Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Preceptum decalogi

1

1

Receptum decalogi est imperium vel iussio aliquid faciendi vel non raciendi

2

¶ Notandum secundum Guille. Quod devi verborum ista tria diffeft Mandatum: praeceptum et prohi bitio. Mandatum enim commune est tam ad praeceptum quam ad prohibitionem. vt dicitur secundum Isid. lir. Etym. Mandatu quasi manu datum. omne praeceptum est mandatum: et omnis prohi bitio mandatum: non tamen econuerso. Preceptum enim solum se extendit ad praecepta affirmatiua. victu sunt Honorapatrem: et Sabbata sanctifices. Prohibitio solum se ex tendit ad mandata negatiua. sicut Non occides: non mechaberis etc. Mandatum vero complectitur vtrumque. aliquando tamen extenditur nomen praecepti etiam ad negatiua. sicut sosemus dicere decem praecepta decalogi.

3

¶ Utrum deus debuit homini inponere mandata obligatoria: Et arguitur quod non. quia dicitur Rho. vii. Peccatum occasione accepta per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. sed deus nihil debet imponere quod facit ad augmentum concupiscentie: ergo non di buit hominem per mandata obligare

4

¶ Respondetur secum scilicet Bonauen. in. iii. di. xxxvii. ar. i. q. i. quod absque dubio verba decalogi debuerunt dari per modum praecepti. Ratio huius est. Tum quia deum decebat. Tum quia nobis expediebat Deum vtique decebat. quia in his verbis decaiogi consistiregula iusticie. secundum quod dictat lumen rationis recte. Et quoniam deus tanquam iustus debet esse emulator rectitudinis et iusticie et in subditis et in seipso: Hinc est quod homini leges iusticie imposuit ad quas obligauit vt nslomo liceret impune transgredi. et hoc decebat diuinam equitatem et maiestatem. Sicut enim decet summam maiestatem a creatura rationali omni reuerentia coli: sic etiam decet quod rationalis creatura ad manifestationem summe maiestatis per obedientiam famuletur nobis. Etiam expediebat. tum proptergloriam nostram augmentandam. tum propter pacem conseruandam. Propter gloriam vtique augmentandam. quia gloriosius est homini obtinere permerita beatitudinem quam sine meritis. Et quoniam cum aliquid redditur ex meritis quodammodo homo qui meretur ob ligat sibi retributionem. Et magis decet hominem obligari deo quam deum ipsi homini. Hinc est quod ad operaper que contingebat mereri debuit homo per praecepta obligari vt obligatus obediret et in merito proficeret ad maiorem glorie cumulum. Alia ratio est propter pacem conseruardam: quae tantu bonum est. sicut dicit Aug. vt cuncta pacem ap¬ pecat. Pat autem fuari non potest vbi vsurpat homo quod alienum est. ergo deus debuit praecepta dare quibus erudiret hominem quomodo deberet habere se erga deum et homines

5

¶ Ad argumentum autem: vbi apostolus dicit: quod manda tum intendit concupiscentiam Dicendum: quod hoc habet veri tatem valde per accidens et occasionaliter. Ex hoc enim quod per legem erat peccati cognitio cum per ipsam non erat gratie collatio concupiscentia intendit in vetitum et hominem scit enter fecit perpetrare peccatum

6

¶ Ex hoc occasionaliter fiebat et ipsius concupiscentie intensio et peccati aggrauatio. Sehoc non erat de principali intentione ferentis mandata: nec de ipsorum mandatorum obligatione: sed ex culpa potius et ne gligentia hominis. quia deus semper erat proinptus dare gratiam quando diligentiam homo circa salutem suam debite haberet.

2

7

¶ Utrum precepta decalogi obligent ad opera formata charitate: Arguitur quod sic. quia dcitur Mat. xix. Si vis ad vitam ingredi serua mandata ergo obseruatio mandatorum decalogi introducit ad vit tam. sed nemo introducitur ad vita per aliqua opera nisi fiant ex charitate. Cum ergo per legem obligemur ad praecepta decalogi obseruanda: videtur quod per eandem obligemur ad opera charitatis.

