naturale. et quo pd actus naturales fligiosi non censentur mortui. xvi. q. i. c. Placuit

27

¶ Ad argumentum primum respondetur secundum Alexan. quod tres conditiones ponuntur ad hoc quod liceat in necessitate occidere. Una est: quod non pro se hoc est. non pro propria vindicta. Alia est: quod eius per sone congruat. vt scilicet non clericus sed laica persona sit. Tertia: quod publica functione teneatur. et hoc conuenit in predicto casu. quia ex concessione legis efficitur minister legis. Nam iudex occidit ex offi¬ cio. In necessitate vero ineuitabili constitutus ex iusticia non ex officio. sicut est in sacerdote et laicoUterque enim potest baptizare. sacerdos ex officio et concessione. laicus non ex officio: sed ex concessione minecessitate.

28

¶ Ad secundum dicendum: quod non est simile de mechia. et occisione. Nam sicut dictum est: dare vitam solius dei est. nec praebet eam per ministerium alicuius. Cognoscere vero non solius dei immediate sed potius dedit viro: vnde potentiam illam ordinaret in suam. Uiuere enim est immediate a deo: comire vero non. Econtrario autem est: quia lege diuina in necessitate occidere permissum est. mechari autem nulla lege diuina est permissum. ergo non licet.

9 (2.4)

29

¶ Utrum ille qui interficit non ex posito sed casu facit contra hoc preceptum: Et quod sic videtur Genesis. iiii. Lamech credens interfice re bestiam interfecit hominem. et reputatum est est in homicidium magis quam Cain. Unde ibi sequitur Qui interfecerit Cain septuplum punietur. Si ergo homicidium Cain fuit rectum contra illud praeceptum ergo et homicidium Lamech: quod fuit a casu. Item dicitur Exodi. xxi. quod siquis percusserit mulierem praegnantem et fecerit abortiuum si puerperium fuerat animatum: reddet animam pro anima. Et leges et cano nes pluries puniunt interfectionem que fit a casu: sicut di id li.t. Sed pena non imponitur nisi pro reatu culpe. ergo etc.

30

¶ In contrarium est tota ratio peccati quia quae fiut a casi non fiunt a voluntate. quae autem non fiunt avoluntate non sunt culpabilia. quia dicit Aug. Peccatum adeo est voluntarium quod si non sit voluntaritr non sit peccatum. ergo nulla occisio a casu est peccatum.

31

¶ Respondetur secundum Alexan. quod distinguendum est secundum decfetale. quia interficiens casu aut dabat ope ram rei licite aut illicite. Si rei illicite reputatur homicida. sicut qui percutit pregnantem. Si vero rei licite: tunc distinguendum est secundum canonem. quod aut adhibuit diligentia quam debuit aut non. Si sic: non re putatur homicida. si non sic: reputatur homicida

32

¶ Ad argumentum secundum patet responsio ex dictie

33

¶ Ad primum autem dicendum de Lamech: quia non adhibuit diligentiam quam debuit. Et ideo ei imputatum est. non tamen magis quam Cain. quia non sequitur. si plus punitur temporaliter quod maius sit actt.

10 (2.5)

34

¶ Utrum isto precepto prohibeat occidere illis qui habent spiritualem potestatem sicut sunt sacerdotes: Et videtur quod no. quia Exodi. xxxiii. Moyses fecit a leuitis interfici vigintitriamilia hominum: qui adorauerunt vitulum conflatilem. Similiter Numeri. xxv. Phinees intenrfecit Israeliticum coeuntem cum Madianitide. Et i. Regum. xv. Samuel interfecit Agag regem Ama lech. Similiter Actuum. v. Petrus Ananiam et Saphiram mentientes increpando morti tradidit. In contrarium videtur Canon. xxiii. q. viii. Sacerdotes qui ad ministerium salutis electi sunt ibi consentiant regibus fieri iudices vbi iureiurando suppliciis indulgentia promittitur: non vbi sententia discriminis praepuratur. Si quis contra hoc fecerit sit reus effusionis sanguis apud christum: et apud ecclesiam perdat proprium gradum. Respondetur secundum Alexan. vbi supra quod sicut dictum est in hoc precepto prohibetur quilibet occidere sua auctoritate. Quia ergo ministris veteris testamenti commissa erat auctoritas. ministris vero noui testamenti non est comcessa auctoritas vt per se interficiant. secundum Apostolum. Timo. iii Oportet episcopum sine crimine esse. non vinolentum: non percussorem. ergo ipsis interfectio prohibetur. Cuius ratio est duplex. Quia ministrinoue legis debent esse ministri mansuetudinis et amoris ad alliciendum homines ad bonum. Unde dicitur Matthei. v. Non resistere malo. Et ibidem sub ditur. Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos. Alia ratio est. quia ministri noue legis sunt ministri sacramenti vnionis. Sacramentum em altaris representat vnionem christi et ecclesie: quam significat vnio anime ad corpus. Et ideo occisor irregularis est ad huiusmodi sacrum ministerium exequendum. quemadmodum bigamus qui carnem suam diuisit cum vxoribus pluribus. sicut dicit Canon. xv. q. ii. Quedam sunt que et si non imputentur ad penam tamen impediunt sacramenti signaculum. Mini stris vero veteris testamenti qui erant ministri timoris licebat occidere ad coercendum a malo.

