Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Missa

1

1

Missa dicitur tripliciter secundum Guill. in. iiii. dist. xiii. Primo ab emittendo. Secundo ab imit tendo. Tertio ab admittendo. Primo dicta ab emittendo est missa cathecuminorum. antequam enim sacerdos sacra inciperet diaconus ascendebat pulpitum vel ambonem clamans vt tunc exirent cathecumini ex quo enim illi foras mittebantur: ideo nde missa est dicta Secundo missa est dicta quasi immissa: et tunc est missa sacrorum: cum agnus verus immolatur: et fiunt postulationes obsecrationes et orationes. quia intus venit de supernis agnus a patre missus: per quam gratia cordibus fidelium immittitur: ideo dicitur missa. Tertio missa est dicta quasi dimissa. sic enim dicit sacerdos in fine sacrificii: Ite missa est: quod tripliciter intelligitur. Primo ite missa e: quia obligatio hoc standi dimissa est: ex quo vota vetra et orationes in sacrificio si oblate dimissi estis. Secundo ite missa est: quia quotidiana offensa vobis dimissa est. Tertio ite missa est id iest nuncia. sicut enim missus est nuncius ita missa nuncia. q. dicit sacerdos: Item securi: quia oblatio vtra ascendit ante conspectum dei patris omnipotentis. Missa cnim secundum mag. Al ber. in compendio ta plena est mysteriis sicut terra pulueribus sicut mare guttis: sic aer athomis. etsicut celum stellis. et ideo quaeritur hoc

2

¶ Quid significent illa que requiruntur ad celebrationem misse vltra illa quae requiruntur ad essentiam sacramenti: Respondet Rich. in. iiii. di. xiii. ar. iiii. q. iiii. quod illa quae requiruntur ad celebratioem misse representant nostre redemptionis mysterium: quod in incarna tione fuit inchoauit in natiuitate: et praedicatione promotum: in passione completum: et in resurrectione declaratum. Et ideo quedam repraesentant pertinentia ad incarnationem. quedam ad natiuitatem: quedam ad christipredicationem: quedam ad passionem: quedam ad resurrectionem. Sacerdotis enim calciatio incarnationis est representatio. In persona enim filii dei dicitur in psalmo: In idumeam extendam calciamentum id est humanam naturam quam assumam. Unde sacerdos cum christum representet: non debet dicere missam discalciatus. Amictus in capite seu humerale repraesentat diuinitatem amictam humanitati. Caput enim christi deus est. Alba nouitatem vite significat: quam christus habuit et docuit et tribuit in baptismo. Cona christiiusticiam: iuxta illud Esa. xi. Erit iusticia cingulum lumborum eius. Manipulus positus in leuasignificat quod christus in via brauium obtinebat. Per manipulum enim brauium significatur: iuxta illud Psalmiste: Uenient cum exultatione portantes manipulos suos. per leuam vita praesens intelligitur. Stola quae collo sacerdotis incumbit obedientiam sercat: quam christus propter salutem humani generis sbiit factus obediens vsque ad mortem. Casula quae aliis vestibus superponitur christi charitatem significat: que omnes alias virtutes excellit. Introitus acerdotis ad altare aduentum christi sercat. Et introitus misse desiderium aduentus eius significat. et ideo in missa folenni non debet intrare sacerdos quousque inceptus sit introitus misse. quia ante fuit christus desideratus quam veniret. Et quia in aduentum christi fuit tempus misericordie: ideo post introitum subiungitur Ryrieeleyson. quod interpraetatur domine miserere. quod nonies dicitur: computando ter quod dicitur. christe eleyson: vt per misericordiam christi nouem associemur angelorum choris. Post hoc subiungitur Gloria in excalsis deo. ad repraesentandum hyumnum que angeli pastoribus nato domino cecinerunt: quem sacerdos inchoat: quia angelum magni consilii representat. et chorus concinedo prosequitur. quia subito facta est cum angelo multitudo mi litie celestis laudantium et dicentium etc. Oraitiones autem que subsequuntur representant orationes quas christus post suam natiuitatem fecit pro populo. Epistola que praemit titur euangelio legem significat: que gratiam praecucur rit: seu praecursoris christi praedicationem. Graduale lamentum poenitentie significat. quia ioannes poestentiam praedicabat. Et quia post luctum sequitur consolatio: iuxta illud Matth. v. Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabum tur. ideo post graduale canitur Alleluia: quod significat ineffabile gaudium angelorum et hominum in eterna felicitate deum laudantium. Diaconus suscipiens codiceneuangelii benedictionem a sacerdote postulat ad si gnificadum quod nullus debet praedicare nisi mittatur. Cuangelii lectio praedicationem significat. et debet legi in loco magis eminenti quam epistola: iuxta illud: Super motem excelsum ascende tu qui euangelizas sion. et ad designandum excellentiam legis gratie super legem scriptam et habet legens euangelium facie versam ad aquilonem ad significandum praedicationem christi esse contraillum qui dixit: Ponam sedest meam ad aquilonem: et ero si milis altissimo. Et quia corde creditur ad iusticiam ore autem confessio fit ad salutem. vt ostendat ecclesiaquod qui euangelii verbum corde recipit: mox pus euangelium fidei symbolum dicitur: et chorus decatat. quod tamen sacerdos incipit: vt significet quod christus ore proprio christianam fidem docuit. Offertorium quod cantatur significat sacerdotem oblaturum sacrificium laudis. qui antequam dicat Oremus: praemittit Dominus vobiscum: ad significandum. quia nisi dominus sit nobiscum ad salutem nostram prare non possumus. Silentium autem quod sequitur representat illud tempus quo christus non ambulauit palam inter iudeos cum cum interficere cogitarent. quia tamen appropinquante die passionis: iesus iterum in publicum ambulauit. ad hoc significandum exclamat sacerdos per omnia seclulsa seclstorum. Prefatio autem est quaedam gratiarum actio et diuine laudis confessio repraesentans illam gratiarum actionem: quam sancti reddunt christio in celo. et laudemqua laudatus fuit in conuiuio in quo maria vnxit eum vnguento Sanctus representat laudem quam cecinerunt sibi pueri hebreorum in dominica ramispalmarum. Ad significandum autem quod pater tradidit christum morti ex dono. id est ex mera gratia. iudas pro pecunia. et quod ipse christus fuit sacrificium illibatum: sacerdos facit tres cruces super oblatam: cum dicit: hec dona. aliam cum dicit: hec munera. aliam cum dici: hec sanctam sarificia illibata. Et quia venditio fuit maledicta proscripta irrationabilis et detestabils. Ad hoc sigrificandum dicit sacerdos in canone: hanc oblationem facere digneris benedictam: scriptam: ratam: rationabilem et acceptabilem. De consecratione corporis et sanguinis superius satis dictum est. Eleuatio corporis christi repraestentat eleuationem christi in cruce. demissio depositionem eius de cruce. positio super pallam inuolutionem eius in syndone munda. palla enim syndonem repraestentat. et ideo dicitur de conse. di i. consulto. Constituimus vt sacrificium altaris non in serico panno aut in tincto quisquam celebrare praesumat. ad in puro linteo ab episcopo consecrato terreno scilicet lino procreato atque contexto: sicut corpus domini nostri iesu christi in syndone linea munda sepultum fuit. Cum autem sacerdos dicit: Nobi quoque peccatoribus representat contritionem et confessionem latronis alterum increpatis et dicenti: Nos qudem digna factis recipimus. etc. et misericordiam petentis. Etiam quod centurio et qui cum eo erant reuertebatur percutientes pectora sua. Exclamatio autem sacerdotis voce eleuata: Pater noster qui es in ce. est raeductio ad memo riam illius clamoris quem emisit christus in hora mortis dicens: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Altare crucem significat: calix sepulchrum: patena lapidem quo sepulchrum fuit clausum. Cum autem dicit sacerdo bax domini sit semper vo. insinuat quod vna sabbatorum stetit iesus in medio discipulorum et dixit eis: pax vobis et quia tunc dedit eis potestate remittendi peccata et ideo chorus exclamat: Agnus dei etc. quod ter repetitur ad significam dum quod petimus nobis remitti peccata cogitationis: locutionis et operationis. per quorum remissionem veniemus ad eternam pacem. Repraesentatio ergo quae est per caust am agnus dei. partinet ad resurrectiois gaudium. postcommnio etiam apostolorum gaudium de christi resurrectione significat. Item missa est repraesentat illud quod dictum est discipulis statim post ascensionem christi in celum: Hic iesus qui assumptus est a vobis in caelum etc. Chorus autem respondens deo grans representat apostolos regressos in hieruslum cum gaudio magno vnanimiter perseuerantes in oratione. Et quod pro beneficio redemptionis nostre cuius mysterium vt dictum est representatur: in missa debemus esse in continua gramrum actione Uel alio modo vestimenta sacerdotalia sercare possunt instatera passionis christi. nam per amictum designatur vlum quo facies christi fuit velata. Alba vero signat vestem qua i domo herodis erat illusus. Cingulum chordam qua fuit ligatus ad columnam. Stola catenam ferream in cius collio positam. Manipulus ligaturam manuum in captione. Casula autem vestem purpuream. Corona vero re praesentat spincam coronam christi capiti impressam. cuius cultui clerici specialiter applicantur. Et praedictis non est vtendum nisi in ecclesiasticis officiis. de conse. di. i. In quibusdam autem locis consuetudo obtinuit cingulum non benedici quare licet ibi vti cingulo non benedicto: secundum Sco. quo etiam vtuntur aliis vsibus. Unde celebrans sine ornamentis debitis licet grauiter peccet: non tamen incurrit irregularitate: cum talis pena non inueniatur in iure inflicta propter hoc: ideo consecrat sacerdos si necessaria assint.

