Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Iudicium

1

1

Iudicium generale primo. Secundum enim Sco. in. iiii. di. xlvii. ar. i. q. i. Iudicium sex modis accipitur. Primo dicitur iudicium quaecumque certa noticia. et isto modo sensus distincte apprehendens obiectum: vel distinguens oppositum ab obiecto vbi requiritur forte magis discreta apprehensio dicitur iudicium. Unde. ii de anima dicitur sensus communis iudicare de sensibus diuersorum sensuum. Secundo modo iudicium dicitur ceria apprehensio quaecunque intellectualis. et hoc modo diffinitiua cognitio de aliquo potest dici iudicium de quiditate illius. iuxta illud. i. Ethic. Unusquisque iudicat bene eorum quae cosnoscit. et horum est bonus iudex. simpliciter autem qui circa omnia eruditus est. Tertio modo iudicium dicit tur de vero aliquo complexo. quia secundum Aug. li. iii de liro. ar. Nullus iudicat de regulis eternis: sed secundum eos de aliis. ergo iudicium est certa apprehensio de aliquo peraliud. Omne autem verbum complexum apprehenditur esse verum per aliud. quia si est verum immediatum adhuc iudicatur esse verum perationes terminorum secundum philosophum. i. Posteriorum Quarto modo iudicium dicitur de vero complexo quod est conclusio: quia de conclusione iudicatur nedum per terminos sed per principium. Quinto modo iudicium sumitur dequaestione practica et magis quam de speculatiua: quia iudicium est dictamen intellectus practici consonum iusticie. Iusticia autem non respicit speculabilia sed operabi lia. Sexto modo iudicium capitur cum lex non determinat tantum agenda et fugienda: sed determinat praemia reddenda bene meritis: et supplicia demeritis: vt amore praemiorum alliciantur ad bene agendum: et timore re trahantur a male agendo. Et istum modum diffinit sic Scotus ibidem dicit. Iudicium est completa deter minatio et autentica reddendi alicui secundum merita sua Et quia in extremo iudicio erunt terribilia. ideo etc.

2

2

¶ Utrum in deo sit ponenda iusticia: Arguitur quod non: quia dicitur. v. Ethicorum: quod nulla est domini ad seruum iusticia quare nulla eque litas. igitur multo fortius nulla est iusticia dei ad creaturam cum potissime ille dominus possit dicere seruo illud. i. Corinth. iiii. Quid habes quod non accepisti. Et sic. i. Ethicorum dicit philosophus quod inconueniens est laudare substatias separatas ex operatione virtutum: sicut specialiter deducit de iusticia Et confirmatur per simile: quia non est in deo temperantia. igitur pari ratione nec iusticia. Item iusticia inclinat ad reddendum alteri debitum. sedt deus nulli est debitor. igitur etc.

3

¶ Item Ans. libro de veritate dicit. Iusticia est rectitudo voluntatis propter se seruata. sed in deo non est rectitudo voluntatis. Non enim est voluntas recta quae vult aliquid facere non propter aliquam rationem. sed deus amplius voluit facere modum istum quam alium abh isto solo numero differentem: et magis reprobare Esau quam Iacobet non propter aliquam rationem. ergo in deo non est iusticia

4

¶ In contrarium dicitur ii. Timo. iiii. quod deus est iustus iudex. Respondetur secundum Sco. in. iiii. dist. xlvi. quod secundum quod dicit Ans. quod iusticia est re ctitudo voluntatis propter se seruata. Et isto modo iu sticia competit deo. quia deus habet rectirudinem volunta tis imo habet rectissimam et inobliquabilem quae est prima regula omnis rectitudinis et est seruata propterse. Et praedicta diffinitio Anselmi specificatur pro iusticia prout de ea tractat philosophus. v. Eth. qui vltra praedictam diffinitionem addit hoc quod est ad alterum Et etiam illo modo iusticia competit deo. quia potest habere rectitudinem ad alterum imo in omni acti one sua ad alterum est rectitudo. Isto secundo modo accipiendo iusticiam subdiuiditur. quia vel est rectitudo voluntatis simpliciter ad alterum vel est re ctitudo voluntatis ad alterum secundum quid id est ad se tanquam ad alterum. Exemplum illius secundi membri. sicut prima virtus est quae iusticia punitiua dicitur secundum quam habet se homo recte ad seipsum tanquam ad alterum: quia sibi tanquam ministro dei concessa est punitio sui vt rei. Et ideo quando penitendo punit se pro peccatis tuc iuste agit in se tanquam in alterum. Et ista iusticia que est ad se tanquam ad alterum est in deo. Quod sic declarat: Scotus. Nam voluntas dei per rectitudinem suam determinatur ad volendum sibiipsi illud quod decet suam bonitatem. et hoc est aliquando redditio debiti sibiipsi id est sue bonitati tanquam alteri. Iusticia vero primi membri predicte diuisionis scilicet quae est rectitudo simpliciter ad alterum est duplex. Que dam est commutatiua: alia est distributiua secundum philosophum. v. Ethicorum. Et in qualibet illarum requiritur quedam equalitas. Nam in distributiua requiritur equalitas proportionis: vt scilicet causa sit proportio rerum distribuendarum ad inuicem que est proportio illarum quibus debet fieri distributio. Exemplum: vt si Sorti et Platoni militibus debet pro stipendio pecunia distribui ratione militie. tunc si Sortes est duplus respectu Platonis quo ad meritum: quia in duploplus seruiuit militando: res Sorti danda pro stipendio debet esse dupla ad rem dandam Plato ni. et ita ibi erit quedam equalitas. quia in rebus distribuendis erit quantum ad valorem et in personis quibus fit distirbutio quantum ad dignitatem meritorum equals proportio: quia vtrobique dupla. In iusticia vero commutatiua requiritur equalitas quantitatis in ter dantem et accipientem. Equalitas inquam secundum valorem rerum vt res quam mihi das tanta sit in valore quanta est res quam a me accipis: vt late declarat philosophus v. Ethicorum.

5

¶ Sed ad propositum nostrum de istis iusticiis prout pertinent ad deum ipsa commutatiua iusticia proprie respicit praemiationem et punitionem: vt slicet pro meritis quasi commutando reddantur premia et pro peccatis supplicia. Distributiua vero respicit naturas rerum et perfectiones eisdem superadditas vt scilicet nature distribuatur perfectio sibi proportionata. vnde sicut in iu sticia distributiua personis secundum gradus suos et merita potiora debebuntur et bona pertinentia corrstndentia neritis. Sic est in hierarchia vniuersi: nature nobi liori distribuuntur a hierarcha seu principe deo perfectiones nobiliores conuenientes tali nature. Et nature inferiori perfectiones eidem conuenientes. Prima illa rum iusticiarum scilicet commutatiua non potest simpliciter et pro prie esse in deo et respectu creature. quia inter eos in ter quos non potest simpliciter esse equalitas quantitatis et valoris dati et accepti. Inter illos non potest esse iusticia commutatiua proprie. sed inter deum dantem et creaturam accipientem non potest esse simpliciter equalitas dati et accepti. Maior nota est ex praemissis. Minor probatur: quia creatura non potest aliquid equiualens recompensare beneficiis a deo acceptis. Sed beneficia dei valde ex cedunt merita creature. ergo etc. Quamuis autem non sit in deo iusticia commutatiua simpliciter et proprie dicta. potest tamen ibi seruari aliquis modus iusticie commutatiue: quia licet non sit ibi equalitas simpliciter: potest tamen esse equae litas aliqualiter secundum similitudine proportionis: quia aliquo modo similiter se habet deus ad praemium quod sicut se habet creatura ad tale meritum quo tale praemium meretur. vt si cut creatura facit quod ad ea pertinet secundum suam paruitatem in diligendo deum et obediendo ei et reddendo ei gratias: ita dcus ex superabundanti bonitate largitur creiture beneficia relaxando culpam et penam debitam. Iusticia vero distributiua simpliciter et proprie dicta potest deo couenire respectu creature: dans vnicuique secundum suum modum. Unde dicit Guil. in. iiii. di. xlvi. quod iusticia in quantum est rectitudo voluntatis ad se proprie est in deo. Sed iusticia que est ad alterum hec est commutatiua aut distributiua. Commutatiua est in deo vt opertet. multum quidem decens est in principe vltra condignum praemiare et citra condignum punire. Unde quidam bene prudenter dicit. Tardus sit ad penas princeps: ad praemia velox. et sic deus commutat penas et supplicia pro peccatis inferenda et praemia pro iustis meritis. vni percit: punit reliquum. istum minus illum magis: nemi ni faciens iniuriam. quia nulli est debitor. et personam non accipit. Unde Anss. i prosologion. c. iiii loquens ad de um dicit. Cum punis malos iustum est: quia illorum meritis congruit. Cum pareis malis iustum est: non quia es rum meritis: sed quia tue bonitati condecens est. De iusticia distributiua non conuenit dubitare quin sit in deo qui omnibus omnia quae habent bona dispensat a verme incipe aut prima materia: et ad angelorum nobiliorem ascendas: nonne cuilibet potest dicere deus. Quid habes quod non accepisti ¶Nisi forsan dicamus vnam simplicem iusticiam indistinctam esse in deo et re et ratione et si sunt multa iusta. vna enim visione bene multa visa sunt. vni enim diuine cognitionis multa respondent cognita in esse producta ideali. Sic in diuina voluntate vnus actus iusticie cui multa iustarespondent vtrobique independenter: sed in intellectu necessario: in voluntate contingenter. Sic enim est hoc iustum vt in eodem instanti potuit non esse iu tum quod in ideis reperire non potuit. quia ibi naturalitas hic libertas. Est enim diuina voluntas prima regula contingentium. Unde Ans. in prosologion. c. xi. sllud solum est iustum quod vis. non iustum quod non vis. Ex quo primo infertur quod ex parte diuini intellectus ma gis potest dici cognitionem distingui ratione: quam ex parte diine voluntatis volitionem propter determinationem in vno et post se ad oppositum in alio. Secundo sequi tur quod diuina iusticia licet sit quast habitus natutalis voluntatis voluntatem non determinat: sed quain poseit voluntas. Tertio sequitur in quodam signo nature prius iusti contingentia esse volita quam cognita quia praesentatur diuine voluntati neutra a diuino intellectu: sic vnica diuina iusticia totus ordo rerum hierarchicus naturalis diceretur iustus extrinsece: nullatenus intrinsece. Sed de ordine politico ciuili aut canonico cogimur a philosophis: cogimur a theplogis ponere iusticiam qualitatem in creatis hominibus et angelis. Sic igitur vt in summa dicatur diuina voluntas iusticia inducta incomprehensibili determinate et necessario tendit in amorem libere in aliorum contingenter. primo tantum in bonum publicum: sic in aliis consequenter. vt qui iuste Petru saluat: iute possit Petrum damnare. Sic de bono publico est iustum curare vt aliquando iustum sit non seruare leges iustas respicientes iusta partialia scilicet eorum obsuato sidetrimentum vertatur reipublice. Et si dicatur. quia philosophus. i. Ethic dicit. Inconueniens est laudare substantias separatas ex operatione virtutum sicut exemplificat bi specialiter de iusticia. Dicendum tria. Primo quod in deo non est virtus cum imperfectione. quando enim secundum Dionysium aliqua ex creaturis deo attribuimus omnem imperfectionem relegare nos oportet. Est autem hic iusticia imperfectio quod est equalitas quod accidens etc. non sic ponitur in deo sed eminentissime. Secundo quod in deo iusticia est exemplaris vt loquebatur lotinus platonicus quem induxit Amb. Macropius ad Custachium in primo super somnium scipionis. Tertio quod alia via potest teneri quod diuina voluntas est formaliter etiam diuina iusticia. et hoc modo multe euaduntur difficultates. Si quis dicat. iusticia debitum aspicit quomodo deus iustus dicitur qui nemini debet: Respondetur quod primo dicitur deus iustus: quia se diligit sicut debet. Secundo dicitur iustus: quia dat omnibus ordinem rebus sicut sibi placet non ex debito simpliciter. Tertio dicitur iustus per adimplet quod promisit.

6

¶ Sed dc. quomodo in deo sit iusticia cum ipsa sequatur dictamen prudentie vbi est discursus et diuina voluntas non discurrat. dicit frater audulphus in. iiii. dist. xlvi. quod est discursus et parte discurrentis. et hic non est de ratione iusticie nec prudentie: nec per consequens in deo: quia prouenit ex imperfectione intellectus. Sed discursus est alius qui est cognoscere conclusionem dependere ex prin cipio. ille est de ratione prudentie. quia in omni dictamine prudentie intelligitur dependere ex fine ca que sunt ad finem. Et talis discursus potest in deo pos¬ ni. quia ex sua bonitate tanquam fine scit omnia recte esse agenda vnico tantum actu.

7

¶ Ad primum argumentum patet responsio ex praedictis quod detur ad creaturas potest pont talis equalitas solum qualis potest esse excellentis valde ad seruum excessum. Et illa non est equalitas proprie dicta sed solum similitudinaria. quia non est in deo equalitas proprie dicta nisi ad seiprum. cuius iusticie actus est dilectio qua diligit bonitatem suam infinite. hoc enim summe bonitati debitum est. Unde secundum Sco. virtutes non sunt in deo secundum illud imperfectionis quod est in eis: sed absolute eo quod est imperfectionis. sicut pater exemplum de temporantia. Illud enim requiritur in natura temporata posse esse aliquam intemporantiam: et illud est imperfectionis. propter hoc magis proprie ponimus iusticiain deo quam temporantiam: quia ista non requirit aliquem in passione excessum sicut temporantia. Posset etiam dici secundum sanctum Tho. quod philosophus morales virtutes excludit a deo prout determinantur circa materiam ciuilem secundum quod iusticia est circa emptiones et venditiones. non tamen remouetur ab eo iusticia quin possit in eo esse secundum quod est distributiua naturalium bonorum omnibus creaturis

8

¶ Ad se cundum dicendum quod deus non est debitor nisi bonitati sue vt illam summe diligat. creaturis autem solum est debitor ex liberalitate sua debito condecentie. Con decet enim suam bonitatem vt creaturis communicet ea quae ipsorum natura requirit.

9

¶ Ad tertium respondet Rich. i. iii. di. xlvi. ar. i. q. i. in solutione primi argumenti. quod quicquid vult deus vult propter aliquam rationem quae non est alia quam suum velle: quia diuinus intellectus dictat volunta tem dei primam esse regulam omnium volendorum. Unde eoipso quo deus vult aliquid est rationabile ipsum hoc velle. et sic deus nulli est debitor nisi quia vult. Si autem quaratur quare vult: non respondeo nisi quia vult. quia vt dictum est voluntas sua est prima causa.

3

10

¶ Utrum deus iustius agat cum vno quam cum altero: Arguitur quod sic: quia equalitas iusticie in in diuisibili non consistit secundum philosophum. ii Ethic. dicens de medio in virtutibus: quod qui parum aliquando transgreditur non vituperatur: nec ad magis nec ad minus. ergo iusticia recipit magis et minus. salua ergo iusticia deus iustius agere potest cum vno quam cum altero.

11

¶ Item misercordia temperat iusticiam: sed deus misericbrdius agit cum vno quam cum alio. ergo et iustius.

12

¶ Item punire est iusticie. sed deus magis punit vnum quam alium. ergo iustius agit cum vno quam etc.

13

¶ In contrarium. quicquid deus facit iustissime facit: ergo in omni opere suo seruatur iusticia in indiuisibili In indiuisibili vero non est magis et minus.

14

¶ Item si iustius agit cum vnolquam cum alio minus iuste agit cum vno quam cum alio. sed sicut magis iuste includit iuste: ita minus iuste iniuste. ergo deus cum aliquo agit iniuste: quod falsum est. Respondet Rich. vbi supra. q. iiii. quod deus iustius non agit cum vno quam alio. Cuius ratio est: quia vna actio dei non potest esse iustior alia: nisi autem per comparationem ad voluntatem eius a qua egreditur. auem per comparationem ad effectum ad quem terminatur. Primo modo deus non agit iustius cum vno quam cum alio. quia vna et eadem est eius voluntas a qua e greditur omnis es acto circa creaturam. nec secundo modo: quia quauis cum vno agat maiorem effectum iusicie quam cualio. ex hoc tamen non sequitur quod actio eius circa vnum iustiorsit quam sit circa aliu. Iusticia enim in quadam equalitate comsistit siue secundum quantitatem siue secundum proportionem. Equalitas autem tam secundum proportionem quam secundum quantitatem tanta est in paruis sicut in magnis. Proportio enim quattuor ad duo equalis est proportioni viginti ad decem. vtrobique enim est dupla. tanta etiam est equalitas inter decem et decem: quanta inter mille et mille. Deus autem in agendo cum quilibet seruat equalitatem proportionis in indiuisibili. Ad hoc autenmnon astringimur propter difficultatem in nobis medium attingendi secundum quod dicit philosophus. ii Ethi. Et ideo quamuis iustius possimus agere cum vno quam alio magis appropiquado ad puctuale medium: non sic tamen potest dici de deo. Et per hoc patet ad primum argumentum responsio.

15

¶ Ad secundum dicendum quod quamuis deus misericordius agatr cum vno quam cum alio impertiendo maiorem effectu misericordie vni quam alteri. ex hoc tamen non sequitur quod iustius agat cum vno quam alio. Misericordia enim non est contra iusticia quamuis est fectus misericordie sit praeter iusticiam: nisi secundum quod accipitur iusticia pro condecentia bonitatis. sic enim secundum rationem intelligendi iusticia est ratio misericordie. Unde Anes. in prosologion loquens ad deum ait. Nascitur de iusticia tua misericordia tua.

16

¶ Ad tertium patet solutio ex dictis. equalis enim est proportio magni peccatorisad magnum suum supplicium proportioni minoris peccoris ad suum minus supplicium.