35

¶ Ad argumentum ergo quid sit dicendum patet Ad illud vero quod Petrus dicitur homicidium fecisse in morte Ananie et Saphire. Dicendum quod Petrus illos non occidit sed praeuidit a sathana occisuros. et illam mortem illis praedixit praeuisam. Unde pluribus modis dicitur tradere morti. Uno modo vt il li inferatur mors ab homine. Et hoc modo Petrus non tradidit Ananiam et Saphiram. Alio modo vt mors inferatur a demone. et sic tradere est excommunicare. Hoc modo tradidit Petrus et etiam Paulus: sed non intentione occisionis: sed intentione punitionis ad correctionem aliorum. Sicut Paulus scic.t Timothe scili. Himeneum et Alexandrum tradidit sathane vt discant non blasphemare. ergo in noua lege ministris ecclesie non licet occidere. potest tantum auctoritatem dare principibus secularibus. sicut facit papa.

11 (3.1)

36

Homicidium tertio pirituale: quod fit in occisione animarum per peccatum quod separat a deo. De quo Augustinus. super psalmus. dicit. Noli putare te non esse homicidam quando fratri tuo malum persuades. Si fratri tuo mala peruades occidis. Et vt scias quia occidis: audi psalmistam dicentem: Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum gladius acutus etc. Et super illud Exodi. xx. Non occides. dicit glosa. Manu vel mente: vel subtrahendo subsidium vite et cui debes dare. Ex his sequitur quod in hoc praece pto prohibetur homicidium spirituale quod fit in odiendo: malum consulendo. et aliis modis scandalizando proximum.

12 (3.2)

37

¶ Unde queritur circa hoc Utrum hic prohibeatur occisio quolibet modo dicta: Et videtur quod sic. secundum quod dicitur Sap. v. Os quod mentitur siccidit animam. mendacium igitur est occisio anime. Si ergo hic prohiberetur qualibet occisio prohiberetur medacium et pari ratione quodlibet peccatum mortale. nam omne peccatum mortale occissoest anime. Si vero diceretur quod hic non prohiberetur occisio nisi illa que est proximi. Sed contra hoc est. quia hic prohibetur occisio sui et proximi vt supra dictum est etc

38

¶ In contrarium premissorum est quod illud preceptum commemoratur cum ceteris. et est vnum de detem verbis et ergo non comprehendit alia. sed si ex tenderetur ad homicidium spirituale comprehenderet alia. ergo non extenditur nisi ad homicidium corporale

39

¶ Respondetur ad questionem secundum Alexan. de ales vbi supra. Quod homicidium dicitur duobus modis scilicet vere et interpretatiue. Interpretatiue duobus modis. omit tendo si non subuenit cum videt proximum in necessitate extrema. Augustinus. contra Faustum primo lib. Istud preceptum quod est Non occides: non seruas si non das esurienti panes

40

¶ Uerum si incurras in eum famelicnm qui mori posset: nisi cibum porrigendo subuenias iam tu hominicida teneberis committendo corde: ore: opere. Corde odiendo cicet Io. xii. Qui odit fratrem suum homicida est. Ore duobus modis scilicet detrahendo. sicut dicit heatus Petrus deteriores homicidas esse. Malum suadendo. sicut dicit beatus Augustinus. Si fratri tuomala persuades occidis. Ille qui odit in sua conscientia occidit. quia quem odit vellet non esse vel non bene et se. Detractor vero occidit proximum in conscientia aliena in qua viuebat per bonam opinionem. Malipersuasor occidit persuasum in conscientia eiusdem in qua viuebat per bonam voluntatem et post moritur per peccatu. Opere scandalizando per malum exemplum. Unde beatus Grego. de prefatis

41

¶ Tot mortibus rei sunt quot ad posteros perditio is ex empla transmittunt.

