Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Incarnatio

1

1

Incarnatio primo quantum ad necessitatem In qua summa dei charitas summe relucet. Notandum tamen quod secundum Guill. in. iii. distin. ii. Ista intelliguntur differre in hoc celesti mysterio: Incarnatio: animatio et humanatio. Incarnatio enim dicitur respectu carnis assumpte. sic loquitur Gregorius scilcst arnem deitas mediate anima suscepit. Animatio vero dicitur respectu anime vnite. sicut ad Uolusianum dicit Augustinus. Animam ratio nalem et per ipsam corpus humanum optauit sibi Humanatio veroest respectu assumpti hominis. vel verius respectu assumpte humanitatis. Totum (inquit magister in littera) me suscepit vt totum me liberet. Ista tamen tria quandoque capiuntur pro sola incarnatione. sicut dicit glosa super illud. in Ioan i. Uerbum caro factum est. per scarnem totus homo intellgitur.

2

¶ Notandum denique quod potest incarnatio intelligi tripliciter. Primo actiue Et sic competit verbo dei quod secum vniuit catr nem.

3

¶ Secundo passiue. et sic competit carni vnite.

4

¶ Tertio aciue et passiue simul pro ipsa vnione humanitatis ad verbum diuiuum. Necessariumitaque suit verhum dei incarnari. Tum propater reparationem humane nature. Tum propterperfectionem vniuersi. et aliis multis rationibus que patebunt in sequentibus

5

¶ Sed primo tractan. dum est de reparatione nature humane. circa quam philosophi multum errauerunt.

2

6

¶ Queritur igitur Utrum humana natura sit lapsa ab illo statu in quo fuit condita. quod tamen a fidelibus nullatenus dubitatur. cum dicat saluator Luce. xix. Uenit filius hominis querere et saluum facere quod perierat. Quod ostendit in parabola ouis centesime que errauerat: quam querit bonec inueniat Luce. xv. per quam designat habumanam naturam. Tamen contra philosophos infideles multis probatur rationibus quod natura humana lapsa sit in statu prime conditionis. Primo sic. Dicit enim An sel. libro. i. Cur deus homo. Nequaquam existimabis conuenire deo vt qui creaturam fecit iustam ad beatitudinem sine peccato miseram esse cogat. hominem autem mori miserum est. Si ergo deus exigat ab homine mortem sub statu sub quo nunc est. ergo est sub culpa. ergo humana natura lapsa est a primo statu in quao fuit condita. et hoc per culpam. Secundo sic Nihil ordinatum ad beatitudinem secundum quod huiusmots est ordinatum ad miseriam. quia nihil ordinatum ad alterum oppositorum secundum quod huiusmodi est ordinatum ad reliquum. sed est communis conceptio etiam philosophorum. quod natura humana in statu sub quo condita fuit erat ordinata ad beatitudinem. in praesenti autem statu ordinataad miseriam. sicut patet. quia ad penalitatem et ad mortem. et non nisi per culpam. cum dicatur Prouerb. xiiii. miseros populos facit peccatum. ergo sub statu sub quomodo est non fuit condita. ergo lapsa est de statu sue prime conditionis

7

¶ Tertio sic. Nihil detestabile vel pudendum potest poni in operibus conditionis diuine. quia omnia facit conditor: ordinando ad se. sed innobis sunt passiones carnales et multa alia detestanda secundum rationem. ergo talia non fuerunt condita in humana natura. relinquitur ergo quod est lapsa. Si dicat Philosophus. quod huiusmodi rebelliones sunt nobis materia exercende virtutis. Dicendum quod non. quia sunt multe miserie in humano genere ad nullum bonum ordinabiles. sicut sunt errores: et ignorantie.

8

¶ In oppositum arguunt phlosophi quod homo non ex culpa mbritur. sic omne compositum ex contrariis est dissolubile. sicut dicit Auicena. quod contraria semper appetunt ire in regiones diuersas. sed corpus Ade in statu prime conditionis fuit compositum ex contrariis. ergo pernaturam fuit corruptibile. sed tale est modo corpus humanum. ergo per corruptibilitatem non probatur status nature lapse

9

¶ Item corpus Ade erat sensificatum. ergo erat sensitiuum doloris. quia sicut dicit Augustinus. Dolor est sensus diuisionis. Impatiens erat: igitur sensitiuum doloris. non igitur sensus doloris probat statum nature lapse. Item cum sensibilia bruta patiantur: et sine peccato: cum equaliter sit cura deo de omnibus. Sapien. xi. et Eccs. iii. Unus interitus hominum et iumentorum. ergo pari ratione non est inconueniem a hominem sine peccato sentire penalitates. Responsio secundum Aletan. de ales in. iii. parre sum. q.i. quod secundum catholicam veritatem concedendum est humanam naturam esse lapsam quod tamen philosophi ignorauerunt. ideo nec medicum que sierunt. secundum illud Hiere. x. Stultus factus est omnis homo a scientia sua.

10

¶ Ad obiecta vero Primo intelligendum est. quod Hugo de sancto Uicto libro disacramentis distinguit tres status humanc nature. Primus est nature a deo condite. Secundus est nature lapse. Tertiuo vero nature beate.

11

¶ In pimo statu habuit homo posse peccare et posse non peccare. et hoc fuit prima arbitrii libertas. et in eodem statu habuit posse mori et posse non mori. et fho. fuit prima humani corporis immortalitas.

12

¶ In secundo statu habuit posse mori et non posse non mori. sicut et posse peccare et non posse non peccare. quoniam in hoc statu est peccandi et moriendi necessitas. In tertio vero statu habebit posse non mori et non pribsse mori. sicut et posse non peccare et non posse peccare. quoniam ad hunc statu pertinet moriendi et peccandi impossibilitas

13

¶ Secundum hoc ergo dicendum est quod sicut non ponere conueniens diuine bonitati quod condiderit naturam in statu necessitatis peccandi. ita nec in statu necessitatis patiendi. quoniam sicut ad impossibilitatem peccandi sequitur impossibi litas patiendi in statu tertio: Ita ad possibilitatem peccandi. et non peccandi possibilitas patiendi et non patiendi sicut fuit in statu primo. Ita in statu moderno ad impossibilitatem non peccandi sequitur impossibilitas non moriendi

14

¶ Sed admisso quod bumana natura sit lapsa tunc queritur

3

15

¶ Utrum peccatum Ade sit remediabile: Et qu sit irremediabile probatur sic. Ome peccatum in spiritum sanctum est irremediabile: secundum illuo Matth. xii. Quicunque dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei. Qui autem dixerit contra spiritum sanctum non remittetur ei: neque in hoc seculo neque in futuro. Dicit beatus Greg. quod peccare in patrem est peccare ex infirmitate. In filium peccare est ex ignorantia. In spiritum sanctum ex certa malicia. Sed peccatum ex certa malicia est irremediabile quaie est peccatum ade. ergo est irremedi abile. Quod autem peccatum Ade sit tale probatur. quia non peccauit ex infirmitate: cum nullam tunc hab eraad peccatum impellentem. Nec peccauit ex ignorantia quia erat scientia praeditus: et sciuit se peccare secundum Augustinum. ergo peccauit irremediabiliter. Item peccatum hominis et peccatum angeli fuerunt proportiona bilia et in eodem genere. quia vterque peccauit per superbiam. Nam homo peccauit appetendo scientiam diuinam: angelus veroappetendo omnipotentiam

16

¶ Item secundum circumstantias que sunt libe. arbi. in vtroque et a deo auersio et ad commutabile bonum conuersio. Liberum enim arbitrium angeli non excedit in infinitum liberuarbitrium hominis. nec auersio auersionem. nec conuersio conuersionem. Sicut ergo peccatum angeli fuit irremediabile ita et hominis. alias peccatum angeli excederet peccatum hominis in infinitum. quod non videtur. imo peccatum Ade videtur fuisse peius peccato angeliquia malum non dicitur nisi quia nocet. Sed plus nocuit peccatum Ade quam angeli. quia peccatum angelisolum nocuit peccanti persone. Peccatum vero Ade nocuit omnibus hominibus. ergo magis peccatum Ade est irremediabile quam angeli

17

¶ Respondet Alexan. ad istam questionem (sine tame preiudicio sententie melioris

18

¶ Quod secundum aliquos differre videtur homo et angelus in libertate arbitrii Quia libe. arbi. hominis ante electionem voluntatis et post electionem se habet mutabiliter. Sed libe. arbi. angeli ante electionem se habet mutabiliter: post electi onem vero immutabiliter. Et hac ratione in summo gradum est liberum arbi. in deo. in infimo autem in homi ne. ergo necesse est quod liberuarbi. in angelo sit in medio gradu. Et ita quod libe. arbi. in deo immutabiliter se habet ad bonum et ante electionem. et post. libe. ar. i homine mutabiliter: et ante et post electionem. ergo libe. arbi. angeli se habet medio mod scilicet mutabiliter ad bonum vel malum ante electionem. Immutabiliter vero post. potest enim eligere et non eligere. Sed quicquid sit illud non potest post electionem dete stari postquam elegerit. Ex quo enim angelus est intel¬ lectualis nature totum se conuertit ad rem electam et iudicat de illa: non in tempore et successiue ex quo videt illam totam simul. ergo certissime iudicat: et in illo iudicio liberum ar. firmat. ergo peccatum angeli est irremo diabile. Libe. arbi. vero hominis accipit vnum post alium et sic successiue. quia vnum ex alio. ergo non est peccatum hominis comparabile ad peccatum angeli proportionabiliter. sed sicut comparatio simplicis ad copositum et puncti ad lineam in essendo. Talis est comparatio li. ar. angeli ad libro arbi. hominis. ergo peccatu hominis est remediabile: non autem angeli.

19

¶ Ad primum argumetum dicendum. quod omne peccatum mortale est irremediabile quod ammodo. Irremediabile autem dicitur tripliciter. scilicet Negatiue: Priuatiue: et Contrarie. Irremediabile negatiue. quod nullo modo potest remitti. Irremediabile privatiue est quod non habet aliquid dignum per quod debeat remitti. Irremediabile contrarie est quod habet contrariam dispositionem ad re mittendum: sine qua nullo modo potest remitti. Primo modo dicitur irremediabile peccatum angeli. Secundo modo peccatum in spiritum sanctum scilicet desperatio in sumptio: inuidentia fraterne charitatis: propositum non penitendi: peccatum ex certa malicia. ista habent contrariam dispositionem ad remissionem: quibus tamen ablatis remitti possunt. Tertio modo irremediabi le dicitur quodlibet peccatum mortale. quia non habet aliquid per quod sit dignum remissione.

20

¶ Ad secundum argumentum patet responsio sufficies ex pramissis etc.

21

¶ Queritur. ex quo homo fuit lapsus: et peccatum illius sit remediabile

22

¶ Utrum necessarium fuit ad reparationem humani generis verbum dei incarnari: Et videtur quod non. quia verbo dei cum sit perfectissimum nihil virtutis per carnem assumptam ei accreuit. Si ergo verbum dei naturam humanam reparare voluit: absque carnis assunptione reparare potuit. Item ad reparationem humane nature nihil aliud post lapsii requiri videbatur: quam homo satisfaceret pro peccato. Non enim deus ab homine plus debet requirere quam possit: cum promptior sit ad miserendum quam puniendum. Sicut enim homini imputat actum peccati ad penam ita etiam debet ei imputare ad deletione peccati actum contrarium ergo dei verbum incarnari ad satisfacere de peccato non fuit no cessarium.

23

¶ Sed contra. illud per quod humanum genus liberatur a perditione est necessarium ad humanam salutem. sed incarnatio filii dei est huiusmodi. secundum illud Io. iii. Sic deus dile xit mundum vt vnige. suum da. vt omnis qui credit in eum non pereat: sed hebeat vitam eternam. ergo necesse fuit ad salutem humanam deum incarnari. Respondetur secunum scilicet Tho. in. iii. per. sum. q. i. quod ad finem aliquem dicitur aliquid esse necessarium dupliciter. Uno modo sine quo aliquid esse non pat. sicut cibus est necessarius ad conseruationem vite humane. Alio modo per quod melius et conuenientius ad finem peruenitur. sicut equus necessarius est ad iter. Primo modo deum incarnari non fuit necessarium ac reparationem humane nature. Deus eim per suam magna virtutem poterat naturam humanam multis aliis monis reparare

24

¶ Secundo autem modo deum incarnari fuit necessarium ad humane nature reparationem. Unde Aug. xiii. de trini. c. x. Uerum est vt ostendamus non alium modum possibile deo defuisse cuius potestati omnia cquliter subiacent. sed sanande miserie nostre conuemientiorem alium modum non fuisse. Et hoc quidem considerari potest quantum ad promotionem hominis in bono. Primo quidem quantum ad fidem quae magis certificatur ex hoc quod ipsi deo loquenti credit. Unde Aug. ii de ciui. dei. vt homo fidentius ambularet ad veritatem ipsa veritas dei filius homine assumpto constituit atque fundauit fidem Secundo quantum ad speci: quae per hoc maxie erigit. Unde Aug. xiii. de triui. Nihil tam necessarium fuit ad erigendum spem nostram quam vt demostraretur nobis quantum diligeret nos deus. Quid vero huius rei iudicio iusto ma nifestius quam vt dei filius nature nostre dignatus est inire consortium

25

¶ Tertio quantum ad charitatem quae maxime per hoc excitatur. Unde Augustinus. libro de catecizandis rudibus dicit. Que maior est causa aduentus domini: nisi vt ostenderet deus dilcctionem suam in nobis. Et subdit. Si ama re pigeat saltem reamare non pigeat.

26

¶ Quarto quantum ad rectam operationem in qua nobis exemsplum se praebuit Unde Aug. in quodam secundmode. No sequendus non erat qui videri poterat. deus sequendus erat qui videri non poterat. vt ergo exhiberetur homini et qui videretur ab homine et quem homo se quaeretur deus factus est homo Quinto ad plenam participatio nem diuinitatis quae vere et hominis beatitudo et finis humane vite. et hoc collatum nobis per christi humanitatem. Dicit enim Aug. in secundode de natiui. Factus est deus homo vt homo fieret deus.

27

¶ Ad argumentum primum dicendum: quod ratio il la procedit secundum primum modum necessarii: sine quo ad finem peruenire non pot.

28

¶ Ad secundm dicendum secundum sanctum Tho. vbi supra quod aliquae satisfactio potest dici dupliciter sufficiens. Uno modo perfecte: quia est condigna per quandam adequationem ad recompensationem culpe commisse. et hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit pro peccato. Tum quia tota natura humana erat per peccatum corrupta. nec bonum alicuius potuit per equiualentiam totius nature humane detrimentum recompensare. Tum etiam quia peccatum contra deum commit sum quandam infinitatem haberet ex infinitate diuine maie statis. Tanto enim offensa est grauior quanto maior est ille in quiue delinquitur. Unde opertuit ad condignam satisfactio nem vt haberet efficaciam infinitam. vtpote dei et hominis existentis. Alio modo potest dici satisfactio hominis esse sufficiens imperfecte scilicet secundum acceptationem eius qui est ea contentus quamuis non sit condigna. Et hoc modo satisfactio puri hominis est sufficiens. Et quia omne imperfectum praesupponit aliquod perfectum a quo sustentetur. Inde est quod omnis puri homini satisfactio efficatiam habet a satisfactione christi

4 (2.1)

29

¶ Incarnatio secudo quantum ad eius conuenientiam. Congruum sid dem fuit vt dei filius incarnaretur secundum Ans. Cur deus ho propter proprietates diuinas manifestandas Prio summam sapientiam nullatenus decet permittere nobi lissimam creaturam scilicet hominem fine suo fraudari. Finis enim hominis est ipse deus. in quo beatificabitur. sed nisi incarnatio in teruem iret tota natura humana suo fine fraudaretur. et sic vane constituti fuissent omnes filii hominum

30

¶ Secundo sun mam bonitatem nullatenus decet permittere suum seruum abalio in sempiternum iniuste detineri. Sed nisi incarnatio interuenisset: serui dei detinerentur in captiuitate diaboli

31

¶ Tertio summam benignitatem nullatenus decet pro peccato vnius hominis totam posteritatem eius eternaliter damnari. sed tota natura humana damnare tur nisi incarnatio interuenisset.

32

¶ Quarto nulla tenus decet summam stabilitatem permittere suum propositum infirmari. sed deus proposuit hominem ad beatitudinem perducere. secundum quod dicit Magister in. ii dis. i. et sunt verba Augustinus. in enchyridi. Fecit deus creatu ram rationalem: vt summum bonum intelligeret: intelligendo amaret: amando possideret: possidendo eo frueretur. Et nisi subsecuta fuisset filii dei incarna tio: propositum hoc dei fuisset frustratum. quod nlla via decet. ergo congruum fuit deum incarnari. Pro quo decent quaeritur.