2

3

¶ Utrum liceat missam celebrare in loco non sacro: Arguitur quod sic: quia licitum est deum porare in omni loco et sibi seruire. sed celebrare misisam est seruire deo. ergo licitum est eam celebrare in omni loco.

4

¶ Item sicut hoc sacramentum non est necessitatis: ita nec sacramentum confirmationis. sed licitum est sacramentum confirmationis celebrare in loco non sacro: ergo a simili et sacramentum altaris.

5

¶ In comtrarium dicitur de conse. di. i. sicut ¶Non in aliis quam domino consecratis locis id est in tabernaculis diuinis precibus a pontificibus delibutis missas cantare et sacrificia offerre licet. Respondetur secundum Rich. vbi supra. ar. iiii. q. i. quod communiter non licet missam celebrare in loco no sacro. quia sic instituit ecclesia: de conse. di. i. Nullus praesbyter missas celebrare praesumat nisi in sacratis ab epo locis: qui sui particeps de cetero voluerit esse sacerdotii. Cuius institutio nis ratio fuit: quia in sacramento altaris quod in missa consecratur: continetur ille qui est summe sanctus et totius nostre sanctitatis causa effectiue inquantum des us: et meritorie inquantum homo. In casu tamen magne necessitatis permittunt iura celebrari in loco non sacro. si tamen tabula sit consecrata: ceteraque sacra ministeria ad id officium pertinentia ibi affuerint. sicut cum ecclesie primo fuerunt incense: vel cum homines sunt in itinere cum ecclesia defuerit. de consedi. i. concedimus. quod regulariter verum est de nauigantibus: vt dicit Scotus. Non enim videtur verisimile quod obseruantiam illius precepti decalogi: sanctifica sabbatum. ecclesia interpretata est in hoc quod est audire missam die dominico. de conse. di. i. missas. voluerit impedire per aliquod praeceptum minoris obligationis. non est tamen celebrandum in naui propter periculum effusionis sanguinis. Conceditur tamen extra de priuilis. fratribus minoribus et predicatoribus celebrare in omni loco honesto cum altari portati li ab episcopo consecrato. saluo iure parochiali. quod quidem ius secundum Greg. nonum in extrauaganti que in cipit: Nos attendentes. consistit circa oblationes: detimas et primitias solum. et hoc siue sit consecratus locus siue non: dummodo non sit interdictus vel pollutus. Similiter episcopis licet. extra de priuil. c. fi. liro vi Sed di. an de licentia episcopi possit celebrari in loco non sacro: Respondetur secundum Innocen. extra des conse. eccle. et alta. c.i. quod sic: etiam sine licentia si modo habet altare viaticum: et hoc in sua diocesi: in aliis autem non potest dare licentiam nisi quando ecclesia deest: vt patuit.

3

6

¶ Utrum liceat missam celebrare in lbco interdicto: Respondet Rich. vbi. supra quod non. quia si scienter facit et locus est interdictus a iudicetunc celebrans erit irregularis. Quod potest probari extra de cle. excom. depo. vel interdicto mi. postulasti. vbi dicitur: quod tales sunt ecclesiasticis beneficiis spoliandi. Et per illud extra de excessi. praela. tanta. in glo. vbi dicitur: quod talis quantum ad sacramentum ecclesie excommunicatus reputatur. et quod est ab officio suspensus et priuatus. Celebrans tamen in loco non interdicto per sonis interdictis non propter hoc erit irregularis: quia hoc non inuenitur in iure expressum: et pene ampliande non sunt. nec etiam celebrans in loco interdicto a iure tantum. Unde celebrans in ecclesia sanguinis aut seminis effusione polluta etiam si sit publicum: irregularis non est: grauiter tamen peccat: sicut praecepti ec clesie transgressor. extra de conse. ec. c. vlti. Si autenilla pollutio occulta est: quod si sciens secrete ibi cehret non peccat.

4

7

¶ Utrum celebrans super altare non consecratum aut fractum sit irregularis: Respondetur secundum Richar. quod non. quia irregularitas est de iure positiuo. et hoc non est in iure positum. scienter tamen celebrans super altare non consecratum grauiter peccat etiam si hoc faciat ex ignorantia crassa. quia ecclesia ordinauit super altare consecratum debere celebrari. vt patet de conse. di. i. ecclesie. Super altare autenfractu non enormiter licitum est celebrare: non tamen si fractum esset enormiter. extra de conse. eccle. vel alquod in dubiis. et episcopus habet iudicare si fractio sit enormis an non.

8

¶ Cum quibus debet missa celebrari: Respondetur quod primo cum ingumentis debitis vt sunt calciamenta amictus alba cingulum manipulus stola planeta. et debent esse secundum consuetudinem rationabilem regionis seu congregationis. Et communi ter tenetur quod debent esse benedicta: exceptis calciamentis et cingulo: vt predictum est. Secundo cum igne: quia celebrans sine igne debet officio et beficio priuari. extra de cele. mis. c. vlt. Tertio cum. calice: qui de qua materia debeat esse: require supraCalix. Item cum corporalibus altari lapideo: et tribus tobaliis super eo: et hostia azyma: vino et aqua que in minori quantitate debet poni quam de vino. ex tra de cele. mis. c. perniciosus. et missali. Et peccat. mortaliter si aliquid promissorum omiserit. praesertim sine missali celebras in quo adminus non sit canon. Tum quia exponit se periculo errandi. Tum quia consuetudo ita habet quod sine libro in quo sit canon non dicatur: quia sepe optiememnorie viri in hoc errant. Canon vero secundum communiorem opinio nem dicitur a Te igitur vsque ad communionem. Et secundum Duran. debet dici expedite: ne musce venientes id est vane cogitationes perdant suauitatem vnguenti id est orationis. vnde de agno pascali Exo. xii. dicitur: Et comedetis festinanter. non tamen nimis: ne sacrificium fiat sine sale discretionis et deuotionis: quia quod fit repente fit inepte. Item si tria tobalia non habentur sufficit vna.

