Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Filius

1

1

Filius vbi magna relucet diuinitatis amor et charitas erga homines. Nam filius dicitra philos grete quod est amsbr latine. quia naturali ordine amor patris quasi in se in filium et a filio in patrem reciprocatur in diuinis. Propterea dicit Richar. quod spiritus sanctus dicitur amor reciprocus quo pater et filius se diligunt. De hoc amore dicebat christus Ioan. iii. Sic deus dilexit mundum vt filium suum vnigenitum daret vt omnis qui credit etc. Unde secundum Lyram in prologo super Ioannem: de ratione filiationis proprie dicte est quod ibi sit processus viuentis a viuente secundum rationem similitudinis in identitate nature saltem specifica vel in propinquo genere. Quod sic patet. quia in rebus inanimatis quamuis vnus procedat ab alio: sicut ignis ab igne: non tamen ignis productus ab alio igne dicitur eius filius. Similiter ir res non viua procedat a viuente: non inuenitur ibi ratio filiationis. sicut artificatum procedit ab artifice: non tamen dicitur eius filius. Et ideo requiritur quod sit processus viuentis a viuente. Hoc ta men non sufficit nisi sit processus secundum similitudinem nature. quia pediculus procedens ab homi ne non dicitur eius filius. sed ille qui procedit ab eo similis in specie: vel propinquo genere: sicut mulus procedit ab asino et equo: licet non sit similis in specietamen inest in propinquo genere illius speciei etc.

2

¶ Aduertendum tamen quod non est de perfecta ratione filiutionis quod natura specifica in patre et filio numero distinguatur. sed hoc contingit ex imperfectione illius nature que propter sui limitationem in plutibus suppositis esse non potest: vna numero existens in diui nis. Igitur si ponatur verbum distinctum personaliter a principio a quo procedit: sicut veritas rei se habet: Consequenter oportet dicere quod in ipso perfecte inueniatur ratio filiationis. quia deus non solum est viuens: sed vita per essentiam. Et ideo verbum in diuinis necessario procedit a viuente in identi tate nature non solum specifica sed numerali. Et procedit etiam secundum rationem similitudinis. In diuinis autem secundum Augustinum verbum et filius idem sunt.

2

3

¶ Queritur igitur vtrum filius dei christus vere dicatur conceptus de spiritu sancta: Et videtur quod non. Sed illa sanctissima conceptio magis debet appropriari patri. quia potentia dei maxime manifestatur in operatione illa cuitus extrema distant distantia infinita. sed filii dei et creature vnio est infini te distantium. ergo in illa operatione est potissime dinine potentie manifestatio. Potentia autem appropriacur spirituisancto.

4

¶ Sed contra. videtur quod opus conceptionis debet atfribui filio. quia opus conceptionis pertinet ad opus reparationis. sed opus reparationis ad filium. ergo et ipsa conceptio

5

¶ In contrarium tamenest illud Matth. i. Ud enim inea natum est de spiritusancto est. Respondetur secundum Guill. in. iii. di. iiii. quod filii dei conceptio congrue appropriatur spiritui sancto. quia deuotissima conceptio deuotissime debet nominari Sed talis conceptio fuit deuotissima: talia autem atcributa maxime appropriantur spirituisancto. Unde ad excludendum carnalem copulam viri et mulieris: dicitur concipi de spiritu. Secundo ad excludendum feditatem concupiscentie: non solum dicitur de spiritu: sed additur sancto. Tertio ad denotandum amorem intimum beate Marie ad deum. vt sicut mulier ex amore ad virum concipere dicitur. sic Maria ex singulari amo re ad deum: dicitur christum de spiritu sacto concepisse. Hinc Hugo de san. Uicto. Quia inquit enim amor Marie in corde singulariter ardebat. ideo in eius tarne mirabilia faciebat.