5 (2.2)

33

¶ Utrum in opere incarnationis seruetur debita congruentia ex parte dei: Et quod sic probatur. quia infinita potentia: sapientia: et bonitas debet se perfecte manifestare. sed non potest manifestari perfecte: nisi per effectum infinitum. nihil autem est infinitum actu nisi solus deus. ergo ad hoc quod diuine potentie: sapientie: et bonitatis infinitas manifestetur congruum fuit aliquem effectum fieri cui attribueretur esse idem quod est bonum infinitum. sed hoc fuit cum deus vnitus est carni. ergo etc

34

¶ Item perfectissimum agere est perducere actionem suam in complementum status. Et conplementum rerum est in coniunctione primi cum vltimo Principium autem per quod sunt facta omnia: est verbum siue deus. Ultimum autem in operibus dei est homo. ergo ad hoc quod perfecta esset operatio procedens a perfecta potentia. congruebat quod diuina natura vniretur cum humana

35

¶ Sed contra. Nihil quod spectat ad cotemptum et lbiectionem decet summam maiestatem. sed carnem assumere que est de limo formata dicit comtemptum. ergo videtur quod hoc nullo modo deceat diuinam maiestatem. Item sicut vituperabilis est nimia elatio. ita vituperabilis est nimia deiectio. sed tanta est deiectio cum deus fit homo: quanta est elatio: cum homo appetit esse deus. ergo ita vitupabilis est vna sicut altera. Si ergo nihil quod est vituperabile decet deum ergo patet. Responde scilicet Bonauen. in. iii. di i. ar. ii. q. i. quod absque dubio decuit deum incarnari. et hoc propter sue potentie: sapientie: et bonitatis eminentem manifestationem. Que quidem facta est in humani generis assumptione. Congruum etiam fuit propter diuinorum operum excellentem consummationem. qui quidem facta est in humani generis assum ptione: cum vltimum coniunctum est primo

36

¶ Ibi enim est perfectionis consummatio. sicut patet in circlo qui est perfectissima figurarum: qui et ad idem puctum terminatur a qua incipit. Deus cebat est propter superabudantem praecii solutionem ad liberationem hominis capti. quia sola diuina persona erat quae praeponderabat toti humano generi Postreno decebat propt super effluentem hominis glorificatione. vt homo pascua vite eterne lueniret interius et exterius. Et sic patet quod opus incarnatio nis per omnem modum deo congruebat.

37

¶ Ad argumentum autem primum in contrarium dicendum secundum e. Bona. quod deum humiliari potest intelligi dupliciter. Aut ratione sui: autm ratione sibi aniti: In se quidem cum sit onino iuariabilis: nec potest huni. liari nec exaltari. Ratione autem sibi vniti potest humili ari ad muiorem manifestationem sue altitudinis. sicut potest infirmari ad maiorem manifestationem sue fortitudinis. In hoc enim quod deus carnem humilem et infirmam assumpsit: superbissimum diabolum deiecit: et humilem hominem exaltauit. fortissimum aduersarium confregit. hominem vero infirmum stabiliuit. Sed hoc infidelibus velatum est sacramentum incarnationis: dicentibus quod opus incarnationis faceret ad ignominiam dei cum ex opposito sit gloriosum

38

¶ Ad secundum dicendum quod humiliatio vt dictum est intelligitur ratione humane nature. et sic non sonat in vicium vt patuit. Preterea in illa ratione deficit similitudo. quia exinanitio quae facta fuit in incarnatione fuit ex excessu charitatis. sed elatio quae homo voluit deo assimilari fuit ex excessu praesumptionis. Et quia nimietas praesumptionis vituperabilis est. nimietas dilectionis in summo deo laudabilis est. ergo decuit deum incarnari. Et per hoc patet quod argumenta pro hac parte sunt cnt qdo.

6 (2.3)

39

¶ Queritur que trium personarum in sancta trinitate fuit magisconueniens et idonea ad incarnandum. Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra. q. iii. ar. ii quod persona verbi in ter ceteras personas diuinas ad incarnationem fuit magis indonea. Siue loquamursin quit) de ipsa incarnatione in se siue prout est ordinata ad humani generis redemptionem. Si enim loquamur de psa incarnatione in se magis congruum fuit personam filii incarnari. et inquantum est imago et inquantum est verbum. et inquantum est filius: inquantum est imago. quia homo assunptus erat ratione dignitatis imaginis. Et quia filius est imago patris: io magis conueniens erat personam filii incarnari. Rursus quia filius dei verbum est patris. sic enim procedit ab ipso vt pater se manifestet per ipsum Et ideo sicut ad intentionis manifestationem verbum intelligibile copulatur voci sensibili: Sic ad diuinitatis reuelationem verbum patris congruum fuit incarnari. Postreno quia simil filius est genitus ab eterno. et sic congruebat eum carnem assumere vt esset de genere hominum et ita hominis filius. et ideo decebat eum magis incarnari quam patrem et spiritu sacantum. Et hoc est quod dicit Augustinus. libro de trini. Et allegat Magister in littera. quod dei filius non quaesiuit nisi matrem in terris. quia iam habebat patrem in celis. et sic magis fuit conueniens incarnari filium. Fuit etiam magis congruum filium incarnari si loquamur de incarnatione secundum comparationem ad redemptionem generis humani. et hoc si consideremus hominis lapsum et raparandi modum et reparationis fructum. Si considere mus hominis lapsum: videbitur quod lapsus fuit appetendo falsam dei similitudinem et equalitatem. Et quia filio primo attribuitur equalitas. hinc est quod quasi ex ipso sumpsit homo lapsus occasionem. Et ideo in de debuit sumere reparationem. Et hoc dicit Bernar. explanans illud Ione: Propter me orta est hec tempestas: tollite me et mittite in mare. Aut certe in hoc quod homo sumpserat dei similitudinem directe contra filium peccauit. Et ideo filio magis competebat vindicta et indulgentia. Et hoc est quod dicit. Ansel. lib. Cur deus homo. Homo pro quo erat moriturus et diabolus quem erat expugnaturus ambo falsam dei similitudinem praesumpserat. vnde specialius aduersus filium peccauerunt. Illi itaque cui specialius fit iniuria conuenientius attribuitur culpe vindicta et in dulgentia.

40

¶ Rursus si consideremus modum reparationis magis competit filio

41

¶ Reparati enim sumus per mediatoris obedientiam et supplicationem. et quia ma gis competit filium supplicare patri et obedire. hinc est. quod magis competit filio incarnari.

42

¶ Postreno si considere mus reparationis fructum vel effectum: magis competebat filio incarnari. quia incarnatio ad hoc ordinatur: vt simus filii dei. si ergo posterius per illud habet reduci quod est prius in eodem genere. congruum fuit vt filii dei efficeremur per eum qui est filius natura lis. Unde Augustinus. iii. de trinita. vt homo ex deo nasceretur: primo ex ipsis natus est deus. oportuit enim vt per ipsum efficeremur filii adoptiui qui est filius naturalis. Et sic patet quod per omne modum congruenti fuit filtum incarnari.

7 (2.4)

43

¶ Utrum possibile fuerit patrem vel spiritum sanctum incarnari sicut et filium: Et videtur quod non. quia dicit Ansis. lib. de incarnatione verbi. quod quod libet paruum inconueniens in deo est impossibile. sed esse plures filios in trinitate est inconueniens. quod fieret si pater vel spiritus sanctus incarnaretur. ergo etc. Item impossibile est opposita simlis conuenireeidem. sed pater est innascibilis. si autem posset incarnari: nascibilis esset. ergo non potest incarnari

44

¶ In contrarium huius est. quia posse carnem assumere est nobilitas in filio. sed equalis nobilitas est in tribus personis. igitur conuenit patri et spirituisacto. Respondetur secundum Rich. in. iii. dis. i. ar. i. q. iii. cui concordat san. Bonauen. et Tho. quod loquendo de potentia absoluta pater et spiritus sanctus potuerunt et adhuc possunt incarnari. quia deus illa potentia potest facere omne illud quod non includit contradictionem. Sed si pater et spiritus sanctus incarnarentur. ita quod cuilibet trium personarum esset vnita humanitas: nllam includeret contradictionem.

45

¶ Sed de potentia ordinata. Dicendum quod illa potest cosiderari dupliciter. Uno modo large vocando potentiam ordinatam non solum qua potuit omne illud quod vult: et disposuit de us se facturum. sed etiam quod potest velle et disponere se facturum. et sic bene posset pater et spiritus sanctus incarnari si vellet et sic disponeret: quamuis non velit nec disposuit vnquam. Nam constat. quod pater et spiritus sanctus incarnari posset absque aliqua incouenientia. praeterea quod alia persona assumpsisset carnem de virgine: et esset filius virginis hoc in nullo derogaret deo: quamuis non ita decerent sicut decebat filium incarnari. Concedendum ergo est. quod quaelibet rrium personarum ssicut dicit Magister habet et potuit incarnari: si tamen voluisset. magis tamen incarnari decuit filium. Alio modo potentia ordinata accipitur stricte: vt dicatur potentia ordinata ea tantum qua potest deus omne illud quod vult et disposuit se facturum. hoc est secundum ordinem de facto qui nunc est vel erit. et sic tli potentia non potuit nisi filius incarnari. quia sic deus ab eterno disposuit vt solus filius incarnaretur. tamen si vellet vel voluisset posset aliter. Sicut exemplum secundum sanctum Tho. Deus ordinat secundum suam volun tatem vt caput hominis sit sursum et pes deorsum. potuit tamen velle et posset statuere alium ordinem in rebus qui secundum ordinem nunc statutum esset inconueniens. sed non secundum alium ordinem quem posset et vellet statuere

46

¶ Ad argumentum primum dicendum quod quamuis plures filios esse eternos in trinitate et etiam ratione nature assumpteex tempore esset inconueniens secundum ordinem qui nuinc est et ex consequenti impossibile per potentiam ordinatam secundo modo prodicto: non tamen primo mod scilicet respectu posse dei si sibi placuisset. Unde Bona. dicit illam auctoritatem Anse scilicet Omne inconueniens in deo est impossibile: intelligi de bere de eo quod est inconueniens in deo secundum se et simpli citer. Et tale est illud quod nullo modo potest esse conueni ens. et ideo est impossibile.

47

¶ Ad secundum dicendum: quod patrem esse innascibilem inquantum est habens diuinam naturam. et ipsum esse nascibilem ratione humane nature quam posset assumere ex tempore non sunt opposita.

8 (3.1)

48

Incarnatio tertio quantum ad ipsius rationem. In qua reluci inestimabilis dei charitas circa nos. Quare scilicet fuit filius dei incarnatus.

49

¶ Circa cuius incarnationem queritur Que fuerit lincarnationis precipua ratio. Et probatur quod fuit humani generis redenptio. quia Gal. iiii. dicitur. Cum venit ergo plenitudo temporis misit deus fi. suum fa. ex mu. factum sub lege. vt eos qui sublege erant redimeret. Si ergo apostolis principalem causam assignat missionis filii dei in carnem: videtur quod nostra redenptio sit eius ratiopraecipua. Item Augustinus super Ioannem tractans illud verbum Ecce quem amas infirmatur dicit. Si peccatores dominus non amaret ad terram de celo non descenderet. ergo videtur quod praecipua ratio incarnationis fuerit liberatio ipsius peccator Item si deus assumpsit humanam naturam. aut hoc fuit propter humanam dignitatem: aut necessita tem. Si propter humanam dignitatem cum dignior sit angelica quem humana: magi debuit assumpsisse angelicam. Si propter necessitatem: et necessitas in digentie non sit nisi propter peccatum. videtur quod praecipua ratio fuit quod hominem assumpsit redemptio humani generis.

50

¶ Sed contra dicit Aug. de spiritu et lit tera. quod totum hominem assumpsit vt totum hominem beatificaret. Sed homo debebat totus beatificari. et ita plene si non esset sicut si est lapsus. ergo non videtur quod precipua ratio incarnationis sit redemptio humani generis

51

¶ Item in incarnatione filii dei natura humana plurimum est exaltata. Si ergo deus incarnatur ex hoc quod humana natura peccauit. videtur quod homo reportet commodum de mali cia: quod non decet diuinum retributorem ergo etc

52

¶ Item christus est caput ecclesie non solum secundum diuinam naturam: sed etiam secundum humanam. vt dicit Augustinus super Ioannem. Sed si homo non peccasset adhuc est set corpus ecclesie. ergo vel dei filius incarnaretur: vel corpus ecclesie remaneret acephalum. si ergo illud est impossibile: restat quod deus incarnatus fuisset etiam si homo non peccasset. ergo idem quod prius. Respondetur secundum scilicet Bonauen. in. iii. dis. i. ar. ii. q. ii cui comsonat Rich. ea. dis. et san. Tho. in. iii. par. sum. quod i. quod circa hoc loqui duplex est opinio magistrorum Quidam enim dicere volunt. quod de incarnatione estloqui dupliciter. Est enim incarnatio carnis assumptio. De carne autem assumpta est loqui duplicter Aut quantum ad substantiam: Aut quantum ad defetum passibilitatis. Si fiat sermo de ipsa quantum ad defectum passibilitatis: dicunt. quod incarnationis praecipua ratio fuit humani generis redemptio. nisi em homo pecccasset: et lapsus et redimendus esset: christus camenmortalem non assumpsisset. Si autem loquimur de incarnatione secundum quod dicit assumptionem humane nature. simpliciter sic dicunt. quod praecipua ratio incarnationis non est humani generis redemptio. quia si etiam homo non peccasset: christus incarnatus fuisset. Et ad hanc rationem adducit multiplicem congruentiam. et in finsubdit. Quis autem horum modorum melior sit nouit iste qui pro nobis incarnatus est. Quod etiam horum alteri praeponedus sit difficile est videre. pro eo quod vterque modus catholicus est: et a viris catholicis sustinetur. vterque etiam modus excitat animam ad deuotionem secundum diuersas considerationes

53

¶ Uidetur tarnen primus modus magis consonare rationis iudicioSecundus tamen plus consonat pietati fidei

54

¶ Hec Bonauen. Scotus tamen super. iii. dis. vii. q. iii. dicit quod si homo non peccasset: deus incarnatus fuisset licet multe auctoritates sanctorum videantur sonare quod non. sine tamen praeiudicio potest dici quod sic: et probatur pluribus rationibus. quarum aliquo accipiuntur a sancto Benauen. et Tho. ac Rich. vbi supra. Primo ex auctorum tatibus arguendo. Nam Heb. ii dicitur: Nusquam apprehendit etc. vbi Glo. Non angelice nature data est hec dignitas: vt ei persona diuina vniretur: sed huma ne. nihil autem frustra datum est a deo ab eterno praeuisum dari. ergo etiam si homo non peccasset. talis dignitas non remaneret frustrata sine fine

55

¶ Secundo et rationescilicet diuine voluntatis et praedestinationis. quia cum scriptum sit.

56

¶ Timo. ii Deus vult omnes homines saluos fieri: vroluntate antecedente. Unde praedestinatio cuiuscumque hominis praecedit naturaliter praescientiam peccati ex parte obiecti. sequitur ergo quod multo magis praedestinatio est anime christi ab eterno ad summam gloriam. vnde prius voluit naturaliter deus gloriam anime christi inter omnes praedestinatos. ergo si homo non pec casset: anima christi glorificata fuisset. ergo patet propositum. Item Scotus. Si deus praedestinasset christi incanationem tantummodo propter aliorum redemptionem de lapresu: plura sequcrentur inconuenientia

57

¶ Primum. quod tasummum bonu id est summa christi gloria esset ordinatum in enitibus propter minus bonum id est propter lapsi hominis reparatioe quod non est verisimile

58

¶ Secundum sequeretur. quod deus praeordinans Adam et christum: prius praeordinasset Adam quam christum. quod est non est verisimile

59

¶ Tertium. quod deus prius puidisset ade liprosum quam christum praedestinasset. quod est absurdissimum. Si enim sic praeuisus esset christus solum propter hoc quia Adam erat casurus: sequeretur Quartum inconueniens: quod anima christi gaudium haberet de lapsu Ade. Potest ergo dici quod deus prius natura praelegit ad illam celestem curiam omnes quos voluit habere et creare angelos et homines in dieterminatis gradibu

60

¶ Prius inquam natura quam praeuideret circa peccatorem de peccato vel de poenitentia. Unde nullus est praedestinatus solum propterea quia alius est casurus. vt sic nullum oporteat gatdere de lapsu alterius

61

¶ Hec Scotus. Quintum inconueniens sequeretur secundum Gona. quia cum humana natura sit nimis exaltata in incarnatione christi. si hec fuisset propter peccatum hominis: tunc homo commodum reportasse dec sua malicia: vt praedictum fuit. ergo si homo lapsus non fuisset deus nihilominus incarnatus fuisset. non ad patiendum: sed ad glorie complementum. Et hoc probatur ratione diuine liberalitatis et dilectionis. quia ita decebat deum manifestare suam infinitam charitatem et liberalitatem si homo stetisset sicut si lapsus esset. imo plus circa hominem. quia non est verisimile quod magis dilexerit humanam naturam lapsam quam innocentem. ergo patet. Item hoc etiam probatur ratione meritorie adquisitionis. quia cum deus sit infinitum bonum. ipsum ergo non potuisset homo ex seipso mereri ethabsere. sicut nec poterat satisfacere pro seipo de offensa quae offenderat in ipsum deum Unde videtur quod oportuit deum incarnari sicut pro homine cadente vt satisfacert. ita et pro homine stante vt per ipsum deum habere et mereri posset eundem deum.