9

¶ Et nota quod praeceptum est clericis quod vasa et vestimenta in quibus celebrare depent sint muda et nitida. extra de custo. eucha. c. re. linqui nolimus. ideo peccant mortaliter facientes contrarium. xiiii. q. i. quod praecipitur. Tertio quod debent esse saltem duo praesentes celebrationi missarum. de conse. di i. hoc quoque et hoc verum in missa publica. sed in missa priuata vno praesente seruitorre solum qui respondeat in persona totius populi. vnde nemo sacerdos per se potest celebrare. vii. q. i. illud. Episcopus vero sine dia cono praesente celebrare non potest nisi necetas cogat. di. xciii. diacomoni. Quarto debet missa celebrari in die. et ho scilicet ab aurora vsque ad nonam. in conuentualibus ecclesis potest quotidie celebrari. de conse. di. i. §. ini ieiuniis. et ca. necesse est. Et hoc idem dicit Scotus in. iiii. distin. xiii. Missa vero solennis debet dici in conuentualibus ecclesiis hora sua scilicet in vigiliis et in quadragesima et in quattuor temporibus hora sexta. In festis hora tertia. In profestis hora sexta: quod tamen conmuniter non seruatur. quia tardius dicitur in festis quam in albis diebus non festiuis. et excusantur. Et sic intelligitur glosa extra de cebra. missarum. ca scilicet In nocte vero missa dici non debet nisi in natintate domini. vel nisi secundum Rodo. de licentia episcopi vel superioris imminente necessita te: pula quia infirmus moritur: nec habetur eucharistia. alias celebrans ante auroram quando incipit peccat morta liter. Idem dicendum de celebrantibus ante dictum matutinam. extra de cele. mis. c. i. et vlti. Similiter de i ma dicendum est vbi est consuetudo quae dicitur in choro. non quo ad illam primam quae dicitur a priuato. quia volens missam dicere potest eam ante dictam primam celebrare et tamdem cum ceteris interesse prime.

5

10

¶ Utrum ante misse celebrationem nitur necessarium dicere illos quinque psalmoscum orationt bus quos vocanlus: Quandilecta

11

¶ Respondetur quod diuerse ecclesie diuersis modis et consuetudinibus vtuntur: ideo non tenentur omnes vnam consuetudinem seruare: sed quiliber suam. Nec etiam consuetudinem rhomane ecclesie que versatur extra fidem. et articulos eius nec papa mandat vt seructur. extra de summa trini. c. i. li. vi. in glo. et in c. nolite. dist. xi. Unde secundum morem ecclesie non tenentur sub praecepto dicere ante missam vel post. Tamen suadet sanctus Bona. et Antisiodoren. in suo rationali. Ideo bonum et vtile est dicere vt deus ignoscat quicquid pr abusum quinque sensuum deliquimus. Unde in antiquis missalibus secundum morem rhomane ecclesie conscriptis ita sunt notata quod sacerdos se praeparans ad missam dicat hos psalmos. Quandilecta. Benedixisti. Inclina domine. Credidi. De profundis. Finito psalmo dicat hanc antiphonam: Ne reminiscaris etc. Ririe eleyson: christe eleyson: sirie eleyson. Pater noster versi. Ego dixi. Conuertere domine. Fiat misericordia tuaSacerdotes tui. Domine exaudi. Oriones. Aures tus Deus cui omne corpatet. Ure igne mentes nostras. Assit nobis quaesumus. Deus qui corda fidelium. Conscientias nostras etc.

12

¶ Ubi autem est consuetudo dicere ante missam omisfio obligat ad peccatum saltenveniale. credo tamen quod non ad mortale nisi fieret ex contemptu. quia sola illa consuetudo obligatad mortale que introducta est ea mente vt sit prohibitiua vel preceptiua sub peccato mortali quod potest perpendi quando communiter tenetur ab omnibus quod faciens contra peccat mortaliter alias non. His itaque praehabitis de praeparatione corporali ad missam: nunc restat de preparatione mentali dicendum. Celebrans enim primo debet esse sine conscientia peccati mortalis in habitu actu et proposito: vt dictum est supra Eucharistia quinto. Secundo intendat facere quod facit ecclesia. vbi non sufficit habitualis intentio actualis vero vix potest esse continua. ideosufficit secundum Scotum virtualis. ideo debet mentem eleuare ad deum saltenin principio quando se induit. Tertio proponat pro qui bus specialiter vult missam celebrare: licet omnis missa celebretur pro ipso missante: deinde pro omnibus circumstantibus: tandem pro omnibus viuis et defunctis. vt patet in illa oratione: Suscipe sancte pater omnipotens eterne deus. quando in patena offert hostiam. tamen frequenter fit specialiter pro aliquo vel aliquibus viuo vel defuncto. sicut communiter ad hoc petuntur. ideo queritur.

6

13

¶ Utrum sacerdos qui promisit a licui dicere primam missam de domina et alteri aliam pro anima patris eius: et tertio pro salute sua: qui dicat solum vna missam de beata virgine: cum collecta: Deus qui nos patrem et matrem. et alia collecta: Onipotens sempiterne deus miserere famulo tuo. satiffaciat intedens omnibus tribus satisfacere: Arguitur quod non. quia qui tenetur ad maius bonum non satisfacit soluendo minus bonum. sed iste tenetur ad dicendum tres missas ex obligatione qua se obligauit cuilibet singillatim ergo non satisfacit dicendo vnam pro tribus.

14

¶ In contrarium dicitur de conse. di. v. non mediocriter. Et sunt verba Hiero. Cum pro centum animabus presalmus vel missa dicitur: nihil minus quam si pro quolibet vno ipsorum diceretur accipitur. Respondetur quod de ista questione duplex est opinio. Prima est Scoti in quodli. q. penulti. quod missa vel oratio potest tripliciter intelligi valere alicui. Uno modo specialissime: et sic valet clebranti vel oranti quando est in gratia. ipse enim animi habet motum bonum et elicit bonum opus: nec potest ordinata voluntate sic illud alicui dare quod no sit sic suum meritum: quia plus tenetur ex charitate se diligere quam alium. Alio modo generalissime scilicet toti ecclesie: nec debet orans aliquem de ecclesia excludere. Tertio modo valet modo medio illi cui per orantem specialiter applicatur. non enim praecise valet sibit generalissime sicut cuicumquetunc enim frustra essent in ecclesia assignate speciales orationes pro parentibus: amicivel benefactoribus aut variis statibus: si non plus eis valerent quam cuicumque de ecclesia. Unde missa hoc modo dicta pro tribus non tantu valet illis sicut si pro vno solo diceretur. vt in amicicia humana dilectio supplicantis citius exauditur provno quam pro multis. Sic licet lumen spherice se diffundat plus tameninfundit in propinquum quam in remotum. Unde sacerdos obligatus ad missam pro vno: non debet aliis in gradum equali applicare. bene tamen potest applicare in variis gradibus: vt si determietur ad dicendum missam pro aliquo in speciali: potest sic in suo merito dicere domino: Digneris domine oblationem istam specialiter acceptare pro tali et pro illis quibus me nosti obligari: et in illo gradu in quonosti. Nec oportet celebrantem pro multis tunc actu de illis cogitare: sed sufficit quod ante recollegit illos pro quibus intendit specialiter orare. Alia est opi nio fratris Angeli de Clauasio in summa communior et rationabilior: quod missa quelibet que dicitur respectu operis operati generaliter valet omnibus viuis et defunctis existentibus in charitate qui non sunt in patria. Secundo valet singulariter illi quod eam dicit si digne celebrat. Tertio specialiter valet si sunt in statu gratie illis qui faciunt eam dicere pro se vel pro quibus praedicti vel sacerdos per intentionem applicant. Quantum igitur ad generalem participationem sacerdos nihil potest disponere. quantum ad singularem non debet alteri tribuere ordine charitatis. quia nemo debet praesumere se habere vltra necessitatem de merito. Quantum vero ad specialem quae est alteri. applicabilis per intentionem dicendum est quod non minus habebit quilibet horum trium quam si pro singulo eorum singulariter missam dixisset Cuius ratio est. quia deus non equaliter acceptat meritum misse applicatum isto tertio modo. sed secundum deuotionem qui eam dicere facit. Unde aliquando vna missa posset liberare vnam animam de purgatorio cum tanta charitate possit moueri ille qui facit eam dicere: nec alii viginti facere hoc possent licet singuli dicere missam facere nt. Et sic intellige illud de conse. dist. v. c. non mediocriter. quod sacerdos qui tribus rogantibus se missauit omnibus satisfecit. Nec obstat huic quod dicunt quidam quod meritum tali modo acceptum est finitum: et ideo quanto pluribus diuiditur minus quilibet habebit. quia tunc esset verum si quilibet eorum totum haberet vel per partes diuideretur. Sed hoc non est sic. sed tantum quilibet habet de illa finitate quantum videtur diuine. bonitati. Nam meritum misse est tantum quod sufficeret pro omnibus animabus liberandis si merita nostra mererentur. quia missa respectu operis operati nihil aliud est quam applicatio meriti passionis christi: quod per tale sacrificium immediate applicatur illi proquo dicitur. Et ideo licet multis meritum passionis christi applicetur quilibet tamen non minus habebit quam si solum sibi fuisset applicatum. quia nullus ex toto potest ipsum habere. sed inquantum diuine bonitati videtur acceptare deuotionem illius qui dicere facit. Hoc patet in baptismo. quia si in necessitate multi baptizantur non minus habebunt de remissione quam si singillatim baptizarentur. et sic de aliis sacramentis. Secus de aliis bonis a sacramentis quae non sunt applicatiua merito passionis christi. quia illa si pluribus communicantur quilibet minus habebit respectu operis operati. Unde si opinio Scoti staret sequeretur quod elemosyna collata ecclesie collegiate vt pro illis ministri celebrare tenerentur pro quibus conferens intendebat eos obligare: talis minister non posset missam alteri applicare. quia obligatio transit cum onere suo ad quemcunque successorem. Et sic sacerdos officiatus obligatus est ex praecepto diuino pro parentibus missare. et etiam obligatus est pro illo qui contulit beneficium vt quotidie celebret. Similiter parochianus non posset recipere tricesimam vel aliud subsidium pro celebrandis missis cum ipse ex beneficio teneretur. quia non posset specialiter nisi vni applicare quod est absurdum et eot communem ecclesie consuetudinem.

