Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Contritio

1

1

Contritio est dolor de peccatis. Et ista tria differuri scilicet compunctio: contritio et attritio. Nam vt dicit san. Bonauen. in expositione litte lib. iiii. di. xvi. quod dolor contritio et dolor dicitur compunctiocontritio: quia cor conterit vel peccata in corde illo dolorteruntur. Sed compunctio quia cor compungitur. Sed compungitur corsecundum duplicem aspectum. aut carentia glorie: aut consideratione offense. Et secundum hoc attenditur duplex dolor et duplex irrigum scilicet superius et inferius: et ita copunctio communior est quam contritio: vt glo. super illud psalmus. It cubilibus vtris compungimi dicit Quibusdam stimulis excitate vos non pro dolore peccatorum sed ad videndum lucem christi: et vt inuisibilium amore inardescatis

2

¶ At tritio vero in duobus differt a contritione. quia attritio est dolor de peccato imperfectus. contritio vero est dolorperfectus. Secundo quia attritio est dolor sine gratia gratumfaciente: sed contritio est cum tali gratia. Et ideo contritio et at tritio materialiter idem sunt sicut domus obscura et illuminata. attritio enim est quasi lux aurore quae crescendo fit merindintes.

2

3

¶ Utrum contritio: confessio et satis factio sint partes poenitentie subiectiue vel integrales: Arguitur quod poenitentia non habet partes: quia peccatum est simplex defectus. ergo potestei competere simplex remedium: non ergo in tegr atur ex tribus partibus.

4

¶ Item quod praedicta tria non sint per tes integrales videtur: quia totu non praedicatur de parte integrali: sed conteri est penitere: et similiter confiteri est peni tere et satisfacere. ergo non sunt partes integrales. Si tudicas quod istud fallit in toto omogenio: quia quaelibet paro panis est panis. Obiicitur quia totum omogenium habpartes vnius nature. poenitentia autem non habet partes vnius naturie et conformis. nam poenitentia continet contritionem: confessionem et satisfactionem quae stint diuersa secundum formam

5

¶ Item partes integrales constituen tes aliquod totum siue omogeneum siue et etherogeneum non sunt simul. ergo etc. Quod autem nosint subiectiue. viqui etur quia tota natura totius vniuersalis saluatur in qualibet parte. Unde ratio tota animalis est in homine. Sed contritio non est tota et perfecta poenitentia necc confessio. ergo non sunt stuibiectiue. Item numeratis partibus subiectiuis numeratur totum si iste sunt partes penitentie subiectiue cum sint tres: sunt tres poenitentie. autem ergo poenitentie tres virtutes aat tria sacramenta quorum vtrumque falsum et Respondet scilicet Bonauen. vbi supra quod poenitentia sumitur duplice sie pro poenitentia virtute et pro poententia sacramento. Si loquamur de poenitentia virtute: sic contritio: confessio et satiffactio non sunt partes integrales sed potestatiue. sicut enim ab vna centia plures egrediuntur potentie: sic ab vno habitu plures actus consequuntur. Uirtus enim poenitentie ordinat hominem vt punido se faciat emendam secundum omne forum: et ideo quilibet horumactuum denominationem recipit ab habitu vt penitere dica tur: et sic videtur habere rationem partium subiectiuarum: sed reuera non habent. quia confessio et satisfactio non est poenitentia sed acti egrediens a poenitentia: similiter satisfactio et contritio. Si autem loquamur de poenitntia sacramento sic sunt partes intec. rales quantum ad esse perfectum. Unde rationabiliter loquitur Magister cum dicit quod in perfectione poenitentie tria sunt obsuanda scilicet compuctio cordis: confessio oris: et satisfactio operis. et sic patet quod nullum horum est perfectum sacramentum sine alio. Etsi tu obiicias quod non sunt simul actu: sunt tamen simul voto vel effectu.

6

¶ Ad primum argumentum dicendum quod non sequitur si peccatum est simplex quodetiam remedium sit simplex. Iuste enim legislator poteo statuere multas partiales penas corrsndere tamquam vindictam integram vni peccato

7

¶ Ad alia argumenta responsio patet ex supraedictis. Sed Sco. clarius declarat in. iiii. di xiiii. quod tria praedicta non sunt partes poenitenti virtutis: quia poenitenta en habitus permanens. contritio aut confessio et satisfactio habent esse in fieri. permanens autem non constat ex partibus habentibus esse in fieri: sed bene possunt poni partes actus imperati a ponitenti vitr tute. Nam poententia virtus est quaedamprticularis iusticia habitualiter inclinans ad infligendum sibi voluntarie penam vindicatiuam proprii peccati cuius proprius actus elicitus est quoddam velle imperatiuum pene vt vindicantis culpam. effectus autem illius actus eliciti est aliquis actus imperatus. non enim potest voluntas per actum volendi imperare penam nisi prius imperando causm pene: quia passiones non sunt in potestate voluntatis nisi mediantibus actibus. Unde sicut iusticia commutatiua vniuersaliter respicit equalitatem secundum rectam rationem: hoc modo iusticia punitiua quae est quaedam commutatiua in punitione respicit penam equalem. Et hoc secundum rectam rationem illius le gis secundum quam ipsa est vindicatiua. Lex autem ista secundum quam poenitentia virtus est vidicatiua dictat culpam debere ordinari: et per penam intrinsecam tristicie. et per penam extrin secam duplicem scilicet veecundie et afflictionis corporalis: sicut colligitur ex diuersis scripturis quae continent legem istam. ergo istapena quae corrstondet culpe integratur ex talibus penis. Et similiter causa proxima istius pene opertet quod integretur ex causs propriis istarum penarum. causa autem propria interior tristicie est detestatio seu nolitio peccatia se commissi praesupponens considerationem eius. Iste igitur actus qui est causa proxima tristicie dicitur contritio. Secundus actus qui est causa proxima erumbescentie dicitur confessio vbi peccatum occultum propalatur homini. Caum vero propria tertie pene est opus laboriosum seu penale Ista igitur tria sunt partes vnius cause sufficientis proxime respectu pene condigne peccato seu actus imperati a poenitentia virtute. nullo autem modo sunt partes poenitentie sacramenti quae est absolutio sacerdotis facta certis verbis. vt dictum est supra Absolutio. Huius autem nulla pars est contritio quae est quoddam speciale in anima neque confessio: quia nihil est ipsius sententie sacerdotis: sed est actus rei se accusantis: neque satisfactio: sed sequitur istam absolutionem sacramealem. Hec tamen tria ad sacramentum poenitentie ad hoc vt digne recipiatur requiruntur vt prima vel sequentia. Simpliciter enim requiritur confessio: quia sacerdos non absoluit arbitrarie nisi reus prius accusatus in foro illo. non est etiam vtilis ista ab solutio nisi in confitente praecedat aliqua contritio vel attri tio seu displicentia aliqua quae virtute absolutionis fit contritio. Satisfactio autem debet sequi sacramentum poenitentie ad hoc vt habeat efficaciam. et hoc in re vel in voto nisi iudex posset perpendere penas istas praecedentes esse sufficientes ad totalis pene solutionem. Ista enim sententia sacerdotis sic absoluit a debito pene eterne: quod tantum ligat ad solutionem pene temporalis.