62

¶ Hoc insuper probatur ratione producti onis humane. quia secundum Ansis. cum deus quattuor modis potuit et statuit facere hominem. et tres modi praecesserant: oportuit et quartum fieri in vniuerso propter complementum vniuersi. vt scilicet homo christus fieret de sola virgine matre: etiamsi homo non peccasset. Nam aliquando deus produxit hominem sine viro et muliere: sicut Adam. Aliquando de viro sine muliere: sicut Euam. Aliquando de viro et muliere sicut alios puros homines. Restabat christum producere de muliere sine viro etiamsi Adam non peccasset. Argumenta autem ex vtraque parte sunt solubilia. ex praemissis probationibus

9 (3.2)

63

¶ Utrum deus principalius fuerit incarnatus in remedium actualium peccatorum quam peccati originalis. Et quod sic videtur. quia peccatum quanto est grauius tanto magis humane saluti aduersatur: propter quam deus incarnatus est ad patiendum. Sed peccatum actuale est grauiuis quam originale. minima enim pena debetur originali peccato. vt dicit Augustinus. contra Iulianum. ergo principalius incarnatio christi ordinatur ad deletionem actualium peccatorum quam ad deletionem originalis

64

¶ Item peccato originali non debetur pena sensus sed solum pena damni prout habitum est in secundo libro. Sed christus venit pro satisfactione peccatorum penam sensus pati in cruce: non autem penam damni. quia nullum defectum habuit diuine visio nis aut fruitionis. ergo christus principalius venit ad deletio nem peccati actualis

65

¶ Sed in contrarium dicitur Io. iii. Ecce agnus dei ecce qui tollit peccata modi. Quod Beda exponens dicit. Peccata mudi dicuntur originale quod est commune totius mundi. Respondet sanctus Tho. in. iii. parte q. i. Quod certum est christum venisse in miodum non solum ad delendum illud peccatum quod traductum est originaliter in posteros: sed etiam ad deletionem omnium peccatorum quae post modum superaddita sunt. non quod omnia deleantur: quod est propter defectum hominum qui christo non in herent. secundum illud Io. iii. Lux venit in mundum et dil. xcrunt homines magis tenebras quam lucem. sed quia ipse exhibuit quod sufficiens fuit ad omnium peccatorum deleletionem. Tanto autem principalius ad alicuius peccati detionem christus venit quanto illud peccatum maius est. Dicitur autem maius aliquid dupliciter

66

¶ Uno modo intensiuet sicut est maior albedo quae est intenssior. et per hunc modum maius est peccatum actuale quam originale. quia plus habet de ratione voluntarii. Alio modo dicitur aliquid maius extensiue. sicut dicitur maior albedo quae est in maiori superficie. Et hoc modo peccatum originale per quod totum genus humanum inficitur est maius peccato actuali: quod est peccatum persone singularis. Et quantum ad hoc christus principalius venit ad tollendum peccatum originale inquantum bonum gentis diuinius et eminentius est quam bonum vnius vt dicitur i. Eth

67

¶ Ad argumentum primum dicendum. quod procedit ratio de fntensiua magnitudine peccati.

68

¶ Ad secundum Dicendum quod peccato originali in futura retributione non debetur pena sensus. Penalitates tantum quas sensibiliter in hac vita patimur: sicut famen. sitim. mortem et alia huiusmodi: ex peccato originali procedunt. Et ideo christus vt plenius pro peccato originali satisfaceret sensibilem dolorem pati voluit vt mortem et alia in seipso consumeret.

10 (4.1)

69

¶ Incarnatio quarto quantum ad subsistentiam. In hoc magna apparet dei erga homines charitas. Cirta quam quaeruntur plura

70

¶ Primo. Utrum in christo. sunt duo supposita: Et videtur quod sic. Nam suppositum subalio positum est. Sed inconueniens videtur quod diuinum suppositum sit sub humana natura positum cum si ea dignius in infinitum. ergo cum supposito diuino in in christo aliud suppositum sub natura humana posiltum. ergo in christo sunt duosupposita

71

¶ Item in christo sunt due subsistentie. quia natura humana in christo cum sit singularis subsistit nature vniuersali. quia singularia subsistunt vniuersalibus. persona autem filii dei subsistit diuine nature et humane. sed quaelibet subsistentia suppositum est. ergo in christo sunt duo supposita.

72

¶ In contrarium huius dicit Damascenus. li. iii. quod natura diuina et humana sunt vnite in vnitatem hypostasis. sed vbi non est nisi vna hypostasis: non est nisi vnum suppositum. ergo in christo non sunt duo supposita.

73

¶ Item quod est vnitum digniori se non habet rationem suppositi: alias manus et pes in homine essent supposita duo. sed in in christo natura humana vni ta est digniori se ergo non habet rationem suppositi. quocd non esset verum si in christo essent duosupposita. Respondet Rich. in. iii. dist. vi. ar. i. q. i. Quod in christo non sunt duo supposita. quamuis enim humana natura christi sit singularis et indiuidua et vna numero et particula ris. tamen nec sibi nec alicui rei create ipsam habenti conuenit esse subsistentiam nec rem nature: nec hypostasim nec suppositum nec personam quamuis aliquo modo possit dici substantia prima: aliquo modo natura. Est enim indiuidua inquantum non est praedicabilde pluribus sed de seipso tantum. Et est singularis inquantum signabilis vel signata. ita quod possit dici: hoc est: et inquantum etiam est ab aliis diuisa et vna nume ro inquantum est indiuisibilis in plures naturas tales Et est particularis inquantum humana natura non tantum potest saluari in ea: sed etiam in naturis suppositorum creatorum. vt in natura Petri vel Pauli. Non tamen est subsistentia qua in se existit. nec res nature: quia res non est aliquid in se existens habens naturam. Nec hypostasis: quia hypostasis est res in se ex istens: se habens ad proprietatem essentialem sicut suppositum ad naturam. Unde hypostasis et suppositum sola ratione differre videntur. Ex quo patet quod natura humana in christo suppositum non est. quia in se et per se non existit. quod tamen requiritur ad rationem suppositi. Nec etiam est persona. quia omnis persona est suppositum quamuis non conuertatur. Et praeterea cum persona dicatur quasi per se sonans nulla res est persona quae est vnita digniori se. Aliquo alio modo potest dici substantia prima: inquantum ratio quae conuenit humane nature humana natura est: hoc est. natura humana in communi saluatur in ea: sicut in natura Petri vel Pauli. Secundum autem alium modum substantia prima dici debet inquantum scilicet non est in se existens. Et sic de ipsa proprie loquendo praedicantur substantie secunde: quae sunt species et genera. quamuis enim natura humana vere praedicetur de illa: tamen homo non praedicatur de illa: quamuis hec sit vera Christus est homo. hec tamen non est vera Humana natura christi est homo. Et sicut Auicenna dicit. vi. metaphpice. Rationabilitas et sensibilitas non sunt differentie: sed principia differentiarum quae sunt sensibile et rationale. Sic proprie loquendo humanitas vel natura humana non debet dici spe cies nec homo. Nec etiam dici potest quod sit aliquid creatum habens humana naturam christi cui conueniat esse subsistentie. vel rem nature vel hypostasim vel suprpositum vel personam: vel substantiam primam simpliciter. quia cunc in illo existeret humana natura: et non in ipso verbo. Et ita suppositum nature humane non esset suppositum nature diuine. Nec ergo posset dici quod ille qui des us est: est homo nec ille qui homo est: est deus. quod falsum est. In christo ergo non est nisi suppositum vnum: quod est suppositum vtriusque nature. vnius ab eterno: alterius ex tempore

74

¶ Ad obiectum vbi dicitur quod suppositum est sub alio positum. Dicendum secundum eundem Rich. quod dupliciter potest intelligi. Aut secundum quod sonat in inferioritatem. Si cut dicimus quod inferior est positus sub superiori. et sic non est verum quod suppositum sit idem quod sub alio positum. Aut secundum quod sonat in dignitatem et virtutem. secundum quem modum dicimus: quod fortis portans debilem est ei suppositus. Et secundum hanc similitudinem dicitur suppositum esse sub alio positum. quod in christo substantificatur et et sustentatur

75

¶ Ad secundum cum dicitur: quod in christo sunt due subsistentie. dico quod falsum est. Nulla enim res est subsistentia que non in se et perse subsistit. cutur tamen contrarium patebit infra.

76

¶ Item nota secundum Guill. in. ii libro di. iii. par. ii ar. i. termino. iii. quod ista tria differunt Substatia: subsistentia: et existentia

77

¶ Substantia enim in diuinis quoddam commune tribus nominat non multiplicatum

78

¶ Subsistentia autem magis dicit quod est suppositi proprium. vnde non concedimus in diuinis de communi tres substantias. sed bene tres subsistentias

79

¶ Existentia autem modum processionis. quia existere quasi ex alio stare: vel ex quo alius stat. et differt existentia a subsistentia. quia subsistentia nominat quasi absolute quod est proprium suppo siti. sed existentia respectiue.

80

¶ Nota secundum e. Guill. in i. dist. xxiii. ar. i. quod ista tria se habent per ordinem: Indiuiduum: Suppositum: et Persona. Omnis enim persona est suppositum: non econtra

81

¶ Persona enim solum est in natura intellectuali. dicente Rich d scilicet Uicto. Per sona est non intellectualis incommunicabilis existentia. Suppositum vero reparitur in omni subsistentia. sicut leo est suppositum: sicut lapis etc. non tamen persona. Rursus. omne suppositum est indiuiduum. non econtraNam ratio indiuidui reparitur in accidentibus. sicut dicitur hec albedo: hic color. non tamen ratio supposi ti. Hec ille. Queritur igitur.

11 (4.2)

82

¶ Utrum in christo sint due subsistentie. sicut due esse existentie: Respondetur secundum Guill. in. iii. dist. vi. quod licet in christo due sint esse existentie. vnicum tamen est subsistentie. quod probat Sco. in. iii. dis. vi. q. i. dicens. Terminus generationis est esse existentie: vel aliquid habens tlre esse. ex. v. phys. Sed christus vere fuit temporaliter a Maria genitus. igitur habuit aliud esse ab esse increato. quis illud non fuit effectum per generationem temporalem.

83

¶ Confirmatur. quia anima christi fuit vere creata: et ita vere habuit et se existentie et essentie create: que inquantum sic non pro ducuntur nisi in aliqua existentia. non autem creata est existentia eterna.

84

¶ Confirmatur secundo. quia si assumpta natura sibi dimitteretur: esset vere in actunullo sibi positiuo dato de nouo alioquin esset in potentia solum. sicut anima antichristi.

85

¶ Patet tertio. quia relatio actualis praesupponit quod extrema praesint in actuUnio autem nature humane ad diuinam est actualis. et ita praexigitur quod tam diuina natura quam humana preintelligantur habere esse actualis existentie. vnde non videtur mors christi fuisse possibilis nisi ponendo istud esse existentie in humana natura vnita diuine distinctum ab esse existentie diuine nature Unde patet quod humana natura in christo vere potest dici indiuidua propria indiuiduatione. et propria singularitate singularis. et res nature. Sanctus Tho. i ii. dist. vi. arti. ii. q. ii dicit. quod solum fuit vnum esse existentie in chisto. cuius oppositu patuit. ideo hic non est tenendus.

12 (4.3)

86

¶ Pro clariori intelligentia dictorum et dicendorum est notandum. quod Magister in iii. dist. vi. ponit circa hoc tres opiniones.

87

¶ Prls ma: quod in incarnatione vbi diuini constitutus est quidam homo ex anima rationali et humana carne subsistens qus vnione nature: non tempore.

88

¶ Secunda opinio quod ille homo non solum constitutus est ex anima rationali et carne humana: sed ex tribus substantiis in vitate persone scilicet ex deitate et anima et carne. non tamen dicitur ibi deitas sicut pars

89

¶ Tertia opinio: quod lla duo scilicet anima et caro ita sunt vnite persone verbi vel nature diuine in verbo. quod ex illis duobus vel tribus non sit aliqua substantia vel persona. sed magis verbum dei vesfitum est illis duobus velut quodam indumento. Unde dicit quod christus secundum quod homo non est quid Nec verbum incepit esse quid in incarnatione. sed quaeliter ens vel quodammodo se habens. Ex consequenti videtur dicere quod illa vnio non fuit substantialis sed quasi accidentis cum subiecto: accipientes illud Phil. ii In fimilitudinem hominum factus et habitu inuentus vt homo.

90

¶ Ad propositum igitur quod in christo vni cum sit esse subsistentie. Probatur: quia illud esse dicitur esse suppositi. christus autem solum nominat vnum suppositum Confirmatur: quia si duo essent supposita en christo sequeretur quod et due persone. quod est heresis Nestorii. Sed probatur consequentia. quia non differunt suppositum et persona: nisi quia (vt supra dictum est suppositum dicit quod sit in substantia: sed persona in substatia intellectuali. Ex quo patet quod prima opinio reprobatur. Que qui dem ponit tria. Primo quod in incarnatione fuit vnus homo constitutus ex anima et corpore: ita tamen quod nihi fuit constitutum ex homine et deo. Secundo dicit illum hominem a deo assumptum. Tertio dicit quod assumes potest praedicari de assumpto. quia bene dicimus: Diuinum verbum est homo: licet verbum assumat et homo assumatur. et ex his inferebat quod christus est duo. cum aliud sit assumens: et aliud assumptum. Unde quod christus esset duo non otest intelligi nisi tripliciter. vt dicit sanctus Bona. in iii. dist. vi. ar. i. q.cilic. Uno modo vt dicatur christus due na ture. Et hoc modo nullus posuit christum esse duo: pro eo quod humana natura non praedicatur de christo

91

¶ Alio mo potest intelligi quod christus sit duo scilicet due persone. et hoc modo fuit pereticum et contra symbolum. Dicit enim Athanasius. Non duotante sed vnus est christus.

92

¶ Tertio potest intelligi quod christus sit duo medio modo. noe quia chrus sit due per sone vel due nature. sed quia sit duo supposita vel due res nature. quae tenent quasi medium inter dualitatem nature et dualitatem persone. Et iste modus dicendi pertinuit ad primam opinionem. nec est hereticus: sed multam habuit probabilitatem. Cum enim diuersis naturis diuerse respondeant res nature. et diuersis substantiis diuersa respondeant supposita: Ideo dicere voluerunt christum qui est deus rationc diuine nature. et homo ratione humane esse duas res nature. Quarum tamen vna praedicatur de altera propter vnitatem perone. Sed licet hec positio habeat aliquid probabilitatis: aliquid tamten dicit adeo improbabile quod nullos habet defensores. Si ergo hec opinio dicit quod deus est homo et homo deus: non potest sustineri quod sint duo in christo. secundum quod dicuntur concretiue ad suppositum. Ideo concedendum est istam opinionem esse falsam. et huius opinionis deceptos fuisse auctores.

93

¶ Ratio autem huius deceptionis venit ex hoc quod non distinxerunt inter suppositum secundum quod suppositum subiicitur generi. et suppositum secundum quod illud in quo substantificatur totum esse rei. cum tamen magna sit differtia.