42

¶ Uere committitur homicidium corporis et anime diuisione: quod contingit tribus modis. Necessitate casu et voluntate. Necessitate euitabili vel ineuitabili. Casu: dando operam rei licite vel illicite. Etsi licite Aut adhibuit diligentiam debitam: aut non adhibuit. Et patet ex praedict quomodo imputatur et qpomodo non. Uoluntate auteuste vel iniuste. Iuste. quando debita causa: iustus ordo: iustus animus occidentis. et sic non est in hac prohibitione. Iniuste. quando aliquod istolum trium deest. Et fit tribus modis. Consilio: praecepto et facto. Et istud homicidium vniuersaliter bdistincte et proprie hic prohibetur.

43

¶ Cum ergo que ritur Utrum prohibeatur hic occisio qualibet modo dicta. Dicendum quod proprie hic prohibetur occi¬ sio corporalis Improprie vero et ex consequenti et interpretatiue occisio spiritualis. Si enim anima melior est corpore: et vita anime melior vita corporis: et mors anime peior morte corporis. Qui ergo prohibet mortem inferendam corporis: multomagis mortem spiritualem. Non tamen proprie potest dici ab aliquo inferri mors spiritualis alicui quemadmodum mors corporalis. Mors enim corporalis infertur alicui per causam et violentiam. Mors spiritualis culpe non potest inferri ab aliquo alicui nisi per occasionem. quia culpa non potest fieri in nobis nisi nobis volentibus et consentientibus. quamuis occasio possit esse in verbo vel faxto. Ideo occisio spiritualis dicitur inferri improprie

44

¶ Ad argumentum vero dicendum quod quodlibet peccatum mortale effectiue est occisio spiritualis ex quo anima occiditur: sed non formaliter. nisi solum illa que est occasio alteri peccandi cidlecet spiritualiter moriendi: sicut est mali persuasio. vel per scandalum: odium vel detractionem.

45

¶ Ad illud quod queritur Utrum istud preceptum sit gnerale Dicen dum quod non. imo est speciale de occisione corporis. vt patuit etc.

13 (4.1)

46

¶ Homicidium quarto quo ad ipsius penam. Prima pena homicidarum quod efficiuntur irree gulares omnes qui occidunt post haptismum per industriam vel per insidias. vt patet extra de homici. ca. i.

47

¶ Quid est irregularitas¶ Respodetur prout habetur argumentum extra de tempo. ordi. c. vltimo. quod est impedimentum seu repulsioexecutionis diuini officii seu sacramenti ex canonica constitutione proueniens. Et talis irregularitas aliquando incurritur ex delicto: aliquando ex corporis defectu. aliquando ex defectu sacramenti sicut in higamis. Est ergo irregularis omnis homicida voluntarie occidens siue ex iusticia: siue legis aut canonis permissione: siue ex vindicta: siue sine peccato: siue cum peccato. Excipitur ille qui oc cidit non valens aliter euadere. Et hoc intelligitur si occidens habet vsum rationis. quia furiosus: infans et dormiens si occidunt non efficiuntur irregulares. vt patet in Clemen. vnica. e. ti. Hec autem irregularitas est introducta a iure positiuo. vt. ii. q. vii. §. Item Daniel. licet in vete. testamento fuerit praeordinata in persona Dauid. vt patet de conse. dist. i. c. i. Et vt dicitur di. li. aliquantos