3

8

¶ Utrum contritio sit dolor pro pecacato voluntarie assumptus: Arguitur quod non: quia sicut vere penitentem necesse est dolere: ita et opor tet pudere. ergo pudor est de penitentia. sed non est confessio nec satisfactio. ergo est contritio. Item in penitentia non tantum est dolere: verum etiam gaudere sicut dicit Magister vbi supra. Cum gaudio de bet facere immortalis futurus que faceret pro differenda morte moriturus. et Augu. peccator depeccanto doleat et de dolore gaudeat. ergo quemadmodum contritio dicitur dolor: ita debet dici gaudium. Item quod contritio non sit dolor. videtur quia sicut dicit Aug. xiiii. de ciui. dei. Dolor est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt. ergo etc. Sd comtritio est dissensio a peccatis quae nobis noletibus accidunt ergo etc. Si dicas quod peccata prius sunt placita et volita post autem displicent et non sunt volita. et pro illo tempore est dolor

9

¶ Contra. dolor est ex coniunctimone disconuenietis ergo ab opposito ex dissensu disconuenientie non est dolor sed gaudium. ergo si peccata displicent et per contritionem dissentit quis a peccatis: videtur quod non dolor sed gaudium est contritie Item contritus dolet de peccato aute ergo quia vult ipsum esse factum autm quia non vult. Si quia vult cum factum sit tunc euenit quod vult. Si quia non vult: sed omnis voluntas est indiscreta quae appetit impossibile et refugit necessarium: ergo cum volutas contriti non sit talis: patet etc. Si dicas quod verum est de voluntate absoluta sed non de velleitate et talis est contritio.

10

¶ Contra. contritus habet voluntatem a virtute et gratia informatam. sed omnis talis consistit in plenoconsensu: ergo voluntas contriti non est vellcitas sed plenavoluntas: et ita nulla est ista

11

¶ In contrarium est Ambro. qui dicit quod poenitentia est commissa deflere. Respondetur secundum sanctum Bonauen. dist. quae supr. ar. i. q. i. Quod sicut peccatum perpetratur per consensum sic econtra destruitur per dis. sensum voluntatis rationalis. Et quia dissensus ab ea re quam impossibile: est non esse generat dolorem. ideo contritio est dolor per essentiam. Sed dolor dicitur dupliciter. vno modo ipse dissensus voluntatis: alio modo passio resultans in sentientem ex illo dis. sensu per quam prorumpit homo in lachrymas. et ille dissensus est de essentia contritionis. sed illa passio est effectus eius. Quod ergo obiicitur quod sit pudor et gaudium sicut et dolor. Dicendum quod pudor consequitur ad illum dissensum secundum quod dissentit a peccato tanquam a turpi. Consequitur etiam gaudium secundum quod ex illo disensu sentit se elongari a peccato. immediatius autem consequitur passio que est dolor. Nam ipse dissensus vehemens a re quam nolumus esse et tamen est: immediate dolorem generat: quia dissensus. sed quia a turpi pudore: ab illo elongat gaudium

12

¶ Ad illud quod obiicitur quod peccatum nobis nolentibus accidit Dicendum est quod peccatum est voluntarium quo ad delectationem sed non voluntarium ratione malicie et deformitatis et pene. Sed illud non soluit: quia dolor non tantum est de de formitate imo etiam de delectatione. ideo dicendum quod in hoc quod doleat sufficit quod illud de quo dolet sit nolitum pro tempore in quo dolet. tamen opertet quod pro omni tempore. Et quod in contrarium ac ducit quod dissensus a re disconuenienti generat gaudium verum est quando est tantum dissensus vtputa cum refugit ne faciat peccatum non dolet sed gaudet. Sed quando est dissensus cum coniunctione tunc est dolor: et ita est in contritione. quia nollet peccasse et tamen necessa rium est ipsum peccasse.

13

¶ Ad illud quod obiicitur quod contritus vult impossibile Dicendum quod velleitate vult non voluntate absoluta. sicut aliquis ex pietate de illo qui mortuus est vellet quod viueret. Et quod obiicit quod virtus est in pleno consensu. Dicendum quod consensus semiplenus aut est propter defectum voluntatis: sicut pigervult et non vult. et talis velleitas non est gratiae sed pigricie. Aut est propter defectum voliti: quia non est natum eligi cum sit impossibile. et talis bene est a virtute: vt patet in pietate. et hoc est plenus consensus a parte voluntatis: quia reflectitur voluntas supra se et vltra se sic velle

14

¶ Sed diceres. Quare magis denomina nomine contritionis: et quae conuenientia doloris ad contritionem: Dicunt aliqui quod ideo hoc nomine censetur. quia set cut vnguentum sanatiuum conficitur ex multis herbit in mortario contritis: sic vnguentum compunctionies conficitur ex herbis peccatorum quae nate sunt in terranostra cum conteruntur in mortariolo conscientie. Ita vt detur Berand. super Cantur. dicere. sed tunc ab hac contritione non diceretur homo contritus sed conterens. Ideo addendum est quod in contritione tria sunt attendenda scilicet quia conteritur: a quo conteritur: et ad quid contritio terminatur. Qoa conteritur est cor peccatoris quod est tanquam vas fictile repletum veneno peccati. iuxta illud Deut. xxxii. Feldraconum vinum eorum