17

¶ Ad argumentum secundum in contrarium dicendum quod quauis valeat ratione materie: tamen non valet ratione processus quia non sequitur. iste minus agit bene cum isto quam cum illo ergo cum isto agit male: quia est fallacia.

4

18

¶ Utrum in deo sit misericordia Arguitur quod no: quia dicit Damasce. Misericordia est compassio de alienis malis. sed nulla passio aut compassio cadit in deum. ergo nec misercordia

19

¶ Item misericordia inclinat misericordes ad alienam mistriam repellendam. igitur misericors si esset potens repellere alienam miseriam repellit eam. igitur cum sit omnipotens: et a multis miseris non repellat miseriam inexistentem: nec prohibeat miserandum. imo potius multos ducit in miseriam pene et permittit eos incidere in miseriam culpe: videtur quod deus non sit misericors.

20

¶ In contrarium dicitur de eo in psalmus. Patiens et multum misericors: et miserator dominus. Respondetur secundum intentionem Scoti in. iiii. dist. xlvi. quod misericordia in nobis est habitus inclinans nos ad nolendum miseriam alterius ad succurrendum ei cum possumus. et ita misericordia inclinat ad actum nolendi miseriam in alio: et hoc velut futurum. et tunc praeseruat ab ea si potest velut praesentem. et tunc releuat ab ea si potest. Eti am misericordia inclinat ad passionem vel compassionem scilicet ad habendam displicentiam de miseria alteri imminente vel inexistente. et ab illa compassione videtur principaliter impositum esse nomen misericordis exponendo secundum etymologiam misericors id est miserum cor habens inquantum compatitur miserie aliene quasi sue. Dicitur ergo primo quod miseria quo ad passionem vel compassionem non est in deo. Patet quia in deum non cadit mutatio

21

¶ Igitur nec passio aut compassio. Unde Magister lib. i. dist. viii. dicit Per tempora moueri est per affectiones mutari. deus autem nec loco nec affectione mutari potest qui per prophe tam dicit. Ego deus et non mutor. Secundo dicitur quod misercordia quo ad operationem que nolle alterius mise riam est proprie in deo. patet per illud Ioel. ii Conuentimi ad dominum deum vestrum: quia benignus et miseri cors est patiens et multe misericordie et praestabilis super ma licia. Probatur etiam ratione primo de miseria de propinquo imminente. quia sicut nullum bonum euenit nisi deo volente. ita multum malum prohibetur ne eueniat nisi deo illud malum nolente euenire. Multe autemmiserie passibiles alicui euenire prohibentur ne eueniant igitur deus habet nolle respectu earum. Similiter probatur et miseria iam inexistente: quia nulla miseria tollitur nisi a nolente illam inesse. multe autem miserie inexistentes frequenter tolluntur a deo. Et illa misericordia in deo non est aliud quam pia et benefica dei voluntas gratis miseriarum probibitiua aut releuatiua

22

¶ Est notandum quod dupliciter potest haberi misericordia ad mise riam. Uno modo vt inclinat ad totaliter nolendum illam. Alio modo ad nolendum partialiter.

23

¶ Primo modo dicitur misercordia liberans quae miseriam totaliter excludit. Secundo modo dicitur misericordia percens vel mitigans: que non totaliter excludit totum malum. sed excludit aliquam partem mali debitam illi secundum exigentia suorum peccatorum. et vtroque illorum modorum misercordia est in deo: quia omnibus subuenit quibusda omnem miseriam prohibendo aut releuando. Aliis autem subueni partem miserie debite dimittendo.

24

¶ Sed di. An diuina iusticia et diuina misercordia sint idem: Respon det Guil. vbi supra quod formaliter non sunt idem: licet bene identice. Probatur sic: quia illa non sunt formaliter eadem in deo quorum formaliter non sunt idem aspectus. sic est de diuina iusticia que diuinam bonitatem aspicit immediate aut diuinam essentiam. Et diui na misericordia que aspicit creaturam. Ex quo patet quod prior est in deo iusticia quam misericordia. quia prior diuina est bonitas aut essentia quam miseria creature.

25

¶ Et si dicatur. quomodo potest diuina misericordia dicere respectum ad creatura cum sit perfectio simpliciter in deo. Dicendum quod non est respectus ille de qualitate misericordie: sed solum signat quod in deo vna perfectio simpliciter quae est ad releuandas creaturarum miserias.

26

¶ Et si dicatur. vnde tunc venit quod misericordia et iusticia sunt eedem identice seu realiter: quia Cassiodorus dicit de misericordia et iusticia psalmus. v. he due res sunt semper coniuncte. Dicendum quod rem accipit pro positiuo. Et hoc modo bene in deo si duo positiua no eadem formaliter in quo sunt omnes perfectiones simpliciter vnitiue: et ita cum aliquali distinctione: alias non esset vnio. Ex quo patet defectus Rich. vbi supra ar. ii q. ii dicentis: quod diuina misericordia et iusticia sunt omnino idem in deo: sed vnum aliud conotat in deo. sed quod non aliud patet oppositum: non loquimur de illo conotato de diuina misericordia et iusticia in seo Et si dicatur. si sunt due res sunt due realitates totum concedo sunt due res et due realitates secundum quid sunt tantum vna summa res. Ex praemissis recollige quod est in deo misericordia tripliciter. Liberans ex toto a miseria: vt in beatis. Releuans in parte: vt in hoc exilio. et mitigans in punitione: vt in inferno. Nec est in deo transferenda vt passio: vt iam dictum est: sed vt nolitio miserie in alio modo dicto. Ex quo patet quod non fit secundum nolitionem antecedentem semper ad minus sed secundum consequentem. Sicut enim deus volitione antecedente vult semper bonum creature: sic nolle an tecedente se habet respectu mali prohibendi creature.

27

¶ Sed d. Unde est quod in operibus dei semper est iuncta iusticia cum misericordia: Respondet sanctus Bonauen. in iiii. di. xlvi. ar. ii. q. iiii. quod sicut in nobis quedam sunt virtutes quarum perfectio attenditur per accessum ad extremum: vtputa charitas. quedam per accessum ad medium: vtputa iusticia et misericordia. vnde non dicitur deus summe iustus per excessum seueritatis: nec sunme misericors propter omnem remissionem culpe. sed si tantum miseretur quantum est conueniens: similiter et tantum punit. Et ratio huius est: quia iusticia et misercordia maxime dicuntur respectu actuum et meritorum nostrorum Ad primum argumentum dicendum quod Damasce. diffiniuit misericordiam prout est passio in nobis inuenta. et per hunc modum deo non conuenit.

28

¶ Ad secundum dicendum quod non est de ratione misericordis quod repellat omnem miseriam ab altero si potest. nec misericordia incliat ad repellendum miseriam nisi secundum rectam rationem vbi oportet: a quo oportet: quando oportet. et sic de aliis circustantiis. Recta autem ratio dictat aliquam miseriam altcuius non tollendam sed potius infligendam vt in eis appareat iusticia diuina: sicut in damnatione reproborum. Sic ergo in deo est misericordia secundum ordinem sapientie secundum quam quandoque repellit miseriam: quandoque infligit. Et quia vniuerse vie domini misericordia et veritas: et mia et iudicium praecedit faciem eius. ideo hec praediximus.

5

29

Iudicium generale secundo quantum ad eius veritatem.

30

¶ Utrum sit futurum iudicium generale: Arguitur quod non: quia dicitur Naum i. Non iudicabit deus bis in idiprsum: sed nunc deus iudicat de singlulis hominum operibus cum post mortem vnicuique penas vel praemia secundum merita reddet. Et etiam in hac vita quosdam pro malis vel bonis operibus punit vel praemiat. ergo videtur quod non sit aliud iudicium futurum.

31

¶ Item in nullo iudicio executio sententie praecedet iudicium scilicet sententia diuini iudicii est adeptio regni vel exclusio a regno. vt patet Mat. xxv. Cum ergo aliqui adipiscantur regnum eternum. et rursus quidam ab illo perpe tuo excludantur: videtur quod nullum aliud iudicium sit futurum post illud particulare quo quis iudicatur in morte.

32

¶ Item propter hoc aliqua in iudicium oportet adduci: quia dubium est quid diffiniendum sit de eis. sed ante finem mundi determinata est vni cuique damnatorum sua damnatio: et cuique sanctorum sua beatitudo. videtur igitur quod non oporteat aliquod iudicium fore futurum

33

¶ In contrarium dicitur Ioan. v. Procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vite: qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. igitur erit aliquod generale iudicium futurum. Respondetur secundum Rich. et Scotum in. iiii. di. xlvii. quod futurum sit generale iudicium est notum ex fide et scripturis. Et probat Aug. xx. de tiui. dei: vtriusque testamenti scripturis. Unde saluator exprobrando citatibus vbi multas virtutes fecerat dicebat. verumtamen dico vobis Tyro et Sydoni remisi sius erit in die iudicii quam vobi Matth. xi. Et parlopost alteri inquit ciuitati. Amen dico vobis quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. Et subdit Aug. Euidentissime hic praedicit dienim iudicii esse futurum. Et illo loco inquit. Uiri Niniuite surgent cum generatione ista et condennabunt eam Mat. xii. Et ibidem. Regina austri surget in iudicio cum generatione ista. Et subdit Augu. Duas regulas hoc loco discimus scilicet iudicium esse venturum: et cum hoc resurrectionem mortuorum esse futuram. de Nini uitis et regina austri quando ista dicebat de mortuis sine dubio loquebatur quos tamten in die iudicii resurrecturos praedixit. Et subdit. Nec dominus ideo dixit condemnabunt quia ipsi iudicabunt: sed ideo quia ex eorum comparatione isti merito condemnabuntur. verumtamen iudicium genera le fore futurum demonstrari non potest. quia contingens est secundum domini voluntatem. demonstratio autem est impossibilium alio modo se habere: vt dicit philosophus. i. Posteriorum Sed quod sit futurum Scotus vbi supra. q. i. quattuor assignat congruentias quae reduci possunt ad tres. Prima est Aug. super psalmus. liiii. Contristatus sum in cxercitatione mea. Ueniet finalis determinatio vt nec boni vltra exerceantur permalos: nec mali corrigantur a bonis. debet enim finaliter separari purum ab impuro vt sic impuri religentur et pene et carceribus boni vt filiifamilias ditentur regno et honoribus. sicut ostendit Aug. per totum de ciui. dei. debet multitudo praeuisa ad regnum actu determinari ad possidendum illud et tota alia multitudo reliqui carceri vt sic sit sequestratio duarum ciuitatum scilicet superne hierusalem et babylonis. Secunda congruentia: quia non sufficit se creta iusticia in policia exquo non est omnibus nota. ergo non videtur sufficere cognitio malorum occulta. Retributio etiam bonorum nisi fiat praesentibus omnibus. et hoc est quod dicit apostolus. i. Coru. iiii. Illuminabit abscondita tenebrarum et manifesta faciet consilia cordium. Sed qualiter hoc fiat. Scotus ponit sex modos.

34

¶ Primus vt sit miraculum ex parte ostensionis cum vnusquisque intelligat suo modo intelligendi naturali. tunc autem in tali ostensione magnum tempus exigitur ad intelligendum merita omni um successiue nunc huius nunc illius: nunc personam hanc nunc illam

35

¶ Secundus modus vt cuilibet in speciali propria merita aut demerita in speciali ontim dantur: aliorum vero in generali. et hoc autm quod singulas personas cosideret: tamen hanc vt iustam et premiandam propter merita in generali concepta. Et illam vt puniendam propter merita in generali concepta.

36

¶ Tertius modus vt quilibet in speciali sua meri ta aut demerita consideret quo ad alia tam perso nas quam merita et demerita in generali attendat: vt¬ puta omnes relictos in terra reprobos: omnes obuiam christo raptos in aera

37

¶ Quartus modus vt omnium cogitationes tam personarum quam meritorum aut demeritorum etiam in speciali diuino miraculo causarentur in quolibet. Ex quo eni cognitiones tales non sunt opposite formaliter: et possunt successiue in eodem intellectu succedere quid mirum si possit simul infundere. et si sic fiat tempus nullum aut modicum exigitur

38

¶ Sextus modus vt diuino miraculo vnico actu intelligendi in quolibet quilibet se et alios distincte cognoscat et merita et demerita: nec mirum si possit talem actum producere qui cuncta talia ostendat cum possit producere specim in qua cognoscat.

39

¶ Tertia congruentia vt sicut fuit vnus exitus omnium rerum in creatione a deo: ita decet vt sit vna fi nalis reductio ad fines debitos vnicuique per operationem istam a deo. De qua saluator Io. v. Pater meus vsque modo operatur et ego operor.

40

¶ Ad primum argumentum respondet sanctus Tho. quod quilibet sin gularis est quedam persona: et etiam est pars totius humani generis. Unde ei duplex iudicium debetur. Unum particulare quod de eo fiet post suam mortem quando recipiet iuxta ea que in corpore gessit: quamuis non totaliter quia non quo ad corpus: et hoc secundum quod est persona. Aliud iudicium debet esse de eo secundum quod est pars totius humani generis. sicut aliquis iudicari dicitur secundum humanam iusticiam quando etiam iudicium datur de communitate cuius ipse est pars. Unde tunc quando fiet vniuersale iudicium totius humani generis per separationem vniuersalem: nec deus bis iudicat in idiprum: quia non duas penas pro vno peccato infert. sed pena que ante iudicium complete inflicta non fuerat in vltimo iudicio complebitur scilicet in corpore et anima.

41

¶ Ad secundum dicit idem sanctus Tho. quod propria executio illius generalis iudicii est vocalis separatio bonorum et malorum ab inuicem: que separatio generale iudicium non precedet: sed nec hoc iudicium praecesserit executio: quia boni post iudicium amplius praemiabuntur. tum ex corporis gloria. tum etiam ex sanctorum numerto et meritis: et per contrarium similiter reprobi punientur.

42

¶ Ad tertium dicendum quod quamuis cuilibet homini ante iudicium generale sit certa noticia de damnatione vel praemio: non tamen omnibus innotescit omnium iusta praemiatio vel damnatio etc.

6

43

¶ Utrum christus veraciter iudicabit mundum in valle Iosaphat: Arguitur quod sic: quad dcitur Ioel. iii. Adducam omnes gentes in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis.

44

¶ Item Act. i. Quemadmodum vi distis eum euntem in caelum ita veniet. sed ascendit de monte oliueti quie praeminet valli Iosaphat. ergo videtur quod ibi iudicabit.

45

¶ In contrarium Magister in. iiii. di. xlviii. reprehendit eos qui psitant dominum descensurum in vallem Iosaphat. Nam omnes homines comprehendi in illa valle no possent. Respondet Rich. in. iiii. di. xlviii. ar. i. q. vii. quod christus non descendet in vallem Iosaphat. sed super montem oliucti de quo in celum ascendit residebit in aere in loco alio vt ab omnibus possit videri. Et forte parum citra locum illum in quo apostoli desierunt corporaliter ipsum videre quando ascendebat in caelum. Homines autem congregabuntur in valleniosaphat cui praeminet mons oliueti. Et quot in illa valle poterunt capi tot erunt ibi. Alii circa vallem: quidam propinquius: quidam remotius. Electis tamten existentibus ad dexteram iudicis non in terra sed in aere: iucta illud. i. Thessal. iiii. Rapiemur cum illis inubibus obuiam christo in aera. Si enim non rapientur in aera nisi post iudicium quando cum iudice ibunt in caelum: non dicerentur rapi obuiam christo sed post christum. Uiri tamen per fecti eminentius et magis prope iudicem erunt. Reprobi vero erunt a sinistris iudicis: sicut expresse habetur in euangelio. et erunt in terra. His concordat. Magister in. iiii. dist. xlvii. quod boni rapientur obuiam christo in aera. reprobis interra quam dilexerunt remanentibus. Et tunc recitabuntur praeconia illorum bonorum. In quo satis appa ret quod raptus bonorum in aera est ante istam disceptatio nem scriptam Mat. xxv. Et est magis congruum quod sit in aere super montem oliueti quam super locum in quo passus est. quia passus est in forma infirma: sed iudicabit in gloriosa: sicut in gloriosa ascendit. Fran. vero de Maro. in. iiii. dist. xlvii. uarrat vnam opinionem quam dicit se nescire an vera sit nec ego. Que quidem opinio ponit stationes in iudicio. Sancti erunt sursum expectantes christum bonec compleat iudicium. Infideles iam iudicati deorsum in terra. Illi qui iudicabuntur et regnabunt a dextris: qui vero condemnabuntur a sinistris. Paruuli qui solo merito christi sunt saluati ante christum. paruuli autem qui solo originali perierunt erunt retro.

46

¶ Ad primum argumentum dicendum quod non dicit quod chrs erit in valle iosaphat: sed quod gentes in illlo loco et circa congregabuntur. et hoc consonat euangelio quia dixit angelus Luc scilicet Dabit ei dominus deus sedem Dauid patris. sui. Dauid autem regrauit in hieruslum iutr quanerit iudicium

47

¶ Ad secundum dicendum quod nihil concludit nisi quod iudex erit supra montem oliueti quod verum est. Sed diceres. Unde est quod dominus locum iudicii reuelauit prophetis sed non hora iudicii: Respondet sanctus Bona. in. iiii. dist. xlviii. arti. i. q. iiii. quia non erat eis vtile reuelare: nec nobis vtile nosse sed perutile ignorare. Tum propter nostram vtilitatem. tum propter illud Iaco. ii. Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. Et sic certitudo loci non ita impedit a timore sicut certitudo temporis

7

48

¶ Utrum iudicium generale erit in bie: Arguitur quod non. quia Mat. xxv. dicitur. Media nocte clamor factus est Ecce sponsus venit exite obui am ei.

49

¶ Item Luc. xii. in parabola comparatur aduentus christi ad iudicium aduentui furis ad domum. sed fures communiter nocte veniunt ergo christus ad iudicium veniet in nocte.