6

¶ Notandum etiam secundum sanctum Bonauen. in. iii. dis. iiii. ar. i. q.cic. quod ista vnio sanctissima potest tripliciter considerari. Primo quantum ad vnibilia. Secundo quantum ad modum vnionis. Tertio quantum ad fructum vnionis. Si consideretur quantum ad vnibilia. tunc ibi manifestatur diuina potentia que patri attribuitur. quia maximam requirit potentiam vnire primo vltimum. prout dictum est in argumento. Si autem consideretur quantum ad vnionis modum. sic manifestatur diuina sapientia: que tamsapienter elegit humanum genus reparare: et superbi inimici conculcare astutiam. Si autem tertio consideretur quantum ad vnionis fructum. sic manifestatur dei bonitas maxima: que propter nos se metipsum exinaniuit formam serui accipens. vt dici tur Phil. ii et idem dicit Damasce. lib. suarum sen. Monstratur inquit simul in incarnatione bonitas: iusticia: et sapientia dei. vt bonitas spiritui. sapientia filio. sed iusticia patri approprietur. Et per hoc patet solutio argumentorum.

3

7

¶ Utrum christus possit dici filius spiritus sancti: et videtur quod sic. quia spiritus sanctus cum virgine filii sui conceptionem operatus est. nec minus operatus est spiritus sanctus quam virgo. sed multo amplius. Si ergo christus dicitur filius virginis: et virgedicitur eius mater. ergo a fortiori spiritus sanctus dicitur eius pater.

8

¶ Sed in contrarium arguitur sic. Christus nullius est filius fisi natura. sed solius patris vel matris est filius per naturam. ergo non spiritus sancti. Item si christus esset filius spiritus sancti. ergo spiritus sanctus esset pater christi: et deus pater etiam esset patr christi. ergo duo patres in trinitate. Respondet igitur scilicet Bonauen. in. iii. di. iiii. ar. ii. q. ii quod absque dubio ista lo¬ cutio non admittitur. Tum propter vitandum errorem circa generationem temporalem. Tum circa generationem eterna. Ad vitandum errorem circa generationem temporalem. quia si diceretur spiritus sanctus pater christi: sicut virgo eius mater: iam ex hoc videretur christus natus esse de Maria et spiritu sancto. sicut nascitur proles de muliere et viri. quod falsum est. Similiter ratione generationis eterne cathoici talem sermonem non admittunt: ne confusio eternarum et lationum et proprietatum fiat. Unde cum proprium si persone patris generare respectu persone filii: nullatenus admittitur christum esse filium spiritus sancti

9

¶ Unda Augustinus et est in littera. Quis audebit dicere christum esse filium spiritus sancti: cum hoc sit ita absurdui: vt nulle fidelium aures hoc valeant sustinere. Ideo concedende sunt rationes ad istam partem.

10

¶ Ad argumentum dicendum Quod non sequitur: Uirgo est mater christi. ergo spiritus sanctus patr. quia non est simile: Uirgo enim conformatur christo in natura secundum quam conceptus est ex tempore. Spiritus sanctus autem quamuis christo sit similis in natura: non tamen est eius principium secundum illam: ideo non cogit ratio. Unde Rich. circa litteram notat quod non omnes qui dicuntur alicuius filii de illo nati sunt et econuerso: prout Magister dicit in litter: ponens exemplum quod aliqui nascuntur ex aqua et spiritu sancto: non tamen dicuntur filii aque. Similiter capillus nascitur de capite: non tanmen est eius filius. Sic et christus dicitur de spirituscao natus: non tamen dicitur eius filius. Dicuntur etiam aliqui filii. gehenne vel mortis ratione praeparationis: non quia ex illa nati. sed ad illam praeparati. Aliqui dicuntur filii. Et hoc quattuor modis. scilicet Primo per creationem. Et sic omnes homines et angeli dicuntur filii dei. Secundo per adoptionem. sicut iusti et sancti. Tertio per imitationem. sicut mali dicuntur filii diaboli. Quarto dicuntur filii per successionem. sicut dicuntur filii regni quia succedunt in regnum celeste.