8

¶ Sed contra dicit Hie ronymus quod anathema sit qui deum dicit praecepisse impossibile. cum ergo praecepta illa obligent tam iustos quam peccatores. et in potestate hominis non sit quod opera sua sint charitate formata. ergo ad hoc nemo obligatur: Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. q. ii et secundum scntum Tho. huius tertii libri dist. xxxvi. ar. vlti. Quod ad hanc quaestionem varii. sunt modi dicendi. Quidam enim dicunt quod nullo mocadit charitatis modus sub praecepto. Et quod sine charitate homo praeceptum legis implet. Sed hic videtur appropinquare pelagiane heresi. qui dicit omnia dei praecepta sine charitate posse impleri. Alii dicunt quod modus cadit sub praecepto non negatiuo sed affirmatiuo. quod obligat non ad semper: sed pro loco et tempe scilicet quando charitatem habet. tunc tenetur exire in opera merito ria implendo ex charitate. et sic non obligatur ad impossibile. Sed nec hoc dicere valet. quia ponit hominem obligari ad id de quo non potest habere certitudinem scilicet si est in charitate vel non. Idcirco melius et rationabilius est dicendum scilicet quod modus charitatis quodammodo cadit sub praecepto et quodammodo non. Nam ad manda ta dupliciter obligamur. Uno modo obligatione ab soluta qua quis simpliciter obligatur ad aliquid faciendum: ita quod nisi illud faciat erit reus transgressionis et peccat peccato omissionis. et huiusmodi obligationi tenemur solum ad substantiam mandati non ad modum. Alio modo obligatione conditionali qua quis obligatur ad aliquid faciendum si vult percipere fructum et praemium operis. Et talis obligatio in eo qui omittit non inducit omissionis peccatum. sed ponit iplicite conditionis defectum scilicet quod non perueniet ad vitam eternam nisi ipleat ex charitate. Et sic tenemur non solum ad substantiam mandati sed etiam ad modum. tamen quantum ad intentionem legislatoris cadit sub praecepto etiam modus implendi praecepta. Unde tenetur homo sic diui na praecepta implere vt per ipsorum impletiancet praeparet locum ipsi gratiae. qua obtenta exeatis cum locus et tempus est) in opera meritoria: implendo duo charitatis praecepta

9

¶ Ad argumentum quod obiiciebatur de illa auctoritate: Si vis ad vitam ingredi etc. patet responsio per iam dicta. quia ex verbis illis non potest colligi quod homo obligetur ad opera meritoria facienda nisi obligatione conditionali. videlicet si vult ingredi ad vitam. Si autem de conditionali obligatione ad absolutam velit procedere: est ibi sophisma secundum quid et simpliciter.

3

10

¶ Utrum praecepta diuina sint de lege nature:

11

¶ Arguitur quod non. quia distinctarum legum distincta sunt praecepta. sed lex nature et lex diuina sunt leges distincte. quia lex diuina est per disciplinam. secundum ilud Ecci. xvii. Addidit illis disciplina et lege vite hereditauit illos. Cum ergo praecepta diuina sint per disciplinam: non sunt praecepta legis nature: quae sunt per correctionem.

12

¶ Confirmatur. quia Exo. xx. legitur. quod primo mandata ista fuerunt de celo audita. Et postea subditur quomodo fuerunt in tabulis scripta. ergo videtur quod praecepta diuina sint scripta et non indita.