50

¶ In contrarium dicitur Sopho. i. Dies magna et amara valde. Respondet Rich. i. iiii. distin. xliii. art. vi. q. ii quod motus celi cessabit circa sol ortum luna ex istente in occidente. quia in tali dispione sol et luna creduntur creati fuisse: et quia in illo instanti in quo cessabit montus eli erit resurrectio mortuorum et statim iudicium: deo concedendum est quod iudicium non erit in nocte per comparationem ad locum vbi tenebitur iudicium: quia erit in ortu solis.

51

¶ Ad primum argumentum dicendum quod secundum glo. ibide dicitur ille clamor media nocte: quia nullo perante aut sciente.

52

¶ Ad secundm dicendum quod pro tanto comparatur aduentui furis aduentus iudicis. quia sit fur veniet hora qua non putatur: sic erit de aduentu christi. Unde ibidem dicitur. Qua hora non putatis filius hominis veniet. ergo erit in die. Scotus tantum in. iiii. dist. cliii. de hora iudicii triplicem ponit opinionem quamlibet probabilem. Prima quod in hora qua surrexit christus fiet resurrectio mortuorum et statim iudicium: vt sit conformitas in nostra et sua resurrectione. Secunda quod fiet in qua fuit iudicatus a Pilato vt qui male iudicatus est contendat se bene iudicare. Tertia quod in hora in qua mortuus est vt suam mortem ostendat ausam fuisse nostre resurrectionis. et sic videtur quod fiet in die.

8

53

¶ Utrum hominibus vel angelis notum sit sub certitudine quantum tempus sit vsque ad in stans iudicii: Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii. quo virtute naturali nec hominibus nec angelis potest hoc esse sub certitudine notum: quia quies celi ex causa naturali non erit sed voluntaria. imo celum quantum est de sc cum sit figure rotunde: et neque graue neque leue: et eius motus sit circularis: nec ex motu suo aliquam perfectionem naturalem adquirat in se. aptum est quantum est ex parte sua sine fine moueri. quia tamen mouetur a motore voluntario qui est intelligentia: quae quidem mouet secundum imperium creatoris: et cessabit mouere ad imperium eiusdem: ideoquies celi ex voluntate dei de pendet magis quam ex puris naturalibus: ideo neque homines neque angeli sub certitudine possunt inuestigare. hominibus etiam non est notum per reuelationem: quia quod apostolis reuelare noluit non est probabile quod aliis reuelauerit. Apostolis autem hoc quaerentibus reuelare noluit. imo eis respondit Actu. i. Non est vstum nosse tempora vel momen ta quae pater posuit in sua potestate. quia vt dicit glo. ibidem. hoc nosce hominibus non expedit: sed ita viuant quasi quotidie iudicandi. dicit glo. super illud Luce. xii. Qua hora non putatis. Ultimam horam semper igorare voluit dominus vt semper sit suspecta: et ad eam semper praeparemur. Utrum autem hoc bcatis angelis per reuelationem sit notum. quibusdam videtur quod non. Dicitur enim Mat. xxiiii. De die illa et hora ne mo scit neque angeli celorum nisi pater solus. vbi dicit glo. quod nuli scorum agelorum concesst noticiam huius diei. Alii. autem dicunt quod hoc intelligendum est de noticia qua res in pro prio genere cogscunt: quia in verbo vident hoc sub certitudine: quia probabile est ipsos in verbo videre non tantum quod spectat ad eorum gloriam essentialem: sed etiam quod spectat ad ac cidentalem. vnde vt ait Aug. in Enchy. nouerunt angelisancti de deo docti cuius veritatis eterna contemplatione beati sunt quanti numeri supplementum de genere humauo integritatis illius ciuitatis expectet. Ex hac tamen auctorite non habetur quod sciant sub certitudine quando ille numerus implebitur sed tantum quod numerum electorum sciant. Unde tempusa iudicum partiest cognitum nobis et partim ignotum. Est quidem cognitum quo ad hoc quod in fine mundi erit. iuxta illud Matth. xx. Cum sero factum esset dixit dominus vine id est deus pater procuratori suo id est christo. Uoca operarios et redde illis mercedem. Setimpus iudicum quo anmno fiet nob penitus est ignotum. iuxta illud Marc. xiii. De die autem illa nemo scit neque angeli neque filius scilicet vt reuelent: vel filius dicitur quilibet adoptiuus. et sic non est intelligendum quod filius dei christus illum diem ignoraret. Quidam tamen opina ti sunt annum: mensem: diem et horam iudicii. Primo annum de quo dicunt quod in septimo millenario a creati one modi finietur mundus. eo quod sicut septimo die requieuit deus a creatione: ita septem diebus totum tempus reuoluitur et in septimo millenario finietur mundus. et adducunt pro se illud Methodii episcopi patrinen. et martyris quem Hiero. iter viros illustres conumerat. Qui pum pro fide carceri fuisset macipatus angelo sibi re uelate librum conscripsit de cunctis afflictionibus ecclesie vsque ad aduentum antichristi in quo sic loquitur. In nouissimo autem septimo millenario seculi incipiet exire in terram Ismael de tribum deserta. et erit aduentus eorum castigatio siue misercordia: et loquitur de saracenis Sed profecto quia expressam autoritatem non habet de scriptura eadem facilitate contemnitur qua probatur: praesertim cum christus de hoc scrutinio silentium imposuerit Actur. i. De mense opirantur quod fiet in Martio: eo quod tunc christus presurrexerit. de die vero dicunt quod erit iudicium die domini con. quia tali die domins resurrexit: et etiam vt sicut fuit inirium dierum ita etiam erit finis omnium. De hora autm dictum est secundum Rich. quod erit in ortum solis etc.

54

¶ Sed di. per quit dies durabit iudicium: Respondet Aug. xx. de ciui. dei. c. i. Per quot dies hoc iudicium tendatur incertum est vnde cum diuini iudicii vltimum diem dicimus more sanctarum scripturarum quae diem solent ponere per tempore nouissi mum tempus significamus: probabile tamen est quod non tenda tur per hora multum prolixam. quod videtur idem Aug. ibi dem c. vi. sentire dicens: quod iudex conuincet conscienti as reproborum sine vlla secunonis prolititate. Unde illa vocalis disceptatio non erit cum qulibet in singulari nominatim: nec de quilibet opere singulari. sed sicut saluator narrat in euangelio sic fore credendum est. Hec secundum Rich. vbi supra dist. xlvii. q. v. De praemissis pulcre loquitir scilicet Bona. in. iiii. di. xlviii. ar. i. q. iiii. dicens. absque dubio hora diei iudicii est nota totitrinitati et homini assumpto. sed ignota est omnibus in statu viatorum existentihus. Sed de hoc est contentio inter doctores vtrum nota sit angelis et animabus beatis. Quidam dicunt quod sic: quidam quod non. sed certe quid sit super hoc tenendum magis docebit experientia pro loco et tempore quam nunc doceat scientia. Cum enim christo communicata sit omniscientia non video quare angeli illud ignorare non possunt: et istud non sit glorie ipsorum. Rursus cum deo sint famniliares: et nihil in huius rei scientia perdere posfunt quare istud non congruat reuelari: non tamen est facile hoc diffinire. Unde quia alique autoritates sanctorum videntur sonare quod angeli hoc norunt. aliquae quod ignro rent: sane dici potest quod istud notum sit aliquibus angelis et beatis aliquibus ignotum: sicut dicitur circa incarnationis mysterium.

9

55

¶ Iudicium generale tertio: quae praecedunt ipum. et licet multa mala praecedant tam peccata quam etiam mirabilia et horribilia. quia secundum beatum Greg. multa debent mala praecedere vt malum valeant sine fine nunciare: tamen nos de illis aliqua que ad rem potissime partinent tractemus.

56

¶ Utrum ante iudicium venturus sit antichristus: Respondetur secundum apostolum cili. Tin. ii. Nisi eti venerit primum discessio et reuelatus fuerit filius perditionis scilicet antichristus qui extollitur supra omne id quod est deus: aut quod creditur ita vt in templo sedeat etc. de quo Frand e May. plura refert. Primum quod nascetur de tribu Dan. Iu xta illud Gen. xlix. Fiat in Dan coluber in via cerastes in semita mordens vngulas equi vt cadat ascensor eius retro. Secundum quod nascetur in babytone. Sed triplex est babylon. Babylon magna in qua magnus regnauit Nabuchodonosor. Secunda in egypto que dicitur Baldach. Tertia est Roma i. Pe. vl. Salutat vos ecclesia quae est in Babylone et Marcus filius meus. Et extendendo nomen rome ad ecclesiam totam opinor quod nascetur sic in Babylone. Unde et Metho dius martyr de vltimis temporibus. alio modo dicit nisi dictio exponatur. Sunt enim tres ciuitates quibus christus maledicit Mat. xi. dicens. Ue tibi Cororaim. ve tibi Bethsaida. Et infra. et tu Capharnaum nunquid vsque in celum exaltaberis: vsque in infernum descendes. Ex quibus colligit Methodius quod antechristus nascetur in Corozaim. nutrietur in

57

¶ Bethsaida et regnabit in Capharnaum. Et Aug. xx. de ciui. dci dicere videtur quod erit christianus: exponens illud. ii Thes. ii. Qui tenet nunc teneat donec de medio fiat: tamen aduersus omnem sectam consurget vt dicitur ibidem. Tertium quod lubricus veniet et infectus turpitudini viciorum: sed eius suggenstione peccata virtutes computabuntur: et fictione sanctus dicetur. Quartum quod demonum ministerio ex moniali seu meretrice generabitur per incubum sicut legimus de Merlino. videtur tamen melius dicere Damasce. in quarto. quod generabitur ex adulterio et modo naturali. Quitum quod erit verus homo non diabolus incarnatus. ii Thes. v. donec reuelatus fuerit homo peccati. Grego. tamen dicit quod eius corpus intrabit sathanas non ad informandum: sed ad inhabitandum et instigandum ad opera mala: et lle demon erit lucifer. Sextum quod erit rex poten tissimus et monarcha auxilio Gothet Magoths vel vndecim tribuum licet dicat Augustinus. Goth et Magoth certum non designare populum: sed tectum et detectum. Septimum quod faciet stupenda non vera miracula permittente deo. Alexam. autem de Ales in tractatum de miraculis dicit:t quod faciet miracula scilicet per malum finem. ideo. ii. Thes. ii. dicitur quod veniet in signis et prodigiis mendacibus. Octa uum quod multos habebit discipulos praedicantes sectanqua. Nonum quod faciet se praedicare esse deum. Decimum quod vsequetur ecclesiam. Et dicit Greg. quod erunt inclytissima martyria. et talia ante non fuerunt: nec tanta persecutio tortoribus facientibus miracula sed non tortis. Undeci mum quod tribus annis cum dimidio regnabit. iuxta quod Apoc. xii dicitur. per tempus et tempora et dimidium temporis. Duode decimum quod Cnoch et Helias insurgent contra eum. DeEnoch dicitur Ecci. xliiii. Enoch placuit deo et transatus est in paradisum vt det gentibus sapientiam. De Helia Matth. xvii. Helias venturus est et restituet omnia. tamen interficiet eos et post duos dies resurgentis Tertiundecimum quod etiam Ioam. euangelista veniet pugnaturus contra eum vt dicit Fran. quia traslatus dicitur: vt sic de qualibet lege pugnet vnus contra eum. Enoch de legenature. Helias de lege Moysi. et Ioam. de lege gratiae. Sic cntum Apoca. x. dicitur. Iterum opertet te prophetari gentibus multis. Quartudecimum quod quasi toto mundo sibi subiugato ipse cum suo exercitu ad montem veniet oliueti vt propria virtute in caelum ascendat: et christus descendet eum visibiliter interficiens ante extremum iu dicium. Unde Ezec. xxxviii. dicitur Pluam super eum et exercitum eius ignem et sulphur et tunc totus mundus conuertetur ad fidem christi. Quintumndecimum quod non statim post eius obitum erit dies iudicii. sed post multos annos relaxabitur mundus ad peccandum: et ipsis ignorantibus veniet christus. Idem tenet Lyra super. xii. c. Danielis. cui concordat illud. Sicut in diebus Noeetc.

10

58

¶ Utrum aliqua sint iudicium praecessura: Respondet Rich. vbi supra. di. xlviii. art. i. q. iii. quod Hierony. enumerat quindecim signa futura ante iudicium. qui tamen non affirmat: sed dicit seo egisse ea in annalibus libris hebreorum. quae sunt hec Prima die maria omnia exaltabuntur. xv. cubitis super montes. Secunda omnia equora prosternentur in profundum ita quod vix possint videri. Tertia die resurgent in statum antiquum. Quarta omnes belue et animalia quae mouentur in aquis congregabuntur et eleuabuntur super pelatus more contentionis inuicem mugientes. Quita omnia volatilia celi congregabuntur inuice in campis plorantes non gustantes neque bibentes. Sexta fulmina ignea surgent ab occasu solis contra faciem firmamen ti vsque ad ortum corruentia. Septima omnia sidera erratica et fixa spargent ex se igneas comas sicut comete. Octauo magnus terremotus erit ita vt omnia edificia alta prosternantur. Nona omnes lapides in quattuor partes diuidentur: tam magni quam parui vnaqueque petra aliam collidente. Decima omnes plante florenti sanguineum rorem. Undecima omnes montes et colles et edificia in puluerem redigentur. Duodecima omnia animalia venient ad campos de siluis et montibus rugientia nihil gustantia. Tertiadecima omnia sepulcra ab ortu solis vsque ad occasum patebunt cadaueribus ad resurgendum. Quartadecima homines de habitaculis suis recedent non intelligen¬ tes nec loquentes sed discurrentes. Quintadecima omnes morientur et resurgent longe ante defunctis. Et qrauis incertum sit. vtrum signa praedicta praecessura sint iudicium vt narratum est cum ibi sint quedam que parum habent verisimilitudinis: tamen certum est quod aduentum iudicis aliqua signa praecessura sunt propter iudicis reuerentiam vt homines se ad iudicium praeparent quorum signorum aliqua ponuntur in euangelioEt sicut dicit Aug. in epistola. ad Esichium. Illorum signorum que referuntur in euangelio: quedam referuntur ad excidium ciuitatis hieruslum vnde orta est ipsius interrogationis occasio quando discipuli quesierut. Quod signum aduentus tui et consummationis seculi. Quedam referuntur ad aduentum suum per ecclesiam in qua vsque ad finem venire non cessat. Quedam referuntur ad illum aduentum quando aduenturus est iudicare viuos et mortuos: qui horum quo referendum sit: ait Rich. ad vitandum prolixitatem declarare dimitto tenendo euangelium.

11

59

¶ Utrum stelle cadent de celo: Arguitur quod sic: quia dicitur Matth. xxiiii. Et stelle cadent de celo. Item Apoc. vi. Stelle de celo ceciderunt super terram: sicut ficus emittit grossos suos cum a vento mouetur.

60

¶ In contrarium arguitur. quod nullum corpus celeste nec pars eius cadet de celo: quia corpora ceestia non sunt grauia neque corruptibilia secundum philosophum celi et mundi. Sed quelibet stella aut est pars orbia sui aut aliquod contiguum corpus orbi intra ipsum contenta in qua vel in quo est magna lucis congregatio quapropter dicit philosophus. ii celi et mundi. quod stella est ags gregatio lucis in orbe. ergo nulla stella cadet de celoRespondet Lyra super Matth. et Rich. vbi supra. q. iiii. quod proprie loquendo stelle non cadent de celo. Unde Aug. xx. de ciui. Credendum inquit est illam locutionem trops cam esse qua dicuntur stelle cadere de celo. hoc enim dictum est: quia lumine suo videbuntur priuari superueniem te claritate maiori. Sed quia vt videtur aliis pari ratio ne possent dici quotidie cadere de celo cum quotilie cadere per solis ortum desinant apparere. Ideo dicunt quod ante apparitionem supernaturalem ignis conflagrationis generabitur per actionem corporum celestiu tam vehemens caliditas et siccitas quae erunt congrua dispositio ad ignis praedicti productionem quod desinet generari arcus nubium qui generatur in nubis roratione et alie impressiones humide: et generabuntur asubdescendentes in tanta multitudine quod apparebit aspicientibus quod sint stelle de celo cadentes. Ex his patet solutio ad argumenta: quamuis glo. exponat illud Apo de fidelibus illis qui prius erant lucidi qui tunc erunt in terrenis innitentes.

61

¶ Utrum sol et luna obscurabuntur us Arguitur quod sic: quia Mat. xxiiii. dicitur. Post tribula tionem dierum illorum sol obscurabitur: et luna non dabit lumen suum. Item Ioel. ii. Sol virtetur in tenebras et lunna in sanguinem antequam veniat dies domini magnus: terribilis.

62

¶ In contrarium arguitur: quia lux est solis qualitas naturalis. sed in aduentum iudicis corpora celestia fua naturali qualitate non priuabuntur: imo vt videtur ampliori claritate dotabuntur: iuxta illud Esa. xxx. Erit lux lune sicut lux solis. et lux sol septupliciter. ergo videtur quod sol et luna non obscurabuntur.