4

11

¶ Utrum christus possit dici filius trinitatis: Et videtur quod sic. quia in christo est triplex substantia scilicet suprema: media: et infima. Suprema est diuina. Media anima. Infima corpus. Sed christus ratione supreme nature est filius alicuius scilicet dei patris. Ratione nature infime alicuius scilicet natris ex qua traxit carnem. ergo et ratione medii erit filius alicuius. sed media scilicet anima est a tota trinitate equaliter. ergo videtur quod dici possit filius trinitatis. Sed in contrarium est illud Ioan. i. Uidimus gloriam eius quasi vnigeniti in patre. Sed trinitas non habet aliquem filium vnigenitum: cum equaliter comparetur ad omnes. ergo non etc. Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra. q. iii. quod christus non otest dici filius trinitatis Primo propter errorem Sahellii: ne suspicemur eandem personam filium et spiritum sanctum cum patre qui est pater eius. Secundo non recipitur quod christus sit filius trinitatis per creationem propter errorem Arrii qui posuit diuinum verbum puram creaturam. Tertio non recipitur quod sit filius trinitatis per gratiam propter Nestorium qui posuit christum solum dicere naturam humanam seu suppositum illius nature. Et dicebat quod erat filius dei per gratiam. Sanctus vero Tho. in. iii dist. iiii. ar. i. q. ii quod impugnare videtur hunc loquendi modum. Et ponit rationem suam quare christus nodeo dicatur filius trinitatis. quia inquit vnicum habet esse. illud autem a solo patre habet. Sed vt diit Guill. in. iii vbi supra san. Tho. bene dicentem imrobat: et salua sua sanctitate falsum dicit. quod sit vrum esse in christo. et in. iii. dis. vi. dat de hoc tale exempium. Sicut si alicui corpori habenti iam esse perfectum de nouo vniatur vna manus creata: illa manus non dabit esse corpori iam habenti esse. sed ipsum corpus solum ponet respectum ad illam manum et manus per se esset totius esse. Sic in proposito. Natura humana quasi inserta diuino supposito. dicente Iatcor. In mansuetudine suscipite insitum verbum. ita solum habebit esse illius diuini suppositi. Unde sic accidens non dat esse subiecto: sed participat esse eius ita debet esse in proposito. Sed quod manus in homine non habeat propriam existentiam non videtur verum. licr non habeat subsistentiam. nec hoc exemplum manus est simile ad propositum. quia manus sic est in homine quod non est homo. Humanitas verosic vnita est verbo dei quod diuinum verbum dicitur homo. Et quod in hoc non debet teneri san. Tho. probat Scotus dist. vi. lib. iii. dicens sic

12

¶ Terminus generationis est esse existentie: vel aliquid habens tale esse. ex. v. Phys. Sed christus vere fuit temporaliter a Maria virgine genitus. ergo habuit aliud esse ab esse increato. qui illud non fuit effectum per generationem temporalem.

13

¶ Confirmatur. quia anima christi fuit vere creata: et ita vere habuit esse existentie: et existentie create. non autem creata est existentia eterna.

14

¶ Confirmatur secundo quia assumpta natura si sibt dimitteretur esset vere in actu: nullo sibi positiuo dato de nouo. alioquinesset in potentia solum. sicut anima antichristi.

15

¶ Patet Tertio. quia relatio actualis praesupponiter quod ex trema presint in actu. Unio autem nature humane ad diuinam est actualis. et ideo preexigitur: quod tam diuina quam natura humana preintelligantur habere esse actualis existentie. Unde non videtur mors fuis. se possibilis: nisi ponendo istud esse existentie in natura humana vnita diuine: distinctum ab esse existentie diuine nature. Unde patet. quod humana vere potest dici indiuidua propria indiuiduatione. et singularis propria singularitate: vt res nature. patet. quia non dicit humanitatem: que dicitur natura. sed addit propriam differentiam indiuidualem qua mediante dicitur res nature.