15

¶ A quo conteritur est duplex molavna superior sursum eleuans: alia mola deorsum deprimes. Eleuans est spes venie veniens ex considera tione diuine misericordie. Deprimens mola est timo. pene veniens ex consideratione diuine iusticie. De his molis dicitur Deut. xxiiii. Non accipies loco pigneris superiorem et inferiorem molam. Illud vas ideo conteritur vt emollescat: quia durum est. Cor enim durum male habebit in nouissimo. Uel melius: vt peccati delectatio totaliter effundatur. ideo dicitur contritio: non fractio. quia fractio est in maiores partes: contritio in minores Et quando maiores partes est fractio: sapor aliquo moremanet. vt autem non remaneat sapor nec venenum ie in partes minimas conteritur. et hec delectatio totali remouetur per penam eternam et etiam per gratiam. et ideo vtro bique contritio. Et in pena eterna secundum illud Eccli. xi. vii. Conteretur cum delinquente delictum. Et per gratial. Psalmi. Corcontritum et humiliatum etc. sec aliter et aliter. quia ibi conteritur in puluerem non vt aliud vas fiat. quia de impiis dicitur. Non sic impii: sed tanquam puluis etc. Sed in contritione gratie est contritio ad generandum vas nouum per humorem gratie et lachrymarum: et ideo recte dicitur contritio non attritio. quia partium terrarum est vnio vt fiat in honorem: secundum illud de Paulo. Uas electionis est mihi Actuum. ix. et. ii. Corum. ii Siquis emundauerit se ab his erit vas in honorem etc. Petrus auitem de tharantur. illam differentiam dicit inter at tritonem et contritionem Sicut in materialibus dirum dicitur quod non cedit tactui. Frangi dicitur quod per aliquod agens in partes magnas diuiditur. Conterivero quando in partes minimas redigitur. Ita meta phorice cor hominis durum dicitur quamdiu diuine in spirationi tanquam manui tangenti non cedit sed obuat dum in affectu peccati moratur. Frangi vero dicitur quando a proposito resistere incipit quamuis non totali conuertatur. Conteri vero dicitur quando affectus peccati secundum omnem sui partem in eo totaliter destruitur. et hoc fit quando voluntas perfecte abeffectu peccati resilit. vnde talis resilitio totalis ipsius affectus qe peccato dicitur contritio. et est plena detestatio pecati. et sic contritio aliquando dicitur peccati detestatio. aliquando eiusdem displicentia. Displicentia autem sumitur a docto ribus pro actu nolitionis. quandoque vero pro passione tristicie consequente. Unde propter praemissa contritio recte dicitur dolor pro peccatis voluntarie assumptus cum proposito confitendiet satisfaciendi.

4

16

¶ Utrum attritio possit fieri contritio Arguitur quod sic: quia contritio differt ab attritione: sicut formatum et informe. Sed fides informis eadem formata charitate efficitur. sic igitur et attritio potest fieri contritio. Item secundo. motus vnus numero veniendi ad ecclesiam qui a principio est informis. aliquando gratia adueniente formatur. a simili motus attritionis procedens continuatus vsque ad gratiae aduentum formabitur.

17

¶ In contrarium ar guitur sic. Quorum principia sunt omnino diuersa illorum non potest fieri aliud. Sed attritionis principium est timor seruilis. Contritionis est timor initialis. igitur etc. Respondetur quod hic sunt duo modi dicendi. Unus Scoti et ipsum scquentium quod attritio potesti fieri contritio. Nam vt dicunt. peccator potest ex natura libus et communi dei influentia vt consideret peccatum commissum prout est offensiuum dei: et contra legem diuinam factum: et vt auersiuum a deo: et vt impeditiuum praemii eterni: et inductiuum eterni supplicii. et sub multis talibus rationibus potest voluntas ipsum peccatum sub aliqua illarum rationum sic consideratum detestari: et ille motus detestationis potest continuari et potest intendi ante grtie infusionem. Potest etiam illa detestatio esse totaliter bene circumstantionata debitis circumstantiis moralibus Non est enim verisimile quod necesse sit propter peccatum adhuc imminens actum quemcumque tunc commissum esse defectiuum in aliqua circumstantia morali. Ista ergo totus motus detestationis dicitur attritio: et est dis positio siue meritum de congruo ad delactionem peccati mortalis: que deletio sequitur secundum modum loquendi Scoti in vltimo instanti alicuius temporis per quod tempus durauit illa attritio siue detestatio: et in instanti vsque ad quod deus determinauit attritionem debe re durare ad hoc vt sit meritum de congruo ad iuistificationem infunditur gratia: et tunc simpliciter deletur peccatum. Et si illa peccati detestatio que an gratiae infussonem fuit informis: et dicebatur attritio. continuatur per illud instans in quo gratia infunditur et manet eadem in esse nature et moris sicut prius: tunc ipsa fit contritio: quia in illo instanti concomitatur gratia per quam idem actus prius informis tunc dicitur formatus quia habet secum charitatem quae est forma eius: et ita actus ille detestationis qui ante gratiae infusionem fuit attritio: tunc propter aduentum gratiae est contritio. Et ista est communior et rationabilior vt probant argimenta.