63

¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra q. v. et Lyra super Mat. quod so lem et luna obscurari potest intelligi vel in ipso aduentu iudicis. et sic secundum Magistrum in. iiii. dist. xlviii. dicuntur obscurari non sui luminis priuatione: sed superueniente maioris luminis claritate vel per aliquantum lum temporis ante iudicis aduentum. et sic secundum Magistrum patientur eclipsim. quam si paterentur per naturam temporibus diuersis non operteret hoc poni inter signa cum multotiens hoc acciderit. Sed credendum est quod contra naturam simul patientur eclipsim ad terrorem hominum. Per naturam cum impossibile esset quod simlis paterentur eclipsium quia naturalis solis eclipsis causatur per interpositionem lune inter aspectum nostrum et solem. Et naturalis lune perinterpositionem terre diametraliter inter solem et lunam Ad primum argumentum dicendum quod secundum vnam glosam ideo sol et luna dicuntur obscurari propter maiorem claritatem vt dictum est. Alia vero glo. ibidem dicit quod sol et luna et stelle ad tempus suo lumine priuabuntur vt vicir num domini indicent aduentum. Et hoc secundo modo intelligendum est verbum Ioel. Aliter tamen obscurabitur sol quam luna. quia remanente luce in sole quae est naturalis qualitas eius non tamen irradiabit. Sed quia luna recipit lumen a sole obscurabitur per hoc quod tunc lumen a sole non recipiet: si ue per interpositionem vaporis vel alterius

13

64

¶ Utrum virtutes celorum mouebum tur ante iudicium: Respondet Rich. vbi. supra. q. vi. quod pr virtutes caelorum potest intelligi ordo virtutum qui secundum Diony sium libro de ange. hierar. est medius in media hierarchia. vel possunt intelligi omnes celestes spiritus Primo modo pro tanto virtutes celorum commouebuntur quia angeli illius ordinis quorum officium est circa mudi regimem generale faciendo aliqua facta insolita acreuocandum mentes hominum in deum per modicum tempus ante christi aduentum facient facta maioris admiratio nis quam vnquam ante fecerint. et in ipso aduentum christi corpora celestia mouere cessabunt. Accipiendo vero virtu tes secundo mod scilicet pro angelis omnibus dicuntur moueri secundum Magistrum non metu damnationis vel aliqua parturbatione pauoris: sed quadam admiratione eorum quae videbunt Et sic intelligitur secundum Magistrum illud Iob. xxvi. Columne celi pauent aduentum eius. Notandum etiam quod ante iudicium veniet ignis conflagrationis iuxta illud psalmus. Ignis ante ipsum etc.

14

65

¶ Utrum mundus purgabitur per ignem: Arguitur quod non. quia destrui non est purgari Sed per illum igne duo elementa consumentur secundum glosam super illud. ii Petri vlti. Elementa calore soluentur. cum ergo constet modos ex elementis per ignem non purgabitur.

66

¶ In contrarium dicitur. i. Cor. vii. Preterit figura sudi huius. ibi glori. Pulcritudo hui modi mundanorum ignium conflagratione peribit. ergo mundus per ignem purgabitur. Respondetur secundum Rich. in. iii. dist. xlvii. ar. ii q. i. quod ad intelligentiam istius quaestionis declaranda sunt quattuor.

67

¶ Primum quod mundus factus est propter hominem: ideo dicit Philosophus. ii physi. quod nos sumus quodammodo finis. et ideo conueniens est quod cum homo per resurrectionis gloriam innouabitur etiam mundus innouetur innouatione conueniente pro illo statu. Unde Apoc. xxi. Ecce noua facio omnia. Et quia predictam hominis innouationem praecedit purgatio dusplex ab impuritate scilicet corruptibilitatis et culpabili tatis: sic conueniens est quod praedictam mundi innouatio nem praecedat purgatio ab impuritate duplici corre spodenti duabus hominis impuritatibus praedictis. Una est impuritas elementorum: quia per mutuam actionem et passionem sese alterant in confiniis suis secundum Philosophum ii. Metheo. per confusionem cum re alterius nature. totus enim aer iste conueniens corruptibili hominis statui admixtus est cum vaporibus terrenis et aqueis secundum philosophum. ii. Methe. Similiter partes terre in quadam sunt confusione cum aqua: ita quod in praedicta mundi parte nullum est elementum in puritate sue nature. et impuritas corrndet corruptibilitati corporis hummani. quia talis elementorum confusio pro corruptibili vita conueniens est. Est etiam alia impuritas culpabilita ti hominis correspondens: et est indignitas seu idoneitatis carentia ad susceptionem innouationis predicte propter peccata in hac parte mundi commissa tam ab hominibus quam ab angelis malis quorum modo communis est habitatio in isto aere caliginoso. Purgatio autem mundi a prima impuritate erit per separationem cuiuscum que nature extranee a quilibet elemento. Purgatio autem a secunda impuritate erit quaedam mundi reconciliatio ad similitudinem illius qua reconciliatur ecclesie prophanate

68

¶ Secundum declaro quod ista purgatio fiet per igne. quia sicunt dicit philosophus li. ii de generationem: natumr ra ignis est congregare homogenea et segregare etherogenea. Sed prima mundi ipuritas est propter confusionem rerum nature diuerse. et purgatio erit per confusionis separationem. ergo ad illam purgationem conueniens erit natura ignis: cuius virtus est eiusdem nature congregare et dispositiones extraneas segregare ab eis. sicut docet experientia in purgatione auri est argenti. Ad purgandum etiam ab alia impuritate ma gis congruus est ignss. quia peccata committuntur ex inordinato amore qui est ignis spiritualis immundus. ideo ad reconciliandum mundum propter indignitatem que est in eo propter inhabitationem peccatorum conueniens est ignis qui inter elementa magis repraesentat qualitates corporum gloriosorum propter eius luminositatem: subtilitatem: et actiualitatem maiorem et virtutem sui impermixtionem cum vaporibus terreis et aqueis: quamuis hic inferior cum ma teria aliena sit ad mixtus. vnde praesens est sicut ignis in sphera sua

69

¶ Tertium quod ille ignis non purgabit mudiiuntum ad illam partem qua est vltra medium aeris interstiu¬s tium. quod sic declaro: quia vltra medium interstitium iio est locus deputatus habitationi hosum pro corruptibili statu

70

¶ Ille enim aer propter sui subtilitatem non est bene vite hominis proportionatus. vnde et philosophi quando asendentes in cacumine alicuius montis transcct. dentis locum illum portabant spongias plenas aqua ad aerem incrassandum. Et secundum glo. super illud Gene. vii. Operti sunt montes excelsi. sunt qui putant altitudine montium non fuisse tantam ante diluuium quanta est hodie. quia vt dicitur ibidem quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat. Sed certum est quod ille ignis tantum ascendet quantum aquae diluuii ascenderant: secundum glo. ii. Pet. iii. Mali etiam angelilocum illum inhabitare prohibentur diuina virtute. et ide igne purgari non indiget tota pars mundi. Quamuis enim angeli peccauerunt in celo empyreo et homo ei terrestri paradiso qui medium aeris intersticium trantcendit: non tamen propter hoc igne purgabuntur. quia loca illa purgata fuerunt cum peccato commisso. quia statim peccatores de illis locis depulsi fuerunt et pro purgatione sufficit. In corporibus etiam celestibus non est aliqua impuritas per admixtionem nature extra nee. quia non sunt receptiua peregrinarum impressionti praeuis etiam aer et ignis in suis confiniis sint quodammodo confusa et in supermna aeris parte generentur quedam impressiones calide et sice scilicet asub ascendens. et ignis perpendicularis: lancea: candela rotunda. vt patet per philosophum. ii. Metheo. Quarum impressionum materia est vapor siccus. Ex hoc tamen in illis partibus non contrahitur talis impuritas quae fit igne conflagrationis purganda. Unde ille ignis non plus ascendet quam ascende runt aque diluuii secundum Aug. xx. de ciui. Et secundum glosam super illud. ii Pet. iii. In quo celi Incipiet autem praedictus ignis purgare aerem in superiori parte quae purganda est. et veniet successiue descendendo inferius Cuius vna ratio est. quia quasi in medio interstitio est habitatio demonum vsque ad iudicium quai prius peccauerunt. ergo ille ignis vt dei instrumentum purgabit nonatur ali virtute: quia ignis naturaliter tendit sursum non deorsum.

71

¶ Quartum quod ille ignis illam partem que est infra ita purgabit quod eius substantiam non consumet. Unde Augustinus de ciui. lir. xx. et autor de eccliasticis dogmatibus. Elementa in suis essentiis remanebunt et hoc rationabile est. Mundus qui seruiuit homini remunerato homine secundum modum suum debet remune rari: quod non fieret si destrueretur. et elementa rema nebunt in suis essentiis cum suis qualitatibus. quia sicut terra stat in eternum sic alia elementa.

72

¶ Ad argumentum dicendum quod illa glosa quae loquitur de totali consumptione duorum lementorum non tenetur

15

73

¶ Utrum ignis conflagrationis erit eiuidem speciei cum igne elementari: Arguitur quod nen quia natura ignis elementaris est conuertere illud in quod agit in sui naturam: sed ignis conflagrationis aget in alia elementaznec tamen ea conuertet in sui naturam. quia elementorum essentie remanebunt vt dictum est: ergo non erit eiusdem speciei.

74

¶ In contrarium arguit sic. quia quod non est ignis nisi equiuocenom habet ignis virtutem. sicut qui non est homo nisi equiuoce non habet virtutem hominis. Sed si ille ignis non esset eiusdem speciei cum igne elementa ri non esset ignis nisi equiuoce ergo non esset habitu¬ rus virtutem ignis: quod est falsum. Respondetur secundum sanus ctum Bonauen. et Rich. vbi supra. q. ii quod ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne elementari. quod dupliciter potest probari. quia purgatio mundi quae fuit per aquam eiusdem speciei fuit cum ista. ergo a simili purgatio futura modi erit per ignem eiusdem speciei cum elementari.

75

¶ Preterea illud verbum Gen. i. Et requieuit deus ab omni opere die septimo: exponitur sic: quod cessauit a creando nouas species rerum. sed si ignis conflagrationis non foret eiusdem speciei cum igne elemnentari: produceret deus specim que non erat producta tunc. Ad argumentum dicendum est quod maior intelligenda est quando agit pure naturaliter: ille autem ignis agit vt instrumentum virtutis diuine. Guill. tamen dicit quod potest dici quod creabitur in determinato loco seu generabitur circa terram non circundans: et ambulabit hincinde purgans feces peccatorum.

76

¶ Sed vtrum spheram ignis ascendit purgans eam: Scotus dicit quod non. quia nihil impuritatis habet: cum sit in sua sphera maxime actiua. nec fumi sacrificiorum idolorum aut feces peccatorum aliorum vsque ad locum illum ascenderunt ex quo multum distet. Et concordare videtur Richar. cum Guiller. dicens Rich. Uidetur ergo mihi dicendum quod illius ignis productio supernaturalis erit Sicut enim eius actio supernaturaliter erit et cum hoc erit in eo aliqua naturalis aptitudo ad illam operationem ad quam applicabitur a diuina virtute principaliter mouente: quia ille ignis erit virtutis diuine instrumentum. sic inquit Richar. non nego quin productionem huius ignis praecedat vehemens siccitas naturaliter generata illius ignis productioni naturaliter concordans: non tame sicut dispositio neccssaria sed congrua. Ista enim non contradicunt quod res sit supernaturaliter producta et naturalem virtutem habe at in operatione. Adam enim supernaturaliter fuit productus: et tamen naturales habuit operationes sicut etiam mundus. Res ergo non dicitur supernaturalis quia supernatum: raliter producta: sed quia naturam cleuans vltra suam naturalem facultatem sicut est gratia in anima. nec per ista ntgat illius ignis operationem naturalem Sed di. An ignis iste praecedet iudicium: Respondet Rich. vbi supra. q. iiii. quod quantum ad sui initium precedet et con comitabitur quantum ad sui progressum. seque tur vero quantum ad sue operationis complementum Ut enim aliqui dicunt igne illo incipiente mundum purgare in superiori parte que purganda est christs incipiet venire ad locum iudicii: et statim ad eius preceptum motus celi cessabit et resurgent mortui qui tunc inuenientur mortui. et illi qui tunc inucentur viuentes valde cito morientur propter cessationem motus celi. Sed melius dicit Lyra super epistolam Thes. quantum ad hoc quod omnes simlis resurgent in momento: in ictu oculie.

16

77

¶ Utrum ignis ille purgabit aliquos electos: Arguitur quod non. quia Augustinus. xx. d ciui. dicit quod possumus dicere electos futuros etiam in superioribus partibus quo ita non ascendet fiamma illius incendii quemadmodum nec vnda diluui. ero ileignis non tagit electos. Item tempus purgationis debeprecedere timprus retributionis. sed ille ignis erit in tenpore retributionis: ergo etc.

78

¶ In contrarium dicit Magister in. iiii. dist. xlv. de illo qui suffragiis indigens in articulo consummationis seculi cum reliquis migrabit quod existimat eum quasi per ignem transeuntem saluari ergo aliqui per illum tuc purgabuntur. Respondet Rich. vbi supra. q. v. quod electorum quidam inuenientur in aduentum iud cis qui nunquam soluerunt mortis tributum. et istorum illiqui indigebunt purgatione per illum ignem purgabuntur. Aliis vero electis non ingeret molestiam. vt tamen dicunt aliqui interficiet eos sine dolore. quia aget in eos vt instrumentum diu. ne iusticie: non secundum propriam virtutem Mihi ait Rich. non videtur dicendum quod ille ignis in terficiat electos qui in aduentum iudicis inuenientur. viui nihil habentes purgabile sed morientur propter cessationem motus celi. quamuis enim caelum per sui cessatio nem am motu non sit amissurum omnem sui influentiam. tamen postquam cessabit motus eius non habebit influentiam proportionatam ad continuationem animalis vite. vnde rabbi Moyses dicit quod si quiesceret cor a motum suo quasi in ictu oculi moreretur homo: et destruerentur motus eius et virtutes. Sic si celi motus quiesceret per punctum hore periret mundus in vniuerso suo et destruerentur omnia scilicet corporalia quae sunt in ipso. sed nimis dicit: quia pro pter cessationem motus eius non destruerentur ipsa corporalia celestia nec elementa

79

¶ Alii autem dicunt quod antequam cesset motus celi omnes homines erunt mortui. quia ante cessationem motus eius erit quaedam distemperantia in aere per caloris excessum per quem omnes homines qui tunc inuenientur viui morientur. et secundum hoc pro tanto dicitur quod aliqu inuenientur viui in aduentum iudicis. quia aliqui adhuc erunt viuentens ante iudicis aduentum valde pariet etiam ante ignem conflagrationis qui tamen morientur parum antequam christus veniat ad iudicium et etiam antequam veniat ille. ignis. Corpora tamten illorum electorum qui viui inuent entur in aduentum iudicis vel parum ante per illum ignem incinerabuntur: vt more alioruma cineribus sit resurre ctio eorum

80

¶ Ad primum dicendum quod Augustinus. ibi loquitur de sanctis postquam resurrexerint. quod patet. quia parum post verba praedicta subdit quod nec ignem conflagratio nis illius partimescent immortales atque incorruptibus les facti.

81

¶ Ad secundm dicendum quod parum ante iudicium quando incipiet ignis ille mundum purgare ad huc erit tempus purgationis. quia incipiet modum purgare ante iudicium: et tunc adhuc inuenientur aliqui purgandi etc.

17

82

¶ Utrum ille ignis reprobos cruciabit: Arguitur quod no. quia non decet eos igne duplicter corporali cruciari. sed ipsi cruciantur igne infernali ergo in cruciabuntur conflagrationis igne: quia erit alius ab igne infernali

83

¶ Item Aug. xx. de ciui. dicit: quod impiis in eternum ignem fissis tunc figura huius modi munda norum ignium conflagratione peribit. ergo impiis existentibus in inferno ignis conflagrationis erit superterra. ergo non cruciabit eos.

84

¶ In contrarium Magister in. iiii. di. xivii. dicit quod ille ignis malis qui reparti fuerint viui erit consumptio. ergo cruciabit eos. vnde Psalmus Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circumitu inimicos eius. Respondet Rich. vbi supra. q. vi. quod ille ignis cruciabit reprobos etiam ante iudicium. quia statim cruciabit eos cum resurrexerint: sequente etiam iudicio illo igne cruciahuntur: et forte tunc igne infernali non cruciabuntur. quia ille ignis non exibit de inferno. sed tunc ignis conflagrationis vicem eius supplebit reprobos cruciando. Cruciabit etiam eos post iudicium. quia omnes reprobos cum omnibus mundi sordibus inuoluet et praecipitabit in infernum. Quod eeiam in illo igne erit ipurum virtute diuina segregabitur a puro et descendet in infernum ad augendum in perpetuum reproborum cruciatum: non autem quod in illo est lucidum et subtile. Et de hac ignis intercisione exponunt quidam illud verbum consalmiste Uox domini intercidentis flammam ignis. Ex quibus infertur quod ille ignis conflagrationis habebit actionem triplicis ignis scilicet elementaris: quia incinerabit. purgatorii: quia purgandos purgabit. et infernalis: quia reprobos cruciabit.

85

¶ Ad primum dicendum quod non est inconueniens quod igne duplici crucientur. rationabile enim est vt eorum cruciatus augeatur.

86

¶ Ad secundum dicendum quod illud verbum sic est intelligendum: aut quia illud quod remanet purum de illo igne quod descendet in infernum consummabit electorum purgationem: aut opinando loquitur: sicut etiam alias solitus est loqui.

18

87

¶ Utrum ille ignis desinet esse Respondet Richar. vbi supra. q. vii. quod ad hoc dicunt quidam quod illud purum quod de illo igne non descendet in infernum reseruabitur in superioribus ad accidentalem gloriam electorum. Sed illud non intelligo. quia si remaneret: aut remaneret inferius: aut igni coniunctus in sphera sua. Non primo modo: quia esse inferius derogaret nature ignis puri. Nec secundo modo: quia alia tria elementa essent minora: quia de parte materie cuiuslibet illorum ignis ille supernaturaliter producetur. Unde probabilius videtur Rich. quod complete paracto purgationis officio in praeiacentem materiam resoluetur: et transmutabitur pars in terram puram: pars in aquam puram: pars in aerem purum. Et sic ista tria elementa non remanebunt in suis essentiis minorata. Et fiet ista tramsmutatio virtute supernaturali ficut ignis productus.