16

¶ Ad argumentum autem de natura suprema: media: et infima potest dici secundum sanctum Bonauen. vbi supra quod non est simile de substantiis extremis ad mediam. quia Tum ratione diuine substantie. Tum ratione carnis genitus est et assimilatur suo principio producenti. scilicet patri et matri. patri in diuinitate. matri in humanitate. Non sic autem est de ratione anime Et ideo non est simile.

5

17

¶ Utrum generatio Marie in filio suo debet iudicari naturalis vel miraculosa: Respondetur secundum Guiller. Quod ista generatio potest considerari tripliciter.

18

¶ Primo quantum ad reducentem potentiam materie ad actum scilice scilicet Hoc modo fuit miraculosa. quia contra solitum cursum nature. Uir enim naturalem potentiam femine reducit ad actum gignitionis.

19

¶ Secundo potest considerari respectu geniti

20

¶ Hoc modo proprie non fuit miraculosum: sed mirabile. quia non comcra cursum sed vltra cursum nature possibilem.

21

¶ Tertio potest considerari quantum ad illam potentiam in se: sic fuit naturalis. quia beata Maria cum esset optime per naturam complexionata naturaliter non fuit infecunda.

6

22

¶ Utrum beata virgo vere potest dici mater christi: Respondet Richar. in. iii. dist. lc.t ar. ii. q. i. quod sic. quia quicquid requiritur ad rationem maternitatis fuit in veirgine respectu christi. Per virtutem enim generatiuam humorem sanguineum in membris digestum in semen conuertit: eo modo quo semen est in mulieribus. Et illud decidit sine quaque deordinatione: et ad debitum locum conceptionis transmisit. et in conuersione et nutritione pueri in vtero cooperata fuit perfectius quam alie matres. Plura autem non requiruntur ad rationem maternitatis.

7

23

¶ Utrum beata virgo vere dici potest mater dei: Et videtur quod non. quia filius similis est matri in natura. Sed deus non est simi lis beate virgini in natura. ergo non dicitur mater dei.

24

¶ In contrarium dicit Damasce. libro. iii. quod Theotocon id est dei genitricem principaliter et vere sanctam virginem Mariam predicamus. Et ecclesia absolute dicit Sancta dei genitrix ora pro nobis. Respondet Richar. vbi supra. q. ii quod beata virgo vere potest dici mater dei Est enim mater illius hominis qui est deus.

25

¶ Ad cuius pleniorem intelligentiam Notandumum quod quando aliquid natum est conuenire omnibus partibus alicuius totius: non simpliciter dicitur conuenire toti: maxime si insit parti minus principali. Unde qui est albus secundum dentes non propter hoc simpliciter potest dici albus. Sed quando aliquid non est natum conuenire toti nisi ratione vnius partis tantum: si sibi conueniat ratione illius partis: simpliciter et conuenit. Unde qui est crisputus secundum caput: simpliciter potest dici crispiutus

26

¶ Quanuis ergo in christo humana natura et diuina non possunt dici vere partes christi: quia christus non est vnum totum ex eis tanquam ex partibus constitutiuis: tammen christus est nomen persone vt est suppositum predictarum naturarum duarum. Et quia esse filium dei ex tempore: et esse filium matris non est natum conuenire ipsi persone diuine: ntsi ratione humane nature. Ideo simpliciter est concedendum: verum filium dei esse filium illius virginis cuius filius est ratione humane nature.

27

¶ Ad argumentum dicendum. quod quamuis ratione diuinenature nosit similis in natura virgini. tamen rationa nature humane est ei similis in natura.