13

¶ Sed contra. Illud enim est naturale quod est commune apud omes sed ad mandata decalogi obligantur omnes. ergo obligatio illa est secundum legem nature. Unde in principio decre torum dicitur. quod ius nature est quod in lege et euangelio continetur. Respondetur secundum Rich. in. iii. di. xxxvii. ar. i. q. i. quod in lege continentur praecepta moralia: cerimo nialia et iudicialia. Unde Deut. vi. dicitur. Hec sunt praecepta scilicet moralia: et cerimonie atque iudicia quae mandauit dominus deus vester: vt doceret vos. Et Rhon. vii. dicit Apostols. Mandatum sanctum: iustum: et bonum Sanctum quantum ad cerimonialia. Iustum quantum ac iudicialia. Bonum quantum ad moralia. Et omnia ista aliquo modo pertinent ad legem nature: sed differenter. Lex enim nature est quedam participatio legis eterne a creatore indita et impressa. de qui ait Palms. Multi dicunt quis ostendit nobis bona. Respondendo subiungit: Signatum est super nos lu. vultus tui domine. Huius autem legis est vnum praeceptum primum a quo deriuantur omnia alia. et si cut primum principium speculabilium super illud quod primoapprehenditur ab intellectu speculatiuo scilicet ens. quod qui dem principium est: de quolibet affirmatio vel negatio predicatur. ita super bonum quod est primo apprehensiuum a ratione practica fundatur primum praeceptum legis nature scilicet Bonum est ordinate diligendum. Ex isto praecepto deriuantur quedam praecepta per modum conclusionum. sicut in speculabilibus conclusiones sequuntur ex principiis. sic sequuntur ex isto praecepto omnia praecepta moralia. ita tamen quod quedam sunt conclusiones propinque quae statim cognoscuntur scilicet quod deus est diligendus et colendus. et quod parentes sunt honorandi. Quedam sunt conclusiones remote: ad quas homines indigent disciplina et instructione. sicut sunt ista: Coram cano capite consurget honora personam senis. et similia. Quedam autem sunt conclusiones ita remote et occulte. quod ad eas indigent homines diuina instructione. sicut sunt ista: Non facias sculptile neque omnem similitudinem. et sic de aliis. Precepta autem cerimonialia et iudicialia non sic pertinent ad legem nature. sed pro tanto. quia cerimonialia sunt quaedam speciales declarationes a deo reuelate de morali praecepto spectante ad cultum dei. Quod autem deus est colendus praeceptum est morale. sed quod colatur per talia sacrificia quae st determinata in lege hoc non est morale: sed cerimo niale: quae non sequuntur per modum conclusionum ex primo praecepto legis nature. Iudicialia sunt quedam determinationes facte diuinitus de morali praecepto: quod est de obseruando iusticiam inter homines. Obseruare enim iusticiam inter homines est morale et sequitur ex primo praecepto legis nature per modum conclusionis. sed quod obseruetur per talia statuta hoc morale non est. ideo nec omnes illi modi sequuntur per modum conclusionum. Et sic patet quod moralia praecepta sunt de lege nature simpliciter. Cerimoialia at et iudicialia non simpliciter sed sicut dictum est.

14

¶ Ad argumentum dicendum. quod lex diuina non est am lege nature distincta sicut aliena ab ea. sed sicut eam continens et aliquid superaddens. Non enim procedit tantum ex naturalibus principiis: sed principalius ex principiis supernaturalibus quae sunt articuli fidei. Addit aut scilicet Bona. dis. praefata. quod obligatio praeceptorum decalogi radicali ter sequitur legem nature. sed quantum ad explicationem sequitur legem scripture. Opportuna enim fuit explicatio mandatorum secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et propter obliquationem voluntatis. quia enim voluntas corrupta prompta erat ad multiplice deordinia tionem. ideo oportebat casa religari per multa mandata Rursus quia scriptura interior erat obnubilata. ideo necesse erat exterius erudiri.