15

¶ Aduerte tamen quod si specialiter promisisset missam de dominam vel de spiritu sancto: vel in tali altari: aut tali die: tenetur seruare promissum: aliter non satisfaceret promissioni: dicendo missam de alio vel in alio loco. Uel etiam si in penitentia insunxissent alicui missam de domina vel de aliquo sancto: debet integram missam dicere. quia penitentia iniuncta est eo modo complenda quo confessor intendit confitentem obligare. sed praesumendum est quod confessor iniumxerit ei integram missam dicendam.

16

¶ Aduerte insuper quod si sacerdos ex propriomo tu diceret vnam missam pro tribus quo ad meritum speciale: sic non satisfaceret tribus. quia ad tale meritum non concurrit nisi motio sua que vna tantum est: ideo non tantum valet sicut si due vel tres motiones concurrerent respectu operis operati. Idem dicendum quando vnus facit vnam missam pro pluribus dicore quod minus habebunt de isto merito speciali quam si pro vno tantum diceretur. Et istud est quod dicunt theologi vbi supra: quod vna missa specialiter pro aliquo dicta plus ei valet quam quando dicitur generaliter pro multis. Secus esset si ipe sacerdos diceret vnam missam: et in eadem intenderet pro aliquo alio satisfacere qui eum rogauit vt eam dicat pro anima patris sui: quia sic respectu operis operantis non minus valeret: quia ibi due animi motiones sunt. Ex quibus patet responsio ad opposita.

7

17

¶ Sed diceres: quid de illo qui celebrat vt deus perdat aliquem: Respondetur quod peccat mortaliter. ar. xxvi. q. v. quicumque. nec nocet ei ad cuius perditionem fit: cum natura sacramenti sit vt prosit. ar. i. q. i. si autem deus. posset tamen excusari a mortali: quandotales sunt inimici reipulice et impeditores bonorum. sicut etiam oramus contra infideles vt destruantur Unde secundum Alexan. de al. in. iiii. summe parte. q. cxvi. et sanctum Tho. in. iiii. di. viii. in fi. in missa per ordinem tanguntur sex scilicet preparatio: instructio: sacramenti consecratio: eius sumptio: gratiarum actio: misse completio. Primo tangitur preparatio: et hoc a principio misse vsque ad epistola. Cuius ratio est: quia in hoc sacramento totum mysterium nostre salutis comprehenditur: ideo pre ceteris sacramentis cum maiori solennitate agitur. et propter hoc ante celebrationem huius mysterii praemittitur praeparatio ad orationem. Disponitur autem popsulos ad orationem per tria scilicet Deuotionem: humi liationem: et rectam intentionem. Primo per humiliationem: ideo praemittitur communis confessio. Secundo per deuotionem: ideo subditur syrie eleyson christe eleyson etc. vbi petitur diuina misericordia. Tertio popstuls praeparatur ad orationem per rectam intentionem. Tunc autem intentio est recta quando dirigitur ad gloriam celestem: que omnem humanam rationem excedit. et hoc fit per Gloria in excelsis. quod sacerdote inchoante chorus prosequitur. Unde post fyrie elcyson sequitur gloria in excelsis in commemorationem celestis curie: ad quam tendimus. Et scquitur: Et in terra pax hominibus bone voluntatis. prius tantum hoc dicebatur ad missam. Reliqua tandem scilicet laudamus te etc. a beato Hylaxio pictauiensi episcopo sunt addita.

18

¶ Notandum quod ante christi natiuitatem tres erant inimicicie. Prima inter deum et hominem. Secunda inter angelum et hominem. Tertia inter homines et homines. Nam homo per inobedientiam deum offenderat. per ruinam restaurationem angelicam impedierat: et per hoc se ab homine separauerat. Sed christus contra hec tria mala per mortem suam tria bona operatus est. Primo peccatum: abstulit: et hominem deo reconciliauit. Secundo reparauit casum: et reconciliauit hominem angelo. Tertio detraxit ritus: et reconciliauit hominem huiusmodi. et ob hoc celestis militie multitudo cantabat Gloria in excelsis deo et in terra pax etc. quia pax inter angelos et homines est reformata. ideo angelus pastores consolatur. Item natus est deus et homo: ideo inter deum et hominem pax est reformata. Deinde ponitur in praesepio: quia pax est restituta inter homines et homines. Per bouem enim iudaicus populus figuratur: per asinum vero gentilis. Dicitur autem gloria in excelsis in solemnibus: quae nobis celestem gloriam repraesentant. In officiis vero luctuosis intermittitur: eo quod talia officia ad commemorationem pertinent miserie.

8

19

¶ Sed quereres: vtrum in missis votiuis debeat dici Gloria in excelsis: Respondetur quod non extra de cele. mis. c. consilium. nec etiam Credo in vnum deum dicitur: licet consuetudo derogauerit illi iuri quo ad gloria in excel. que dicitur in missis votiuis beate marie virginis. Minores tamen habent ex priuilegio vt possint dicere gloria in excel. in missis spiritus sancti quas pro ecclesia celebrant. Dicit tantum Hostien. in dicto ca. consilium. Deuotam consuetudinem non reprobamus etc.

20

¶ Deinde sequitur oratio ad deum pro populo publice sacerdos proponens dicit: Dominus vobiscum: quod sumitur de Ruth. chorus vero respondet: Et cum spiritu tuo. quod sumitur ex epistola. ii Timo. in fi. Ideo enim sacerdos conuersus ad populum eos salutat vt reddantur attenti. et reuersus ad orientem dicit orationem: ad significandum quod debemus intendere ad eum qui ascendit super celum celi ac orientem. Et hec oratio dicitur etiam collecta: quia multitudo populi colligitur ad audiendum.

21

¶ Secundo principaliter in officio misse tangitur polpluli instructio vsque ad offertorium: que sunt quinque scilicet epistola: graduale: alleluia: euangelium et symbolum: quorum significatio dicta est supra.

22

¶ Tertio in officio misse tangitur materiae consecratio. nam populo praeperato et instructo consequenter acceditur ad consecrationem. quod quidem offertur vt sacrificium: et sumitur vt sacramentum. In quo tanguntur quattuor. Primo offerentium exultatio in offertorio. Secundo munerum oblatio: suscipe sancte pater. Tertio precum interpellatio per secreto dictas orationes. Quarto tangitur laudis exultatio in praefatione

23

¶ Circa predicta queritur: an debeat dici tempore lotionis manus secundum morem ecclesie Romane. Lauabo inter innocentes: Respondetur quod in antiquis missalibus non inuenitur scriptum: nec ante impressionem consueuimus dicere: sed modo in impressis missalibus est insertum: ideo credo quod possit pretermitti sine peccato: nec peccare saltem mortaliter si quis ex de¬ uotione dicat. licet enim fratribus minoribus nihil aliud dicere expedit extraordinarium vbi non habetur. tamen forte per concessionem summi pontificis sit indultum quod mihi non constat

24

¶ Sed quereres an in missis priuatis sacerdos debeat ante eu angelium dicere: Dominus sit in corde meo etc. Et etiam. Munda cor meum etc. Respondetur. Sufficit dicere: munda cor meum. quia ad diaconum benedicendum dicitur: Sit dominus in corde.