18

¶ Ad argumentum vero in oppositum Respondetur quod mi ti sunt actus intellectus et voluntatis mouentes ad icipiendum et perficiendum veram et sufficientem attritionem quae de congruo fit meritum iustificationis. Alia est positio aliorum dicentium quod attritio est detestatio procedens ex solo timore seruili: quia ex timore pene eterne quam timet sibi infligipro peccatis vel ex aliquo tali et non ex amore dei aut iusticie et illius detestationis que est attritio: finis est proprium commodum scilicet uasio pene eterne. Et est attritio Aliquando dicitur detestatio peccati non sufficiens. vt cum quis detestatur aliqua praeterita peccata sed nondum omnia. quia aliqua adhuc placent. Aut si detestatur omnia praeterita: non tamen habet adhuc plenariam voluntatem cauendi futu ra peccata et circumstantias peccatorum. et talis attritio non tollit peccata mortalia: sed stat cum eis. imo est aliquando per se culpa: vt cum est circumstantionata aliqua circumstantia indebita: vt cum circumstantia indebiti finis. nec tunc meretur iustificationem sed magis penam Sed contritio est detestatio peccati ex amore dei. et finis contritionis est deus et bonum iusticie. et sic in omni contritione opertet esse motum voluntatis qui est detestatio peccatorumomnum mortalium inquantum sunt offensa dei. Et oportet esse motum voluntatis in deum per ipsius dilectione super omnia: alias ipse contritus non detestaretur peccata propter deum finaliter Sed vt illi dicunt talis motus dilectionis dci superomnia non potest esse sine gratia. et ita illa tria simul requirum tur scilicet Actus detestationis peccati actualis. dei dilectioet gratia. Et sic in instanti in quo voluntas ex actuali dilectione dei super omnia elicit detestationem peccatorum propter deum finaliter deus infundit gratiam et delet mortalem culpam. Ex his patet secundum illam viam quod attritio nunquam fit contritio: quia non differunt solum penes formatum et informe. imo aliqua attritio vt male circumstantionata non potest formari gratia cum sit viciosa. Sed differunt specie quia earum principia ex quibus oriuntur differunt spescilicet timor seruilis qui est principium illius male circumstantionate detestationis peccati quam illi vocant attritionem et amor dei actualis qui est illius bene circumstantionate detestationis quae est contritio propter aduentum gratiae. Habent etiam attritio et contritio fines totaliter distinctos. vna commodum proprium: alia honorem dei. Et iste due vie non differunt inter se quo ad contritionem sed concordant per omnia. Quo ad attritionem vero discordant praiemo in hoc quod actum detestationis perfecte circumstantio natum circumstantiis moralibus. vel saltem non circum stantionatum aliqua mala circumstantia dicit esse attritionem ante gratiae infusionem: et illum aliquando continuari inclusine vsque ad instans infusionis gratiae et sic ipsum tunc formari a charitate et fieri contritionem. Secunda vero dicit attritionem esse detestationem peccati male citcumstantionatam. et quod ideo non possit stare cum contritio ne nec possit formari charitate sicut nec timor seruilis potest stare cum amore dei. Non enim intrat amor dei nisi exeat timor seruilis: sicut Augustinus exemplificat de sancta et filo. Secundo in hoc differunt: quia secunda dicit quod in instanti in quo voluntas elicitr detestationem bene conditionatam datur gratia et deletur culpa. Prima vero dicit quod hoc non oportet: sed si attritio est bene circumstantionata: vt quia est detestatio propter deum adhuc requiritur continuatio illius attritionis per tempus antequam detur gratia et dimittatur culpa. et aliquando requiritur maior: aliquando minor secundum exigentiam magnitudinis et multitudinis peccatorum. et talis peccatorum detestatio ad certum instans continuata est secundum dei ordinationem dispositio preuia et meritum de congruo ad gratie infusionem. Tertio dicuntur illi de secunda via quod detestatio peccatorum bene circumstantionata quanotumcumque parua sit autem remissa sufficit ad tollendum quantumcumque magnum onus pecatorum: quia secundum eos talis semper est informata charitate que nullum mortale compatitur. Sed prima dicit aliter scilicet quod plura peccata et maiora requirunt maiorem et sanguorem attritionem praeuiam quam pauciora. et sic ambe positiones possunt sustineri: prima tantum verior.

5

19

¶ Utrum contritiosit in genere moris: Respondet san. Bonauen. vbi supra. q. ii. Quod circa hoc triplex fuit opinio. Quedam quod contritio est motus liar. informati gratia non virtute propter quod est expulsiua peccati. Alia quod est motus omnium virtutum: quia contra omnia peccata. Tertia quod est motus virtutis specialis scilicet ponitentie Et habent iste opiniones ortum ab opinionibus de penitentia: quia quidam dicebant quod poenitentia esset gratia: quidam quod virtus generalis: quidam quod specialis. Sed est virtus specialis cuius motus est peccatum commissum detesta. ri ad emendam: et hoc est confiteri. Dicendum ergo quod contri tio est motus specialis virtutis scilicet ptuie: et poenitentia est subiusticia. et sic patet.

6

20

¶ Utrum de omni autem solo actualipeccato debeat esse contritio: Arguitur quod non: quia etiam deoriginali peccato est conterendum. igitur etc. Anes patet: quia de actuali conterimur inquantum est quedam deformitas in eo. sed etiam in originali peccato est deformitas. igitur de eadem etiam est conterendum. Item de penis etiam est conterendum. igitur non solum de peccatis. Anes patet per Augu. dicentem: quod penitens debet dolere de hoc quod virtute se privauit. priuatio autem virtutis est quedam pena. igitur etc.

21

¶ In contrarium quod contritio tantum sit de peccato actu ali patet per diffinitionem contritionis que est dete statio peccati commissi: Respondetur secundum san. Tho. quod contritio solum habenda est de peccato actualimortali. Cuius dat talem rationem: quia inquit omnis mortalis culpa ex hoc contingit quod voluntas legi dei non cedit ei obediendo et se ci conformando sed ei resistit. Et quia in omni peccato mortali est duricia voluntatis non credentis legi dei ideo oportet quod comminuatur totaliter. Petrus vel rto de Tharan. dicit quod in omni peccato mortali est actualis auersio voluntatis a deo: ideo cum contraria curentur contrariis oportet quod in omni remissione peccati mortalis sit actualis auersio a peccato et conuersio ad deum quod fit solum per detestationem peccati propter deum: et illa vocatur contritio

22

¶ Ad argumentum primum dicit sanctus Thomabs quod contritio est dolor respiciens voluntatis duriciam: et eam quodammo do comminuens: ideo de illis proprie potest esse que ex duricia nostre voluntatis proueniunt. Et quia originale peccatum non est nostra voluntate introductum sed ex viciate nature origine comtractum: ideo de ipso non potest esse contritio sed aliqualis displicentia.