8

28

¶ Utrum christus inquantum homo sit filius adoptiuus patris: Et videtur quod sic. quia christus inquantum homo est dei filius. aut ergo natura lis. aut adoptiuus. Non naturalis. quia secundum quod homo non est eiusdem nature cum deo. ergo secundum quod homo est de filius adoptiuus

29

¶ In contrarium est glo. super illud Rho. ii. Predestinatus est filius dei dicens. quod non per adoptionem filius est: nec adoptiuus filius est. Dicit cnim Amb. Uolui et reuolui diuinam scripturam: et fi lium dei nunquam adoptiuum inueni. Sed christus in quantum deus: est naturaliter vt sit naturalis filidei: et sicut deus. ita inquantum homo per gratiam habet vt sit idem dei filius naturalis.

30

¶ Respondetur secundu Guill. in. iii. di. x. et Rich. ibidem eadem di. ar. ii. q. i. quod ista: Christus inquantum homo est filius adoptiuus: noeganda est. quia ad hoc quod aliquis sit filius adoptiuus requiritur quod sit prius duratione vel ordine nature fucerit non filius adoptantis. et quod per gratiam assumatur in filium. et quod per hoc ius habeat in possessione vel hereditate adoptantis. Quamuis autem duo vltima conueniant christo inquantum homo. quia tamen nec duratio ne nec natura prius fuit non filius patris quam filius etiam inquantum homo. cum prius ordine nature huma na natura gratiam habuit quam assumpta fuerit a dei filio. ideo dici non debet filius adoptiuus etiam inquantum homo. Addit Guill. di. Christus steste Augusti venit quomodo natus: non quomodo datus. Idem libro de ecclesiasticis dogmatibus. Natus secundum veritatem nature ex deo dei filius. secundum veritatem nature humane ex homine filius hominis: vt non adoptione: non appellatione. sed in vtraque natiuitate filii nomen haberet. quod probatur sic. Quicumque adoptatur de non filio fit filius. christus autem nunquam fuit quin esset filius. Sed si dicatur. quod humanitas non semper fuit in christo. et tamen deus et homo vnus est christus. et ita aliquando fuit quod non fuit christus: et ita non fuit filius. Dicendum. quod licet non esset christus ratione humanitatis: erat tamen ratio ne diuinitatis: intelligendo per christum diuinam personam. Ultra dicendum. quod licet humanitas aliquando non fuit in christo: tamen nunquam in eo fuit humanitas quin ille homo fuerit filius dei.

31

¶ Sed contra diceret quis. quod in christo preintelligitur esse christi inquantum hemo ipsi gratie tam gratumfacienti quam vnionis. sicut subiectum suo accidenti. Dicendum quod licet preintelligatur esse existentie in christo ratione humanitatis. non tisubsistentie. imo vnicum est in christo ratione scilicet diuine persone.

32

¶ Et si obiiciatur. quod anima potest filia adoptiua dici. nec tamen habet esse subsistentie quia no est suppositum. Dicendum. quod non est simile quia intelligitur anima esse sine corpore. non autem sic christi humanitas. Unde illud Hilarii lib. de trnita. dicentis

33

¶ Potestatis dignitas non amouetur dum carnis humanitas adoptatur. habet intelli¬ gi non ratione singularis nature in christo. sed ratione consimilium in aliis hominibus.

34

¶ Ad argumentum autem dicendum Quod licet hec naturalitas filiationis christo non conueniat ratione humanitatis: conuenit tamen ratione suppositi. Et ideo vere dicitur Filius virginis est filius patris naturalis per communicationem idiomatum.

9

35

¶ Utrum creaturis rationalibus et intellectualibus conueniat adoptari: Et videtur quod non. quia dicit Apostolus Gal. iiii. Misit deus filium suum factum ex muliere: factum sub lege: vt eos qui sub lege erant redimeret: vt adoptionem filiorum reciperemus. ergo videtur quod illis solum comueniat adoptari pro quorum redemptione filius dei factus est homo. Sed non est factus homo pro redemptione angelorum. ergo angelis non comuenit adoptari. Item animabus non conuenit adoptari. quia dicit sanctus Thomas in. iii. dist. x. ar. ii. q. i. quod Adoptatio est alicuius extranee persone in filium vel nepotem vel deinceps legitima assum ptio. Sed anima non est persona: sicut dicit Magi ster in. iii. dist. v. vbi non tenetur. Ergo si persona adoptatur. et anima non est persona: ergo anima non adoptatur.