94

¶ Si enim dicatur suppositum quod subiicitur generi corpus et color diuersa habent supposita. quia diuersas habent differentias

95

¶ Si autem dicatur suppositum secundum quod in eo substantificatur totum esse rei. sicut corpus et color: vnum possunt habere suppositum. qui vna est substantia et vnum indiuiduum in quo saluatur natura corporalitatis et natura coloris. Res autennon numeratur secundum supposita in subiiciendo et praedicando. sed secundum numerum suppositorum in esse: et substanti ficando. Quoniam ergo natura humana in christo substantificatur in diuina persona. hinc est quod vnum est ibi suppositum secundum quod attenditur numeratio rei quantum ad esse in actu. et ideo christus non debet dici duo. Hec Bonauen.

96

¶ Ueritas tamen est. quod est falsa ista opinio: quia christus non est duo: licet habeat plures naturas.

97

¶ Sed arguitur contra. quia dicitur etiam de hereticis: Cum christus perfectus sit deus et perfectus homo quo temeritate audent aliqui dicere. quod christus non est aliquid inquantum homo: et aliquid secundum quod est deus. aut igitr secundum quod homo illud aliquid quod est deus. et ita omnis homo est deus. aut aliud aliquid. et ita aliud et aliud: et per consequens duo. Dicendum quod sic arguendo facum fallaciam consequentis arguere cum inquantum a superiori aca inferius: sicut si dicerem. homo inquantum animal est sensibile. ergo inquantum animal est sensibile hinnibuis le. Sic in proposito. quia esse aliquid quod est deus: est in ferius ad hoc quod dico esse aliquid. Ex quo patet. quod illud Augustinus. ad Felicianum. Aliud est filius dei. aliud est filius hominis: est impropria et exponenda id est christus includit in se vtramque naturam scilicet diuinam et humanam.

98

¶ Sed ex hoc arguitur sic. Si christus est vnum et non duou tunc ille homo cepit esse deus. et constat quod in instanti incarnationis. ergo recenter est deus. contra Psalmus dicentem. Non erit in te deus recens. Respondetur secundum Alexan. de ales in. iii. par. q. vi. quod non sequitur: est recenter deus. ergo est recens deus. quia aduerbium cum sit adiectiuu verbi ponit significationem suam necirca suppositum. sed circa copulatum. sed recens cum sit nomen ponit significationem suam circa suum suppositum. et est instantia. ille est recenter senex vel infirsmus. ergo est recens senex vel infirmus.

99

¶ Sed di. Isi homo cepit esse tempore incarnationis ergo vere poterat dici: quod non fuit tempore Abrae. ergo iudei vere contradicere poterant christo Ioan. viii. referentes ad filium hominis: cum ipse diceret Antequam Abraam fieret ego sun. Dicendum quod licet ille propositiones non sint contrarie: cum: in vna affirmatur de filio dei et negatur de filio hominis tamen si referatur ad personam. quia eadem est persona filii dei et hominis. eadem erit contradictio. secundum quem modum vtebant istis propositionibus christus et iudei. referendo vero ad suppositu indiuiduum non erit contradictio. non enim idem est esse existentie hominis et dei. vt patuit.

13 (4.4)

100

¶ Utrum persona christi sit vrna. vnitate simplici aut compossta: sicut dicebat se cund a opinio. Et quod sit composita videtur per illud quod dicitur in symbolo Athanassi. Nam sicut anima rationalis et caro vnus est homo: ita deus et homo vnus est christus. Sed homo est compositus ex anima et carne. ergo christi per sona est composita ex diuinitate et humanitate. Quod testatur Damasce. li. iii. dicens. In domino Iesu christo duas naturas cognoscimus Unam hypostasim ex vtris que compositam. Si ergo secundum ipsum idem est hypostasis et persona: ergo est composita.

101

¶ Sed contra arguitur. Ome compositum compositione te nlali est temporale. si ergo persona christi est composita et non nisi compositione temporali. ergo persona christi est temporalis: ergo non eterna. quod est falsum. Item vbicumque est compositio de nouo ibi est mutatio. Si ergo in incarnatione persona christi fuit composita necessario sequitur quod fuit mutata. sed personam verbi mutari est impossibile. ergo etc.

102

¶ Confirmatur sic. Ubi cumque est compositio ibi est imperfectio in vtroque extre morum. quoniam ex duobus entibus in actu non fit vnu. et conponibilia possibilia sunt respectu compositi: quia oportet quod vtrunque extremorum sit in potentia ad reliquum. Sed nec in natura verbi nec in persona potest esse aliqua imperfectio ergo nec compositio

103

¶ Ad questionem respondet sanctus Bona. vbi supra. q. ii. Quod compositio dupliciter potest dici. Uno modo proprie dicitur compositio vnio aliquorum duorum habentium mutuam inclinationem ad constitutionem tertii. Et hoc modo sicut rationes ostendunt persona chri non potest dici composita. quia inde mul ta sequerentur inconuenientia. videlicet quod persona illa esset mutata et quod esset imperfecta. et quod esset temporaliter in esse producta. et quod etiam non communicarentur idiomata. Et ideo sic dicere personam christi compositam non tantum esset falsum verum etiam hereticum. Alio modo dicitur compositio large simul cum alio positio. et sic personalis vnio potet dici compositio. Et per hunc modum dicebat secunda opinio personam christi compositam. non quod ipsa sit ex pluribus naturis constituta: sed quod persona illa ante incarnationem suppositum erat in vna natura simplici. post incarnationem persona suppositum fuit diuine nature et humane. et hoc absque vlla mutatione facta in ipsa. sed solum ex parte humane nature. Et ideo opinio ista vera fuit et sanum habuit intellettum. Quia tamen verbum calumniabile est pro eo quod compositionis vocabulum consueuit accipi primo modo. Ideo doctores praesentis temporis sensum huius opinionis retinent: declinantes compositionis vocabulum. ita quod in christi persona dicatur vnio non compositio. Ergo argumenta in contrarium sunt concedenda

104

¶ Ad illud vero quod primo obiiciebatur de Athanasio Dicendum quod non est omniumoda similitudo inter animam et carnem et diuini tatem et humanitatem. Non enim est similitudo quantum ad extremorum compositionem: sed quantum ad hoc quod anima et caro concurrunt ad vnitatem persone. Sic etiam diuinitas et humanitas in christo concurrunt in vnitat enim persone. quamuis hoc fiat alio et alio modo Et ideo Damascenus non accipit ibi proprie compositionem sed large. Ex quibus patet defectus secundeopinionis. Que quidem ad tria potest referri. Primum quod non tantem ex anima et corpore constituta est vna natura sed etiam humanitas et diuinitas in vnam conueniunt constituendam personam. ita quod ante incarnationem simplex erat christi persona. sed post incarnationem composita vt verba praetendunt proprie accipiendo compositionem

105

¶ Secundo dicebat quod licet in incarnatione concedendum sit quod persona sit facta composita. non tamen est concedendum quod sit facta alia. quia eadem est persona in duabus naturis quae prius solum in vnica erat.

106

¶ Tertio dicebat dicta opinio: quod christus erat dicendus vnum non plura. quae omnia praeter primum sunt concedenda: si compositio capitur proprie etc.

14 (4.5)

107

¶ Utrum christus secundum quod homo praedicetur per modum habitus et accidentis: Respondetur secundum Guill. in iii. dist. vi. cui concordat sanctus Bona. Tho. et Richar. dist. praefata. quod christus dicitur quiditatiue homo et substantialiter. Probatur. quia vt dictur i. philosophicorum. quod vni est substantia nulli est accidens. sed nobis christi humanitas est substantia ergo non potest de christo praedicari accidenta: liter

108

¶ Confirmatur. quia si humanitas christi est accidens: tunc aut christo homini aut christo deo. Non christo homini. quia nulli homini est accidentale esse hominem: nec christo deo. quia in deo non sunt accidentia

109

¶ Confirmatur secundo. quia tunc christus non diceretur vniuoce homo nobiscum. et ita non videretur verus redemptor. insuper nobilius essemus homines quam christus: sicut nobili or est substantia quam accidens. Ex quo patet defectus tertie opinionis ponentis humanitatem in hac vnione se habere per modum habitus et accidentis

110

¶ Que qui dem opinio tria videtur ponere sicut praecedentes.

111

¶ Primum: quod ex anima et carne non est constituta natura tertia in christo. Et secundum istam opinionem solum dicitur deus homo quia habet animam et carne non humanitatem ab his distinctam

112

¶ Secundm: quod verbum diuinum veram carnem et veram animam assumpsit per modum indumenti vt hominum oculis visibilis appareret.

113

¶ Tertium: quod christus non est aliquid secundum quod homo. Ho enim non praedicatur de christo per modum substantiae sed habitus Et hoc tertio modo iudicata est ab Alexandro papa. et condemnata vt heretica. extra de here. i. c.

114

¶ Sed circa hoc dicit sanctus Tho. cu Bona. dist. pfata. ar. iii. q. i. Quod humant tas in christo habet se aliqualiter per modum habitus: quartum ad tria.

115

¶ Primum quia aduenit diuino verbo post esse completu sicut habitus et omnia accidentalia. Secundum: quia est in substantia et aduenit sicut vestis homini.

116

¶ Tertium quia melioratur ex vnione ad verbum. et non mutat verbum. sicut vestis mutatur secundum formam ve stientis: et non mutat vestientem. Unde apostolis Phil. ii. dicit. Habitu inuentus est vt homo. Et sic secundum sanctum Bona. homo dicitur de christo: ita quod habet aliquo modo rationem praedicationis ac cidentalis. et tamen secundum veritatem sit substanials propter rationes supraedictas.

15 (4.6)

117

¶ Queritur in quibus conueniunt hetres opiniones: Respondet Guill. vl. i supra quod in tribus

118

¶ Primo in hoc quod quelibet ponit vnicam personam in christo contra errorem Nestorii: qui posuit duas. Unam diuinam et aliam humanam

119

¶ Secundo in hoc quod ponunt tres substantias in chrituo scilicet Diuinitatem Animam et Carnem. contra errorem Euticetis: qui ponit vnam naturam confusam seu confectam ex diuina et humana

120

¶ Tertio in hoc quod dicunt simuls assumptam animam et carnem. quod videtur esse contra errorem Origenis qui ponit animas creari ante corpus.

121

¶ Queritur deinde In quo differt prima opinio a secunda et econtra: Respondet ibidem Guill. quod in tribus

122

¶ Primo in hoc quod prima opinio dicit quod praeintelligitur natura hoc homo suppositum antequam assumatur Secunda soum ponit quod praeintelligitur humanitas aut ad plus homo in diuiduum.

123

¶ Secunda differentia: quia prima opinio dicit personam diuina semper fore simplicem nec compositam efficillla assumptione. Secunda vero dicit oppositum

124

¶ Tertia differentia: quia prima ponit duplex esse subsistentie in christo: hec secunda vnicum tantum

16 (4.7)

125

¶ Queritur etiam in quae differt tertia opinio a duabus primis: Respondet ibidem Guill. quod in tribus

126

¶ Primo in hoc quod due prime opiniones ponunt hulmanitatem quasi quandam quiditatem compositam ex anima et corpore assumi a diuina persona. hec vero tertia solum ponit animam et corpus assumi non ponens illam tertiam entitatem

127

¶ Secundo quia prime ponut humanitatem coniungi diultatisubstantialiter: hec vero accidentaliter. sicut vestis homini.

128

¶ Ter tio: quia prime due dicunt quod humanitas aliqualiter pertinet ad personalitatem filii dei: hec vero non. ideo penitus resecat

17 (4.8)

129

¶ Utrum christus secundum quod homo sit indiuiduum: Respondet Guill. in. iii. di. x. difficultate. i. Quod idiuiduum potest nominare aut solum esse in se diuisum. Et sic est dicendum quod sic. quia teste Damasce. a verbo dei natura humana assumpta est in atomo. Rursus potest nominare esse in se indiuiduum et diuisum a quocumque alio. et sic non est vera propositio. quia esse humanitatis in christo non est diuisum a verbo diuino. vnde quasi tenet medium inter naturam prime sub stantie et accidentis. Accidens ei inheret et existit. prima sustantia per se existit sed non inheret. In medio est quasi humanitas christi. existit quidem vt accidens et prima substantia: sed nec imhere vt accidens. nec per se existit vt prima substanti ergo christus secundum quod homo quodammodo dicitur indiuiduum et quodammodo non dicitur. Hec bene sunt ruminanda quia sic sapiunt.

130

¶ In qua inestimabilis flagrat ma gni dei charitas.

18 (5.1)

131

Incarnatio quin to quantum ad ea que vere praedicantur de christo.

132

¶ Queritur. Utrum hec propositio sit vera: Nomo est deus Et videtur quod sit falsa. Deus ei est nomem incommunitabile. Unde Sap. xiii. reprehenduntur ido latre de hoc quod hoc nomen deus quod e incommunicabile lignis et lapidibus imposuerunt. ergo pari ratione videtur esse iconueniens quod hoc nome deus praedicetur de homine

133

¶ Item confirmatur quia quicquid praedicatur de praedicato praedicatur de subiecto. sed hec est vera Deus est patur: vel deus est trinitas. Si ergo hec est vera No est deus videtur etiam quod hec sit vera Non est patr: vel homo est trinitas. quas quidem patet esse falsas Sed contra est quod dicit apostolus Rho. ix. Ex quibus est christus secundum carnem qui benedictus deus super omnia in secula. Sed christus secundum carnem est homo ergo hec est vera No est deus.

134

¶ Respondetur secundum sanctum Tho. iii. parte summe qua xvi. quod supposita veritate vtriusque nature scilicet diuine et humane et vnione in persona et hypostasi. hec est vera et propria No est deus. sicut et ista: deus est homo. Hoc enim nomen homo potest supponere pro qualibet hypostasi humane nature. et ita potest supponere pro persona filii dei: quam dicimus esse hypostasim humane nature. Manifestum est autem quod de persona filidei vere et proprie praedicatur hoc nomen deus. Unde relinquitur quod hec sit vera et propria No est deus.

135

¶ Ad primum dicendum: quod idolatre attribuebant nomen deitatis lapidibus et lignis: secundum quod in sua natura considerantur. quia putabant in illis aliquid numinis esse. Nos autem non attribuimus nomen deitatis homini secundum humanam naturam: sed secundum suppositum eternum. quod est etiam per vnionem surpositum humane nature.

136

¶ Ad secundum dicendum Quod hoc nomen pater praedicatur de hoc nomine deus secundum quod hoc nomen deus supponit pro persona patris. Sic autem non praedicatur de persona filii. quia persona filii non est persona patris. et per consequens non oportet quod hoc nomen pater praedice tur de hoc nomine homo: de quo praedicatur hoc nomen deus. inquantum ly homo supponit pro persona filii

137

¶ Notandum circa hanc propositionem Dcus est homo quod dicit Guill. in iii. dist. vii. quod ista propositio sic habet veritatem vt nullum genus praedicationis obtineat ab Aristo. tactum. Quod autem dicta propositio sit vera probat Berandus. in libro de consideratione ad Eugenium di. Tantam et tam expressam vim vnionis in se profert ea persona qua deus et homo vnus est christus. vt si duo de se praedices non erres

138

¶ Et si ditatur: Cum dicitur deus est homo: quid praedicat homo: aut relationem: et tunc est in praedicamento relationis. quod nullus diceret. Aut praedicat substantiam: et tunc sequeretur quod qualibet persona diuina esset homo. Quia secundum Aug. v. de trini. c. iiii. Ea quae dicuntur secundum substantiam sunt communia tribus

139

¶ Dicendum quod in illa locutione homo praedicat substantiam: nec tamen sequitur quod qualibet persona diuina sit homo Dictum autem Aug. intelligitur de sustantialibus ab intra Uerum est tamen quod in hac locutione dat intelligere vnio nem quae terminatur ad verbum. Ex quo patet quod ista non est vera: primo deus est homo. Unde iste tres propositiones se habent per ordinem. Natura humana vnita est verbo. ita quod i ma est vera Ex veritate istius sequitur veritas huius: Uer bum diuinum est homo. Et quia verbum diuinum est deus sequitur tertio veritas huius Deus est homo. Ex quo vlterius patet: quod hec propositio Deus est homo: noest immediata: quia non vnitur natura assumpta dei tati: nisi mediante ratione formali verbi. In prima autenmdiuinum verbum intuentibus hec est immediata: verbum est homo: quo ad reccatm praedicationem siue in recto. quia in praedicatione obliqua ista est prima: Natura humana vnita est verbo

19 (5.2)

140

¶ Queritur In qua materia est ista positio Deus est homo: vel in remota vel contingenti vel naturali: Dicit sanctus Tho. in. iii. di. vii. qr. i. quod in materia naturali. quia licet sint diuerse na¬ ture: est tamen vnitas suppositi. Et hoc sufficit quod sit materia naturalis in proposito. Sanctus autem Bonauen. dicta dis. ar. i. q. i. dicit: quod est in materia concingenti. quia in illa materia praedicatum et subiectum se habent velut excedens et excessum. et sic est in proposito. Sapit inquit aliquid de materia naturali. quia lla beata vnio nunquam dissoluetur: et a principio nature facta est humane. Uel tertio: quod si dicatur secundum triplicem respectum: in triplici potest poni materia. Si vero considerentur nature in se sic est in remota materia Si secundo consideretur quod mere voluntarie et maxima dei dignatione facta: est in materia contingenti Si tertio quantum ad vnitatem nunquam dissoluendam et a principio factam: est quasi in materia naturali. Unde ista praedicatio deus est homo: non est aliqua praedicationum ab Aristotele repertarum. patet. Omnis enim praedicatio aut est per se aut per accidens. sed hec nec est per se nec per accidens. igitur etc. Probatur minor. Primo non est per se: quia nec in primo modo. patet. quia homo non est de ra tione dei. Nec in secundo: quia non est passio eius. Nec in tertio: quia non dicit modum praedicadi: sed essendi Nec in quarto: quia non dicit aliquam causalitatem Secundo non predicatur per accidens: quia nec deus est accidens humanitati nec humanitas deitati Teste philosopho. i. physicorum. Quod vni est substantia nulli est accidens

141

¶ Confirmatur: quia omnis predicatio philosophorum triplex est. Aut per inherentiam: vt homo est albus. Aut per essentiam: vt homo est animal. Aut tertio per causam: vt opus humanum. quarum nulla est hec. Non per causam: quia diceremus Deus est lapis aut leo etc. cum eorum sit causa. Nec per essenti am: vt patuit. Nec per inherentiam: quia sic est praedicatio accidentis quae sibi non conuenit. Uerum tamen est quod quodammodo sapit naturam accidentis. Accidens cnim venit post esse completum. sic diuino verbo perfecto ista vnio facta est.