48

¶ Iudex quantumcumque ex iusticia procedit est irregularis aut accusator: testis: notarius sententiam scribens vel proferens. aut at testationes scribens vel legens dum publicantur: aduotatus intellige contra reum. vel etiam pro eosi mors infligatur. accusator: assessor: et quilibet alius officialis in causa mortis vel mutilationis membri irregulares efficiuntur. Et hoc non solum quando interficit quis vel mutilat prosc. Sed etiam ex mandato: consilio: defensione: permissione. cooperatione: animatione: auxiliatione. E. cipitur solum ille ab irregularitate qui non obuiat cum possit. qui licet dicatur hominicida. quia lex promotionis factum requirit. vt dicitur. xv. q. i. Si quis non iratus. Et intellige etiam si occisus vel mutilatus sit paganus idlicet dist. clericum. Hominicida etiam casualis in casu in quo imputatur irregularis est. Homicida vero spiritualis nullo modo irregularis efficitur. Per baptismum vero tollitur irregularitas antecommissi homicidii. secundum Scotum in iiii. distin. xxxiii. Irregularitas vero que prouenit ex defectu sacramenti: vt bigamina. vel ex defectu natalium non tollitur in baptismo. vt patet di. xxvi acutius.

49

¶ Secunda pena homicidarum est pena sensibilis. quia clericus debet deponi et sine aliqua incorrigibilitate tradi curie seculari. hoc intellige quando voluntarie occidit. Si vero nulla culpa precessit non tenetur. Aliis vero homicidis est pena taxata. dist id lest c. Siquis voluntarie homicidium fecerit ad ianuam catholice ecclesie semper iaceat: et communionem in exitum anime recipiat. scilicet si vere peniteat. Insuper dicit Scotus in. iiii distin. xv. quod homicida tria debet facere. Primo vt exponat vitam suam procausa iusta. puta contra hereticos vel infideles ibi pugnando. et ita satisfaciat illi quem occidit: dando animam pro anima

50

¶ Secundo si talis casus non occurrat tunc totam vitam suam expendat in oratione et penitentia pro anima occisi¬

51

¶ Tertio vt sustentet vxorem et familiam illius que occidit quos ille sustentabat.

52

¶ Tertia pena homicide est naturalis vel potius supernaturalis. Quia vt dicit Galienus. vi. medicinalium. et etiam patet ad sensum. quod ad praesentiam hominicide de corpore occisi sanguis effluere solet. Ad nullius ver animalis alterius speciei hoc contingit. Cuius rationem diuersimode diuersi assignant. Philosophi enim dicunt quod cruentatio occisi hominis non sit ab extrinseco. quia nullus agit contra ipsum. Igitur opor tet dicere: quodtalis partim est ab extrinseco: partim ab intrinseco per quandam violentiam. Ratio: quoniam tempore occisionis cum irascibilis vniuscuiusque obiectum est arduum: et fuisset in summo defensionis et resistentie. Et cum appetitus sensiti uus sit in venis: neruis et musculis: sicut in organo corporali spiritus vitales vtriusque qui fuerunt in predictis concurrebant ad defendendum. E. quia natura in vulneribus plus sentit dolorem et tales spiritus occisoris concurrunt in vulneribus cum spiritibus occisi. et per aliquod tempus remanent in vulneribus inclusi. et ad praesentiam occisoris fit commotio spiritus vtriusque inclusi. Spiritus autem occisoris appetit coniungi suo prinu cipio. et spiritus occisi appetit remanere in suo corpore. et ita facit spirituum commotionem per quos causatur cruoris effluxus. Alii dicunt quod presentie occisonis quosdam radios visuales ex suo visu inprimit occiso. quos radios intra semetipsum refle¬ ctit et retrahit. Cum praedictis autem radiis simul et cruorem extrahit. Radiis autem et vaporibus ex euntibus mouetur cruor et effluit totus. Han opinionem recitat magnus Albertus. ii de anima. Auctor vero luminis anime dicit. quod fortasse alique gutte sanguinis remanserunt in occisore: puta in gladio vel veste. qui sanguis ob naturalem conformitatem consanguinem suum educit Simile enim simile sibi attrahit. Alii enim dicunt quod forsan hunc effectum demones deo permittente procurant vt sic homicida deprehendatur et occidatur ab vltore: qui in perditione hominum leta tur. Commestor vero dicit in summa de viciis. quod ve risimilius videtur quod ad detestationem effusionis humani sanguinis deus velit hunc effectum ostendere in occisis. quia vt communiter hoc non fit nisi in proditorie et occulte occisis. Ex quibus patet quamabominandum peccatum sit homicidium

PrevBack to TopNext