4

15

¶ Utrum precepta moralia sint de actibus omnium virtutum: Et videtur quod non. quia obseruantia omnium praeceptorum moralium est de necessitate salutis. sed non omnium virtutum actus sunt de necessitate salutis. sicut patet in virtutibus intellectualibus. Non enim est necesse scire sententias speculatiuas: cum etiam sit virtus de bono et difficili. et ea quae sunt supererogationis sunt meliora quam ea quae sunt necessitatis. ergo praecepta non sunt de actibus omnium virtutum. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. ii quod omnia praecepta moralia bene ordinant hominem ad deum et ad proximum. Numquam autem est ordinatus bene homo ad proximum nisi bene ordinetur primo ad seipsum. quia dicitur: Diliuges proximum sicut teipsum. Unde ad triplicem istum ordinem requiruntur actus omnium virtutum: aut tanquam illi sine quibus dictus triplex ordo obseruari non potest sufficienter: autem non ita commode obseruari potest. Ideo lex dinina actus omnium virtutum praecipit aut consulit. ita quod praecepta sunt de illis actibus sine quibus dictus ordo obi seruari non potest. Consilia autem de illis sine quibus non ita perfecte obseruari potest etc.

16

¶ Ad argumentum dicendum. quod non plus concludit nisi quod non omnes virtutum actus cadunt sub praecepto propie dicto: et hoc concessum est. Et vtrum actus qui est necessitatis: et actus qui est supererogationis sit alia et alia virtus: Dicunt aliqui quod non. quia virtus secundum suum esse perfectum respicit non tantum ea quae sunt necessitatis. sedetiam ea que sunt supererogationis. Unde virginitatem non dicunt aliam virturem esse a castitate. et

5

17

¶ Utrum mandata decalogi debeant esse decem:

18

¶ Arguitur quod non. quia Rho. xiii. dicitur. Qui diligit proximum lege impleuit. Similiterdominus dicit Io. xv. Hoc est praeceptum meum vt diligatis inuicem sic dilexi vos. Respondetur secundum scilicet Bonauen. vbi supra ar. ii. q. i quod sufficientia et numerus mandatorum sumitur secundum rationem ordinis ipsius iusticie generalis cuius est hominem ad deum et ad proximum ordinare. Unde quedam sunt prae cepta ordinantia ad deum: quedam vero ordinantia ad proximum. Illa autem quae ordinant hominem ad deum: dicuntur esse praecepta prime tabule. et ista sunt triae quorum numcrus sumitur tripliciter. scilicet ex parte subiecti. ex parte obiecti et ex parte actus medii. Omissa autem sufficientia ex parte obiecti et subiecti causa brevitatis assumamus solum rationem ex parte actus medii. quia huic comcordat Rich. vbi supra. Triplex enim est actus secundum quem habet homo in deum ordinari. videlicet actus operis toris et cordis. Penes actum operis attenditur mandatum adorationis. Penes actum oris attenditur secundum mandatum quo prohibetur falsa inuocatio nominis diuini. Secundum actum cordis attenditur tertium mandatum: in quo praecipitur sanctificatio mentis. Quos quidem actus his verbis exprimit Rich. di. Sicut enim miles tria debet princip scilicet fidelitatem: Reuerentiam: et Famulatum. Sic qui libet ista tria tenetur principi omnium: simpliciter qui est deus. Primo fidelitatem. ita vt quantum in se est non transferat honorem principis ad alium. Et hoc est quod continetur in primo praecepto. Secundo oportet vt tantam reuerentiam ei exhibeat. vt nihil iniuriosum in eum committat. et hoc praecipitur in secundo praecepto. Tertio oportet quod sibi et hibeat famulatum tanque memor beneficiorum accepto rum ab eo. et hoc praecipitur in tertio praecepto

19

¶ Deinde fer scilicet Bonauen. quod ordinari debemus etiam ad protimum secundum innocentiam et secundum beneficentiam. Si secundum beneficentiam. sic est illud mandatum: Honora patrem tuum etc. Si secundum innocentiam. hoc est tripliciter. Aut secundum actum operis: aut secundum actum oris: autem secundum actum cordis. Si secundum actum operis. sic in tribus nocere potest homo proximo. Aut in persona propria. quod prohibetur ibi: Non occides. Aut in persona sibi coniuncta. quod prohibetur ibi: Non mechaberis Aut in re possessa. quod prohibetur ibi: Non furtum facies Si vero secundum actum oris: nocere possumus proximo. quod prohibetur ibi: Non loqueris falsum testimonium