20 (5.3)

142

¶ Queritur. Utrum praedicetur vniuoce homo cum dicitur: Deus est homo: Respondet Scotus n. iii. dist. vii. Quod differunt praedicari vniuoce et praedicari vniuocum. Album quidem vniuocum praedicatur de homine et pariete: quia in his habet vna rationem forma lem non tamen praedicatur vniuoce. quia tamten illa ratione formali exigitur quod sit de ratione quiditatiua illius des quo predicatur. sicut est animal de ratione hominis Sic ad propositum. Homo enim bene est vniuocum. dudico Deus est homo. et Plato est homo. non tamen praedicatur vniuoce. quia non est de ratione dei homo. licetr sit de ratione Platonis

143

¶ Sed diceres: Qualiter praedicatur homo de christo

144

¶ Respondetur secundum Guill. vbi supra quod loquendo proprie non est praedicatio per se. quia christus no dicit vnum tertium ex homine et deo. sed solum nominat illas duas naturas vnitas. Nec est proprie praedicatio per ac cidens: quia neutrum eorum est accidens alterius. nisi (vt dictum est scaperetur large accantens. Unde potest dici nomine speciali praedicatio per vnionem. ita etiam dico de illa Deus est homo Hec Guill.

21 (5.4)

145

¶ Utrum hec sit admittenda Christus est homo deificatus. Respondetur secundum Magistum in. iii. dist. vii. quod non. Unde Damasce. Non hominem deificatum dicimus: sed deum hominem factum. Hec in littera. Sed contravidetur magister falsum dicere Sicut enim diuina natura humane vnita est: ita et humana diuine. ergo sicut dicimus deum incarnatum: ita hominem deificatum. Confirmatur. In vnione diuine nature ad humanam diuina natura est minuta: sed humana est exaltata. ergo humana natura magis tracta est ad conformitatem diuine quam diuina ad conformitatem humane. ergo potius debet dici in christi humana natura deificata quae diuina humanata.

146

¶ Si tu dicas: quod denominatio debet fieri a notiori. hucuno soluit. quia denominatio non solum debet fieri a notiori sed etiam a digniori. Si etiam dicas quod esse humanatum praedicat habitum: sicut dicit tertia opinio. hoc non soluit. quia non tantum dicitur humana tus sed etiam dicitur factus homo ergo si debemus dicere quod homo est deus et deus est homo videtur quod nullum inconueniens sit dicere hominem esse deificatum. Respondet sanctus Bona. in iii. di. vii. in expositione litteralir. quod hoc adiectiuum humanatum non solum praedicat habitum sed etiam vnionem. Unde nihil aliud est dicere deum esse humanatum quam carni vnitum. hoc autem quod est deificatum et si possit importare vnionem: importat tantum ordinem et antecessionem. Deificatum enim componitur a deitate et factum. Unde deificatu hoc est factum esse deum. Et quoniam humanitas deitatem non antecedit. ideo Damasce. hanc non concedit hominem esse deificatum. Uel dicendum quod Damaili. non negat simis pliciter. sed quod non est ita propria homo deificatus sicut ista Deus est factus homo. Nam ipse lib. iii. ait. Oportet scire quod non secundum estimationem nature vel confusionem caro deificata est. Tantum enim valet dicere carnem deifica tam quantum deitati esse coniunctam. ideo non negat praedictam locutionem tam quam falsam simpliciter. sed non est ita propria sicut et eius conuersa. Et sic soluta est vtraque obiectio.

22 (5.5)

147

¶ Utrum hec sit vera Christus est hodominscus: Et videtur quod sit vera. per illud quod habetur lib. xxxxiii. quaestionum. Monendum est vt illa eterna bona expectentur quae fuerunt in homine dominico. Et hoc intelligitur de christo. Si dicas: hoc est retractatum.

148

¶ Contra: super i. Regum i. dicit gl. Bede. Quis iste homonisi homo domini cus. ergo si hoc potest dici de aliis hominibus multo magis de christo

149

¶ Confirmatur. Nam bene dicitur seruitus de christo. sicut Phil. ii Formam serui accipiens. ergo multomagis debet dici homo dominicus

150

¶ Sed cotra. ma gister in littera allegat Augustinu liro retractationum dicentem. Non video vtrum recte dicatur homo dominicus qui est mediator dei et hominum christus Iesus cum sit vtique dominus. Et hoc quidem vt dicerem apud quosdam catholicos tractatores legi. Sed vbicumque hoc dixi dixis. se me nollem: postea quippe vidi non esse dicendum quamuis nonnulla possit idem ratione defendi. Ad quam respondent concorditer sanctus Bona. et Rich. in. iii. dist. vii. quod hoc nomen dominicus dicitur duplicter scilicet possessorie et similitu dinarie. Unde diciturhomo dominicus qui possidetur a domino: vel qui est similis domino. Et quia secundum vtranque comparationem dicit diuisionem et disparationem eius de quo dicitur ad dominum respectu cuius dicitur. Cum christus sit dominus non est concedendum christum esse hominem dominicum. est enim vere ipse dominus. Ideo Augustinus. hoc retractat: vt patuit. ostendens quod potest malum generare intellectum. posset tantum sane intelligi ratione humane nature quae a duno possidetur: et domino assimilatur et a domino causatur

151

¶ Ad argumentum at primum dicendum: quod non est simile de christo et de aliis hominibus Non enim est tanta disparatio illius hominis ad deum quanta est aliorum hominum.

152

¶ Ad confirmationem respondet Richar. quod quamuis filius dei accepit formam serui non tamen poecedendum est christum esse seruum. Quia cum dicitur filius dei assumpsisse formam serui: non ponitur seruitus nisi circa humanam naturam. Sed cum dicitur christus esse seruus: ponitur seruitus circa diuinum suppositum. quod est negandum.

23 (5.6)

153

¶ Utrum hec sit admittenda Deus factus est homo: Et videtur quod sic. Io. i. Uerbum caro factum est. Sed caro vt dicit Augustinus. non stat ibi proparte: sed pro toto homine. ergo si hec est vera Uerbum dei factum est caro multo magis hec erit vera Deus facus est homo.

154

¶ Confirmatur. quia in symbolo dicitur Et homo factus est. Sed contra. mutatum esse est superius ad factum esse. sed hec simpliciter est falsa: Deus est mutatus. ergo et illa Deus factus est homo

155

¶ Confirmatur secundo. quia factum esse praesupponit fieri. et fieri ponit imperfecti onem. sed hec dicere de deo est falsum. ergo et ista est falsa: Deus factus est homo.

156

¶ Respondet sanctus Bona. vbi supra. q. ii quod hec propositio Deus factus est homo: multipli citer est distinguenda. ex hoc quod hoc participium factus potest rem suam ponere super totum: vel circa alterum extremum absolute. vel vnum extremum in comparatione ad alterum. Si ponat rem suam scilicet ipsam factionem super totum vera est locutio. Et est sensus: Deus factus est hom id est factum est vt deus esset homo. Et hoc quidem factum fuit in opere incarnationis. Si autem ponat rem suam circa alterum extremorum absolute: vtpote circa praedicatum. tunc est sensus. Deus factus est homo id est deus est homo qui quidem factus est siue productus. et hoc quidem verum est. Siautem ponat rem suam circa vnum extremum in comparatione ad alterum. sic est sensus. Deus factus est hom id est deus fecit semetipsum hominem per humanitatis assumptionem. sicut homo facit semetipum doctum per doctrine adositionem. Et primus quidem sensus est verus et consuetus secundum sensum communem: non tamen secundum locutionum veritatem. quia hoc participium quod est factus cum sit masculini generis et adiectiue tentum: non potest ponere rem suam circa copulatum. sed necessario ponit quantum est de virtute sermonis circa subiectum vel circa praedicatum

157

¶ Secundus quidem sensus est verus et haberi potest per secunonis veritatem et proprietatem. est tamen praeter vsum comunem. Cum enim dicimus quod deus factus est homo non volumus dicere quod deus factus sit homo qui productus sit. sed volumus exprimere ipsam incarnationem diuine nature. Tertius vero sensus habetur et secundum vsum communem et secundum iocutionis proprietatem. habet tantum in se aliquid proprietatis et aliquid impropietatis. Et hoc patet. quia cum dicitur: Istenm factus est bonus vel malus Hoc participium tria importat. videlicet antecessionem ex parte subiecti: et inceptionem ex parte praedicati: et rramsmutationem ex parte vtriusque. In proposit to autem est reperire antecessione ex parte subiecti et inceptionem ex parte praedicati. Sed non est reparire transmutationem in supposito dei. Et ideo factus hic cadit qa propria significatione quantum ad tertiam conditionem. nec importat tramsmutationem sed vnionem.

158

¶ Notandum quoque quod Guill. in. iii. di. vii. conclusione. ii dicit istam propositionem: Deus factus est homo conuertibiliter esse veram. hoc est dictu. sicut ista est vera Deus factus est homo. ita ista: homo factus est deus. Unde Augustinus. Tateta fuit illa vnio vt hominem faceret deum et deum hominem.

159

¶ Confirmatur. quia ante incarnationem non erat deus homo. Econtra post incarnationem vero est. et ita oportet quod dicatur factus homo et econuerso. Nec debet ex hoc argui deus recens. quia homo qui est deus nunquam habuit esse sine illa vnione

160

¶ Et si obiiciatur: quia bene sequitur Sortes est factus ho ergo est factus. Si ergo ista est vera: Deus factus est homo. et ista est vera: deus est factus contra symbolum Athanasii. non factus nec creat Dicendum quod illa consequentia ratione forme non tenet: sed solum ratione materie. quia dum Sortes sit homo simplicier tec accipit esse. non ita deus: sed solum denuo terminat vnionem illius. Et licet homo non sit detrminatio diminuens non tamen sequitur. est factus homo ergo est factus. sicuti nonsequtir hic est monachus albus: ergo est albus. licet monachus non sit detur minatio diminuens. Hec Guill.

161

¶ Ad arguum mentum autem dicendum secundum scantum Bonl. vt praedictum est. quod factus non dicit mutationem circa suppositum. quia in incarnationis opere factum est vt deus sit homo. non secundum aliquam mutationem factam in deo: sed secundum mutationem in altero extremorum. Licet ergo ait Bonauen. praedictus sermo quocumquem modo accipiatur aliquam habeat proprietatem quia veritatem habet: nihilominus recipitur. quia in expressione fidei nostre magis consideratur secundonis veritas quam sermonis congruitas. Ea enim quae sunt fidei nostre vt dicit Au gusti. melius intelligimus quam proferamus. Et Berard. dicit. quod excelsa det balbutiedo resonamus. ergo hec vera Deus est factus homo.

24 (5.7)

162

¶ Utrum hec sit vera Christus est creatura: Respondetur secundum scantum Bonauen. Tho. et Scotum in. iii. dist. xi. quod est falsa. Probatur. Si enim christus est creatura: autm ratione nature humane. et hoc non. quia natura humana non praedicatur de christo nisi in concreto. Aut ratione persone. et hoc non. quia persona christi est eterna. Sed quae est ratio originalis huius veritatis a diuersis diuersa ponitur ratio: sanctus Tho. vbi supra dicit quod causa est. quia creatio aspicit esse. Unde in libro de causis dicitur. quod esse est per creationem. In christo autem vnicum est esse. et id eternum scilicet esse diuinum verbi. ergo relinquit quod christus nequit dici creatura. Sed hoc improbatum est supra Quod in christo non sit vnicum esse: sed duoesse existentie: licet solum vnusubsistentie. Ideo aliter sanctus Bonauen. rationem assignat dicens. quod hec: Christus est creatura: non conceditur ne suspicaretur opinio Artii vera. quae posuit christum puram creaturam. tamen propter repugnantia intellectuum. quia scilicet creatura procedit voluntate: diuinum vero verbum non Sed natura venita patre. sed nec iste rationes sufficiunt Sicut enim opponuntur procedere voluntate et natura ita mortalis et immortalis. et tamen ambo bene dicuntur de filio dei. Ceterum. quod dicit de opinione Arrii non videtur hoc sufficere. quia sancti doctores quifuerunt ante Arrium cum eo: et post christum dixerunt creaturam. Unde Damasce. qui fuit ante Arrium dicit. Non scandalizatur ad nomen creature qui se seruum aut vermen aut granum de terra natum nominauit. Augustinus. autem qui quasi fuit contenperaneus Arrio dicit ad Dardanum. quod ad verbum at tinet creator est christus. quod ad homine attinet: creatus est christus. Et Hiero. super illud Ephes. ii. Ipsius factura sumus. Multi inquit trepidant ne christum creaturam dicere compellantur. Nos proclamamus non esse periculum christum dicere creaturam. Post Arrium vero ipse Rechar. de sancto Uicto. in quadam prosa dicit. Potestate non natura fit creator creatura. Unde non sufficit dicere quod negatur christus creatura propter Arrium. Ideo huius causam assignat Scotus vbi supra. q. i. Creatura inquit loquendo proprie de creatura solum dicit respectum ad agens primum. Unde licet ignis ab igne gignatur: non tamen ignis ignem creat. Nec dicitur ignis creatura nisi per respectum ad deum. Ceterum Creatura loquen do semper proprie de ea dicit primum purum non esse. creari enim est esse. post omnino nullum sui esse Quia autem christus non solum a deo productus est: sed etiam a Maria virgine. nec fuit post non esse simpliciter etiam secundum humanitatem. quoniam de purissimis sanguinibus Marie genitus est. vt dicit Damasce. ideo hoc modo non dicitur creatura. Ceterum. Idem Scotus dicit loquendo largius de creatura: dicitur creatura. autem secundum suum esse totale a deo. sicut dum creatur homo. Aut secundum primum sui esse. sicut si anima crearetur antequam corpori vniretur. Dato quod corpus esset non creatum adhuc homo posset dici creatus ratione anime: que est principali or pars in composito. In proposito autem non potest dicichristus creatura propter totale esse. quia nihil resultat tertium in christo ex diuinitate et humanitate: nec propter principalius esse ipsius. quia illud est increatum et eternum esse scilicet diuini suppositi. Ex quo patet quod licet concedatur quod christus gignitur: non tamen quod creatur. quia gignitio nature nata est denominare gignitionem suprpositi. non ita creatio. Alia enim ratione denominat cre atio naturam: alia suppositum. Ideo non sequitur. si natura humana in christo sit creata: ergo christus sit creatus Exemplum. Bene sequitur Sortes est crispus in capite: ergo est crispiritus. Non autem sequitur Sortes est rotundus in capite: ergo Sortes est rotundus. Sic in proposito de gignitione et creatione. Unde doctores dicentes christum creaturam pie sunt exponendi: sic. Christus est creatura id est christus includit natura humanam quae est creatura. Unde ista quod christus non sit creatura tempore magistri sententiarum potissime apparuit.