19

88

¶ Utrum innouatio mundi erit aliud quam eius purgatio: Arguitur quod non. quia vnius contrarii generatio est alterius corruptio: et econuerso secundum Philosophum. i de generatione. sed mundi vetustas et nouitas sunt contrarii. ergo sua purgatio erit sua innouatio

89

¶ Item recessus a termio a quo et accessus ad termisnum ad quem non sunt duo motus sed vnus. ergo similiter recessus a vetustate qui est purgatio: et accessus ad nouitatem qui est innouatio sunt idem motus.

90

¶ In contrarium arguitur. quia corruptio non est generatto. sed purgatio modi erit corruptio sue impuritatis. ergo sua innouatio erit generatio puritatis. ergo sua purgatio non erit sua innouatio. Respondetur secundum Rich. quod impossibile est mutationem non habere aliquam rem positiuam pro termino a quo vel pro termino ad quem. Et quia privatio nullam dicit rem positiuam quamuis sit in re positiua. ideo corruptio priuationis non potest esse aliud realiter quam generatio habitus. Sed quando illud quod corrumpitur est res positiua disticta a re positiua quae generatur tunc corruptio vnius realiter non est idem quod generatio abtrius. Cum ergo per purgationem modi remouenda sit ab elementis aliqua res positiua derogans sue puritati: sequitur quod eius purgatio per quam impuritatis fiet corruptio et sua in nouatio quae non tantum dicit sue puritatis restitutionem: sed vltra hoc alicuius nobilitatis re ceptionem realiter different. Aliud ergo erit realiter mundi purgatio et eius innouatio.

91

¶ Ad primum argumen tum dicendum quod generatio vnius etc id est ad vnum sequitur aliud

92

¶ Ad secundum argumentum dicendum quod non est simili quia spaclum a quo receditur et spacium ad quod acceditur continua funt. duo autem contraria distincta sunt secundum formam. Sed si pouerentur duo loca discontinua: motus a termino primi loci vsque ad finem eius essent due motus saltem nisi illa duo respicerent mobile: vt vnum spacium propter eius contiguitatem

20

93

¶ Utrum motus corporum celestium cessabit: Arguitur quod non. quia nihil auferetur ei quod sit nature sue conueniens. sed motus corporum celestium naturalis est saltem quantum ad naturalem aptitudinem mobilis ad illum motum. ergo motus non remouebitur ab eis In contrarium dicitur Apoca. x. quod angelus iurauit quod tempus non erit amplius. sed impossibile est esse motum sine tempore: ergo motus celi cessabit secundum illud Esa. lx. Non occidet vltra sol tuus. Respondet Rich. vbi supra. art. ii. q. ii quod in modi innouatione cessabit motus celestiucorporum non per naturam sed per voluntatem intelligentia rum mouentium obedientiam voluntati creatoris in desinendo mouere: sicut ex amore eius modo sibi obediunt in mouendo. Intelligentie enim mouent illa corpora vt per motum eorum fiat renouatio influentiarum et temperatia quae requiritur ad generationem et corruptionem quousque impleatur numerus electorum. Omnem autem quod propter aliquem fine mouetur illo fine habito rationabile est vt quescat ab illo motu. Nec enim dici potest illa non moueri propter aliquem finem: quia tunc motus eorum esset ina. nis nec propter finem qui adquiri non possit. Quia cum natura secundum philosophum actionem non recipiat impossibile est compleri: multofortius non ordinasset intelligentias illa mouere corpora propter quae non possit haberi.

94

¶ Ad argimentum dicendum quod caelu quantum est ex parte sua non magis habet naturalem aptitudinem ad motum quam ad quietem quia per neutrum eorum in se accipit aliquam perfectionem vel i dit. tamen naturalis aptitudo sua magis est pro tempore suo quo dehet moueri vt moueatur motu circulari quam recto. quia secundum philosophum i. celi et modi non sit graue nec leue contra naturam suam esset moueri motum recto deor sum qui motus competit grauibus vel sursum qui mot competit leuibus. Preterea ratione figure quae est circularis maiorem aptitudinem naturalem habet ad hoc vt circulariter moueatur quam recte. Et quamuis secundum philosophum. v. phys. quies ante motum contrarietur motui extendendo nomen¬ contraietatis ad oppositum: quae est inter priuationem et habitum. non sic est de quiete post motum. Unde Magister in. iiii. di. xlviii. dicit in littera quod sol et luna post iudicium non tendent ad occasum sed stabunt in ordine suo quo creati. sunt

21

95

¶ Utrum corpora supercelestia remunerabuntur: Arguitur quod non. quia nihil quod perit remunc rabitur. sed caeli peribunt. ergo corpora supercelestia non remunerabuntur. Mior patet Heb. i. Et tu in principio terram fundasti. et sequitur: ipsi peribunt.

96

¶ Item hoc probatur ratione. quia nihil praemiatur nisi quod meretur: et nihil meretur nisi quod voluntarie seruit: et nihil voluntarie seruit nisi quod habet liberum ar. qualia non sunt corpora celestia ergo etc. Item dupliciter contingit mereri ex opere. Aut quia factum ex charitate. autm quia laboriosum. sed corpora supercelestia non faciunt quicquam ex charitate: nec mouentur cum labore. quia dicit philosophus quod mouentur sine labore et pena.

97

¶ In contrarium dicitur Esa. xxx. Erit lux lune sicut lur sco lis: et lux solis sicut septem dierum. Glo id est sol et luna praemium sui laboris percipient. Quod probatur etiam ratione. quia ordo est in vniuerso conuenientissimus. ergo vno meliorato quod est de perfectione vniuersi necesse est omnia meliorari. sed corpora supercelestia sunt de constitutione vniuersi. ergo aut ordo corrumpitur: aut si homo nobilitatur necesse est et illa nobilitari. Respondet so. Bona. in iii. di. xl viii. ar. ii. q. i. quod tripliciter est aliquid remunerabi le. Primo modo quod est aptum natum mereri: et hoc est li. ar. Alio modo quod est ipsi merenti coniunctum: vt corpushumanum. Tertio modo quod est ad ipsum ordinatum sicut ad obsequium: secundum hoc premiatur aliquando in seipso: aliquando in corpore: aliquando ex eis quae sunt sibi vtilia. Sic etiam pro miatur in seipso in corpore et etiam in ipso modo qui eius est habitaculum. Unde corpora celestia praemiari non est aliud quam hominem praemiari in illis: quia dominus totum mundum hominis amore faciet pulcriorem. et ideo quia propter hominem praemiantur corpora supercelestia: secundum ea proprietatem praemiantur secundum qua sunt consona corporibus gloriosis. hec autem est lux: et ideo in luce et splendore augebuntur.

98

¶ Ad primum argumentum dicendum quod ille textus consequent exponitur per illud

99

¶ Et sicut amictum mutabis eos et mutabuntur. ideo non deicuntur perire quia desinant: sed quia pulcriora efficiuntur et innouantur.

100

¶ Ad secundum dicendum quod ipsa non merentur: sed homo meretur et in eis remumeratur.

101

¶ Ad tertium dicendum quod labor dicitur dupliciter. Uno modo profte. et sic dicitur opus penale. et hoc modo nec corpora celestia nec angdliboni laborant. Alio modo communiter. et sic dicitur labor quodcuque obsequium: secundum quem modum dicuntur angeli laborare in vinea domini et circa nos: quia nobis obsequum cuxm sicut et corpora celestia.

22

102

¶ Utrum inouabuntur elementa: At guitur quod non. quia. i. Cor. vii. dicitur Preterit figura huius modi. Cum ergo figura respiciat quantitatem et dispositio nemspertium: non qualitatem: videtur ergo quod altrius figure erit vniuersum. cum ergo modo sit circulare tunc fiet triangulare vel quadrangulare. sed hoc est inconueniens. ergo non innouabuntur elementa.

103

¶ Item Si elementa innouabuntur: aute ergo quantum ad substantiam: aut quantum ad quantitatem. Non quantum ad subsantiam. quia substantia erit eadem non recipiens magis et minus non quantum ad qualitatem. quia accidentia sunt inalterabilia. ergo nullo modo. Si dicas quod quantum ad qualitates erit in nouatio: quia qualitates iste transibunt.

104

¶ Contra. forma substanilis in materia est causa immediata ipsarum qualitatum elementarium. ergo si posita casa immediata necessario ponti tur effectus si remanebit forma substantialis in matia et quae litates.

105

¶ In contrarium dicitur i. Cor. vii. Preterit figura hui modi. Aut igitur in nihil aut in melius aut in peius. In nihil non: quia stat terra in eternum. Nom in peiuquia si homo me lioratur et modos ergo im melius. sed quod senescit et in melius mutatur innouatur. ergo modos et elementa quae sunt partes modi innouabuntur. Respondet sanc. Bona. vbi supra q. iii quod omnes res quantum est dese appetunt esse perpetuum et diuinum. Sed quaedam sunt forme quae appetunt continuare esse per multiplicationem sui in aitero: vtputa sunt forme accntentales et substantiles:. Quedam autem appetunt continuare esse suum per continuam adherentiam cum materia: vt sunt forme et qualitates passiue. quia igitur post iudicium auferetur ab elementis omnis ratio multiplicandi se et dabitur virtus continuandi se in se: quia erunt incorruptibilia Hinc est quod elementa quae habent qualitates actiuas dicum tur totaliter assumi. quia omnino auferetur ab eis ratio agedi et se multiplicandi. Alia vero duo dicuntur in meliorem faciem restitui. quia appetitus continuandi in se esse qui modo est in eis secundu ese iperfectum perficietur. Manebunt ergo qualitates omnium elenntorum quantum ad substantiam sed quantum ad rati onem corrupitionis innouabuntur similiter et forme substantiales Ex quibus patet responsio ad argunta praeter hoc quod figura huius modi transibit Dicendum ad hoc quod figura dicitur triplciter. Uno modo dispositio ex clausione linearum: et hec non competit quantum ad terram: quia omnino est orbicularis

106

¶ Secundo mo dicitur figura erterior rei facies siue pulcritudo: et hec transibit.

107

¶ Tertio modo figuratio dicit fictio vel fragilitas: vt vasa figuli. et sic etiam transibit non substantia sed dispositio pertium quo ad terram et pulcritudo et fragilitas.

23

108

¶ Utrum innouabuntur plante et anim malia: Arguitur quod sic. quia celi ornatus innouabitur vtque in corporibus supercelestibus: ergo pari ratione ornatus terreSed ornatus terre sunt plante et animalia: alioquin si non innouabuntur: ergo remunerabitur terra sine ornatum et ide in perfecta. ergo etc.

109

¶ Item quae sunt nobiliora magis sunt de per fectione: sed vegetabilia et animalia sunt nobiliora corporibus elementaribus: quia habent vitam. ergo etc

110

¶ Item differentie diuidentes genus sunt de perfectione vniuersi. sed dintie accipiuntur penes hec duo: ergo hec ad vniuer si perfectionem dehent innouari. Respondet sanc. Bona. vbi supra. q. iiii. quod plante et animalia non innouabuntur propterea quod vltima eorum perfectio est corporalis per naturam et ortum et radicem habent a materia: vnde non sunt idonea ad viuendum siue durandum eternaliter. Forme autem corporum supercelestium sunt incorporales omnino. similiter forme elementorum in corporales sunt secundum totum et secundum partem quantum est in se. quia sunt corpora simplicia. Unde quod corrumpantur hoc est propter cictionem venientem ab extrinseco. et ideo remota illa actione remanent incorporales. Ex hoc patet quod plante et animalia non sunt ad ornatum terre: sed ad hominis obst quium: nec ad dei laudem: nec ad perfectionem vniuersi nisi secundum eum statum qui est corporalis et variabilis: et ide non oportet innouari vnde terra hebebit illum ornatum: nec oportet quod multiformis sit. imo ipsa vniformitas erit ei in ornatum. Et ex hoc patet primum quia celi ornatus naturaliter est. dispositus ad incorruptionem. Similiter huiusmodi non conuenit eorum obsequium proresurrectionem sicut obsequium solis et lune: et ideo non cremunerantur. Similiter sunt ad laudandum deum secundum statum infirmitatis: quia ipse in se eis non est manifestus: sed cum in se cognoscetur sufficienter in se laudabitur. nec oportet ad hoc esse multitudinem naturarum. Similiter sunt de perfectione vniuersi quae est habitaculum hominis viuentis corporaliter: sed postquam spirituales effecti non. et ideo concreata sunt homini quia homo alimoniis indiget et praeterea quia deus eum peccaturum praesciebat.

111

¶ Ad illud ergo quod obiicitur quod illud quod nobilius est magi est de perfectione vniuersi Dicendum quod habere esse nobilius hoc est dupliciter. Uel quia permanentius: et quod sic est magis est de integritate vniuersi. Uel nobilius quia completius: et hoc non magis est de integritate nisi cum perfectione completionis habeat incorruptionis dura tionem. hoc enim ipso quod est corruptibile non est de perfectione

112

¶ Ad secundum dicendum quod potest dici quod homini innouato omnes differentie quae spectant ad completionem eius saluantur: vt corporeum animatum: sensibile: rationale. Alie differentie inaiatum: insensibile: irrationale dicunt perfectionem coniunctam imperfectioni. Unde differentie quaedam sunt perfectiue simpliciter. quaedam perfectiue cum diminutione. Prime sunt de perfectione vniuersi simpliciter. Secunde solum secundum vnum statum scilicet infirmitatis qui transferetur in meliorem. Precedet quoque iudicium generalis omnium resurrectio: et citatio peremptoria omnium.

24

113

Idicium generale quarto Que concomitabuntur iudicium ipsum. Nam postquam rex celorum christistus dimiserit angelos vt colligant cineres corporum et locent super sepulcrum cuiuslibet

114

¶ Matth. xxiiii. Tunc mittet angelos suos et colligent etc. Deinde licentiabit animas beatorum ire ad sepulcra eorum

115

¶ Tunc incipiet christus domins venire cum sua pia genitrice Maria et omnibus angelis ante ipsum portantibus signa pasionis sue: praecipietque angelis celum voluentibus vt cessent. et statim mittet multos angelos cum tuba et voce magna: citantes tam demones quam animas reproborum ad iudicium. Ipse vero rex stans in nubibus supradicet. Surgite mortui. Et hoc est quod dicitur i. Cor. xv. Canet enim tuba et mortui resurget incorrupti secundum Rich. in. iiii. dist. xliii. erit vox tube vox christi Iesu. Quod patet per illud Ioan. v. Mortui audient vocem filii dei: et qui audierint viuent. Et sub dit Rich. sine praeiudicio videtur mihi quod non erit idem vox tube et vox archangeli: sed illa tria quae dicit apostolus. Thes. iiii. In iussu et in voce archangeii et in tu¬ ba dei sic distinguuntur: quia Primo christus in suo descensu pulueres seu partes quascumquaem colligi mortuorum iubebit per ministerium angelorum Et hoc notatur cum dicitur: descendet in iussu. Secundo praecipiet ex ills pulueribus recollectis corpora reformari et reformatis animas vniri: que duo fient per virtutem diuinam. Et istud preceptum notatur cum dicitur: et in tuba dei

116

¶ Tertio archangeli qui fuerunt custodes prouinciarum in prouinciis quas cust odierunt clamabunt fortiter et sensibiliter sono ar ticulato et mediante aliqua sensibili creatura formato quod omnes coram iudice compareant corporaliter diffinitiuam sententiam et irreuocabilem audituri. Et illa vox notatur cum dicitur: et in voce archangeli. Hec Richar. Statim autem congregatis vndique omnibus in locum Iosaphat reprobis et circumquaque: electis vero in aera: fiet iudicium generale hoc modo: quod aperientur conscientie omnium tam clectorum quam reproborum.

25

117

¶ Utrum tunc cognoscent homo omnia peccata que fecit: Arguitur quod non. quia quanto homo habet perfectiorem charitate: tanto magis dolet de his quibue offendit deum. Sed si electi perfectiorem in iudicio habebunt charitatem quam habuerunt in hac vita. ergo si cognoscerent ea vehementer dolerent.

118

¶ Item reprobi non cognoscent bona quae aliquando fecerunt: quia de illis gauderent. ergo a simili nec electi cognoscent peccata quae aliquando habuerunt: ne de ipsis doleret.

119

¶ In contrarium dictat ratio vt accusantes: defendentes: testificantes cognoscant ea quae versantur in iudicio. sed secundum apostolum in iudicio cogitationes erunt accusantes aut defendentes Roma. ii Conscientia illis testimonium perhibente. Et in iudicio omnia hominum facta versantur: ideo omnia tam bona quam nala ad memoriam reducentur

120

¶ Respondet Rich. i. iii. di. xliii. ar. vii. q. i. quod in iudicio cognoscet quilipet homo omnia peccata que fecit. Ratio enim dictat quod tam ilis contra quos datur sententia quam illis pro quibus fertur sententia manifestari debeat causa vt non tantum assistentibus appareat rectitudo sententie iudicis: sed etiam illis contra quos profertur vt etiam illi maiorem rationem habeant iusticia diligendi: et aliis non detur occasio murmurandi. Ideo dico quod in extremo iudicio mali cognoscent ea pro quibus danabuntur: et honi ea pro quibus praemiabuntur: vt mali ex illa cognitione amplius affligentur: et boni amplius consolabuntur. Unde Gre. iiii. moralis. exponens illud psalmo. Misericordias domini in eternum cantabo etc. Quomodo misericordias domini in eter num cantat quae se miserum fuisse ignorat: etsi miserie transacte non meminit. vnde largienti mine laudes reddit.

121

¶ Ad primum argumentum potest dici quod cum actus actiuorum sit in patiente disposito: electi eo quod totaliter erunt perfecti per gloriam: erunt totaliter indispositi ad susceptionem doloris: iuxta illud Apoca. xxi. Dolor non erit vltra.