25

¶ Notandum etiam secundum Alexan. de ales. vbi supra quod ex quo sacerdos vertens se ad populum dicit: Orate fratres. et diaconus dicit: Suscipiat dominus etc. ideo ad orationem secretam non debet dicere Oremus: sed sufficit quod iam dixit.

9

26

¶ Utrum prefatio propria debeat dici in missa votiua

27

¶ Respondet Panormi. extra de celebra. missa. c. consilium: quod sic: si habet propriam. Et solum sunt decem ab ecclesia approbate. de conse. dist i. inuenimus scilicet Natiuitatis domini: Epiphanie: Quadragesime: Pasce: ascensionis domini: Pentecostes: sancte crucis: sanctorum apostolorum et sancte trinitatis. Et dist. lxx. c. sanctorum. ponitur decima de domina. Adde vndecimam quasi quotidianam. et alie sunt delende de missali nisi ex speciali priuilegis sit concessum: vt fratribus minoribus de beato Francisco per Sixtum quartum. In prefatione enim iungenda est laus hominum angelis. In qua quidem prefatione sacerdos populum hortatur ad tria. Primo ad mentium eleuationem: ibi. Sursum corda. Secundo ad gratiarum actionem: ibi. Gratias agamus Tertio ad predictorum rationem: ibi. Uere dignum et iustum est. Primo hortatur ad mentium eleuationem: dicens Sursum corda. acsi dicat illud Col. iii. Que sursum sunt sapite: non que super terram. ne sitis illi de quibus Esaias ait. Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. Secundo sacerdos hortatur ad gratiarum actionem: dicens. Gratias agamus domino deo nostro. Cuius triplicem rationem assignat dicens. Uere dignum et iustum est equum et salutare. Dignum est quantum ad deum. quia nos mera voluntate condidit. Iustum quantum ad nos quia nos populus eius et oues pascue eius. Equum quia nos gratuite iustificat. Salutare: quia nos perpetuo glorificat pro quibus tenemur illi grati esse. Ideo subiungit. Nos tibi semper et vbique gratias agere. quod intelligitur. Nos tibi semper: quia maiestas tua est eterna. et vbique: quia infinita ambiens omnia. Domine sancte: suos sanctificans iustificando. pater. omnipotes: filios exaltans meritis extollendo. eterne deus: cultores tuos eternaliter remunerando. Et per quem fiant ista: subdit. Per christum dominum nostrum. pro quibus tua maiestas est laudabilis: venerabilis et admirabilis. Ideo sequitur: Laudant angeli: quantum ad primum. adorant dominationes. quantum ad secundum. tremunt potestates quantum ad tertium. Et quia angelis nos homines iungimur in diuina laude. Ideo dicitur. Cum quibus et nostras voces vt admitti iubeas deprecamur supplici confessione. quia humilium semper tibi placuit depraecatio: di cens. Sanctus pater. sanctus filius. sanctus spiritus sanctus: quantum ad personarum distinctionem Dominus deus sabaoth quantum ad essentie vni tatem. Pleni sunt celi et terra gloria tua. siue quia cuncta creasti et gubernas. siue quia vbique virtus diuinitatis tue est.

28

¶ Quarto in officio misse tangitur sacramenti consummatio. et hoc a Te igitur vsque ad Agnus dei. In qua parte principaliter tam guntur tria. Prmo postulatur hostie accepte benedictio: ibi. Te igitur. Ubi sacerdos inuocat deum patrem vt auctorem. filium vt mediatorem vt acceptet hec tria. dona scilicet munera et sancta sacrificia illibata. que tria secundum Isidorum sic distinguuntur. Nam donum proprie dicitur quod a superiori inferiori confertur. munus vero quod ab inferiori superiori praesentatur. Sacrificium autem quod creatori offerture ita quod hec oblatio dicitur donum a deo nobis datum. Dicitur munus a nobis deo oblatum. Dicitur sacrificium ad nostram salutem deo sacrificatum

29

¶ Secundo imploratur fidelium promotiocum dicitur. In primis quae tibi offerimus. In qua quidem se creta sacerdos comemorat tria. Primo illos generaliter pro quorum indigentia offertur sacrificium scilicet pro vniuersali ecclesia. et etiam pro his qui in sublimitate sunt constituti: ibi. Te igitur. Secundo principaliter nominat et commendat quasdam speciales personas pro quibus offertur: cum subdit. Memento domine.

30

¶ Sed diceres. vtrum in memento viuorum et mortuorum debeat fieri aliquorum nomi natio. Respondetur quod quidam dicunt quod non sit necessarium nisi solum vt supplicantis deuotior reddatur affectus. ar. xiii. q. ii Cum grauia. et c. non extimemus. et glosa de consecra. dist. i. c. visum. Ex quo patet quod tantum singulorum nomina sunt exprimenda quantum ex eorum nominatione augmentatur deuotio celebrantis. quia non minus quilibet habet sub generali quam si specialiter fieret. de conse. dist. v. no mediocriter. Specialiter autem non potest ad plures applicare: vt dictum est supra: nisi illi singillatim petissent. Alii autem dicunt quod per modum orationis et interpellationis potest quosdam sine expressione vocali memorari in memento. Unde et in canone vbi debet quis memorari ponitur. N quod nomen proprium alicuius repraesentat. Ide dicit san. Bona. quod cogitari possunt quaecumque deuota sed non ex primi. de conse. di i. c. de noibus. Unde quidam non laudabliciter in memento per omnes casus scilicet nominatiuum: genitiuum etc. discurrunt mentaliter: magnam moram ibidem facientes secundum suam phantasiam acsi tota virtus misse in illa speculatione penderet. et studiose alterutrum ad id informant. quod tamen in autenticis scriptis nusquam scriptum reperitur. Tertio tangitur hostie benedicte consecratio: ibi. quam oblatio nem etc. vbi tria insinuantur. Primo imploratur consecrationis virtus quae est diuina. ideo dicit. Quam oblationem. quasi di. Tu¬ deus facias per verba mea hanc oblationem in eam. hostiam que est omnino benedicta: ascripta etc. ita quod per hanc benedicamur: ascribamur celestibus: et ratificemur in virtutibus. Secundo perficitur consecratio nis actus cum dicitur: Qui pridie quam pateretur etc. Et sacerdos debet tenere hostiam et calicem super altare vel super lapidem consecratum dum consecrat: si est altare viaticum. Et secundum Petrum de pal. debet lapis esse ita magnus quod saltem possit super eo capi totus pes calicis cum hostia. quod non credo necessarium. vt infra patebit. Et post consecrationis verba statim debet sacerdos adorare: et tandem eleuando offerre. Tertio exprimitur consecrationis fructus: cum dicit: Unde et memores etc. Ubi tria commenorat scilicet christi passionem: resurrectionem: et ascensionem. Quorum primum scilicet passio charitatem inflammat. secundum scilicet resurre ctio fidem roborat. tertium scilicet ascensio spem amplificat

31

¶ Et nota quod a Te igitur: vsque ad agnus dei: exclusiue deprecatio et orationis oblatio dirigitur ad personam patris. Illa autem verba canonis sunt deuota valde et vtilia si bene attendantur rtuiminando.