23

¶ Ad secundum dicit quod licet de penis possit esse aliqualis dolor aut displicentia: non tamen contritio proprie ex quo contritio est dete¬ statio peccatorum per nos commissorum. Potest tamen esse talis dolor principium contritionis: sicut cum quis mouetur ad dolendum de aliquo propter malum inde secutum: sic potest esse de amissione virtutum.

7

24

¶ Utrum dolor contritionis debeat esse maximus: Arguitur quod non opertet maiorem dolorem esse quam de aliqua re temporali. quia sicut albius est quod est nigro impermixtius. ergo maior est dolor qui minus habet de gaudio. Sed dolor contritionis est mixtus gaudio: alius sine aliquo gaudio est quandoque ergo est maior. Item dolendum est de eo quod recuperari no potest quam de eo quod potest. sed amissio filii non potest recuperari. Amissio vero dei in penitente est recuperanda. ergo etc.

25

¶ In contrarium dicit Aug. xxi. de ciui. dei. Necesse inquit est vt tantum vrat dolor quantum heserat amor. ergo si dolet plus des amissione rei temporalis quam de amissione dei per culpam. plus ergo diligit rem temporalem quam deum: sed nullus talis vere penitet. ergo dolor contritionis debet esse maximus secundum quod dicitur Hiere. vi. Luctum vnigeniti fac tibi. Respondetur secundum san. Tho. et Bonauen. vbi supra. ar. ii. q. i. quod duplex est dolor. Unus in voluntate qui non est aliud quam peccati displicentia: et iste debet esse maximus in genere i est in comparatione ad alios dolores omnium temporalium. vnde casuin quo contingeret vel committere peccatum mortale: vel incurrere danum temporalium aut mortem quilibet tenetur magis eligere penam quam peccare vel peccasse. non debet tameun secundum san. Tho. in quol. descendere in speciali ad hanc penam: imo stulte facit quie seipsum in hoc solicitat. Secundus vero dolor est in sensualitate qui causatur ex primo dolore: vel secundum nceitatem nature ex motu superiorum virium quem sequuntur inferiores: vel secundum electionem prout voluntas excitat dolorem illum: et sic non est necese quod dolor ille sit maximus: imo nec etiam est necesse dolere isto modo. quia talis dolor sensualitatis non est totaliter in potestate voluntatis. Si ergo quaeritur. vtrum dolorem contritionis necceesit esem maximum: si dicatur de dolore sensualitatis: manifestum est quod non. Si de displicentia rationis dicendum quod sic Ad primum argumentum dicendum quod dolor contritionis quando est in anima bene disposita valde magnus est: et gaudium mitigat dolorem et intendit. ideo enim dolet quia vult dolere: et quanto magis appetit dolere tanto magis dolet. et quanto videt se magis dolere: tanto magis gaudet.

26

¶ Ad secundum dicendum quod hoc etiam mitigat dolorem vt dobr contriti non sit cum desperatione sed cum spe: tamen quia contritus de se non sperat quantum est de se: ita se affligit dolore ac si omnino perdidisset. respirat tantum in misericordia dei. et sic magis est dolendum de re irrecuperabili ceteris paribus et non simpliciter. et sic patet responsio.

8

27

¶ Utrum in dolore contritionis possit sse excessus: Arguitur quod sic: quia in contritione dolor est passio: sed omnis passio in re corporali facta potest magis et ma gis intendere: et per suam intensionem potest: nducere mortem et quae mortem inducit est superflua. ergo conc.

28

¶ In contrarium arguitur sic. Quantum diligenda est alicuius bosil praesentia tantum est detestanda eus absentia. Sed deum non potest aliquis nimis ama re et appetere. ergo peccatum quod est a deo separatiuum non potest nimis detestari. Respondetur scunsilice Bona. vbi supra. q. ii quod in contritione est dolor prout est displicentia voluntatis rationalis. et est dolor passio redundans in sensualitatem. Quantum ergo ad displicentiam rationis conceditur quod non potest esse contritio nimia: quia peccatum nulli potest displicere nis inquantum peccatum Quantum autem ad passionem redundantem in sensualitatem vix aut nunquam est nimia. quia cum posset esse tantus dolorve humana infirmitas non posset sufferre sine magoa de trimento: et tunc temperandus esset. Sed si quis non temporaret quia non aduerteret: et caperetur a feruorem: in tali casu non peccaret: quia daret cam rei licite. Si autem aduerterit pbet temporare

29

¶ Ad argumentum dicendum quod procedit de contritione secundum quod nominat dolor passionem: non ipsum motum displicentie peccati.

9

30

¶ Utrum homo debeat semper conteri. Arguitur quod sic. quia Aug. de poenitentia dicit. Seper doleat et de polore gaudeat: et propterea vbi dolor finitur: ibi deficit poenitentia. si poenitentia finitur quid relinquitur de venia. tandiugaudeat et speret de gatia quamdiu sustentatur a poenitentia. semper gitur daebet homo penitere.

31

¶ In contrarium arguitur: quia dolorest ex praesentia disconuenietis. sed contingit peccatum amotum esse ab anima secundum se et secundum suum effectu: ergo non est ibi aliquid quod generet dolorem: ergo non semper est dolendum. Respondet scilicet Bona. vbi supra. q. ii quod sicut dicit Hugo. Cum deus absoluit hominicem a culpa: ligat eum viclulsto perpetue detestationis. tenetur eni semper malum quod fecit detestari. sed quia tentio talis est praecepti affirmatiui quod semper obligat sed non ad semper ideo semper tenetur conteri. sed non ad semper: sed pro loco et tempore videlicet cum recogitat mala sua quibus offendit deum. Et his patet responsio ad argumenta sufficientur. Unde est duplex detestatio scu contritio peccati. Quedam in habitu. et ad hanc tenetur etiam post peccati perfectam remissionem: vt patuit supra ex dictis Hugonis. Quedam est in actu. et ad hanc non tenetur semper: sed pro loco et tempore. Dicit tamen sanctus Tho. in. iiii. di. xviii. quod non sufficit contritio generalis quando homo specialiter peccata sua habet in memoria quae sibi adhuc non sunt remissa: sed opertet quod sit specialis de ipsis. postquam autem sunt remissa sufficit generalis: intellige de mortalibus. quia de venialibus non est de necessitate habere contritionem.