122

¶ Ad secundum dicendum quod ma li cognoscent bona quae aliquando fecerunt et ex hoc ampltus affligentur. Magnus enim dolor est cum homo cognoscit multa perdidisse bona. Unde Boe. ii de consols. ait. In omni aduersitate fortune infelicissimum genus est infortunii fuisse felicem. Uel potest dici quod reprobi post resurrectionem ita perfecte erunt a pena possessi quod omni¬ no erunt indispositi ad gaudii susceptionem. et licet placeant eis bona quae fecerunt: quia sciunt se minus punitos quae si ea non fecissent: tamen illa complacentia nullum potrit eis gaudium generare propter ipsorum indispositionem ad gaudendum.

26

123

¶ Utrum liber vite sit dei filius: Arguitur quod sic. quia super illud psalio Deleantur de libro viuentium: dicit glorsa de illa noticia qua praedestinauit et praesciuit conformes fieri imagini filii dei.

124

¶ Item Apoca. xx. Alius liber apertus est. Glo. Liber site praedestina tio in qua omnes saluandi scripti sunt. Quod autem liber vite sit christus propter humanitatem videtur:. quia Greg. in moral. dicit Liber vite est visio iudicis aduenientis: quia vt quisque eum viderit mox teste conscientia quicquid boni vel mali fecerit intelliget. sed christus iudicaturus est in forma serui. ergo etc.

125

¶ Item Apocal. xx. glo dicit quod libei vite est christs: qui tuc potens omnibus apparebit. sed non apparebit nisi secundum humanitatem. ergo.

126

¶ Item Aug. xx. de trini. dicit quod vis quaedam diuina nomine libri intelligenda est qua fiet vt cuique bona et mala ad memoriam reuocentur Ergo liber dicitur illa virtus per quam homo de suis factis mi morabitur.

127

¶ In contrarium arguitur quod non sit dei filius liber ille: quia in libro est scripture impressio: in deo autem nulla est impressio. ergo si traslatio debet esse secundum similitudinem: non videtur talis transsatio recta. Respondet sanctus Bonauen. in. iiii. dist. xliii. ar. ii. q. i. quod libri duplex est proprietas. Una in se scilicet scientiae retentio. in simulr tate et vniformitate. et ratione huius proprietatis nomen libri transfertur ad dei noticiam. Alia proprietas est ad nos: quia per librum est in nobis oblitorum recordatio. et ratione huius transfertur ad vim illam per quam fit recordatio praeteritorum. Humanitas autem siue visio eius non dicitur liber. Et quod dicit Greg. et glo. intelligitur per quandam concomitantiam. Conceditur ergo quod liber dicitur dei noticia.

128

¶ Ex praedictis patet responsio ad argumenta. Nam in illo libro non est expressio scripture: nec quantum ad illam similitudinem transfertur: imo in hac differunt: quia liber representat quod in eo fit. sed liber ille representat quod facit.

27

129

¶ Utrum omnia scribantur in libro vite: Arguitur quod sic. quia ipse dei filius est omnium exemplaret omnia cogscit qui dicitur liber vite. Psalmus Et in libro tuo omnes scribentur.

130

¶ Item videtur quod mali etiam scribantur in coqua dicitur in psalmo Deleantur de libro viuentium. sed nihil de etr de eo nisi quod scriptum est in eo. ergo etc.

131

¶ Item liber ille est immutabilis. ergo si mali semel scripti sunt: semper scri pti sunt: non ergo delentur.

132

¶ In contrarium arguitur quod non omnia ibi scripta sunt. quia tunc videtur quod lapis esset scriptus in libro vite: quod est falsum. quia hoc non dicitur nisi de clectis.

133

¶ Item quod mali non sint in eo scripti videtur: quia malum no habet exemplar in deo. ergo si liber est exemplarpatet.

134

¶ Item Lu.x. dixit saluator discipuls. Gaudete quia homina vtra scripta sunt in celis. Sed si hic liber esset omnium: tunc omnibus esset gaudendum. quod cum non sit: patet etc.

135

¶ Iuxta hoc quaeritur Quomodo potest in illo libro transsumi disletio cum dicat variationem et priuationem et corruptionem: quae nullo modo sunt in deam Respondet sanctus Bonauen. vbi supra q. ii quod sicut ara et exemplar est totius trinitatis: tamen appropiatur filio: sic liber vite. Sed Notandum quod creaturarum ad deum est duplex comparatio. Una exeundo: et hec et omnium creaturarum: quia omnes a deo exierunt. Alia est in redeundo et hec est creaturarum ad beatitudinem ordinatarum. quia regressus est per virtutem: quies per beatitudinem.

136

¶ Quantum ergo ad primam comparationem dicitur filius ars plena omnium rationum viuentium. et scriptura illius libri est eterna dispositio omnium producendorum quantum ad suas rationes et ideas. Quantum ad secundam compara tienem dicitur filius liber vite. et scriptura istius libriest praedestinatio omnium saluandorum quantum ad ipsos et gratiam et gloriam quam habituri sunt. Sed attenden dum est quod gratiam per quam est regredi ad deum: quidam habent temporaliter: quidam vero finaliter. Qui habent finaliter ipsi scribuntur et eorum gratia: quia ipsi redeunt per gratiam. Qui autem temporaliter ipsi quidem in praedestinatione scripti non sunt: quia no sunt praedestinati. Sed eorum gratia scripta est secundum veritate et merita que semper remunerabuntur. Et ratione illius scribi dicuntur non simpliciter: sed solum secundum reputatio nem. quia iusticia ad tempus iudicat eos gloria dignos. et cum cadunt iudicat indignos: ideo dicuntur deleri non quia prius sint scripti et postmodum deleti. sed quia prius secundum merita scripta iudicantur digni. deinde indigni.

137

¶ Ex his patent quaesita.

138

¶ Primum patet. quia liber vite non continet rationem exeplaris totam: sed tantum praedestinatiue

139

¶ Secundum etiam patet: quia mali qui habent praesente n iusticiam secundum reputationem scripti sunt: et post non reputantur ideo deleri dicuntur.

140

¶ Ex his patet vltimum: quia quod deus ludicat aliquem prius dignum post indignum solum dicitur propter mutationem in homine: non in deo. et ita deletio illa non dicit permutationem in scriptura: sed in his quae per illam scripturam repraesentantur. Unde de illis libris conscientie et vite dicitur Dan. vii. Iudicium sedit et libri aperti sunt.

28

141

¶ Utrum omnia videantur simul. ab omnibus in iudicio existentibus: Arguitur quod sic quia dicitur Iob. viii. Induetur confusione. Glo. viso iudicis mala omnia ante oculos mentis versantur.

142

¶ Item etiam ratione videtur. quia insimul infligetur tota pena. ergo simul et scienter ponderabitur culpa Si ergo magnitudo culpe pendet ab actibus et circumstantiis et earum iteratione: omnia hec manifestari debent simul.

143

¶ In contrarium arguitur. quia vnum solum intelligimus secundum Philosophum. ergo non plura simul. non ergo poterunt omnia simul. videri

144

¶ Item in damnatis non erit natura melior quam nunc est. ergo si eorum intellectus nunc non petest plura intelligere simul: nec tunc poterit. quod si tunc poterit. ergo sublimatus erit. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. iii. quod omnes repente simlis omnia peccata videbunt. et credendum est magis quod simul. Ad quod intelligendum Notandum quod simils videre multa hoc potest esse tripliciter. Aut ratione eius in quo vi¬ det: quia videt multa vno intuitu. et sic in speculo eterno est videre multa: quia idem homo ibi vi det diuersa. Aut ratione sublimitatis intellectus qui efficitur deiformis per gloriam vnde videt multa si cut deus: licet non omnimode. sicut angelus beatus simul cognoscit deum in se et creaturam in deo et in proprio generc. Aut ratione diuine virtutis hoc facientis que tamen non efficit gloriam vt ostendat ei exemplar eternum. sed leuat intellectum vt possit aliquid supra se vel ad gloriam vel ad penam. his tribus modis videbunt anime bone in iudicio. Primis duobus modis in patria: sed tertio tantummodo anime male in iudicio. Utrum autem post sic videant in inferno hoc non determino quamuis non improbabiliter dici possit vt pena vnius sit consummata et vniformis

145

¶ Ad primum dicendum: quod illud verum est per naturam. sed iste modus in telligendi erit per virtutem diuinam

146

¶ Ad secundm dicendum quod illa sublimatio potius est depressio scilicet in ostensione omnium turpitudinum. Sicut enim re cogitatio multorum bonorum amplificat leticiam: ita recogitatio multorum malorum amplificat tristiciam

147

¶ Post librorum conscientie apertionem erit iu dicii disceptatio.

148

¶ Sed diceres Contra praedicta. videtur quod non videatur in iudicio omnia nude saltem ad operum circumstantias. quia dicunt electi: Quando vidimus te esurientem Et similiter dicunt reprobi. Respondet Lyra ibid quod non est quaestio pro cedens ex ignorantia. quia iusti certitudinaliter cognoscent quod opera misericordie facta christi membris christus reputat sibi et econuerso. Hic est quaestio admirationis pro magnitudine gratie quae fiet electis et miserie qui infligetur reprobis

29

149

¶ Utrum in iudicio erit vocalis discept atio: Arguitur quod non. quia Sapien. iiii. dici tur. Dirumpet illos inflatos sine voce. Et Au gusti. xx. de ciui. dicit. quod deus conscientias reprobrorum conuincet sine vlla sermonum prolixitate.

150

¶ In contrarium dicit Greg. xxvi. moralis. quod illi reprobi vebaiudicis audient qui eius fidem saltem verbo tenuerunt. sed ho de verbo dei interiori intelligi non potest: ergo intelligitur de verbo vocali. Respondet Rich. i. iiii. dist. xlvii. arq. ii quod dixerunt aliqui quod nula erit ibi disceptatio vocalis sed tantum mentalis. quia vocalisesset super flua eo quod illi qui erunt in iudicio mutuo cogscent conscientias suas: opinionem sua confirmantes per Aug. xx. de ciui. quod simul omnes et singuli iudicabuntur. sed si cum qualibet in singulari esset vocalis disceptatio illud iudicium per maximum tempus protemnderetur. Alii qui magis videntur concordare cum textu sa cre scripture dicunt quod ibi erit disceptatio et mentalis et vocalis. quia christus qui iudicabit deus est et homo. ideo iudicabit modo diuino et humano: ex hoc erit maius gaudium sensibile bonorum et maior dolor sensibilis reproborum. Unde non erit frustra sicut in corporali eius appa ritione gaudebunt iusti et tristabuntur reprobi. Metalis ergo et vocalis erit citatio. quia est mentaliter ad iudicitur vocabuntur et etiam per ministerium angelorum iuxta illud Mat. xiii. Mittet angelos suos et congregabit electos suos. quod facient angeli cum tuba: vt exponit Magister in littera. Mentalis etiam et vocalis erit reproborum accusatio. Accusabunt enim eos conscientiae eorum secundum apostolum Ro. ii Et erit iniquitas quae erit omnibus manifesta. Christus autem vocaliter accusabit eos: vt habetur Mat. xxv. dicens eis. Esuriui et non dedistis mihi materia. etc. Nec hoc erit contra formam recti iudicii quod iudex proponet contra eos: quia ipse procedet ex officio suo. Testificatio etiam erit mentalis et vocalis: quia omnes videbunt conscientiam cuiuslibet: ita quod in conscientiis propriis testificabitur quilibet esse verum illud quod conscientia accusabit ipsum. Angeli etiam qui fuerunt custodes eorum specialiter testificabuntur contra eos: quod non tantummodo tenent fideles: sed etiam philosophi plures: vt patet in libro de deo Socratis. Homines etiam electi vocetenus contra eos testificabuntur. Sententia etiam diffinitiua non tantum mentaliter sed etiam vocaliter referetur: vt patet Mat. xxv.

151

¶ Ad primum dicendum quod illud verbum debet intelligi de voce excusationis quia erunt inexcusabiles. et sic exponit glo. ibidem.

152

¶ Ad secundum dicendum quod Aug. non dicit quod fiet sine sermone. sed dicit: sine sermonis prolixitate.

30

153

¶ Utrum disceptatio erit de solis operibus misericordie: Arguitur quod non. quia dicitur Mat. xii. De omni verbo ocioso quod locuti sunt homines reddent rationem de eo in die iudicii.

154

¶ Item omnia debent versari in iudicio pro quibus est sententia ferenda. sed sententia contra reprobos non solum profertur pro defectu operum misericordie tantum: sed etiam pro aliis criminibus. ergo non tantum erit disceptatio etc.

155

¶ In contrarium habetur Matt. xxv. vbi saluator non dicit aliquam disceptationem futuram nisi de operibus misericordie

156

¶ Respondet Rich. vbi supra quod. iii. quod sicut dictum est in iudicio erit disceptatio mentalis et vocalis Prima erit de omnibus operibus non tantum in speciali: sed etiam in singulari. vbi secundum Aug. xx. de ciui. non accusat vel excusat scientia conscientiam. Utrum autem de aliis operibus quam de operibus misercordie ibi vocalis aliqua disceptatio sit futura: certum non est nobis. sed tamen satis certum est quod aut fiet de solis operibus misericordie: aut precipue de illis: vt appareat omnibus manifeste quod qui peccaper opera misercordie non redemerunt indigni sunt misercordia iuxta illud Psalmus Disperdet de terra memoriam eorum pro eo quod non est recordatus facere misercordiam. Et Iaco. ii. Iudicium sine misericordia scilicet saluante illi qui non fecerit misericordiam. Argumenta ad partem primam procedunt de disceptatione mentali. Argumentum vero ad partem secundam de vocali.

31

157

¶ Utrum omnes in iudicio personaliter comparebunt: Arguitur quod non. quia dicitur Mat. xix. Sedebitis super sedes. xii. iudicantes. xii. tribus israel. ergo soli filii israel comparebunt in iudicio. quia apostoli eo modo quo eis conuenit iudicare iudicabunt omnes homines qui in iudicio comparebunt.

158

¶ Item non oporteret illos in iudicio comparere qui non sunt iudicandi. sed secundum Mag. in littera dist. xlvii. quarti: aliqui peribunt et aliqui saluabuntur qui non iudicabuntur. ergo illi in iudicio non comparebunt

159

¶ In contrarium arguitur quod pro criminali causa tenetur perso¬ naliter comparere. ibi enim defensio procuratoris non admittitur. v. q. iii. In criminalibus. Sed omnes reprobiad iudicium vocabuntur pro causa criminali. ergo omnes oportebit comparere personaliter. Omnes etiam electi congregabuntur: vt habetur Mat. xiii. et. xxiiii. capitulis

160

¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iiii. quod omnes in iudicio comparebunt vt conscientie singulorum in praesentia iudicis pateant ad diuine iusticie manifestationem. et quod viui praeaudientes per sacram scripturam quod sic oportebit eos personaliter comparere diligentius se praeparent: ne in tanta congregatione coram tanto iudice extremam recipiant confusionem: et ne dicere cogantur illud Apoca. vi. Dicent montibus et petris: cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab igne. Et Iob. Quis mihi hoc tribuat vt in inferno protegas me et abscondas me donec pertranseat furor cuius.

161

¶ Ad primum dicendum quod Augustinus per. xii. tribus israel intelligit omnes gentes: propter duas partes numeri septennarii quo plerumque significatur vniuersitas: que due partes id est tria et quattuor altera per alteram multiplicate faciunt duodenarium. Uel potest dici quod saluator cum dixit: iudicabitis duodecim tribus israel non negauit quin etiam alios iudicarent: sed filios israel magis expressit per quandam appropriationem: quia apostoli erant de populo israel.

162

¶ Ad secundum dicendum quod omnes iudicabuntur quantum ad retributionem. Erunt tamen aliqui qui non iudicabuntur quantum ad disceptationem Et sic verum est quod dicit apostolus Omnes stabimus ante tribunal christi vt referat vnusquisque etc.

32

163

¶ Sed di. Quare in iudicio saluator enumerat et improperat tantum sex opera misericordie: Respondet Lyra super. xxv. ca. Matt. quia in vita hominis illa opera misericordie sunt necessaria ex parte corporis. et intelligitur per hoc septimum quod est sepelire mortuos. Sufficientia autem istorum hoc modo accipitur: quia homo in vita praesenti Primo indiget ex parte corporis alimento sine quo non potest esse. Et hoc alimentum duplex est. Unum est calidum et siccum. et hoc vocatur cibus. et sic vnum opus misericordie est pascere esurientem. Unde dicit Philosophus. ii de anima quod esuries est appetitus calidi et sicci. Et aliud est alimentum corporis frigidum et humidum. et illud vocatur potus. Et sic secundum opus misercodie est potare sitientem. Et sic dicitur. ii de anima quod sitis est appetitus frigidi et humidi. Secundo indiget aliquo sine quo non potest bene esse videlicet indumento et domicilio in quo possit requiescere. et sic est duplex opus misericordie scilicet vestire nudum et colligere hospitem. Tertio indiget post vitam istam sepultura. et sic ponitur quintum opus misericordie scilicet sepelire mortuum Alia sunt duo opera misericordie quae impenduntur alicui ex aliqua accidente superueniente: vt si aliquis incurrit infirmitatem vel capiatur ab hostibus. Et sic accipiuntur opera quae sunt visitare infirmum: et redimere captiuum. Et in nomine redemptionis intelligitur omne beneficium eis impensum Ista autem impensa fidelibus propter christum sibi reputat totum factum. quia fideles sunt membra eius. Et econtrario fidelibus denegata sibi reputat denegari. propterea facientibus opera misericordie reddit vitam eternam: denegantibus autem penam.

164

¶ Sed di Quare christus in sententia non facit mentionem de operibus misericordie ex parte anime quae sunt meliora corporalibus Respondet Lyra quod ideo: quia illa pertinent pro maiori parte ad praelatos et non ad vniuersoa ad quos pertinet alios instruere: castigare: et dirigere in salutem. hoc autem agitur de iudicio circa statum actiuorum: vt patet ex dictis vsque huc.