25 (5.8)

163

¶ Utrum ista sit vera Christus secundum quod homo est creatura: Respondent sanctus Bonanem. et Thomas vbi supra quod est vera: non tamen simpliciter. Idem dicit Scotus est vera: sed tamen impropria. et quasi per synecdochem vera. Cuius ratio est talis secundum ipsum Quando inquit aliquo propositio est simpliciter falsa. tunc reduplicatio proprie supta ad alterum extremum posita non tollit falsitatem. Sicut si ista est falsa Ethiops est albus. ista non erit vera Ethiops inquantum homo est albus. Ita dico de ista Christus secundum quod homo est creatura: loquendo proprie. ex quo ista est falsa Christus est creatura. etiam ista erit falsa Christus secundum quod homo est creatura. Uerumtamen sicut ista est vera per partem Ethiops secundum detes est albus. ita ista Christus secundum quod homo est creatura. quia scilicet natura humana quae est quasi pars christi. modo quo dicit Diony. iiii. de diui. no. compositionem ineffabilem iesu extare creaturam. Et huic potest suffragari illud. v. Phys. Homo sanatur. quia thorax sanatur.

26 (5.9)

164

¶ Utrum ista: demostrato christo: Homo ille incepit esse: sit vera: Respondetur secunum scilicet Thoin iii. per. qu. xvi. et Rich. in. iii. dis. xi. ar. iii. q. i. quod hec locutio simpliciter est falsa secundum sententiam catholice fidei quia ponimus in christo vnum suppositum et vnam hypostasim. sicut et vnam personam. secundum hoc enim oportet quod in hoc quod dicitur Iste homo: demostrato christo designetur suppositum eternum: cuius eternitati repugnat incipere esse. Unde hec est falsa Hic homo incipit esse. Nec obstat. quod incipere conuenit humane nature quae significatur per hoc Non. quia eternitas in subiecto penitus non tenetur formaliter pro natura. sed magis materialiter pro supposito. Et etiam si esset vera. non tamen ea esset vtendum absque de terminatione: ad euitandum heresim Arrii. quia sicut persone filii attribuit quod esset creatura: et quod esset minor patre. ita attribuit ei quod esse incepit di. quod erat quando non erat. Dicit tamen Guill. vbi supra quod de christo non potest dici Incipit et Desinit. ratione diuini verbi. sed ratoe sin gularis hominis in christo potest Incipit et Desinit praedicari. quod sic probatur. Quando est praedicatum respiciens vnum subiectum complexum. potest attribui illud praedicatum subie cto. autem ratione totius subiecti. autm ratione vnius partis. De pri mo exemplum vt si dicatur Animal rationale est risibile. risibi le nec attribuitur soli animali. quia tunc animalia bruta possent ridere. nec soli rationali. quia tunc anima separata posset ridere cum sit rationalis. sed toti attribuitur subiecto. scilicet anim ali rationali. De secundo exemplum. Ut paries albus disgregat. Disgregare nempe non inest ratione parietis sed albedis. Si go est in aliis praedicatis ita. non videtur ratio qua re non sit ita cum his Incipit et Desinit. Ex quo patet. quod ista est concedenda Christus incipit ese scilicet quando conceptus est. non quide ratione totius. quia ratione diuine nature semper fuit. sed ratione alterius quasi partis scilicet humane nature. quia iste homo incipit esse. non quidem ostendendo suppositum sed indiuiduum. quia quando dicunt grammatici: quod pronomina significant per sonam: debet persona large capi pro indiuiduo. si cut bene dicitur Ista albedo. Ide dicendum de ista Christus desinit esse in morte sua. nam tunc non fuit homo. vt patebit infra. Et hoc modo patent solutiones infini tanrum auctoritatum et instantiarum. Hec Guill. Unde sicut ista est vera secundum eundem Guill. Iste homo incipit esse deus. sic est vera conuertems scilicet Deus incipit esse iste homo. quia nunc est homo. et immdiate antehoc non erat homo: sic conuersa Iste homo incipit esse deus patet per easdem exponentes.

27 (5.10)

165

¶ Utrum christus secundum quod filius dei sit creatura: Et videtur quod sic. quia dicitur Eccli. xxiiii. Ab initio et ante secula creata sum. quod scribitur de dei apientia quae est filius dei. Respondetur secundum sanctum Tho. in. iii. disti. xi. q. i. Quod illa auctoritas intelligitur de natura angelica quae fuit perfecta ab initio. vel de christo ratione nature praeuise ab eterno a deo. vel melius secundum Lyram dicitur creata id est producta. Et tunc conuenit bene filio dei qui a patre producitur eternaliter

28 (5.11)

166

¶ Utrum sicut per idiomatum communicatis onem conceditur quod christus est mortalis et immortalis. ita concedatur Christus est mortalis et non mortalis. Respondet sam. Bonauen. in. iii. di. xi. q. ii Et Scotus eadem dis. quod non. quia negatio plus tollit quam affirmatio ponat. Affirmatioe autem vt dum dico: chrs est immortalis solum ponit quod christo ratione nature diuine competit immortalitas. Dum autem dicitur negando Christus non est mortalis. negatur mortalitas re pectu cuiuslibet nature in christo. ideo est falsa et valde neganda.

167

¶ Ubi eminentissime claret immensa dei charitas.

29 (6.1)

168

¶ Incarnatio sexto quantum ad praedestinationem. Nam secundum sanctum Tho. i. iii. parte. q. xxxiiii. Predestinatioe proprie accepta est quaedam diuina praeordinatio ab eterno de his quae per gatiam dei sunt fienda in tempore. Est autem hoc in pmpore factu per gratiam vnionis a deo. vt homo esset deus et deus esset homo. Nec potest dici quod deus ab eterno praeordinauerit hoc se facturum in tempore. quia sequeretur quod diuine menti aliquid denuo accideret. Et ideo opertet dicere quod christi incarnatio ab eterno fuit praedestinata. et ratione huius christus dicitur praedestinatus.

169

¶ Utrum dei filius sit praedestinatus. ividetur quod sic. quia hec conceditur Filius dei est homo. sed omnis homo aut est praescitus aut praedestinatus. sed filius dei non est homo praescitus: ergo est praedestinatus. Item exceptis vocabulis importantibus vnionem necesse est esse idiomatum communicationem. sed vocabulum praedestina tionis vnionem non importat quantum est de se. ergo cum ille homo sit praedestinatus: et ille homo sit filius dei. necessario se quitur quod filius dei sit praedesfinatus Sed contraPredestinatio de ratione nominis dicit antecessionem pdestinantis ad praedestinatum. sed filium dei nihil antecedit cum sit eternus. ergo nullo modo conuenit ei inter praedestinatos connumerari. Respondet sanctus Bona. in. iii. dist. vii. quod quamuis hec sit concedenda Christus est praedestinatus. pro eo quod christus nominat hypostasim in duabus naturis. Et hec: christus est praedestinatus inquantum homo ratione determinationis adiuncte. hec tamen non recipitur conmuniter Filius dei est praedestinatus. Et ratio huius est propter repugnantiam intellectuum. que quidem interuenitur inter subiectum et praedicatum. Reperitur autem ibi tri¬ plex repugnantia. Nam hoc vocabulum praedestinatus circa praedestinatum tria importat. videlicet habitudinem effectuum respectu cause. Acceptationem per dunum gratie et Inchoationem quantum ad esse nature.

170

¶ Econtrafilius dei dicit illam personam vt causam: non vt effectum Dicit enim illam persona prout competit filiatio per naturum: non per gratiae donum. Dicit etiam illam personam: vt eternam: non vt habentem initium. Et sic expresse est repugnantia intellectuum inter subiectum et praedicatum. et potest ista repugnam tia reduci ad triplex genus oppositionis. videlicet Cotra dictionis. Contrarietatis et Relationis. Et propter hanc triplicem repugnantiam no admittunt magistri locutionem praedictam. Ideo concedendum est quod dei filius non est praedest natus

171

¶ Ad argumentum autem illud quod hoc conceditur Filius dei est homo. dicendum quod non est repugnantia intellectuum. imo potius consonantia. Homo enim nominat naturam habilem ad vnionem. non sic autem hoc praedicatum Predestinatum. Et ideo non sequitur ex hoc. quod si filius dei est homo. quod propter hoc sit praescitus aut praedestinatus: nisi addatur: secundum quod homo.

30 (6.2)

172

¶ Utrum illa sit vera Filius dei praedestinatus est esse homo: Respondet san. Bonauenvbi supra. q. ii Quod cum hoc participium Predestinatus dicat antecessionem: triplilciter potest ea importare. vel respectu subiecti. vel respectu praedicati. vel respectu toti uo copulati. Si enim importat antecessionem respectu subitcti. tunc est sensus Filius dei est praedestinatus esse homo id est filius dei ante praeuisus est esse homo quam esset filius dei. Et hoc modo falsa est praedicta locutio. Si autem importat antecessionem respectu praedicati. tunc est sensus Filius dei praeuisus est esse homo id est cognitus fuit esse homo: non antequam esset homo. Si autem importat antecessionem ratione totius dicti. tunc est sensus Filius dei praedestinatus est esse homo id est praedestinatum est: vt filius dei sit homo. Et sic potest esse triplex sensus dicte quaestionis. Primus falseet duo veri. et quantum ad istos conceditur esse vera.

31 (6.3)

173

¶ Utrum predestinatio christi sit exemplar nostre praedestinationis: Respondet scilicet Tho. in per. iii. q. xxiiii. quod praedestinatio dupliciter potest considerariUno modo secundum ipsum actum praedestinationis. Et sic praedestinatio christi non potest dici exemplar nostre praedestinatio nis. vno enim modo et eodem actu eterno praedestinauit nos et christum. Alio modo potest praedestinatio considerari sice illud ad quod aliquis praedestinatur: quod non est praeter praedestinationis terminos et effectus. et secundum hoc praedestinatio christi est exemplar nostre praedestinationis. et hoc duplicit

174

¶ Primo quidem quantum ad bonum ad quod praedestiamur

175

¶ Ipse ci est praedestiatus ad hoc quod esset filius dei naturalis. Nos autm praedestinamur ad filiationem adoptionis. quae est quaedam participata similitudo filiationis naturalis. Unde dicitur Rho i. quos praesciuit hos prae destinauit conformes fieri imaginis filii eius. Alio modo quantum ad bonum consequendi istud bonum quod est per gratiam quod quidem in christo est manifestissimum. quia humana natura in christo nullis suis praecedentibus meritis est vnita filio dei. et de plenitudine gratie eius nos omnes accepimus. vt dicitur Ioan. i. ergortem.

32 (6.4)

176

¶ Utrum praedestinatio christi sit causa nostre praedestinationis: Respondet idem sanctus Tho. vbi supra Quod si consideretur praedestinatio secundum praedestinationis actum sic non et causa nostre praedestinationis. cum vno et eodem actu praedestinauerit ipsum et nos. Si autem consideretur praedestinatio secundum terminos praedestinationis. sic christi praedestinatio est causa nostre. Sicut enim deus priordinauit nostram salutem ab et no praedestinando: vt per Iesum christum compleretur. Sub praedestinatione enim cterna non solum cadit id quod est fiendum in tempore: sed etiam modus et ordo secundum quem est complendum in tempore ergo est causa etc

177

¶ Queritur ad quid sit praedestinatus christus secundum quod homo hoc est quaerere. cum in christo sit gratia secundum quam est quidam homo singularis. secundum quam est etiam caput ecclesie. Item est in eo gratia vnionis. An praedestiatio christi sit praeperatio gratiae hbst vel illius vel vniuscuiusque harum. Respondetur secundum Alexa. de ales in. iii. parte summe. q. iii. quod cum in christo sit triplex gratia ailicet gratia vnionis. gratia huius singularis hominis: et gratia secundum quam est caput. praedestinatio christi est respectu huius triplicier gratie. Unde glo. super epistolam Rhom. Nullum maius donum possit deus praestare hominibus quam vt verbum suumnscemper quod omnia condidit) fecit illis caput. et ipsos tam quam membra coaptaret. ergo gratia secundum quam est caput ecclesie est donum dei. ergo creata praedestinatio est respectu ipsius

33 (6.5)

178

¶ Utrum praedestinatio christi et alio rum dicatur equiuoce vel vniuoce: Et videtur quod equiuoce dicatur. quia dicit Aug. quod praedestinatio est propositu miserendi Sed miseria in nobis et in christo equiuoce dicitur. quia in nobis est miseria contracta. in ipso vero est voluntarie assumpta: ego equiuocte dicitur. Respondet Alexam. vbi supra quod praedestinatio alquando diffinitur per comparationem ad gratiam liberantem a malo. autem per gratiam ordinantem ad gloriam

179

¶ Primo modo dicitur praedestinatio praeordinatio saluandorum et propositum miserendi.

180

¶ Secundo modo dicitur praedestinatio praeparatio gratia in praesenti et glorie in futuro.

181

¶ Primo modo dicitur vniuoce praedestinatioe de christo et de aliis quantum ad conotatum quae est gratia liberans a malo

182

¶ Quantum ad secundum modum dicitur equiuoce Hec ille. quia non sic sumus nos praedestinati ad gratiam sicut christus. de quo Rho. i. Qui praedestinatus est filius dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu christi domini nostri.

34 (6.6)

183

¶ Utrum incarnatio verbi est ratione incomprehensibilis. Respondetur secundum sanctum Tho. i. iii. dist. i. ar. ii quod sic. Nam ad ea quae sunt fidei ratio haberi non potest cum fides de non apparentibus bicatur. vt dicit apostolis Heb. xi. et praecipue in illis quae ex mera voluntate dei proueniunt: cuiusmodi est incarnatio. Et ideo ad probandum incarnationem ratio haberi non potest. Nec etiam in contrarium. qua cum demonstratio scire faciat. scientia autem non sit nisi verorum oportet omne quod demostralis verum esse: et eius contrarium falsum. Et ideo sufficit defendere quod non est impossibi le christi incarnationem ac praedestinationem esse simul cum aliis ad incarnationem pertinentibus

184

¶ Hic summe summa dei altissimi claret charitas circa homines.

35 (7.1)

185

Incarnatio VII quantum ad defectus corporales quos christus in sua incarnatione assumpsit voluntarie. vtpote famen: sitim: lassitudinem: et corpus passibile ex amore nostre salutis.

186

¶ Utrum filius dei assumere debuit in natura humana corporis defectus: Et videtur quod non Quia sicut anima vnita fuit personaliter verbo dei: ita et corpus. sed anima christi habuit omnimodam perfectionem et quantum ad gratiam et quantum ad scientiam. ergo etiam xius corpus debuit esse omnibus modis perfectum nullum in se habens defectum.

187

¶ In contrarium est quod dicitur Heh. ii. In eo in quo passus est et tentatus potens est. et eis qui tentantur auxiliari. sed ad hoc venit vt nos adiuuaret. ergo conueniens fuit vt filius dei carnem cum infirmitatibus assumeret

188

¶ Respondet sanctus Tho. in. iii. parte q. xiiii. Quod conueniens fuit corpus christi defectibus subiacere. et praecipue propter tria

189

¶ Primo quidem quia ad hoc filius dei carne assumpta venit in mundum vt pro peccatis humani generis satisffaceret. Unus autem pro peccato alterius satisfacit dum penam pro peccato alterius debitam in se suscipit. Huiusmodi autem defectus corporales scilicet mors: fames: sitis: et huiusmodi sunt pena peccati quod est in mundum per Adam introductum. secundum illud Rho. v. Per vnum hominem peccatum intrauit in mudum. et per peccatum mors Unde conueniens fuit quantum ad finem incarnationis: quod huiusmodi penalitates in nostranatura susciperet. secundum illud Esaie. liii. Uere languores nostros ipse tulit Secundo decuit propter fidem incarnationis astruendam. Cum enim natura humana non aliter esset nota hominibus nisi prout huiusmodi corporalibus defectibus subiaceret. Si sine his venisset videretur non fuisse verus homo nec veram carnem habuisse sed phanta sticam. vt Manichci posuerunt. Et ideo vt dicitur Phil. ii Exinaniuit semetipsum formam serui accipi ens in similitudinem hominum factus: et habitu inuentus vt homo. Unde et beatus Tho. Per aspectum vulnerum est ad fidem reuocatus. vt dicitur Ioan. xx. Tertio propter exemplum patientie quod nobis exhi bet: passiones et defectus humanos fortiter tole rando. Unde dicitur Heb. xii. Sustinuit a peccatoribus aduersus semeipsum contradictionem vt non fatigemini animis vestris deficientes

190

¶ Ad argumentum dicendum quod satisfactio pro peccatis alterius habet quidem quasi magnas penas quas aliquis pro peccato alterius sustinet. Sed pro principio habet habitum antme ex quo inclinatur ad volendum satisfacere pro alioet ex quo satisfactio efficaciam habet. Non enim esset sa tisfactio efficax nisi ex charitate procederet. Et ideo oportuit animam christi perfectam esse in scientia et virtutibus vt haberet facultatem satisfaciendi. Corpus vero passibile vt ei materia sat: sfaciendi non deesset. Unde anime beatitudo ideo non venit ad cs.