20

¶ Tertio autem secundum actum cordis homo potest nocere proximo in affectu: quod contingit dupliciter. Aut liberaliter contracupiditatem. aut honeste contra voluptatem. et secundum hoc sunt duo mandata. Unum contra voluptatis concupiscentiam. et est illud: Non concupisces vxorem etc. Aliud conter a cupiditatem et auaricia. et sic est illud: Non concupisces domum proximi tui.

21

¶ Ad argumentum illud: Qui diligit proximum legem impleuit Dicendum quod quam uis in dilectione proximi claudantur mandata ordinatia ad proximum in quadam generalitate. nihilominus goter obnubilationem peccati congruum erat mandata illa specialiter explicari: per quae euitantur speciales deordinationes. vnde sicut vnitas generis non excluedit multitudinem specierum. nec vnitas finis excludit multitudinem eorum quae sunt ad finem. sic nec vnitas manm dati in proximum per dilectionem potest excludere quin sit pluralitas mandatorum ad proximum ordinantium.

6

22

¶ Utrum precepta decalogi debite ordinentur: Uidetur quod non. quia prius est illud quod est viaad alterum quam illud quod ducit. Sed mandata ordinam tia ad proximum sunt via respectu mandatorum ordinantium ad deu. secundum quod dicitur scilice.t Io. iiii. Qui non dili. git proximum quem videt: deum que non videt quomodo potest diligere. ergo praecepta ordinantia ad proximum priori loco de berent ordinari.

23

¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra quod i. et concor. Rich. quod sicut in mandatis decalogi consideratur numerus sufficiens ita etiam reperitur ordo conueniens. Illius autem ordinis conuenientiam dupliciter possumus aduertere. videlicet secundum regulam fidei dirigentis: et secundum regulam iusticie exequentis. Fides autem dictat nos primo ordinari ad deum. deinde ad proximum. In ordine autem ad deu¬

24

¶ Primo dictat fides ordinari ad patrem exhibendo sibi debitam reuerentiam. secundo quo ad filium refugiendo eius iniuriam. vt non credamus eum esse creaturam Tertio ad spiritum sanctum praeperando sibi habitationem sanctam. Et hic est rectus ordo. quia patur a nullo: filius a patre solo. spiritus sanctus vero procedit a patre et filio similis Iuxta hunc ordinem docet ordinari ad proximum inquantum habet conformitatem ad deum. Unde secundum quod conformatur patri primo docet exhiberi sibi reuere ntia. secundum quod conformatur filiodocet vitare eius in luriam. quod potest fieri quadrupliciter. Per homicidium: per adulterium: per furtum et per falsum testimonium. Postremo secundum quod homo habet coformari spiritu i sancto: qui dictat fugiendam esse concupiscentiam per quam inquinatir cordis habitaculum. Et hoc quidem fit per duo mandata postrena. Et sic patet ordomadatorum decalogi secundum regulam dictaminis fidet Alio etiam modo considerare possumus congruentiam ordinis mandatorum vilicet secundum exigentiam obligationis iusticie. Et quoniam iusticia magis dictat nos obligari deo quam proximo. ideo praemittuntur mandata ad deum ordinantia tanquam digniora et magis obligantia