32

¶ Quinto in officio misse tangitur sacerdotis petitso. Petit autem sacerdos a deo tria scilicet sacramentum acceptari: presentari: et auxiliari. Primo petit sacrificium acceptari: cum dicit supra: Que scilicet hostiam et calicem accepta habere digneris. vt sicut munus de se est acceptum deo: ita opus operans seu sacerdos cum opere operato seu celebratione acceptatur deo: quia ex dispositione dantis datum acceptatur vel refutatur Gen. iiii. Respexit deus ad abel et ad munera eius ad cain autem et ad munera eius non respexit. Secundo petit sacerdos hoc sacrificium ab angelopraesentari deo patri: dicendo: Supplices te roga. mus omnipotens deus iube hec perferri per manus sancti angeli tui. Tertio petit huius sacramenti effectum scilicet auxiliari: vnde dicit: Memento etiam de mine etc. Ubi tria implorat scilicet releuationem: reunitionem: et ecclesie militantis conseruationem. Primo petit primum dicens: Memento etiam etc. vt donet tria hona contra tria mala. Primo locum refugii: in quo non est ardor penarum. Secundo locum lucis: in quonon est obscuritas tenebrarum. Tertio locum pacis: in quo non est timor hostium

33

¶ Secundo sacerdos petit reunitionem ecclesie militatis cum triumphante: vnde dicit: Nobis quoque peccatoribus. exprimens aliquantulum alte: representas confessionem et tontritionem latro nis. Tertio sacerdos petit conseruationem ecclesie militantis. vnde dicit: Pater noster. in quo petit bona glorie: di. sanctificetur nomen tuum. deinde bona gratie: ibi: Adueniat regnum tuum. tandem bona fortune: ibi: Panem nostrum. Secundo petit expiationem peccati: ibi: Et dimitte nobis debita etc. vsque ad finem. Tertio petit quietationem desiderii: ibi: Pax domini sit semper vobiscum. Et merito: quia hoc est sacramentum pacis et vnitatis. Unde tria inchoat in missa sacerdos: et prosequitur chorus scilicet Gloria in excelsis. quod pertinet ad specmm. Credo in vnum deum. quod pertinet ad fidem. et Pax domini. quod pertinet ad charitatem.

34

¶ Sed di. quare magis dicitur agnus dei quam christe fili dei: Respondetur quod triplici ratione Prima propter representationem veritatis que in legis figurabatur in immolatione agni typici. Secunda propter propheticam denunciationem de emissione agni vt immolaretur pro salute humani generis. Esa. xvi. Emit te agnum domine. Tertia propter verbum Ioannis bap. dicentis. Ecce agnus dei. Et dicitur ter propter remissionem peccati operis: oris: et cordis: vt his remissis perueniamus ad veram pacem.

35

¶ Sexto in officio misse se cramenti perceptio agitur. In qua perceptione tangum tur tria scilicet Primo spiritualis exultatio in cantu illuantiphone communionis. Secundo humilis supplicatio in oratione postcimonionis. Tertio finalis termi natio oblationis. que fit triplex. Primo vt dictu est in solennitatibus dicitur Item missa est. in supplicationibus Benedicamus domino. in oblationibus defunctorum Requiescant in pace. Hec Alexam. et sanctus Tho. vbi. supra.

36

¶ Sed di. quid si postquam sumpsit communionem habet hostiam consecratam que superfuit: Respondetur secundum Pe. quod si commode non habet vbi honeste conseruet licet sumere: dummodo sit ieiunus. arg. de conse. di. ii. c. tribus gradibus. Secus esset dicendum de reliquiis: que etiam licet acceperit purificationem antequam de ipsis aduerteret: tamen postea sunt sumen de. Tum quia non possunt debite seruari: immo leuiter amitterentur. Et in isto casum exquo est in actu purificationis et recollectionis reliquiarum quicquid fit dicitur fieri incontinenti id est quasi simul sumeret omnia antequam censeatur non ieiunus. extra de resti. spol. ca. olim: in gloria Finita missa sacerdos reuertens et exuens se vestibus sacerdotalibus dicat hanc antiphonam: Trium puerorum hyunum cantemus etc. Psalmus Benedicite omnia opera domini. totum. Et illam psalmi partem: Laudate dominum in sanctis eius. Deinde repetatur Trium puerorum etc. Ryrie eleyson: christe eleyso fyrie eleyson. Pater noster. Et ne nos. Confiteantur tibi omnia opera tua. Et sancti tui. v. Exultabunt etc. Letabuntur etc. v. Non nobis domine etc. Sed no. tuo da gloriam. Domine exau. Dominus vobiscum. Oaitio: Deus. tribus pueris. oratio: Actiones. Et complebitur totius misse celebritas secundum morem ecclesie romane. Aliqui autem his premittunt euangelium secundum Ioannem: In principio erat verbum etc. et Te deum laudamus. quae non habemus in rubricis misse: sed ex deuotione propter indulgentias concessas praedicta dicere consueuerunt.

10

37

¶ Utrum quilibet sacerdos tenea tur quolibet die celebrare: Respondetur quod non: etiam in diebus festis. vt de conse. di. ii. c. quotidie. exceptis habentibus curam animarum qui ad minus diebus festiuit tenentur celebrare: nisi per alium satisfaciant populo. extra de cele. misc. i. si vero. Bonauen. in. iiii. dis. xii. dicit: quod si sacerdos propter sui indignitatem et sacramenti reuerentiam abstinet non peccant. puta: quia pollutus et huiusmodi. si vero ex quadam negligentia non celebrat maxime in praecipuis festiuitatibus quando seculares deuoti solent communicare secundum sanctum Tho. iniii. parte q. lxxxii. non excusantur a mortali quando sine rationabili causa non celebrant. Quia inquit idem licet quo ad actus ordinis qui pertinent ad corpus christimysticum non teneatur nisi qui habet ex praelatione: vt predicare: absoluere et huiusmodi. tamen celebrare vt deo sacrificium reddat etiam si nulli hominum teneatur. Idem etiam ponit in. iiii. di. xiii. et potest timere ne tanquam seruus nequam qui abscondit pecuniam domini condennctur Quotidie autem celebrare laudabile est: si ex huiusmodi celebratione non minuatur reuerentia debita ad saciatum et cmno.

11

38

¶ Utrum institutio beneficii quod quis uo celebret omni die obliget ad celebrandum sic. Respondetur secundum Panor. extra de cele. mis. c. consuluisti. et extra de preben. c. significatum quod non: quia talis institutio est illicita: et daret materiam peccandi. ideo talis institutio debet interpretari per dictum. c. signtfi catum. vt scilicet intelligatur: quanto frequentius potest saluahonestate sua et debita reuerentia et deuotione ad sacramentum. et sic est intelligendum de quocumque bene ficiato. Idem est dicendum quado insti ueretur ad dicendum missam peculiare quotidie: quia hoc non obstante potest et debet dici de feria vel festiuitate extra de cele. mis. c. quidam laicorum

12

39

¶ Utrum quis possit pluries dice¬ uo re missam in die: Respondet Panor. in dicto. co. consuluisti. quod non. et de conse. di. i. sufficit. nisi in duobus casibus. Primo in die natiuitatis: in quotres possunt dici: siue dicatur vna in media nocte alia in aurora: et tertia in die. siue dicantur due vel tres sil sed ante auroram non debet dici ni si vna. Secundum casus est respectu alicuius necessitatis: vtputa: quia aliqua magna persona venit sicut episcopus et similes quas non decet diem transire sine misse auditione. ex tra de priuil. c. fi. li. vi. Idem est de quilibet alio magno viro. extra de cele. mis. c. fi. Similiter quando esset dies festus praeceptus ab ecclesia: et aliqui non audierunt missam: per eandem rationem: licet non essent ita magnidomini. Item si quis infirmaretur ad mortem et non haberetur corpus christi: addit glo.a tertium casum ibidem: vt si esset consuetum in aliqua ecclesia: quod dicantur due milse: vna pro viuis: alia pro defunctis. et nemo esset qui aptus inueniretur nisi vnus solum: tunc poterit ambas dicere. Quartus propter paupertatem ecclesiarum vel rari tatem sacerdotum. xxi. q. i. c. i. et. x. q. iii. vnio. Quintus quando due misse proprie occurrunt dicende: puta de vigilia et de festo: et non est nisi vnus sacerdos qui possit missam dicere. extra de cele. mis. c. i. et. c. referente. In omnibus tamen praedictis casibus quod sacerdos insrima missa non receperit purificationem: ita quod sit ieiunus: alias nullo modo liceret. extra de cele. mis. c. ex parte. et nedicat nisi duas: quia pluries non licet nisi in natiuitate domini secundum communiter doctores.