32

¶ Notandum quod dicit Henri. de gan. in quodlis. quod circa peccatum possunt considerari Primo substantia actus. Secundo aliquod bonum quod inde euenit: puta filium generatum ex adulterio.

33

¶ Tertio inordinatio actus ipius adulterii. Non tenetur ergo homo dolere de substantia actus neque de bono secuto ex eo: sed solum de inordinatione actus. Et ideo licet homo non possit dolere de delectatione quam habuit: nec de filio generato: nihilominus non est extra statum salutis. sed sufficit dolere quod talem delectationem habuit et filiu ex inordinato modo et cum offensa dei.

34

¶ Ad argumentum bicendum quod non tantum gaudere debet imo etiam alia cogitare. Nec Augustinus. dicere vult quod teneatur semperin omni instanti sed quod semper teneatur pro loco et tempore: ita quod volun. tas conterendi semper sit in habitu: sed non semper in actu.

10

35

¶ Utrum homo teneatur conteri statim commisso mortali: Respondetur secundum Petrum de pal. in. iiii. quod non. quia sicut preceptum de olectone deti quantum ad actum interiorem non senps pbligat: sed solum quando materia occurreret practice non speculatiue scilicet cum consideratur deus vt diligendus vel non diligendus tenetur homo iudicare vt diligendum et diligere. Sic et peccatum mortale commissum si menti occurrit practice: vel vt materia delectationis vel detestationis tenetur homo iudicare detestandum et detestari. Unde sanctus Bonauen. in i. dist. vlti. quando locus et tempus est conterendi: dicit quod quando dominus visitat talem interiori locutione vel exteriori praedicatione: vel aliquo tali in quo est oportunitas redeundi ad cor. vnde si tunc negligat incidit in contems ptum et omissionis peccatum. Alexam. vero de Ales intractatu de negligentia dicit: quod quando peccator cogitat de peccato suo quod sit tantum malum et graue: et conuertitur super ipsum et excitatur a gratia dei ad conuertendum: quia hoc modo excitat eum quando facit peccatorem cogitare depeccato suo: tunc tenetur actu dolere de illo. Et si non dolet et conteratur tunc peccat per negligentiam et innouat aliquod peccatum quod est negligentia mortalis. Hec ille.

11

36

¶ Utrum remissio culpe vel expiulsio et gratie infusio vna sint mutatio: Respondetur secundum Guil. in. iiii. dist. xx. quod ista questio ex his tripus absoluitur. Primum quod non debet dici expulsio culpe que nulla est post actum: sed debet dici remissi o culpe: quia obligatio ad penam eternam remouetur. Secundum quod infusio gratiae et remotio culpe non sunt simpliciter vna mutatio. Tum primo: quia vna in fusio gratie sufficit ad remouendas multas obligationes. vt patet in illo qui offendit in multis et postea conteritur. Tum secundo: quia potest esse infusio gratiae sine remissione culpe. vt patet in angelis: et potest esse remissio culpe sine gre infusione de potentia dei absoluta. Tum tertio: quia non est oppositio formalis inter peccatum mortale et gratiam. quia tunc sicut voluntas creata potest super esse vnius: ita posset super non esse alterius sicut patet in aliis inconpossibilibus. non est autem vnica mutatio simpliciter nisi inter talia quorum vnum se habet vt terminus a quo reliquum vt terminus ad quem. Et patet etiam quia vnica mutatio non est ad forma positiuam nisi a propria priuatione. multe autem sunt culpe termini a quo Tertium quod remissio culpe et infusio gratie non sunt bue mutationes. patet: quia infusio gratie bene est realis sed remissio culpe nequit: quia solum remouet obligationem ad penam eternam que non est nisi respectus rationis fundatus a diuina voluntate in obi iecto volito vt volitum est: et ita remissio culpe non dicit nisi mutationem ab obligato ad non obligatum non tantum mutationem. et inquantum huiusmodi nihil est realeSi dicas quod est mutatio ab obligato ad non obligatum. Dicndum breviter quod opertet: quia ab eterno diuina voluntas habuit. Uerbi gratia. Sortes obligatum pro a non obligatum pro bet et in signo permanenti. quia apud deum nulla est mutatio: ideo patet quod non sequitur: tamen de praesenti de potentia ordinata non remittitur nisi gratia detur: et ita est mutatio realis a parte gratificati. et obiicias contra hoc per hoc quod dicit Augu. de vera et falsa poenitentia. Dolendum non solum quia peccauit: sed quia virtute se priuauit. et ita sunt duo motus. Dicendum quod verum est quod sunt duo motus. vnus a gratia ad peccatum. alius ad gratiam: sed non est simile de remissione et gratia. quia post peccatum factum in anima nihil remanet nisi obligatio ad eternam penam. Unde patert quod sine causa san. Tho. in. iiii. xvii. dist. ar. iiii. q. i. Et Rich. eadem dist. art. iiii. q. iiii. in ista materia ponderant argumentum a priori et posteriori. Quid enim est culpam remitti de potentia ordinata nisi gratiam esse ad minus in mutatione vera: sicut quid est tenebras expelli nisi lucem esse praesentem.

12

37

¶ Utrum vnum veniale peccatum possit dimitti non dimissis aliis peccatis: Arguitur quod non quia ei qui displicet deo non dimittitur peccatum: sed peccatum veniale displicet deo. igitur et peccator ratione peccati. quare quamdiu manet vnum eorum tadiu manent omnia alia.