25

¶ Rursus quia plus est obligari ad actum operis quam ad actu oris. et ad actum oris: quam ad actum cordis Hic est quod ad praeceptum adorationis in opere respectu patris est primum. Preceptum vero confessionis in ore respectu filii se. cudum. Preceptum vero sanctificationis in corde respectu spiritus sancti est tertium. Similiter quia plus est obligari ad beneficentiam quam ad innocentiam. Preceptum illud ad quod obligamur ad benefaciendum alii praecedit illa per quae obligamur ad non nocendum. Et iterum quia magis obligamur vitare maius nocumentum proximi. et maius nocumentum est in homicidio quam in adulterio. et in adulterio quam in furto. et in furto quam in falso tesfimonio. Hic tamen non tenetur sam. Bona. vt patuit supra sequitur. et in his omnibus quam in concupiscentia carnis. et in concupiscentia cordis magis respectu vxoris quam respectu rei temporalis Hinc est quod conuenientem habent ondinem secundum regulam obligationis ipsius iusticie

26

¶ Ad argumentum quod obiiciebatur in contrarium quod via prioret quam illud ad quod ducit Dicendum. quod quamuis impletio mandatorum secunde tabule praecedat in executione perfe¬ ctam impletionem mandatorum prime tabule in consideratione. tamen in intentione est econtrario. Ordo autem mandatorum magis attenditur penes ordinem dignitatis quam nostre executionis. Et sic patet.

7

27

¶ Queritur quomodo ordinantur mandadata in duabus tabulis. et quomodo diuersimode a diuersis dicantur scripta: Nam Iosephus dicit: quinque fuerunt scripta in vna tabula et quinque in alia. Origenes vero quod quattuor in vna et sex in altera. Augustinus vero quod tria in vna et septem in altera.

28

¶ Iuxta hec quaeritur. Quis illorum verius dixerit: Respondet scilicet Bonauen. vbi supra. q. iii. quod scriptura mandatorum in tabuls duplicer ter habet distingui. videlicet secundum sensum litteralem et mysticum. Secundum sensum litteralem sic quinque sunt in vna tabula et quique in altera. et sic distinguit Iosephus historiographus qui respicit litteram. Si autem fiat disti ctio secundum sensum mysticum: sic distinxerunt doctores sacre scripture dicentes. quod mandata ordinantia ad de um pertinere ad primam tabulam. Mandata vero ordinantia ad proximum pertinere ad secundam tabulam. Et quoniam mandata dupliciter possunt distingui scilicet diuersitate formali: et materiali. Hinc est quod doctores fuerunt diuersificati. Considerando enim distinctionem materi alem: quattuor sunt mandata quae ordinant hominem ad deum. Materialiter enim loquendo in hoc quod dicitur: Non habebis deos alienos: Et non facies tibi sculptile: duo mandata includuntur: Et hunc modum distiguendi seruat Origenes. Si vero consideretur distinctio manm datorum secundum rationem formalem. sic mandata ad deum ordinantia non sunt nisi tria secundum proprietates trium persona rum diuinarum. vt patuit supra. Madata autem ordinantia ad proximum sunt septem. ita quod illud quod est de concupiscentia vxoris aliene: distinguitur ab illo quod est de concupiscentia rerum. secundum quod alia et alia est concupiscentia secundum formam et speciem: Et hoc modo considerauit Augusti. secundum quod dicit super Exodum sic: Conuenientius enim videtur mihi accipi illa tria et ista septem. quia et trinitatem videntur illa que ad deum pertinent insinuare. nec est ibi aliqua contradictio. quia diuersus modus distinguendi litteraliter et spiritualiter non repugnat. simi liter diuersus modus distinguendi formaliter et materialiter non repugnat. ergo etc.

8

29

¶ Utrum pecepta decalogi sint dispensabilia: Et arguitur quod sic. quia conditor potest reuocare legem quam condidit. Unde princeps aliquod ius constituens potest postea illud reuocare. sed deus constituit praecepta decalogi. ergo potest eam reuocare. sed non est minus legem reuocare quam dispensare. ergo etc. Confirmatur. quia de hoc praecepto: Non occides dispensauerat deus cum Abraam. Genes. xxii. Tolle filium tuum quem diligis Isaac: et immolabis eum super vnum montium quem monstrauero tibi. Et ipse voluit occidere: et ex hoc laudatur. ergo et in aliis deus dispensare potest.