13

40

¶ Quid de illis qui propter adulationes secularium plures missas celebrant in die: Respondetur quod peccant mortaliter de conse. di. i. Sufficit. Multo magis si propter pecuniam: quia symoniaci sunt saltem mentales si pactu non interuenit expressum. Si vero interuenit sunt mentales et reales et de necessitate percepta tenentur pauperibus erogare.

41

¶ Sed quaereres. quare non celebratur missa in die parasceue: Respondetur secundum Rich. vbi supra. ar. ii. q. iiii. quia dupliciter representatur ab ecclesia pasio christi. Uno modo inquantum fuit in christo secundum se et abso lute. Secundo modo inquantum illius passionis effectus ad nos perueniunt. Primo modo repraestentatur feria sexta hels domade sancte. Secundo modo aliis diebus in celebratione misse. Et ideo volens ecclesia mentes fidelium occupari circa passionem domini nostri Iesu christi prout fuit in ipso secundum se vt moueantur corda eorum ad copassionem. Et qud ipsa dies in qua passus fuit ipsam passionem satis efficaciter repraesentat statuit vt illa die non consecretur corpus christi sed quod in praecedenti die consecratum est et reseruatum sumatur. Sanguis tamten non reseruatur propter effusionis periculum. Quia at effectus illius passionis continue in nos descendunt ideo statuit ecclesia vt excepta die praedicta qui tidie celebretur missa.

42

¶ Sed qualis missa debet celebrarquotidie in ecclesis. Respondet Panor. extra de cele. misic. quidam laicorum. quod de eo de quo fit officium. Unde missam peculiarem audiens vel dicens non satisfacit praecepto de audienda missa. quia illa quae praecipitur est missa de die vel quae secundum rubricam debet dici: sicut in vigilia vel quattuor temporibus. Seculares tantum propter ignorantiam excusantur sed nonce lebrantes. Unde capellani dicentes missas de domina in ma ne tenentur sub pea peccati mortalis postea audire missam de illa die in diebus dominicis et aliis diebus quibus audire missam tenerentur. de conse. dist. i. c. Et hoc dicitur. quod tales misse votiue seu peculiares debent celebrari in occulto. Et hoc intellige in diebus in quibus quis tenetur de praecepto audire missam vel in ecclesia collegiata seu conuentuali in qua quotidie est celebranda vna missa de officio. extra de cele. missa. in cle. Et sic in tellige c. quidam laicorum. quia si sit alius qui celebrauit missam de officio et non sit de praecepto quod missa audiatur: potest quis missam votiuam dicere et in secreto et in publico. tamen exhortandi sunt sacerdotes ne in dominicis et festis praecipuis votiuas missas tam solennit dicant quod postea populus propter illas missam de die audire negligat. quia ipsi sciunt vel saltem scire debent quod faciunt contra ecclesie praeceptum. Nec secundum Monal. sufficit quod quis legat vel audiat introitum: epistolam et euangelium et totum misse officium in die bus in quibus tenetur audire de praecepto. quia missa diciut cum canone: vt patet in dicto c. quidam laicorum. quod bene nota.

14

43

¶ Quis tenetur audire missam Respondetur quod quilibet qui non est excommunicatus: veinterdictus aut legitime impeditus diebus festis ab ecclesia praeceptis missam integram audire. de conse. dist i. omnes fideles. et c. missas. Dicit tamen Richar. in quodlib. i. q. xix. quod si ex vero contemptum omit tatur vel etiam interpraetatiuo est mortale. Et voca contemptum interpretatiuum quando sine aliqua legitima causa ad non audiendum missam in festis assuefacit legitimam vero causam corporalem infirmitatem habere pueros tenellos vel infirmos: consuetudinem patrie que habet vt mortuo aliquo non egrediantur per aliquod tempus. Similiter ne puclle nubiles ducantur ad misse dummodo non ducantur ad choreas et spectacula: alias non excusantur. Similiter castellani et similes vel timor inimicorum vel aliquid aliud quod secundum rectum iudicium legitima excusatio debeat appellari. Si autem omittit ex aliqua passione animi vel pigricia vel non causa rationabili: si tamen ad hoc non est assuetus est veniale peccatum. Sivero ex legitima causa erit nullum: et quod dicitur de integra missa hoc intellige de parte notabili: secus des parte modica. sicut de introitu et huiusmodi: quia textus vult quod audiatur tota missa vsque ad benedictionem inclusiue. Si autem causa honesta vel etiam minus iusta exibit ante finem non ligatur pena mortalis peccati: nisi ducat in consuetudinem. Illi etiam qui non audiunt sacerdotem missam dicentem: excusantur quando audire commode non possunt: dummodo existant ibi praesentialiter licet textus loquatur de auditione.

15

44

¶ Utrum missa sit audienda a sacerdote fornicario: Respondetur secundum Panor. extra de coha. cle. et mu. c. vestra. quod aut factum est occultum: et sic tenent doctores quod a sacramentis necessariis non sit abstinendum sed voluntariis. sed frater Angelus dicit quod etiam a necessariis debet abstinere quando ab alio potest habere: nisi quando ipse paratus est perficere: quia non debet induci ad celebrandum. hoc enim esset inducere ad peccandum mortaliter. secus si ipse est paratus: quia peccauit. Aut factum est notorium: et sic non licet audire illius missam: si sic est notorium quod nulla tergiuersa tione potest celari: quio scilicet tenet concubinam et procreauit fi lios: et publice nutrit illos. et sic nec audire diuina ab eo nec sacramenta praeter baptismum debet recipere: quia nullo modo possunt dici tolerari: ex quo per sententiam sunt condemnati: vt in dicto. c. vtra. et ix. q. i. c. i. et. ii non tamen debet esse aliquis nimis scrupulosus: quia potest praesumere quod saltem habeat attritionem quando ministrat: omnino tamen ab aliquo alio est audienda si fieri potest. extra de coha. cle. et mu. c. quesitum de clericis in fornicationem prolapsis si eorum sit officium priusquam penituerint audiendum. verum et si quemlibet pro mortali peccato quo ad ipsum constet esse suspensum: non debet tamen in officiis euitari quantum ad alios. etiam in casu proposito suspensus non est nisi peccatum huiusmodi sit notorium per sententiam seu confessionem factam in iure: aut per euidentiam rei que tergiuersa tione aliqua celari non possit.

16

45

¶ Utrum missa sit audienda in propria parochia in diebus festiuis: Respondet Panor. extra de paroch. c. vt dominicis. quod sic: nisi ex aliqua causa legitima alibi audire velit: puta: quia parochianest concubinarius publicus vel vt deuotius audiat: quia melius officiatur: vel propter praedicationem et huiusmodi. Sivero alibi audit ex contemptum proprii sacerdotis: dicit quod facit contra praeceptum superioris. Et qui eum admittit dicit quod quodammodo committit furtum. Sed est dicendum quod de iure in maximis solemnitatibus sicut sunt festa domini nostri et beate Marie et Ioannis baptiste et similia quilibet tenetur audire missam aut in ecclesia parochiali aut in publico oratorio facto a populo secundum glosam. de conse. dist i. c. Siquis extra. et a fortiori potest audire in ecclesiis religiosorum auctoritate sedis apostolice edificate. In oratoriis autem priuatis audientes non satisfaciunt sicut in domibus disciplinatorum: tamen ibi audientes non peccant mortaliter. quia nullo cauetur iure quod hoc sit praeceptum. nec obstat c. si quis extra. quia nullum veroum est positum laicis quod sit praeceptum: sed solum clericis ne celebrent praedictis festiuitatibus in talibus oratoriis sine iussi et permissione episcopi. Similiter non obstat quod ibi dicitur quod ad parochias est legitimus ordinariusque conuents ergo ad alias non erit legitimus. quia non sequitur cum contineat absurdum sensum. quia ibi dicitur quod in ciuita tibus aut parochiis in praedictis festis audiatur. ergo etiam alibi est legitimus conuentus. nec in c. dominicis praecipitur aliquid laicis