38

¶ In oppositum est communis doctorum doctrina. Respondetur secundum san. Tho. quod existenti in pluribus mortalibus nunquam dimittitur vnum sine alio: imo quamdiuhomo est in mortali tandiu nullum veniale illi dimittitur. quia quamdiu est in mortali homo: tandiu est sine gratia: et est inimicus deo. ergo illi sine gratia non remittit non quod ad remissionem venialis requiratur noue gratiae infusio: sed praesupponit gratiam habita in prasenti. Unde peccata mortalia sepe dimittuntur non dimissis venialibus. deinde vnum veniale potest remitti sine alio Potest enim aliquis conteri de aliquo veniali: qui tamen actu hapeat aliquod veniale quod illi non displicet. et tale non. dinittitur ex quo adheret voluntati. et sic venialia possunt stare cum gria. Unde ad deletionem mortalium et venialium requiritur multiplex differentia. Nam ad delactionem mortalium requiritur praemeditatio diligens: et distincta omnium quae memorie occurrunt. Sed hoc non requiritur ad deletionem venialium. Potest enim remitti per generasem detestationem ita quod de nullo eorum in particulari cogitet actu. Impossibile enim est homini vt memoretur omnium venialium que in septimana commisit: aut etiam vna die.

39

¶ Secundo ad remissionem mortalium talis detestatioe requiritur quod nullum placeat: alias non remittitur aliquod eorum. non sic autem de veniali: sed alia remitti possunt pter id quod actu placet

40

¶ Tertio ad deletionem mortalium requirtur specialis contritio. sed ad deletionem venialium sufficit actus charitate informatus. Et ideo praeter contritionem specialem de eis multa sunt remedia ptra peccata venialia: vt aspersio aque benedicte omnis acramentalis confessio: benedictio episcopalis: generalis confessio: tunsio pectoris: compassio aliene miserie: re missio alterius delicti: omnium sacramentorum digna susceprio: oratio dominica. elemosynarum largitio. Si queras quomodo adiuuant

41

¶ Respondet sanctus Bonauentura vbi supra distinc. xxi. quod in talibus vt in plurimum est humiliatio et deuotio que est gratia informans repugnans veniali peccato quod feruorem et deuotionem diminuit

42

¶ Ad ar gumentum respondet sanctus Tho. quod peccatum mortale ita deo displicet quod etiam facit ipsum peccatorem despicabilem inquantum sibi aufert pulcritudinem sue gratie quam deus in ipso amat sed peccatum veniale quamuis deo displiceat: quia inordinatum: non tamen facit peccantem deo despicabilem: quia non priuat eum charitate.

13

43

¶ Utrum peccata venialia possint deleri sine gratia: Arguitur quod sic: quia omnis culpa est remissa omnino punita quando ipsa exigit: sed peccato veniali debetur pena temporalis. penam autem temporalem est possibile inferri extra gratiam: ergo sine gratia debetur. Item morbis paruis natura non indiget medicina: sed solum quando morbus magnificatus est. sed venialia non prosternunt naturam imo dimittunt eam in suo vigore. ergo praeter medicinam gratiae potest per naturam veniale curari. Contra hoc dicit Aug. xxi. de ciui. dei. nec magna nec parua possunt nobis dimitti nisi nos dimiserimus debitoribus nostris: hoc non est ob aliud nisi quia dum homo non dimittit semper est in peccato ergo nullum peccatum potest dimitti quamdiu est in mortali. Respondetur secundum san. Bonauen. in. iiii. dis. xxi. ar. i q. i. quod aliquorum positio fuit quod venialia sine gratia gratumfaciente deleri possint per gratiam gratis datam pro eo quod veniale peccatum non repugnat gratiae gratum facienti sed gratis date: nec offendit maiestatem diuinam: quia ibi non diligitur aliquid supra deum: sed aliquantulum inordinate sub deo. Et ideo licet mortale potest deleri per gratiam. quia ei repugnat: sic veniale per gratiam gratis datam Sed hec positio a veritate deuiat. omne enim peccatum coipso quod peccatum est aliquo modo animam defedat: et aliquo modo ipsam deordinat. et necesse est quod aliquo modo deo displiceat. quoniam igitur nota displicentie minima quae esse posset sine habitu qui reducit ad complacentiam: et ad amiciciam auferri non potest. tenendum est omnino de omni peccato generaliter quod nullum sanatur sine gratia et dicunt sancti et scripture quod gratia est necessaria ad salutem.

44

¶ Ad primum argumentum quod obiicitur quod sufficiens punitio absoluit a culpa. Dicendum quod si intelligatur in facie hominum qui iudicant secundum exteriora potest habere veritatem. Sed in facie dei qui considerat interiorem decorem imaginis sue quantacumque sit pena non potest soluere peccatorem nisi interior deformitas remoueatur que fit per gratiam. Scotus tantum in. iiii. dis. xx. tenet et rationabiliter quod in inferno sine gratia remittitur veniale vt infra patebit.

45

¶ Ad secundm dicendum quod natura in paruis non indiget medicina quando habet in se fundamentum sanitatis id est virtutes naturales regentes complexionem et expellentes nociua. Regimen autem spirituale est gratia gratum faciens. et ideo corrupta vi naturali non potest deleri morbus spiritualis etiam paruus etc.

14

46

¶ Utrum quis teneatur de necessitate penitere de veniali: Arguitur quod sic: quia impossibile est intrare in gloriam nisi veniale remittatur: sed veniale est actuale peccatum: et ab illo non iustificatur nisi per penitentiam. ergo necesse est penitere. Item aliquod est veniale quod per consensum fit mortale. ergo aliqua sunt in que tenemur dissentire ne fiant. ergo postquam sunt commissa tenemur dissentire et de eis dolere. ergo et penitere. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra dist. xvi. q. vlti. Quod dupliciter est loqui de morbo peccati venialis. aut in se aut inquantum praebet occasionem periclitandi quam ponit Augu. et Magister in littera. siue per consensum siue per contemptum. Si loquamur de veniali in se: sic non est necesse penitere de veniali: nec penitentia interiori nec exteriori: quoniam veniale non solum in hac vita deletur: verum etiam post mortem Si autem loquamur ratione periculi ad quod ducit quod tenetur homo de aliquibus penitere quoniam aduertit periculum