30

¶ In contrarium dicit b. Ber. libro de dis. et precep. quod a deo non potest imutari quicquid de dilectione humilitate: manmsuetudine ceterisque virtutibus tam in veteri quam in nouo testamento obseruandum traditur. Sed quodlibet praeceptorum decalogi pertinet ad aliquam virtutem ergo in nullo praecepto potest aliquis dispensare: Respondetur secundum Rich. in. iii. di. xxxvii. art. i. q. v. quod praecepta decalogi indispensabilia sunt. ita quod nec deus nec homo potest in illis dispensare. secundum quod dicit apostolis. ii Timo. ii. Fidelis est deus seipsum negare non potest. Sed sicut dicit Aug. li. xxii contra Faustu. Lex eterna est ratio diuina vel voluntas: ordinem naturalem conseruari iubens: parturbari vetans. In quo patet quod deus vel hom in lege nature dispensare non potest. Ideo dicitur in decretis dist. v. Ius naturale cepit ab exordio ratio nalis creature. nec variatur tempore: sed immutabile perseuerat ero omnia praecepta quae ex principio legis natureconsequuntur de necessitate immutabilia sunt et per consequens indispensabilia. Cuius ratio est. quia deus non potest facere quin conclusio que de necessitate sequitur ex princi pio vero sit vera. ergo a simili deus non potest facere

31

¶ In praeceptum quod de necessitate sequitur ex indispensasbili praecepto sit dispensabile. sed omnia praecepta decalogi de necessitate sequuntur ex principio legis nature tam quam conclusiones. ergo etc. In aliquibus tamen mandatis sequentibus ex primo principio legis nature non tamenita immutabiliter quin propter aliquas circumstatias contin gentes possit et etiam expediat non obseruare. Sicut reddere depositum est de lege nature Sed depositor est effectus furiosus. gladius depositus non est ei reddendus: ne sibi vel aliis noceat. Ideo dicit Bernar. libro de praecepto et dispensatione. Quod in praeceptis secunde tabule dispensare potest deus et non ho. sicut in illo praecepto Non furtum facies: dispensauit cum filiis israel vt asportarent res egyptiorum. quia domini est terra et plenitu do eius.

32

¶ Ad argumetum autem dicendum quod non est simile de lege nature per comparationem ad suum conditorem. et de lege humana. Lex enim nature cum sit participatio quaedam legis eterne. Similiter praecepta decalogi inde sequentia secundum intentionem mandantis continent hominis ordinem ad deum et ad proximum. Eoautem ipso quod deus est vltimus finis debet homo ordinari ad ipsum. Sicut ergo deus negare non potest seipsum esse vel timum finem. ita negare non potest homintemr ordinari debere ad ipsum. Ideo legem naturalem in fringere non potest inquantum continet ordinem istum. Lex autem humana qua non continet istum ordinem ideo potest reuocari ex causa rationabili etc. Unde si occurreret casus particularis in quo deficeret ratio legis propter causas speciales ipedientes obseruationem praeceptorum legis ex applicatione ad diuersas materias possit dispensare paeapa. aliter vt dicit Rich. in. iiii. dist. xxxviii. non videretur de us fuisse bonus paterfamilias nisi dimisisset pastorem super gregem suum qui possit consulere omnibus occurrentibus et necessario expediendis.

33

¶ Ad confirmationem argumenti dicendum Quod per illud praeceptum Non occides prohibetur secundum intentione prohibentis occisio hominis sine rationabili causa. potest tamen occidere scilicet cum hoc precipit ille qui est dominus vite et mortis. Tum quia ho propter peccati originalis debitum est debitor mortis. Tum etiam propter vtilitatem maiorem eius qui occiditur. Et sic patet responsio.