36 (7.2)

191

¶ Utrum christus assumpserit ne¬ cessitatem his penalitatibus subiacendi: Et videtur quod non. quia dicitur Esaie. liii. Oblatus est quia ipse voluit. Sed voluntas opponitur necessitati: ergo christus non ex necessitate subiacuit corporalibus defectibus In contrarium vero dicit Apostolus Rhoma. viii. Misit deus filium suum in si militudinem carnis peccati. sed conditio carnis peccati est quod habeat nocessitatem moriendi et sustinendi alias huiusmodi passiones: ergo christus ex necessitate subiacuit corporalibus defectibus. Respondet sanctus Tho. vbi supra quod duplex est necessitas. Una quidem coactionis quae fit ab agente extrinseco. Et hec quidem necessitas contraria tur et nature et voluntati. quorum vtrumque est princi pium intrinsecum. Alia autem est necessitas naturalis quae consequitur vel principia naturalia: puta formam. sicut necessarium est ignem calefacere vel materiam sicut necessarium est corpus ex contrariis composi tum dissolui. Secundum hanc igitur necessitatem quae consequitur materiam corpus christi subiectum fuit necessitati mortis et aliorum huiusimodi defectuum. Quia ex diuine voluntatis beneplacito carni christi permittebatur agere et pati que erant propria. Si autem loquimur de necessitate coactionis secundum quod repugnat nature corporali. sic iterum corpus christi secundum contradictionem nature proprie necessitati subiacuit et claui perforantis et flagelli percutientis. Secundm vero quod necessitas talis repugnat voluntati mani festum est quod in christo non fuit necessitas horum defectuum. nec per respectum ad diuinam voluntatem: nec humanam absolute. sed solum secundum naturalem motum voluntatis. proutit scilicet natu taliter refugit mortem et corporis nocumenta. ergo etc. Sed difficultas est. quia isti defectus non sunt de veritate humane nature. quia in statu innocentie non erant in homine: et tamen erat vere homo. Similiter in christo post resurrectionem erat vera humanitas. et tamen isti defectus non crant in eo. Quomodo ergo isti defectus faciunt ad vere humanitatis ostensionem. Respondetur secundum sanctum Bona. in iii. di. xv. circa litteram. quod huiusmodi defectus fuerunt assumptiad ontesionem vere humanitatis secundum statum corrupitionis. et sic christus volebat ostendere per istos defectus veram huma nitatem. Unde scut accidentia magnam partem conferunt ad cogscendum quod quidet id est substantiam. vt dicitr i. de anima. quamuis accidemtia non sint de essentia rei. sic est in proposito.

37 (7.3)

192

¶ Utrum christus de fectus corporales contraxit vel assumpsit: Respondetur scur scilicet Tho. vbi supra. et Richar. i. iii. di. xv. quod in verbo contrahendi intelligitur ordo effectus ad causa. vt scilicet id dicatur contrahi quod simul cum sua causa ex necessitate traditur. Causa at mortis et horum defectuum in humana natura est peccatum. quia per peccatum mors intrauit in modum. vt dicitur Rho. v. Et ideo illi dicuntur hos defectus contrahere qui ex debito peccati hos defectus incurrunt. Christus aut illos non habuit ex debito peccati. sicut dicit Aug. super illud Io. iii. Qui desursum venit accepit na tura humanam absque peccato. in illa puritate in qua erat in statu innocentie. Et similiter potuisset assumere naturam humanam absque defectibus. Et sic patet quod christus non contrarit hos defectus sed assumpsit.

38 (7.4)

193

¶ Queritur Quare christus omnes defectus corporales non assumpsit: Respondetur secundum sanctum Thon. Bona. et Guill. Quod illos defectus assumere debuit christus qui consequuntur ex peccato communi totius nature. nec tamen repugnat perfectioni scientie et gratiae. Sic igitur non conueniens fuit vt omnes defectus seu infirmitates assumeret magnas. Sunt enim quidam defectus qui repugnant perfectionei scientie et gratiae. sicut ignorantia: pronitas ad malum: et difficultas ad bonum. Quidam autem defectus sunt qui non consiquuntur communiter totam naturam humanam propter peccatum primi hominis. sed causantur in aliquibus hominibus ex quibusdam parti cularibus causis. sicut lepra et morbus caducus et huiusmodi. Qui quidem defectus quandoque causantur ex culpa hominis. puta ex iordinato victu. quandoque ex defectu virtutis formatiue. quorum neutrum conuenit christo. quia et caro eius de spiritu sancto concepta est qui est infinite sapientie et virtutis errare et deficere non potens. et ipse nihil inordinatum in regimine vite sue exercuit. Sunt tamen tertii defectus u in omnibus hominibus communiter inueniuntur ex peccato primi parent sicut mors: fames: sitis et huiusmodi. Et hos defectus christus omnes suscepit. quos Damasce. vocat naturales: et indetractabiles passiones. Naturales quidem consequuntur communiter totam naturam. Indetractabiles autm quia de fectum scientie et gratiae non important

194

In hoc manifeste relucet diui ne charitatis magnitudo

39 (8.1)

195

Incarnatio octano. quantum ad defectus susceptos vel non susceptos a christo quie pertinent ad animam. Unde queritur

196

¶ Utrum fuerit in christo peccatum: Et videtur quod sic. per illud psalmus. Deus deus meus respice in me: quare me dereliquisti: longe a salute mea verba delictorum meorum. Sed hec dicuntur in christi persona. vt patet ex hoc. quia ipse ea in cruce protulit. Et apostolus

197

¶ Rho. v. ait In Adam omnes peccauerunt. ergo videtur quod in christo fuerit peccatum. Sed in huius contrarium dixit ipse christus Io. viii. Qui ex vobis arguet me de peccato. Ideo respondetur secundum doc. praesertum secundum sanctum Tho. i. iii. parte. qi. xv. quod christus suscepit defectus nostros vt pro nobis satisfaceret: veritatem huane nature probaret: ac vite exemplum nobis daret. secundum hec tria manifestum est quod peccatum assumere non debuit.

198

¶ Primo quia peccatum ad satisfactionem nihil operatur. imo impedit. secundum quod dicitur Eccli. xxiiii. Dona iniquorum non probat altissimus. Similiter ex peccato non demostratur veritas humane nature. quia peccatum non pertinet ad ipsam. cuius deus est causa. sed magis est contra naturam per seminationem diaboli introductum

199

¶ Tertio peccando exemplum virtutis praebere non potuit. cum peccatum contrarietur virtuti. ideo christus nullo modo assumpsit peccatum originale vel actuale. secundum quod diciu scilicet Pet. ii. Quod peccatum non fecit

200

¶ Ad argumentum dicendum secundumDamasce. li. iii. quod aliquid dupliciter dicitur de christo. Uno modo secundum proprietatem naturalem et hypostaticam. sicut dicitur quod deus factus est homo et quod passus est pro nobis. Alio modo secundum proprietatem personalem et habitualem prout aliqua dicuntur de ipso in persona nostra. quae sibi secundum se nullo modo conueniunt: set secundum sua membra. in quorum persona dicit: Uerba delictorum meorum. Nec obstat nuctoritas apostoli. quia christus non eo modo fuit in Adam sicut nos omnes. Nos enim ibi fuimus per seminalem rationem: christus veroper corpulentam substantiam tantum. quia conceptio eius non fuit a semine virili. ergo dicta verba apostoli non intelliguntur de christus: sed de nobis

40 (8.2)

201

¶ Utrum christus assumpserit fomitem peccati: Et videtur quod sic. quia ab eod principio deriuatur fomes peccati et passibilitas corporis scilicet ex subtractione originalis iusticie per quam inferiores vires subdebantur rationi Set in christo fuit passibilitas corporis et mortalitas. ero etiam fomes peccati.

202

¶ Sed contra dicitur Mat. i. Quod i ea natum est de spiritu scntoes. set spiritus san. excludit peccatum et eius sclinationem qui importatur nomine fomitis. ergo in christo non fuit fomes peccati. Respondet scilicet Tho. vbi supra quod christus perfectis. sime habuit gratiam et etiam omnes virtutes morales Sed quanto in aliquo fuerunt virtutes morales perfectius tanto magis in eo debilitatur vis fomitis. Cum vero in christo virtutes fuerunt perfectissime: ideo in eo non fuit fomes peccati tum quia iste defectus non est ordinabilis ad satisfaciendum:sedt potius inclinat ad contrarium

41 (8.3)

203

¶ Utrum christus in sua incarnatione afsumpserit igorantiam: Et quod sic arguitur: per illud Esa. viii. Antequam sciat puer vocare patrem suu et matrem suam auferetur fortitudo Damasci. sed puerille est christus ergo fuit in eo aliqua ignorantia. Secod hoc iterum christus venit ignoranti as nostras auferre et mentes illuminare. sed ignorantia cum ignorantia non tollitur: sed cum scientie lumine. ergo in christo non fuit gorantia. De quo Luc. i. Illuminare his qui in tenebris et in vmbra mortis sedent. Respondetur scudur scilicet Tho. vbi supra quod sicut in christo fuit plenitudo gratiae et virtutis quae excludebat fomi tem peccati. ita in eo fuit plenitudo sciente quae excludebat igorantiam. Ideo de eo dicitur Ioan. i. Uidimus eum plenum gratie et veritatis.

204

¶ Ad argumentum dicendum. quod ibt prophstentia loquitur de scientia humana christi. Dicit ergo Andequam sciat puer scilicet secundum humanitatem vocare patrem suu scilicet Ioseph et matrem scilicet mariam: auferetur fortitudo Damasci¬

42 (8.4)

205

¶ Utrum in anima christi fuerit passioEt videtur quod non. quia vt dicit philosophus. iii. de anima. quod agens prestantius est patiente. et sic nihil patitur nisi a fortiori. sed nulla creatura fuit praestantior anima christi: ergo non potuit ab aliqua creatura pati.

206

¶ Sed in contrarium dicit psalmus in christi persona. Repleta est anima mea malis. secundum glo. non quidem peccatis: sed humanis malis id est doloribus. Respondetur secundum Richar. in. iii. di. xv. arti. ii. q. i. Quod passio potest accipi communissime: communiter: proprie et propriis sime

207

¶ Primo modo potest dici omne accidens maxime proprium Et sic loquaendo de passione dicit philosophus. i. de generatione Quod impossibile est animam esse sine passione. Et sic dicimus quod per medium probatur passio de subiecto.

208

¶ Secundo modo communiter quaecumque motio passio dici potest etiam motio quae est actus perfecti. Et sic loquendo de passione dicit philosophus. iii. de anima. quod intelligere est quoddam pati

209

¶ Tertio modo dicitur proprie passio receptio alicuius rei cum abiectione alterius rei non conuenientis patienti. Et sic loquendo de passione dicit Philosops scilicet de generatione quod subiectum patitur cum sanatur. Quarto modo propriissime dicitur passio recepto rei cum abiectione alterius rei disconuenientis patienti. et sic egrotatio est passio. Unde et ii. Ethi. dicitur. quod passio est quam sequitur delectatioe vel trist cia. Ad propositum dicendum. quod primo et secundo modo planum est quod in christi anima fuit passio. de tertio et quarto modis patebit inferius. Hec Rich. Addi scilicet Tho. in. iii perq. xv. quod animam aliquam in corpore constitutam: dicere comuenit pati Uno modo passione corporali. Alio modo passione animali.

210

¶ Passione quidem corporali patitur per corporis lesione. cum enim anima sit corporis forma. conueniens est quod vnum sit esse corporis et anime. et ideo corpore per turbato per aliquam corpoream lesionem: necesse est quod anima per accidens parturbetur scilicet quantum ad esse quod habet in corpore. Quia igitur corpus christi fuit passibile et mortule necesse fuit vt etiam anima eius passibilis esset

211

¶ Passione autem animali pati dicitur anima secundo modo secundum operationem quae vel est propria anime: vel principalius est anime quam corporis. et quamuis secundum intelligere et sentire dicatur hoc modo anima aliquid pati. tamen propriissime dicuntur passiones anime affectiones appetitus sensitiui: quae in christo fuerunt sicut et cectera quae ad naturam hominis pertinent.

212

¶ Sciendum tamen quod huiusmodi passiones aliter fuerunt in chrso quam in nobis: quantum ad tria

213

¶ Primo quantum ad obiectum. quia in nobis plerumque huiusmodi passiones feruntur ad illicita. quod in christo non fuit. Secundo quantum ad principium. quia in nobis frequent prae ueniunt iudicium rationis. Sed in christo omnes motus sensitiui appetitus oriebantur secundum dispositionem rationis. Tertio quantum ad effectum. quia in nobis quandoque huiusmodi motus non sistunt in appetitu sensitiuo. sed trahunt rationem: quod in christo non fuit.

214

¶ Ad argumentum dicendum. quod anima christ poterat quidem resistere passionibus vt ei non superueni rent. praesertim virtute diuina. sed propria voluntate se passione bue tam corporalibus quam animalibus subiiciebat.

43 (8.5)

215

¶ Utrum in anima christi fuerit vere passio tristicie: Respondetur secunum scilicet Bonauen. in. iii. dist. xv. ar. ii. q. i. quod absque dubio sicut dicitur in littera. in christo fuit vera tristicia. Unde Matth. xxvi. dicit. Tristus est anima mea vsque ad mortem. Non tamen fuit tristicia omni modo quo in nobis. Nam tristicia quedam est praeter rationis imperium que consurgit ex quadam necessitate vel surreptione. sicut motus primi. et hec communis est sapiten cihus et insipientibus: bonis et malis. Sed in christo hec non fuit. Alia est tristicia quae est contra rationis iudicium rectum. in qua ratio subiicitur sensualitati quae turbat et parturbat. Tertia est tristicia quae est subiecta rationis imperio. sicut quando quis tristatur. quia ratio dictat ipsum tristandum super aliquo de quo est tristandum. Bonauen. ait. Dico ergo quod hoc solo tertio modo fuit tristicia in christuo scilse moderata ad imperium rationis. Unde Ioan. xi. dicitur. Iesus infremuit spiritum et turbauit semetipsum. Ubi ostenditur. quod turbatio et tristicia rationi non praesideat. sed subiaceat. Sed primis duobus modis non fuit in christo tristicia. secundum quod dicitur Esa. xlii. Non erit tristis noque turbulentus. Prouer. xii. Non contristabit iustum cnta doootie.

44 (8.6)

216

¶ Utrum quelibet species tristicie. fuerit in christo: quas ponit Damascenus libro v. Et recitat Rich. in. iii. di. xvii. ar. iii. q. ii quae sunt quittuor

217

¶ Prima dicitur achous Secunda acidia. Tertia inuidia Quarta misercordia

218

¶ Prima species dicitur achos iua est tristicia ita intensa quod et vocem aufert. hec non fuit in christo

219

¶ Secunda scilicet acidia vel pigricia quae est tristicia aggrauans. nec ista fuit in christo

220

¶ Sed obiicis. quia dicitur Matth. xxvi. Cepit pauere et tedere. Tesdium autem est acidia quasi acedia. Dicendum secundum Rich. ibidem quod in christo fuit tedium proueniens ex tristicia moderata et ad imperium rationis. sed inquantum sensualitas cocutie batur ex horrore mortis.

221

¶ Tertia species dicitur in uidia. quae est tristicia de bono alieno inquantum apprehen ditur vt malum proprium seu causa proprii mali qua non fuit in christo ex quo nullum alterius bonum fuit caus proprii mali.