47

¶ Et ideo notandum quod tria sunt genera venialium:. Quedam ex surreptione. et de his non tenemur penitere nisi de congruo. Quedam ex voluntate cui si consentiatur incidit homo in mortale. et de tali tenetur homo penitere non simpliciter sed in casu siue pro loco et tempore quando recogitat ea ne si consentiat cadat. Quedam autem sunt venialia que per sui multitudinem augent libidinem: sicut illa in que est consensus et deordinatio contra deum. et de talibus tenetur homo penitere ne multiplicentur. et in hoc periculo et discrimini se committat. Et ad talium penitentiam hortatur Augu. ostendens periculum quod est in multitudine venialium: comparans arene: comparans bestiis minutis: comparans guttis multiplicatis: comparans scabiei. Et intelligenda est similitudo quantum ad hec omnia ratione periculi non quod faciunt venialia de se: sed ad quod hominem praeparant. et de his est sanum consilium etiam penam sustinere. sicut Aug. determinat. et magister in littera dicit. Pectus percutiendum et quantalancumque pena sustinenda. Et ieiuniis: orationibus et elemosynis inuigilandum. Unde Augu. in Enchy. ait. De quotidianis brevibus leuibusque peccatis sine quibus hec vita non ducitur quotidiana oratio fidelium satisfacit. eorum enim est dicere Pater noster qui es in celis. delet omnino hec oratio minima et quotidiana peccata. delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta sed prenitendo in melius commutata discedit. vt sicut veraciter dicitur. dimitte nobis debita nostra: ita veraciter dicatur: sicut et nos dimittimus. Ex quibus videtur Augu. dicere quod oratio dominicalis deleat peccata.

48

¶ Sed contra. Solius gratie est delere peccata. ergo etc. Si tu dicas quod quantum ad penam contra non est par pena venialis et mortalis: sed illa est satiffactio pro venialibus non ergo pro mortalibus. Respondet sa. Bonauen. vbi supra in expositione litterali quod ipse loquitur de deletione quantum ad penam. Ualet enim hec oratio contra penam venialis et mortalis: sed plus contra penam debitam veniali quae tota potest remitti in hac oratione si dicatur deuote valet etiam contra penam mortalis sed non tantum: quia hoc non totum remittitur. valet tantum multum non tantum ratione orationis sed etiam elemosyne implicite. et illa est elemosyna praecipua scilicet remittere peccatum proximo. Et ideo dicitur si veraciter dicitur. Dimitte nobis sicut et nos dimittimus. Secundum hoc videtur quod omnis qui habet rancorem in dicendo istam orationem peccet mortaliter quia omnis qui petit sibi dimitti sicut dimittit alii si non dimittit: ex hoc petit sibi peccatum non dimitti. sed quicumque petit sibi peccatum non dimitti peccat mortaliter. ergo videotur quod semper peccat mortaliter quando hanc orationem dicit. Respondet Bonauen. vbi supra quod nullus dicens hanc oratio nem intendit ipsam dicere ad petendum iram: sed potius ad petendum misericordiam. quando ergo dicit illam conditionem non intendit vim conditionis aggrauare: siue sit homo intelligens siue simplex. et ido non est ibi motus contemptus ac per hoc nec nouum peccatum: nihilominus peccatum aggrauatur occasionaliter. Si tu dicas quod tunc deberet abstinere. Dicendum quod adhuc aggrauaretur magis dum ab aliis positionibus saluberrimis corpetentis arceretur. Si dicas tu quod illam deberet dimittere adhuc grauius peccaret dum domini orationem scienter infringeret. et ideo sanum consilium est cuilibet quod in fraterno odio nullatenus perseueret: quia sine dispendio esse non potest Ad primum argumentum dicendum quod verum est quod sine dimissione peccati venialis non potest quis intrare in regnum celorum: tamen potest dimitti in alio seculo.

49

¶ Ad secundum dicendum quod argumentum procedit ratione periculi ad quod disponunt peccata venialia.

15

50

¶ Utrum veniale possit fieri mortale peccatum: Arguitur quod sic: quia venialia per complacentiam comittuntur: sed dicit Aug. quod nihil adeo est veniale quod non fiat mortale dum placet. Item per multitudinem Aug. de pe. quamuis singula non mortali vulnere ferire sentiantur. tamen omnia simul congregata velunt scabies eo quod plura sunt fetent.

51

¶ In contrarium arguitur: quia veniale et mortale specie differunt sed complacentia: eo quod complacentia non mutat specim sed conseruat. ergo vnum per complacentiam non fit alterum. ergo veniale non fit mortale. Item mortale in infini tum excedit veniale. ergo veniale infinities multiplica tum non fit mortale

52

¶ Respondet san. Bonauen. vbi supra. q. ii. Quod triplex est genus venialis peccati. Quoddam enim est ex surreptione: et ideo veniale: quia vitari non potest tunc Quoddam ex cogitatione siue voluntate siue consensu: et ideo veniale: quia non plene consensit homo vt in cogitatione de muliere: et delectatione citra consensum. Quoddam est cum ratione et consensu: sed tamen ideo est veniale quia non est deordinatio contra praeceptum: vt ebrietas et mendacium iocosum

53

¶ Cum igitur queritur. vtrum mortale fiat veniale si in telligat quod hec culpa peressentiam fiat illa nulla est quae stio: quia hoc est impossibile. Si intelligatur quod illud quod alias erat veniale possit esse mortale: vt mendacium iocosum et ebrietas. Dicendum quod quoddam non fit mortale: et quoddam fit mortale per complacentiam

54

¶ Primum igitur veniale quod committitur praeter rationem semper est veniale. Secundo veniale per delectationem circa consensum fit mortale per consensum: et ita per complacentiam secundum quod placitum dicitur consensus plenus. Tertium venia le quod est per delectationem citra deum potest fieri mortale per libidinem magnam sicut mendacium iocosum. et hoc fit mortale secundum placitum secundum quod placitum dicitur plena voluntas. Et quia iteratio actus disponit ad libidinem et conplancentiam: Ideo Aug. dicit quod plura venialia obruunt non per se: sed quia disponunt ad libidinem non dispositione necessitatis sed pronitatis

55

¶ Ad primum argumen¬ tum dicendum quod dictum Augum. est verum quod nullum veniale dum placet scilicet multum supra deum et eius manda tum: nec mortale dum displicet perfecte in contritione.

56

¶ Ad secundum dicendum quod Aug. comparat venialia betiis minutis guttis etc. non quia ipsa in se faciunt naufragium: sed quia ad hoc perducut per accantes. Ex his pacet responsio.

PrevBack to TopNext