9

34

¶ Queritur quit sunt genera praeceptorum enangelicorum Respondetur secundum Astensem li. i. titu. xliii. quod quedam sunt specialia respectu personarum praesidentium vt illa quae specialiter dantur apostolis. Matt. iiii. quae omit to. Quedam sunt generalia respectu omnium. De quibs Mat. vi. et. vii. et Luc. vi. que sic ordinantur ab euangelista

35

¶ Primum prohibet iram. cum dicitur: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. et de hoc habes su pra: Homicidium per totum

36

¶ Secundum praecipit reconciliationem respectu eius quem lesimus. cum dicitur: Si offer munus tuum: et ibi recordatus fueris etc. vade corporaliter si praesens est. vel spiritualiter si sit absens scilicet motu cordis reconciliari fratri tuo: veniam petendo et satisfaciendo. et hec duo ordinant irascibilem.

37

¶ Tertium prohibet voluntatem. ibi: Qui viderit mulierem ad concupiscendum etc. de qua supra. Concupintia per totum.

38

¶ Quatum declinat occasionem mechie. ibi: Si oculus tuus scandalizat te.

39

¶ Hbi nota. quod in oculo vel consideratur actuo viciosus vel virtuosus. Et inquantum est viciosus est abscindendus

40

¶ Quintum separationem prohi bet coniugii excepta causa fornicationis. ibi: Quicum que dimiserit vxorem. hec autem tria ordinant concupiscibilem

41

¶ Sextum cum quattuor scquentibus ordinant rationalem. et est illud: Dico vobis non iurare omnino. Deuo Iuramentum supra.

42

¶ Septimum praecipit patientiam respectu lesionis corporis. ibi: Si quis te percusserit in maxillam: praebe ei et alteram scilicet secundum anim dispositionem. Item respectu ablationis rerum. ibi: Si quis voluerit tollere tunicam: dimitte ei et pallium. Item respectu angarie operum. ibi: Et quicumque angariantur te ire mille passetc. hec intelliguntur secundum anim praeparationem. vt scilicet nolit propter talia illata pacem cordis per odium amittere: aliter consilium est.

43

¶ Octauum praeceptum est erogationis. ibi: Omni petenti te tribue scilicet in extrema necessitate constituto. vel quod superest.

44

¶ Nonum est praceptum dilectionis inimicorum. ibi: Diligite inimicos vros. De quo vide supra. Charitas.

45

¶ Decimum regulat in tentionem cum sequentibus. ibi: Attendite ne iusticiam vt stram faciatis coram hominibus

46

¶ Undecimum remouet inordinatam affectionem temporalium. ibi: Nolite solliciti e scilicet superflue

47

¶ Duodecimum prohibet temerarium iudicium. ibi: Nolite iudicare scilicet ex signis leui bus

48

¶ Tertiundecimum praecipit debitam cautelam. ibi: Atendite a falsis prophetis

49

¶ Quartumdecimum adducit in auxilium gratie petende. ibi: Peccaite et accipietiscilce qui petunt pie pro se et perseuerantr

50

¶ Quintundecimum precipit equitatem legis nature. ibi: Quodcumque vultis vt faciant vobis homines etc scilicet necessario. aliter consilium est.

51

¶ Sextundecimum tanquam impletiuum imponit conatum ad dei amorem. ibi Intrate per angustam portam scilicet charitatem. secundum glo. ibidem etc.

52

¶ Que sunt praecepta ab ecclesia generaliter omnes ligatia: Respen detur quod septem. Primum est de celebratione festorum. Secundum de auditione misse. Tertium de ieiunio quadragesime: quattuor temporum et aliquarum vigiliarum. Quartum de confessione. Quitum de communione. Sextum de decimis. Septimum de vitandis excommunicatis. Malolta autem sunt alia qua tangunt speciales personas. de quibus habetur in decretis decretalibus.

53

Hic magna claret dei erga nos charitas.

PrevBack to TopNext