222

¶ Quarta scilicet misericordia: quae est tristicia de malo alieno vel de bono temporali nociuo hominis anime. hec fuit in christo. quia pleno amore desiderabat salutem nostram. Unde quia videbat multos negligere suam salutem tristabatur de illis. Et sic fuit tristicia in christo

45 (8.7)

223

¶ Utrum christus vere timuerit imminente passione: Cum enim timor non sit respectu ma li de proximo et infallibiliter imminentis sed tantum est tristicia. Unde Aristo i. rheto. dicit. quod illi quo iam decapitam tur non timent videntes de necessitate sihi mortem imminere: sed tantummodo tristantur. Sed christus ineuitabiliter apprehendebat mortem sibi imminere. ergo videtur quod non timebat sed tristabatur tantum

224

¶ In contrarium tamen dicitur Mat. xxvi. Cepit pauere etc

225

¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii quod in christo non fuit timor nisi ad imperium rationis. Et quia in ipso ratio imparabat sensitiuo appetitui vt apprehendendo passionem iminentem timeret ergo vere timut christus. Nam per ipsius hominis voluntatem potest esse timor in appetitu sensitiuo. sicut patet in homine qui vult secari propter vtilitatem aliquam. erit vtique in eo timoris passio in appetitu sensitiuo de futura secatione odeo christus ex nimia charitate pro nobis timorem pariter et tristiciam voluit sustinere vt nos plus diligere ostenderet. Sanctus Tho. veo in. iii. parte sume. q. xv. dicit quod sicut tristicia causatur ex apprehensione mali praesentis: ita etiam timor ex apprehensione mali futuri. Apprehensioautem mali futuri si omnimodam certitudinem hebeat non inducit timorem. Unde philosophus dicit. ii rheto. quod timor non est nisi vbi est aliqua spes euadendi. Nam vbi nulla est spes euadendi appreheditur malum vt praesens. et sic magis causat tristiciam quam timorem. Sic ergo timor potest considerari quantum ad duo. Uno modo quantum ad hoc quod appetitus sensitiuus naturaliter refugit corporis lesionem: et per tristiciam si sit praesens. et per timorem si sit futura. Et hoc modo timor fuit in christo sicut et tristicia. Alio modo potest considerari secundum micerti tudinem futuri aduentus. sicut quando nocte timemus ex aliquo sonicum quasi ignorantes quid hoc sit. Et quantum ad hoc timor non fuit in chro. ex quo omnia sciuit. Ideo dicitur Iesus autem sciens omnia quae ventura erant.

46 (8.8)

226

¶ Utrum christus omnes sex modos timoris habuit quos ponit Damasce. li. ii: Respondet Rich. in. iii. dis. xvii. quod non omnes.

227

¶ Nam primus est segnicies: quae est de arduo malo timor qui anectitur bone operationi: pro quo operatio boni omittitur. puta ieiunium vel oratio et huiusmodi

228

¶ Secundus est erumbescentia: quae est timor de conuitio pro turpi actu non commisso sed committendo.

229

¶ Tertius timoris modus est verecundia que est timor vituperii pro actu iam commisso.

230

¶ Quartus est ad miratio quae est timor ex imaginatione magni mali: cuius causam ille qui timet cosiderare non sufficit Quitus est stupor qui est timor ex imaginatione ma ii inconsueti.

231

¶ Sextus agonia quae est timor infortunii: hoc est mali futuri quod homo praeuidere non potest. In christo autem non fuit segnicies nec stupor. quia videntur esse modi superabundantie timoris. Alii etiam quattuor modi proprie capiendo non fuerunt. quia praesupponut docfectuscilicet turpem actum. vel insufficientia praeuidendi causam. Unde proprie nec agonia fuit in christo. Quod autem dicitur Luc. xxii. Factus in agonia prolixius orauit. ibi accipitur agonia pro certamine intellectus

47 (8.9)

232

¶ Utrum tristicia magis noceat corpori quam aliquo alia passio: Respondet Rich. et concorTho. i. ii. q. xxxvii. quod sic. quia magis contrariatur vitali motui. Uitalis enim motus diffunditur a corde in totum corpus. et iste motus directe impeditur per tristiciam: qua eo cum quadam constrictione talis diffusionis motus per corpus. sicut econtrario gaudium diffundit calorem et spirritum. Ideo Prouerh. xvii. dicitur. Animus gaudens etatem floridam facit: spiritus autem tristis exiccat ossa. et Ecci. xxxviii. a tristicia festinat mors. Unde et Constantinus in panthegni in parte illa quae theorica dicitur dicit. quod gaudium calorem naturalem temporat. sanguinem augmetat corpus impinguat. et animam confortat. hec maxime conueniunt sanis corporibus nisi fiat multum excessiue vel subito. quia sic quandoque interficit sicut etiam tristicia.

233

¶ Sed diceres. ira et concupiscentia venereorum magis nocent quam tristicia. quia totum corpus tramsmutando insanire faciunt et tollunt vsum rationis. vt dicit philosophus. vii. Ethi. ergo magis nocent quam tristicia. Respondetur secundum Rich. quod non valet argumentum. Tum quia leuiori causa impeditur vsus rationis quam corrumpatur vita: quod fit per tristiciam. tum quia sicut per iram et concupisentiam contingitr auferri vsum rationis. ita etiam per tristiciam. Unde secundum catholicon. Tristicia dicitur quasi tritus stans. quia terit et affligit corpus. Prouer. xxv. Tinea vesti. vrmis lignosic tristicia nocet cordi.

234

¶ Sed quaeritur quae sunt remedia tristicie: Rstr. secundum Rich. vbi supra quod sunt mlta. Primum est delectatio. vnde philosophus. vii. ethi. Delectatio expellit tristiciam ratio. quia contraria est illi. ergo etc. Secundum vini potatio. Psalmus Ui num letifi. cor hominis. Tertium est fletus et gemitus. quia tunc intentio anime ad exteriora dispergitur quodammo. Ideo Augustinus. iiii. confessi. dicit. Flebam amarissime et requiescebam: et solus in quit flctus erat mihi dulcis. Qaraitum est operatio conueniens. quia homo occupatus obliuiscitur tristicie vtcumque: praesertiem in lectione sacre scripture et contemplationis veritate. Quitum est familiaris amicorum consolatio et collocutioe: cantus melodie et huiusmodi. Sextum balneum et somnus quae disponunt hominem ad consolationem. Ideo Aug. ix. confes. lir. dicit. Audieram halneum quod anxietatem pellat ex animo: et parum post dormiui et euigilaui: et non parua ex parte mitigatum iueni dolo¬ ritum. Scintum riiontum ne qu matus ue causat diffusionem caloris et spirituum per corpus et sub tiliat humores. Hec omnia ex Rich.

48 (8.10)

235

¶ Utrum in christo fuerit ira: Et videtur quod non. quia vt dicitur Iac. i. Ira viri iusticiam dei non operatur. sed quicquid fuit in christo ad dei iusticiam pertinuit ergo in christo non fuit ira.

236

¶ In contrarium vero dicitur Mar. iii Et circumspiciens iesus eos cum ira contristatus super cecitate cordis eorum. Respondet Lyra di. quod ira est appetitus vindicte propter illatam iniuriam sibi vel alteri. vt habetur. ii rhetorice. Talis aut vidicta potest appeti praeter ordinem rationis et sic est viciosa. Et vocatur ira per vicitum. de qua dicitur Iac. i. Ira viri. vt patuit. Alio modo potest appeti secundum ordinem recte rationis. et hoc est laudabile. secundum quod dicitur psalmus. lvii. Leta bitur iustus cum viderit vidictam. Illud enim laudabiliter appetitur de quo quis. iuste letatur. Et talis est ira per zelum: secundum quod dicit Augustinus. super Ioan. ii c. Telo domus domini comeditur. quod omnia peruersa quae videt emendare cupit

237

¶ Sed contraarguitur. secundum doct. catholicos non inuenitur nisi duplex ira scilicet ira per vicium et ira per zelum. sed neutra fuit in christo Quia dicit Greg. v. moralis. quod sicut ira per vicium excecat oculum mentis. ita per zelum parturbat. sed oculus mentis in christo non fuit excecatus nec parturbatus ergo etc

238

¶ Ad quod respondetur secundum Lyram Quod ira per zelum in nobis aliqualit parturbat bene oculum mentis. quia potentie anime sic se habent quod vna intensa in actu suo alia remittitur. Et ideo motus ire qui est in irascibili parte quamuis sit moderatus ratione impedit intellectum a contemplatione veritatis. et sic dicitur turbare oculum mentis. Calis tamen turbatio non est peccatum. verumtamen in christo non habuit locum: quia virtute diuina quaelibet permittebatur agere id quod erat sibi proprium: ita quod vna non impediebat aliam in actu suo. Et ideo sicut gaudium fruitionis in anima christi non impediebat dolorem passionis in parte inferiori. sic econuerso motus in parte inferiori nulto mo ipediehat actum rationis. ergo

49 (8.11)

239

¶ Utrum in christo fuerit admiratio Et videtur quod non. quia dicit philosophus. i. metapilopice. quod admiratio causatur ex hoc quod aliquis effectum ignorat et causam. et sic admirari non est nisi ignorantis. sed inchristo non fuit ignorantia. ergo in eo fuit admiratio.

240

¶ In contrarium tamen dicitur Mat. viii. Audiens Iesus scilicet centurionis verba admiratus est. Ideo respondetur secundum Lyram. cui concorda scilicet Tho. vbi supra quod in christo vere fuit admiratio ad ostedendum veritatem hum ane nature in eo

241

¶ Ad cuius euidentiam sciendum quod in christo ponitur duplex scientia. Una diuina quae est eterna. et secundum hanc non praest esse admiratio. quia nihil cogscitur ab eo de nouo. Alia humana vel creata. et hec est duplex

242

¶ Una vi sionis rerum in verbo. quia anima christi ab instanti conceptionis cogulit omnia in verbo quae cogscit verbum noticia visionis. et hec sunt omnia quae habent esse secundum quamcumque differentiam temporis cuius modi sunt: praesentia praeterita et futura. Et secundum hanc scientiam in christo non fuit admiratio: sicut nec innouatio. Alia est scientia in christo qua cogscit res in proprio genere. Et hec est duplex. Una habituals. et in ista non est aliqua nouitas. quia ab. istanti conceptionis fuit anima christi perfecte repleta habitibus omnium scientiarum. Alia experimentalis. Sicut aliquis habens habitum scientie per doctrinam. postea experitur per intuitionem in effectu. Et isto modo anima christi erat aliquid de nouo cognitum et sic ex inspectione illius hoc modo incogniti prius posterat in christo admiratio de nouo causari: et sic fuit

243

¶ Ad argumentum dicendum secundu scilicet Tho. vbi supra quod licet christus nihil ignorat. poterat tantum aliquid de nouo occurrere experimentali eius scientie ex quo admiratio causatur etc. Dicit ta Scotus in. iii. di. xiiii. q. ii quod christus videt omnia secundum quod homo in verbo diuino que videt verbum. et probatur fortiter ibidem contrascilicet Thomam dicentem quod in diuino verbo solum videt christus secundum quod homo scientia visionis: non intelligentie. vt patet in. iii. di. xiiii. quod ii. Similiter probat idem Sco. contra scilicet Bonauen. praefata dis. q. iii. ar. ii dicentem. quo scilicet nouit omnia solum in habiti que nouit verbum: non tamen in actu. Unde in christo potue runt poni tres modi cognoscendi reus scilicet in diuinoverbo. Secundo abstractiue scilicet per species inditas. Tertio per experientiam. et in hoc dicitur christus profecisse: didicit enim ex his que passus est obedientiam. vt dicit apostolus Heb. v.

244

¶ Notandum quoque est secundum Sco. dis. eo supra quod christus secundum quod homo cognoscit diuinum verbum in comprehensibiliter. quia anima christi est finita. verbum vero diuinum infinitum. Dicit enim philosophus. ii Metaphys. quod infinita non contingit pertransire. Idem. Finiti ad infinitum nulla est proportio. Unde deficiunt illi qui dicum quod deus est finitus quantum ad substantiam. sed infinitus quantum ad potentiam. qui enim primo istud dixit: postea retractauit. nec illud facit vnio. Ania enichristi semper finita manet. quia non exit terminum creature propter sacram vnionem ad verbum.

50 (8.12)

245

¶ Utrum christus simul fuerit viator et comprehensor: Et videtur quod non. quia viator competit moueri ad finem beatitudinis. Comprehenso ri autem competit in fine quiescere. hoc autem non potest sed mul eidem conuenire: quod moueatur ad finem et quiescat in fine. ergo christus non potuit simuls esse viator et comprehensor¬

246

¶ Sed in contrarium dicitur Hiere. xiiii. Quasi colonlus futurus es in terra: et quasi viator declinans ad manendum. Ideo Respondetur secu scilicet Tho. in. iii. par. q. xv quod aliquis dicitur viator ex eo quod tendit ad beatitudinem Comprehensor autem dicitur ex hoc quod iam beatitudinem obtine. secundum illud. i. Corm. ix. Sic currite vt comprehendatis. Hominis autem beatitudo perfecta consistit in anima et corpore. In anima quidem quantum ad illud quod est proprium et secundum quod mens deum videt et fruitur deo. In corpore vero secundum quod corpus resurget spirituale: et in virtute et gloria et in incorruptione. vt dicitur. i. Cor. xv. Christus autem ante passionem secundum mentem plene videbat deum: et sic habebat beatitudinem quantum ad illud quod est proprium anime Sed quantum ad alia deerat ei beatitudo. quia et anima eius erat passibilis et corpus passibile et mortale Et ideo simul erat comprehensor et viator.

247

¶ Ad argumentum vero quo dicebatur: quod impossibile est moueri ad finem et quiescere in fine: Dicendum. Quod verum est secundum idem. sed secundum diuersa nihil prohibet. sicut aliquis homo simul est sciens quantum ad ea que iam nouit et addiscens quantum ad ea que nondum nouit.

248

¶ Arguitur. Quod anima christi non vidit diuinum verbum. et per comscquens non fuit comprihensor. quia dicit. i. Tin i. Quod deus lucem habitat inaccessibilem. Et I scilicet Deum nemo videitr vnquam nisi vnigenitus dei. Ubi Chry. Solus filius eum vidit et spiritus. Qui autem creabilis est quomodo potst videre increa bilem: Unde pro huiusmodi auctoritibus soluendis sunt sex regule. Quarum quinque ponit sanctus Bona. in. iii. di. xiiii. ar. i. q. iii.

249

¶ Prima e. quia non potest deus videri viribus nostris: potest tamemunere dei. Unde super illud: Lucem habitat inaccessibilem. dicit glr. Inaccessibilis est viribus nostris: accessibilis muneribus suis.

250

¶ Secunda: quia intelliguntur tales auctritaes qet via. sicut in pridicta auctorite dicitur: Quem nullus hominum videre potest. Glo. tamen aliquando poterit. sicut Exo. xxxiii. Non videbit me homo et viuet

251

¶ Tertia regula: quod non potest deus videri plene scilicet comprehendi. Unde sequitur illud Iob. xi. Forsitan vestigia dei comprehendes. habet gloi Eius ssentia a nullo plene videbitur scilicet circum scribendo.

252

¶ Quarta regula. non potest videri deus id est ratio subsistentie eius. Unde glo. super illud Rhom. i. Quod notum est dei: dicit. Ratio substantie eius latet omnem creaturam

253

¶ Quita regula: vt intelligatur. non noscitur deus id est non fac cogscere. sic dicitur fouea ceca: quia nihil ostendit. Sicut. illud Mat. xxiiii. De die aut illa et hora nemo scit

254

¶ Sexta regula. quia paucis hominibus in praesenti dei visio tribuitur.

255

¶ Sed quod christus secundum quod homo videt verbum probatur sic: secundum Scotis. quia diuina cognitio in christo non est minus perfecta in praesenti quam nostra in patria. Sed vt dicit apostolus Nos reuelata facie in eandem imaginationem transformamur. ergo et christus in praesenti videndo deum erat comprehensor Unde patet error dicentium neminem visurum deum in patria immediate. sed tantum claritatem eius. quia fulgur eius tantus est vt a creatura videri non possit. quod est erroneum. quia eadem res est deus et claritas eius. Similiter patet error illorum qui dicunt: quod deum videbimus non creata visione sed ipso verbo: quod nostra dicetur cognitio. quod est falsum. quia opertet intellectum informari vt cognoscens dicatur. sicut parietem albedine vt albus dicatur. Rursus deficiunt qui dicunt quod per vnionem hypostaticam i christo non requiritur quid medium nisi solum verbum. quia visio beatifica non fit per illam vnionem. Nam verbum possit sibi vni re creaturam irrationalem. que tamen deum non videret nec beata foret. Hinc psalmus. ait. In lumine tuo videbimus lumen.

256

In hoc claret inestimabilis de ir charitas circa homines.

PrevBack to TopNext