17

46

¶ Quid faciet sacerdos si missandicendo perpendat non fuisse debitam materiam ministratam: Respondetur secundum ommuniter theologos in. iiii. distin. viii. quod siue defectus sit in hostia siuc in vino et aduerterit anteque consecrationis canonem inceperit tunc accipiat alia hostiam si defectus est in hostia. vel aliud vinum si defectus est in vino. Et si est defectus in hostia reincipiet ab illa oratione Suscipe sancte pater etc. Qua dicta omissis aliis dicat Ueni sanctificator. et sic omnibus aliis omissis prosequatur illa vbi erat quando aduertit. Si vero defectus fuit in vino: incipiet ab illa oratione: Deus qui humane substantie: cum oratione Offerimus. Et illa Ueni sanctificator. et aliis omissis prosequatur vbi dimiserat. Si post consecrationem aduerterit defectum in hostia: ac cepta alia incipiat ab illa oratione Qui pridie loco ilius relatiui. tamen dicat Dominus iesus pridie quam pateretur vsque ad illam oratione Simili modo. Et nota secundum Scotum quod si solum diceret Hoc est corpus meum: non consecraret. quia oratio illud significat quod exprimitur verbo. nec sufficit solum intentio proferetis. Si vero defectus fuerit in vino qui frequentius contingit et aduertat aut ante sumptionem aut post tunc accipiat aliud vinum cum aqua omissis aliis omnibus incipiat ab illa oratione Simili modo. addendo: Dominus iesus postquam cenauit. et prosequendo vsque ad illam orationem Unde et memores. et statim sumat. quia si non consecrauerit sanguinem nec sumpserit: sed solum corpus: tunc erit subpensus per annu nisi dispensetur cum eo: vt dicitur de conse. dist. ii c. perlatum. Sed si iterum consecrauerit sanguinem et sic sumpserit: tunc quilibet idoneus confessor potest eum absoluere de negligentia nec est suspensus

18

47

¶ Quid si musca vel aranea in calice ceciderit aut venenum mixtum fuerit: Respondetur secundum cctatum Tho. in. iii. parte: quod si sacerdos ante consecrationem hoc deprehendat: debet calix ablui: et aliud vinum consecrandum poni. Si vero aliquid horum post consecrationem acciderit debet animal caute capi et diligenter lauari: et posteacomburi: et ablutio in sacrarium mitti. quod si venenum ibi deprehenderit: nullo modo debet sumere vel alii dare: ne calix vite vertatur in mortem. sed debet diligenter in vasculo conseruari. Et ne sacramentum remaneat imperfectum debet de nouo vinum cum aqua sumere et consecrare: ac sic sumere: vt. supra dictum est.

48

¶ Quid si propter frigius quod sacerdos patitur in manibus vel alia de causa hostiadilabitur in calicem: Dicit sanctus Tho. quod non est necss propter hoc aliquid circa celebrationem huius sacrameti iterari sed sine cerimoniis continuare perlegendo.

49

¶ Quid si vinum in calice congeletur: Respondetur: quod si sacerdos hoc aduertat ante consecrationem: resoluat illud antequam consecret: vt habeat actualem rationem potus. si tamen non resoluat conficit. quia vinum gelatum a non gelato differt tantum qualitate accidentali: secundum Astexa.

50

¶ Quid si gutta sanguinis ceciderit: Respondetur: quod si ceciderit super tabula et similia lambatur si fieri potest sine horrorem: et postea locus radatur et rasura comburatur: et eius cinis iuxta altare recondatur: et sacerdos. xl. diebus peniteat. Si vero cecidem rit super linteum: abluatur tribus vicibus calice supposito: et aqua ablutionis iuxta altare recondatur: et sacerdos peniteat. iiii. diebus nisi peruenerit ad tertium linteum: quia tunc. ix. diebus. si vsque ad quartum. xx. dicbus penitear. de conse. di. ii c. si per negligentiam

19

51

¶ Quid si sumendo sanguinem remaneat particula in calice: Respondetur: debet digito ad sabium calicis deducere et ita tandem sumere: et nullo modo apponat vinum ante eius sumptionem: quia vinum citius descenderet: et sic sumeret non ieiunus: secundum Scotum in. iiii. dis. viii. si tamen sumeret vinum quod citius descenderet: non videtur quod imputaretur sumenti: quia in talidicitur fieri simils vt extra de elec. c. quia propter. Unde dic parasceue sacerdos sumit hostiam cum vino non consecrato. quod etiam ibi citius vinum descendit: nec tamen impedit quinus sit ieiunus.

20

52

¶ Quid si hostia adheret pedi calilis: vel vinum guttatim dispergitur in latere calicis ad infusionem aque: an sint illa consecrata: Respondetur quod si sacerdos intendebat tantum vnam hostiam consecrare: nihil fit de illa particula. similiter si vinum in calice quod est continuum intendat consecrare: tunc illa sunt solum consecrata: et reliqua remanebunt in sua substantia. quia sicut. supra pacuit Eucharistia. v. si intendit decem hostias consecrare: et ibi sint vndecim vel nouem. ita quod intentio sua feratur ad numerum et in illo sit defectus: nlla hostiarum est consecrata. ieo non debet intentionem applicare ad numcrum: sed ad omnes ibi existentes. Unde si intendit mediam partem hostic comsecrare: et non intendit quam partem: nla pars est consecrata. quia ratione qua vna non: eadem ratione nec alia. Sed si intendit partem a dextris vel a sinistris existentem: media illa pars conutitur in christi corpus alia parte remanente pane.

21

53

Quid si omisit aquam apponere i vinum: Respondetur quod si adi aertit an consecratiom: debet ap¬ ponere reiterando: vt praedictum est. Si vero aduertit post consecrationem hostie: tunc nihilominus apponat aqua nihil iterando. Si vero deprehendat post consecrationem sanguinis: tunc secundum sanctum Tho. in. iii. parte q. lxxxiii. nullo modo apponat: quia aquae appositio non est de necessitate.

22

54

¶ Quid si hostia inueniatur fracta ante illius consecrationem: Respondetur: nihilominus potestconsecrarnisi sit scandalum in popsulo: quia tunc aliam accipiet: quad fractio et quadratura non viciant sacramentum

23

55

¶ Quid si aliquis casus necessita tis euenerit: puta infirmitas et huiusmodi. poterit ne sacerdos illi dare de illa vna hostia consecrata: Respondetur quod sic: tamen non debet illi tota dare: cum et ipse teneatur sume re secundum supra. Tho. in. iiii. di. xii. Idem est etiam ex alia causa rationabili.

24

56

¶ Quid si sacerdos non recolit se aliqua dixisse: Respondetur quod sacerdos non debet propter hoc tur. bari: quia qui multa dicit non recolit omnia. si tamen probabiliter constet aliqui omisisse quae quidem sunt de necestate sacramenti: puta forma consecrationis: sic debet reiterare ab illa forma: et cuncta per ordinem prosequi. si vero non sunt de forma consecrationis: sic non debet reiterare: immutando ord nem officii: sed debet vlterius procedere secundum sura. Tho. in. ii. parte. q. lxxxiii. Nota quod quattuor sunt de neceste in misse celebratio scilicet sacerdos: forma verborum: intentio: et panis et vinum.

25

57

¶ Utrum sacerdos praeter ista praedicta si omittat aliquid in missa peccet mortaliter: Respondetur quod sic si scient facue: tamen consecrat: et itellige si aliquid notabile omiserit scient: puta euangelium: epistolam vel secreta et huiusmodi. secus esset de aliquo verbo solo: alio a forma consecrationis. Idem dicendum quando omittitur tempus debitum: paramenta et reliqua ad solemnitatem pertinentia: quod peccet mortaliter omittendo scienter secus esset si inaduertenter omitteret stolam vel manipulum. De tempore dicit Nicolaus torbellus in. iiii. di. xiii. q. v. §. vii. quod missa possit dicicirca sextam in hyemali tempore: licet aurora non semper videatur propter nubium densitatem et lune claritatem. Et si repariatur in hoc defectus quarte partis vel medietatis hore parum erit cum randum: quia non est ita bonum horalogium quod non deficiat quandoque per quartam partem vel medietatem hore. Ex quo apparet quod dies augcatur vel diminuatur in tribus hebdomadis per horam: in mense cum dimidio per duas. in tribus mensibus per quattuor. in sex per octo sumendo medietatem a parte principii dici et medietatem a parte finis eiusdem.

PrevBack to TopNext