33

165

¶ Utrum apostoli iudicabunt in iudicio: Arguitur quod non. quia Actu. x. dicitur. Ipse est qui constitutus est a deo iudex viuorum et mortuorum. ergo ipsi soli christo debetur iudicium. ergo non apostolis.

166

¶ Item iudex debet esse immunis a peccato ita quod ipse no committat quad in altero damnat. sed solus christus fuit immunis ab omni peccato. ergo solus debet iudicare

167

¶ Item queritur quare apostolis magis attribuitur iudiciaria potestas quam alii: sanctis: cum dicatur Sap. iii. Iudicabunt sancti nationes et dominabuntur.

168

¶ In contrarium dicit christus apostolis Mat. xix. Sedebitis super sedes duodecim iudicantes. xii. tribus israel.

169

¶ Si dicas quod solum assistent iudici et noiudicant. Contra hoc Mat. xii. dominus loquens apostolis de iudeis dixit. Ipsi iudices vtri erunt. Glo. ibi dicit quod hebebunt autoritatem iudicandi. Item hoc ostenditur ratione. quia si solum iudicabunt comparatione: secundum quod dicitur Mat thei. xii. Uiri niniuite surget in iudicio contragenerationem hanc

170

¶ Item hoc videtur quia dominus dedit iudicium filio: quia ipse cum esset iustus iudicatus est. Iob dicit. Causa illius quasi impii iudicata est: iudicium causamque respiciens. Sed apostoli cum essent iusti iudicati sunt qua si impii. ergo pari modo iudicaturi sunt. Respondet sanctus Bonauen. in. iiii. dist. xlvii. ar. i. q. i. quod iuder in aliquo dicitur duplici ratione. Aut quia ipsius est ferre sententiam. Aut quia assistit ferenti: secundum quod aliqui iudices assistunt et consulunt iudici principali. Qui ergo fert sententiam ille est iudex principalis. et talis est solus christus sicut patet Matth. xxv. vbi exprimitur quomodo feret sententiam. Qui autem assistunt iudici etiam nomen et dignitatem iudicantis sortiuntur. et tales sunt viri perfecti poasen cipaliter tanque capita et eorum perfecti imitatores. arsistentia autem illa non erit ad consulendum: quia dominus comsilio non indiget. sed erit tanquam ad quaendam honorem et appropinqutionem ad inuice quam possumus appellare iuxta verbum domini honorabilem consessionem. Ratio autem huius consessionis meritoria est perfectio supererogationis.

171

¶ Ratio autem finalis est ad condemnationem ma lorum ex vite sue comparatione et ad gloriam christ. per sententie eius approbationem. Sententiam enim domini vt iustam approbabunt: et vita sua comparatione condenabunt Et sic patet responsio ad argumenta.

34

172

¶ Utrum angeli iudicabunt: Aguitur quod sic. quia angeli nunquam peccant. ergo magis sunt idonei iudicare quam apostoli. ergo si apostoli iudicabunt: multo magis angeli.

173

¶ Item dicit saluator Matt. xvi. Filius hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis. ergo

174

¶ In contrarium Executor sententie non dicitur iudex sed angeli sunt executores sententie: quia mittent reprohos in caminum ignis Mat. xiii. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. ii quod sicut dictum est iudiciaria ptstas tribus de causis dicitur esse communicata apostoli scilicet rtione comparationis: approbationis sententie: et honoris consessionis. Ratione comparationis erit hominum malorum et bonorum tantum. Ratione approbationis hominum et angelorum tantum. Ratione honoris consessionis perfectorum tantum. Unde proprie loquendo non erit in angelis iudiciaria potestas.

175

¶ Ad argumentum dicendum quod hec non est ratio operardi iudiciariam potestatem quia sunt sine peccato: sed magis ipsa consilia: quia ipsorum consilia non sunt conformia christo in natura perfecte. tum quia non sunt professi consilia supererogationis. tum quia angeli non sunt iudicati sicut fuerunt apostoli: vt dictum est

35

176

¶ Utrum angeli iudicabuntur: Arguitur quod sic. quia dicit. i. Cor. vi. Nescitis quoniam angelos iudicabimus. Si ergo angeli iudicabuntur a seruis christi: multo magis ab ipso christo. Item demones sunt nobis participes in culpa. ergo et in pena. et hec erit potissime in iudicio ergo sicut erunt in eodem supplicioita debent iudicari in eodem iudicio.

177

¶ In contrarium dicitur Ioan. xvi. Princeps mundi hui iam iudica tus est. sed deus non iudicabit bis in idipsum. ergo etc.

178

¶ Item soli iudicantur contra quos fertur sententia. sed sententia dabi tur solum contra homines: non contra demiones: sicut patet Mat. xxv. Ite maledicti. Respondet so. Bona. vbi supra. q. iiii. quod demones condennabuntur diuino iudicio condemnationis. hoc venit tum ex parte iusticie dei. tum ex parte glorie christi. tum ex parte meriti. tum ex parte consummationis supplicii. Ex parte iusticie. quia sicut iudicium hominum vele fiet vt iusticia dei hominibus innotescat: sic etiam iudicium angelorum et condemnatio fieri debet. Ex parte glorie christi: quia christus triumphauit de diabolo et iudica tus fuit a membro diaboli ad suggestionem eius: ideo debet autoritatem super ipsum accipere. Ex parte meriti: quia qui participes fuerum t humane culpe: debent et fieri participes contumelie et pene. Ex parte supplicii consummandi. sicut enim omnes homines expectant iudicium vel ad consummationem glorie vel pene: ita et demones iudicium non debent euadere: vt si quid penarum eis deest suppleatur. vnde simul incarcerabuntur cum illis condemnatis: ac propter hoc ad iudicium deducentur.

179

¶ Ad argumentum in oppositum dicendum quod princeps dicitur iam iudicatus: quia potestas est ei aliquo modo subtracta quantum ad bonos. sed non omnino oportet ergo eius iudicium consummari. Unde Gre. super Iobiet magister in littera. di. xlvii. quarti. Alii enim iudicantur et pereunt. alii non iudicantur et pereunt. alii iudicantur et regnant. alii non iudicantur et regnant. Iudicantur et pereunt quibus dominica inclamatione dicetur. Esuriui et non dedistis mihi manducare. Non iudicantur et pereunt: quibus dominus ait. Qui non credit iam iudicatus est. Corum enim damnatio toti ecclesie nota est et certa: et ideo dicuntur tum c non iudica ri. Qui vero professionem fidei operibus habent iudicabuntur et peribunt id est redarguentur vt pereant. Qui vero nec fidesacramenta tenuerunt increpationem iudicis non audient. Illiautem verba iudicis audient qui eius fidem saltem verbo tenuerit.

36

180

¶ Quomodo celebrabitur ipsum generale iudicium: Respondetur quod prout ex sacris colligere possum scripturis Primo separabuntur ab inuicem boni a malis ipses malis in terra remanentibus electi eleuabuntur in ae¬ ra. sicut dicitur Mat. xxv. Separabit eos ab inuicem sicut pastor segregat oues ab hedis: et statuet oues quidem a dextris. hedos vero a sinistris. Deinde reprobos iterum secundum ipsorum demerita in diuersis aciebus coartant angeli: secundum quod dicit saluator Matth. xiii. Tempore messis dicam messoribus Colligite primumzizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Et ibidem. Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum.

181

¶ Secundo reprobi videntens electos rapi gloriose in acra turbabuntur: dicentes illud Sap. v. Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: ecce quomodo computati sunt inter filios dei: nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quid nobis profuit superbia: iactantia: diuitiarum copia quid contulit nobis: transierunt omnia velut vmbra.

182

¶ Tertio reprobi flchunt flctu magno iveliter. Tacha. xii. Planget terra: familia et familie seorsum. Et Matth. xxiiii. Et plangent se omnes tribus terre

183

¶ Quarto reprobi vallabuntur vndique. Unde Greg. O quam angusteerunt vie reproborum vndique. superius erit iudex iratus. inferius horrendum chaos. a dextris peccata accusantia. a sinistris demonia infinita ad infernum trahentia. intus coscientia vrens. exterius mundus arlens. latere erit impossibile. apparere intolerabile.

184

¶ Quinto iudex feret sententiam pro electis In qua sententie forma quattuor continentur prout dicitur Mat. xxv. Primum inuitatio amorosa: ibi. Uenite.

185

¶ Secundum commendatio dulcorosa: ibi. benedicti patris mei. Tertium remumeratio compiosa: ibi Possidete paratum vobis regnum.

186

¶ Quartum perpetuatio gloriosa: ibi. quod vobis paratum est a constitutione mundi. Et concludit ratione di. Esuriui enim et dedistimihi manducare etc.

187

¶ Sexto in sententia reproborum similiter continebuntur quattuor

188

¶ Primum separatio Ibi. discedite.

189

¶ Secundum exprobratio: ibi. maledicti. vbi Chrys. dicit quod multa reprobis tunc iudex obiiciet di. Creaui vos ad imaginem et similitudi nem meam et vos eam nequiter prophanastis. angelorum meorum custodiam dedi vobis et vos eorum monita contempsistis. patriarchas: prophetas: apostolos misi vobis et cos audire noluistis. Insuper homo factus sum pro vobis: trigintatribus annis seruiens vobis salutem vestram procurando: discurrendo: ieiunando: praedicando: in oratione pernoctando: mea monita derisistuis neglexistis: contempsistis. Insuper pro vobis venditus sun ligatus: consputus et flagellatus: crucifixus felle et aceto potatus: mortuus sum. vbi est tantarum mearum iniuriarum fructus Ego paradisum vobis aperui: gratiam meam obtuli: semper iuuare paratus fui: regni mei gloriam verobis repromisi: non coegi vos: sed libertatem spiritus vobis dedi: amorem solummodo et voluntatem bonam a vobis requisiui. Quid vltra debui facere et non feci: ecce ista columna ad quam pro vobis ligatus fui: ecceflagellum quod me cecidit: ecce hoc caput quod pro vobis spinis coronatum est: ecce crux in qua pro vobis pependi: vos autem contempsistis et res terrenas plus quam meam iusticiam amastis. Insuper videbatis me in membris meis per domos circumire et esurire et non dabatis manducare: corda vtra indurantes. Esuriui enim et non dedistis etc. Tunc clamabunt et dicent etc.

190

¶ Tertio in sententia reproborum continetur inflictio pene: cum dicitur. in ignem

191

¶ Quarto in illa sententia comtinetur irreuocabiliter pene perpetuatio: cum dicitur: eternum. Et quis poterit habitare cum ardoribus eternis.

37

192

¶ Iudicium quinto Que consequentur hoc terribile iudicium Nam posteaquam prolata fuerit a iudie omnium sententia: tunc secundum Gre. in mora. exponentem illud Iob Cunctis videntibus praecipitabitur Terra aperta cum omnibus mundi sordibus reprobi inuoluti praecipitabum tur in horrendum inferni chanos: vbi quis qualiter ceciderit in eternum sic manebit: iuxtam illud Ecci. Lignum quocumque ceciderit in eternum sic mancbit. siue ad caput: siue ad latus: siue ad pedes: siue ad dorsum. siue ad faciem. Et hoc est quod vox veritatis concludit dicens. Ibunt hi in supplicium eternum: iustiautem in vitam eternam. vbi beati locabuntur cum angelis Adulti: secundum quod dicitur Mat. xxii. Erunt homines sicut angeli dei. Paruuli vero secundum sanctum Bonauen. locabum tur infra choros angelorum pro eo quod non meruerunt in propria persona: sed in merito christi sunt saluati Angeli omnes meruerunt pugnando cum dracone: ideo illis sociari non sunt idonei. nihilominus tamen omnes videbunt faciem dei gloriosam et laudabunt deum paritur. uxta illud psalimo. Bati qui habitant in domo tua domine: in secula seculorum laudabunt te. De quorum gloria quere sutr Aureola et Beatitudo et Dos. Nunc vero de miseria reproborum queritur.

38

193

¶ Utrum sit ponere cruciatum eternum quem vocamus infernum: Arguitur quod non. quia dicitur Deut. xxv. Iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus. sed nullus peccat eternaliter. ergo nullus cruciatur eternaliter.

194

¶ Item Mat. vii. dicitur Qua mensura mensi fueritis eaddem remetietur vobis. Constat illud esse dictum quantum ad peccati punitionem. sed omnis peccati mensura finita est: cum sit a virtute finita. ergo punitio peccati finita est. ergo nullus erit cruciatus eternus.

195

¶ Item videtur ratione probari: quia ad hoc quod iudicium sit iustum requiritur iustus ordo: iusta casm: iustus anius. Iustus autem anius dicitur quando punit nam libidine vindicte: sed propter aliquod bonum. ergo deus non intendit vindictam: sed potius correctionem Si ergo intentio diuina non frustratur dum a deo punitur: sed cum correctus est non indiget amplius puniri. ergo necceeest psam penam terminari

196

¶ Item summe misericordis esta summa miseria libare. sed summa miseriarum est pena debita damnatis. ergo deus ab illa liberat. ergo nullum eternaliter cruciat.

197

¶ In contrarium dicitur Esa. vlt. Uermia eorum non morietur: et lgnis eorum um extiguetur. Et Mat. xxv. Item maledicti in ignem eter num. ergo etc. sed christus fuit ipsa veritas: verum dixit. ergo etc.

198

¶ Item hoc videtur rationi consonum. quia si de duobus contrariis est reparire alterum extremorum et medium: necesse est ponere alterum extremum. hoc cen et radit et via stabiliedi contraria apu phiosophos. sed est ponere perfectam beatitudine in patria et medium statum in via inter beatitudinem et perfectam miseriam ergo est pouere perfectam miseriam post hanc vitam et hanc dicimus infernum

199

¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. in. iiii. di. xliiii. parte. ii. ar. i. q. i. quod aliqui negauerunt infernum esse pro eo quod dixerunt nullum cruciatum esse post hanc vitam Sed istorum errorem conuincit ratio recta quae ita dictat quod malu non debet remanere impunitu Si ergo multi peccant in hac vita qui in hac vita non cruciantur: imo gaudent. ergo necesse est eos post hac vitam cruciari: aut destruere ordinem vniuersi: aut diuinam iusticiam negligentem et remissam esse circa punitionem peccati. Alii vero negauerunt infernum esse pro eo quod negauerunt impios eternaliter cruciari: quamuis eis post hanc vitam aliquis remaneat cruciatus. dixerunt enim quod diuina misericordia hoc non potest sustinere quod creatura sua quam non odit sed diligit eternaliter sit punitura: cum ipse non delectetur in puni tione nimia vt satietur cruciatibus nostris: nec aliquid obsistat quin bene possit eos qui puniuntur sine aliquo praeiudicio liberare a penis. etsi aliquando scriptura minatur peccatoribus penam eternam: hoc dicunt non esse dictum secundum veritate impletionis: sed secundum terrorem comminationis qua iutendit deus malos liberare a peccatis. Iste autem error Origenis fuit et suorum sequacium qui tanto est immanior quanto videtur esse mitior et misericordior pro eo quod diuinam iusticiam blasphemat: dum eam diminuit: dum tantum dat misericordie. quod non relinquit locum iusticie.

200

¶ Secundo vero quia spem nostram euacuat. Si enim scriptura supplicium cominatur non secundum veritatem sed vt deterreat quid cause est: cur etiam non intelligamus praemia promittere non secundum veritatem sed vt ad opus iusticie alliciat: ac per hoc scriptura tota et fides nostra vana et friuola poterit iudicari. Et ideo Tertia positio rationabilis est et fidelis quod sit ponere cruciatum eternum. et hoc manifeste dicit scriptura diuina: confirmat fides: et comcordat ratio recta. Et quod scriptura dictat et fides consentiat tamplanum est quod non indiget probari. Quod etiam ratio concordat patet: quia hoc dictat et per modum congruitatis et necessitatis. Cruciatum enim eternum ponere facit ad complementum vniuersi et iustum iudicium dei Congruum enim est vt pulcritudo vniuersi decoretur quibusdam antidotis: vt sicut bonis redduntur bona eterna: ita et malis eterna supplicia.

201

¶ Necessarium est ad seruandum ordinem iusticie vt vnicuique reddatur secundum merita sua cum ventum fuerit ad iudicium. Peccator autem cum peccat: peccat contra bonum eternum et infinitum. et ex hoc dignus est cruciatum eterno. dum in peccatis perseuerat peccat in suo eterno id est peccandiproposito eterno: et dum decesserit non amplius locus erit meriti ac per hoc non remissionis peccati. et ideo semper est culpa. et quia culpa ordinatur ad penam: ideo semper debet esse in pena. Quia igitur peccat in bonum eternum: ideo cruciatum est dignus eterno. sed quia in suo eterno: ideo cruciatum eternum assequitur. Et ista est vna ratio completa que colligitur ex Grego. et Augu¬ stino. Grego. enim dicit in. iiii. diatur. quod ideo peccator eternaliter cruciandus est quia peccat in suo eterno. Aug. vero dicit quod ideo eternaliter punitur: quia peccauit contra bonum eternum. Et quod istud sit iustum ostendit per hoc exemplum in humanis. iudiciis et legibus vbi dicit. Peccans contra remptiblicam aliquo grandi crimine morte moritur: non quia mors qua occiditur eius supplicium leges esse existiment: cum sit hora perbreuis. sed quia eum in sempiternum auferunt a societate viuentium.

202

¶ Ad primum argumentum dicendum quod in pena duo sunt scilicet Duratio: et Intensio. Et intensio respondet intensioni libidinis. Duratio vero dicitur a ratione peccati. quia peccatum quamuis sit finitum: durat tantum in infinitum: ideo punitur finita acerbitate: sed infinita duratione.