36

¶ In contrarium tamen primi est id Iobs i. Cum venissent filii dei vt assisterent domino. Ubi secundum glo. per filios intelliguntur angeli.

37

¶ In contrarium secundi est. quia adoptatio fit per gratiam. et anima separata potest habere gratiam etc.

38

¶ Respondetur ad hanc questionem secundum Rich. vbi supra. q. ii. Quod et hominibus qui sunt creature rationa les et angelis qui sunt intellectuales conuenit adoptari: quamuis non omnes sint adoptiui. quia tam homines quam angeli boni prius duratione seu ordine nature fuerunt non filii dei. Sed clarius declarat Guill. vbi supra

39

¶ Sed diceres. Ergo angeli non sunt filii adoptiui. quia nunquam fuerunt non filii tenendo illam viam quam Magister innuit in libro secundo dist. iiii. quod angeli fuerunt conditi in gratia. Dicendum quod licet semper habuerint gratiam: tamen preintelligitur esse eorum natura ipsi gratie. Et hoc sufficit vt sint filii adoptiui.

40

¶ Ex quo patet etiam quod beata virgo Maria dato quod non fuerit in peccato originali concepta: vt supra habitum est: adhuc debet dici filia adoptiua. quia esse eius precedit gratiam. Nec hoc requiritur quod adoptandi sint prius filii ire. sed sufficit quod esse poterant

41

¶ Ad argumentum secundum similiter dicendum Quod quamuis ad redimendum angelos non fuerit filius dei missus: quia lapsus illorum malorum est irreparabilis: vt patuit libro. ii Ad illos tamen qui non peccauerunt fuit missus missione qua mittitur in mentem. Et hec est per quam immediate efficiuntur adoptiui.

42

¶ Ad secundum dicendum secundum Guiller. quod anime bone sunt adoptate. Nec est ibi sanctus Thomas tenendus. quia anima lec non sit periona: tamen potest adoptari. etc.

10

43

¶ Utrum deo conueniat aliquem in filium adoptare: et videtur quod non. quia secundum san. Tho. vbi supra Adoptare est alicuius extranee persone in filium. sed nulla creatura est a deo extranea. quia dicitur Act. xvii

44

¶ In ipso viuimus: mouemur: et sumus. ergo nullam creaturam potest adoptare. Respondetur secundum Rich. vbi supra. ar. iii. q. i. quod deo ex sua bonitate conuenit aliquos in filios adoptare. quia deo adoptare est per gratiam ius dare in participatione hereditatis quod ius eis non debebatur per naturam. quia ipsa dei hereditas qua diues est: est fruitio suiipsius cuius fruitionis participatio nulli creature debetur per naturam: sed per gratiam.

45

¶ Ad argumentum dicendum quod pro tanto creatura deo est extranea. quia non est de eius substantia. nec per naturam habet ius in dei hereditate.

11

46

¶ Utrum cuilibet persone diuine conueniat adoptare: Respondet Rich. vbi supra q. ii. Quod cuilibet persone conuenit adoptare. sicut enim Augustinus. dicit i. de trini. Pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt: ita inseparabiliter operantur. Cum ergo adoptare sit facere in creatura effectum gratie per quam habet ius in participatione hereditatis diuine. sequitur quod adoptare sit a tota trinitate. quamuis secundum diuersos respectus aliquando appropriatur vni persone aliquando alii. Patri enim appropriatur. quia solus potest generare. et quia sibi appropriatur missio filii per quam facta est adoptio filiorum. Filio autem appropriatur inquantum per eius passionem sumus deo reconciliati. Et spiritui sancto appropriatur inquantum sibi appropriatur donum gratie: per quam formaliter adoptamur et heredes dei et coheredes christi efficimur.

PrevBack to TopNext