203

¶ Ad illud quod obiicitur de mensura retributionis Dlicendum quod secundum Aug. istud intelligitur non quantum ad commensurationem in quantitate: sed quantum ad similitudinem in qualitate: vt qui male fecerunt male recipiant. Uel potest dicitur quod hoc intelligitur quantum ad comparationem proportionabilitatis: non quantum ad equalitatem proportionis: vt magna pena respondeat magne culpe: non quod praecise sit tanta pena quanta culpa

204

¶ Ad illud quod obiicitur quod iustus animus non punit amore vindicte Dicendum quod deus punit amore iusticie: non vindicte. et quamuis non puniat ad correctionem: punit tamen ad iusticie manifestationem. Aliter enim sunt puniendtir corrigibiles: aliter incorrigibiles. Si quando tamen lega tur quod deus vlciscitur se de suis inimicis et vindicat se de eis. hoc non est in praeiudicium iusticie. quia cum ipse sit iusticia: vindicare se hoc non est aliud quam seruare iusticiam. hoc autem in homine non contingit qui non est iusticia: ideo non debet appetere vindicare se de uis inimicis.

39

205

¶ Utrum in inferno sit ignis corporeus: Arguitur quod non. quia Augustinus. xii. superGen. dicit. Est prorsus inferorum substantia: sed eam spiriualem arbitror esse: non corporalem.

206

¶ Item Damacenus li. iiii. dicit quod non est ignis materialis qualis est ipud nos: sed qualis sit nouit deus. sed si esset corporalis: esset materialis.

207

¶ In contrarium ait Aug. xxi. de ciui. dicens. Gehenia illa quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est: corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum. Et Greg. iiii. dialogo rum li

208

¶ Ignem gehene corporeum esse non ambigo.

209

¶ Respondet Rich. in. iiii. di. xliiii. ar. ii q. iii. quod quorum dam est opinio quod ille ignis non est corporeus sed est quaedam spiritualis pena que propter suum acumen metaphorice dicitur ignis: quia vt ipsi dicunt cum diuina potentia reprobos possit cruciare sufficienter spirituali pena: superfluum fuisset in inferno ponere corporeum ignem ad cruciatum eorum. et ad hoc adducunt illud quod habetur Lu. xvi. de diuite qui dicebat lin guam sua: m cruciari in flamma: cum enim constet animam illius diuitis linguam corporalem non habuisse: videtur quod sicut scriptura ibi de lingua loquitur metaphorice aliquid spirituale vocans linguam: ita aliquam penam metaphorice vocet ignem. Unde Aug. xxi. de ciui. dicit talem fuisse illam flammam quales oculi quos eleuauit et Lazarum vidit: qualis lingua cuius huo rem exiguum desiderauit infundi: qualis digitus Lazari de quo illud sibi fieri postulauit: vbi tamen erant sine corporibus anime Et immediate concludit quod fuit incorporalis. Sed opinio praedicta falsa est et contra scripturam que distinguit inter ignem et spirituale damnato rum penam que vocatur nomine vermis. Dicitur enim Ecci vii. quod vindicta carnis impii ignis et vermis. Et Iudith vl. dicitur de damnatis quod deus in die iudicii visitabit illos: dabit enim ignem et vermes in carnes eorum. Isidorus etiam libro de sum. bo. Duplex damnatorum pena est in gehenna quorum et mentem vrit tristicia et corpus flama.

210

¶ Dicendum ergo ad quaestionem quod ignis in inferno corporeus ordinatur ad reprobos cruciandum. quamuis enim deus posset si vellet eos punire pena spirituali tantum: tamen congrue voluit eos punire pena spirituali et corporali: vt sicut dicit Isidorus de sum. bono. Qui mente tractauerunt quod perfecerunt corpore: simul et animo puniantur et corpore. Quod non est sic intelligendum quod pena corporalis ignis se non extendat ad animam etiam immediate cum modo anime reprobe illo igne crucientur et demones qui sunt spiritus sic illo igne post iudicium cruciabuntur: sed quia pena spiritualis principalius animam respicit et pena gnis principalius respicit corpus: pena tantu spiritualis redundabit in corpus et pena corporis in animam. Nec obstat illud quod allegatum est pro opinione alia. quia non sequitur: ibi est flamma spiritualis de qua oquebatur diues eo quod magis ea cruciabatur quam corporali: quia acerbior est pena vermis quam ignis: ibi ergo non est ignis tantum corporalis. Unde et ipse Augustinus eodem libro post praedicta verba in inferno ponit igne corporeum: qui (vt habetur libr. i. de mirabilibus sacre scripture praeparatus est in perfectione creaturarum omnium: hoc est in prima conditione rerum. sed vtrum hoc fuit prima die qua angeli fuerunt creati: aut sexta die qua creatus est homo: apud aliquos dubium est. Probabilius tantum videtur et magis autoritati consonum quod hoc fuit sexta die.

211

¶ Ad primum argumentum dicendum quod illud verbum intelligi potest de impressione penali facta in anima. quamuis enim ignis corporeus affligat animam: afflictio tantum illa spiritualis est.

212

¶ Ad secundum dicendum quod illum ignem dicit non esse materiale non simpliciter sed qualis est apud nos: quia non indiget fomentis materialibus eo modo quo iste ignis qui apud nos est.

40

213

¶ Utrum ignis ille sit eiusdem specici cum igne elementari: Arguitur quod non. quia dicit hilosophus. v. Topicorum quod non est tantum vna species ignis: diuersum est enim carbo: flamma: et lux speci. sed ignis lux est ignis elementaris. ignis autem inferni magis videtur esse ignis carbo. si emm esset ignis lux: non diceretur infernus terra tenebrosa. ergo differt specieab igne elementari.

214

¶ Item naturalis ignis locus est circum ferentia. sea naturalis locus ignis infer. nalis est sub terra. quia si esset ibi violenter: non esset ibi perpetuo. secundum enim Philosophum. i. celi et mun. Reaaccidentalis velociter finitur. ergo non est eiusdem speciei cum igne elementari.

215

¶ In contrarium dicit Augustinus ad Orosium: ignem qui est quartum elementum esse in terra. Et Philosophus. i. Topicorum. Omnis aqua omni aque eadem pecie dicitur. ergo similiter omnis ignis omnigni. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iiii. quod ignis gehenne quanotum ad illud quod in eo de essentia ignis est: eiusdem speciei est cum elementari igne. materia tamten quo ad dispositionem videtur diuersa: ratione cuius sibi competit aliqua diuersa actio que igni elementari non conuenit. Ignis enim in aliena materia multum diuersificatur in operibus suis secundum exigentiam dispositionis ma terie. quod aperte patet in fulgure vbi ignis aspectum habet ad diuersas materias secundum diuersita tem materie et celestis influentie in materia incorporate. vnde aliquando non ledit materiam mollem et dissoluit duram: quandoque calefacit et non comburit. Aliqui tamen ppinantur quod in inferno sit ignis in materia propria: quamuis ibi non luceat vel imperfecte. secundum Isid. lib. i. de ummo bo. ignis ille ad aliquid habet lumen et ad aliquid non. Ignis enim ex duplici causa non luce scilicet quia aut nimis rarus: et hac de causa non lucet in sphe ra sua. aut quia circumfusus terrestribus fumis et vaporibus grossis et turbidis: et hac de causa non lucet: aut modicum in inferno. Alii dicunt quod ignis inferni est ignis carbo. vnde sicut ignis carbo nen est ignis corpus: quia duo corpora simlis naturaliter esse non possunt. neque forma substantialis ignis quia due forme specifice in eadem parte materie simulesse non possunt: sed est aliqua forma accidentalis multum participans de virtute substantiali forue ignis Sic dicunt quod ignis inferni est quaedam forma accidentalis multum participans de virtute forme ignis in affligendo acute.

216

¶ Sed his dictis occurrit difficultas: quia carbo potest generare ignem flammam que flamma verus est ignis. sed hoc non multum cogit: quia non ignis potest participare virtutem ignis in generando ignem: non generatione vniuoca sed equoca. videmus enim ignem generari per motum. Quomodo autem ignis inferni habeat naturam ignis qui tamen non consumat corpora in que agit. si tamen loquamur de pro prietatibus accidentalibus que non variant specem sed operationem: ille ignis habet diuersas proprietates ab isto. Nec mirum: cum istud appareat in aliis cre aturis: sicut exemplificat Aug. in naturis fontium et aquarum. dicit enim quod garramantes est fons in quo faces accense extinguuntur et extincte accenduntur. sic et alii fontes diuersarum proprietatum: colorum: et ope rationum: attamen specifica natura aliis aquis assimilantur. Sic etiam intelligere possumus in proposito. Hec sanctus Bonauen. Unde Guill. parisien. in sumna sua de vniuerso triplicem ponit ignem.

217

¶ Primum qui accenditur aqua et extinguitur oleo. sicutu patet in calce viua. Secundum qui est vstiuus: non tamen combustiuus: et infert passionem non tamten consumptionem. Et de isto igne loquitur Petrus commestor super Gen. dum agit de gladio versatili quem dominus constituit ante paradisum: et dum agit de diuite epulone. Et in legenda beati Nicolai de hoc igne reperitur.

218

¶ Tertium ponit ignem qui non vrit nec comburit: nec passionem infert nociuam: quo si quis capillos capitis liniat in cena illa: sufficit pro lumine cenantibus nec aliquod nocumentum capillis infert. Et fit vt quit ex quibusdam et paucis confectionibus quas non nominat.

219

¶ Ad primum argumentum dicendum quod ignis: carbo: flamma: et lux specie non differunt quo ad illud quod in eis est de essen tia ignis: sed quo ad dispositiones materie. Ignis luxid est in sua puritate sicut est in sphera sua quamuis sit constitutus ex essentia materie communis quantum ad essentiam omnibus generabilibus et corruptibilibus et ex forma ignis: tamen illa materia dicitur propria ignis quantum est sub dispositionibus conuenientibus puritati ignis et ab extraneis dispositionibus quantum possibile est denudata. Dicitur autem esse in extranea materia inquantum est in essentia materie in qua sunt extranee dispositiones et quae si sint in eadem materia igneitatem compatientes: non tamen sunt eius puritati conuenientes Et sic inquantum est in materia cum dispostionibus multum terrestribus dicitur ignis carbo inquantum est in ea cum dispositionibus aereis: loquendo de aere commixto cum vaporibus terrestribus et aqueis: sic est ignis flamma. Unde dicit Philosophus. ii de generatione quod ignis flam ma est fumus ardens. Unde principalius et per prius dicitur gnis de igne in sphera sua quam de igne flama: et per prius de igne flamma quam de igne carbone. et pro tanto dicit forte philosophuo quod differunt specie.

220

¶ Ad secundum argumentum responsio patuit in quaestione.

41

221

¶ Utrum ignis infernalis sit in petuus Arguitur quod non. quia corruptibile et incorrupti bile non sunt eiusdem specici. quia secundum Philosophum. x. metaphy. Corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus. sed ignis elementaris est corruptibilis. cum ergo ignis infernalis sit eiusdem speciei cum eo non est corruptibilis. ergo nec perpetuus

222

¶ Item ignis non potest perpetuari in aliena materia nisi sibi administretur materia sine fine. quia vt dicitur Prouer. xxx. Ignis nunquam dicit sufficit. sed terra: aqua: et aer finita sunt. ergo ignis infernalis cum sit in aliena materia non perpetuabitur. In contrarium dicitur Matth. xxv. Item maledicti in iegnem eternum. Respondet Rich. vbi supra. q. v. quod ad istam quaestionem dixerunt quidam ignem illum perpetuari ibi per naturam: quia ille ignis est ibi in sua materia propria et influ entia celestis. quia ad centrum terre immittitur a quolibet puncto celi perpendicularis radius: et est ita in illa proportione in qua est conseruatiua ignis in materia propria sicut in circuferentia. Quantum enim tali influentie per elongationem a celo detrahitur: tantum per forti tudinem radiorum perpendicularium a quilibet puncto celi immissorum ad centrum recompensatur. Sed hec opinio phantastica est et friuola. cum enim celestis influentia quam requirit ignis in sua materia propria repugnans sit proportioni illius influentie quam requirit pura terra: non esset naturale terre tendere ad centrum sed magis refugere. nec esset ita pura terra versus centrum sicut in superficie: quod falsum est. Alii autem tenentes illum ignem esse in aliena materia: dicunt ipsum in illo loco perpetuari naturaliter. Dicunt enim quod continue depascit suam materiam. sed quia in illo loco est celestis influentia conuertens continue aquam in teram et partem aeris et etiam interdum partem illius ignis: ideo perpetuari potest. Sed hec opinio non sufficit. quia post iudicium cessat generatio. Ideo dicit Rich. illum ignem in aliena materia esse et ipsum perpetuo duraturum Ad quod credendum nititur Augustinus manuducere homines referendo multa mirabilia quorum causa occulta est: vt patet. xxi. de ciui. sed hoc erit per potentiam supernaturalem. sicut enim per virtutem supernaturalem affligit spiritum: sic per virtutem supernaturalem eius duratio perpetuabitur: hoc exigente ordine diuine iusticie. Si tamen dicatur quod deus a principio ibi posuit materiam talis dispositionis: et in ipsa talem influentiam caeli vt ardere possit vel igni praestare fomentum et non consumi: a ratione recedere non videtur. et Augustinus concordare videtur vbi supra maxime quia post iudicium cessabit mutua generatio et corruptio elementorum et mixtorum. et ita ilse ignis a nullo alio poterit corrumpi nec a seipso: quia nullum elementum habet in se causam corruptionis sue manente prime cause influentia generali.

223

¶ Ad primum argumentum dicendum quod maior intelligenda est de incorruptibili secundum cursum nature qui nobis notus est. Ignis autem infernalis non est incorruptibilis secundum ordinem nature nobis manifestum sed aut secundum ordinem nature nobis occultum: aut secundum ordinem diuine iusticie: autem secundum vtrumque. Nec enim discredendum est elementum in materia illius ignis naturalem virtutem posuisse quam ignoramus cum tot effectus iudicamus manifestos quorum causas quasi penitus ignoramus.

224

¶ Ad secundum patet respon- sio ex huiusmodi solutione.

42

225

¶ Utrum corpora damnatorum ab illo igne calefient: Arguitur quod non. quia secundum Philosophum viii. Physicis. Si non esset communis motus primi mobilis quod mouet primum mouens: nihil. posset generari vel corrumpi nec augmentari vel alterari. sed post resurrectionem cessabit motus primi mobilis. ergo tunc corpora damnatorum ab illo igne non poterunt calefieri: cum calefieri sit alterari.

226

¶ Item calefactio via est ad generationem vnius et corruptio nem alterius. Alteratio enim secundum qualitates actiuas et passiuas dispositio est ad generationem et corruptionem. sed post iudicium cessabit generatio et corruptio. ergo nulla erit alteratio secundum qualitates actiuas et passiuas.

227

¶ In contrarium dicit Augustinus. xii. de ciui. quod nihil est igne vrente molestius. ergo ignis molestat corpus calefaciendo. sed corpora damna corum ab igne inferni molestabuntur. ergo ab igne caefient

228

¶ Respondetur quod ad istam quaestionem dicunt quidam quod corpora damnatorum ab igne infernali non calefient et tamen eo cruciabuntur. Passiuum enim potest dupliciter recipere formam agentis: Aut mate¬ rialiter aut immaterialiter seu intentionaliter secundum quem modum recipit sensus formam sensibilis. Unde philosophus ii de anima. Oportet de omni sensu accipere vniuersaliter: quoniam est susceptiuus specierum sensibilium sine materia. Corpus humanum primo modo recipiens formam ignis abeo calef. t. Sed secundo modo recipiens non calefit ab eo quamuis tactus sentiat caliditatem sicut visus non coloratur et sentit colorem. Hoc autem secundo modo corpora damnatorum in se recipient formam ignis infernalis non primo modo. Cum enim celum sit primum alterans per suum localem motum: et omnia agentia secunda in virtute ipsius quasi ab ipso mota cessante motum celi nullum corpus poterit aliud per alterationem aliquam transmutari a sua naturali proprietate. remanere tamen poterit passio animalis et intentionalis. Et ideo quamuis ille ignis non sit calefactiuus corpora damnatorum affligentur tamen ab eo. quia sicut obiecti proportionati sensurproportionata receptio delectat sensum: sic improportionata contristat. Ignis autem infernalis est obiectum excellens super tactum corporum damnatorum: et receptio sui similitudinis in tactu est improportionabiliter vincens ipsum. et ideo in corporibus eorum erit vehementissimus dolor in tactus sensum excessiuum sentiendo calorem. Et huic opinioni concordare videtur illud Aug. xxi. de ciui. et recitat Magister in litter scilicet quod hoc erit tunc in corporibus damnatorum quod nunc esse scimus in animis hominum. Certum autem est quod si homo modo ponatur in igne anima dolet et non calefit. Sed cotra hanc opinionem dicitur Iob. xxiiii. de quolibet damnao scilicet quod ad nimium calorem transiet ab aquis niuium. Preterea secundum hanc opinionem ignis principalius respiceret animam quam corpus. Cum tamen. Isido. lib. i. de summo bo. afflictionem ignis principalius attribuit corpori sicut vermem principalius menti

229

¶ Ideo dicunt aliqui quod corpora damnatorum ab illo igne calefient vehementer. quia cum illa corpora sint ex quattuor elementis composita nec fient impassibilia: non tamen caliditatem sentientia. sed etiam caliditatis susceptiua. neque tamen per illum ignem consumentur: vt postea declarabitur.

230

¶ Qui vult tenere hanc secundam opinionem potest dicere ad primum argumentum: quod intentio philosohi non fuit vel esse debi it: quod si caelum staret quod ignis nullam actionem possit habere. Unde a parisiensi episcopo Stephano excommunicatus est iste articulus scilicet quod si caelum staret quod ignis in stupam non ageret. Sed sic debet verbum phlosointelligi: quod si celum staret non esset alteratio seu vicissitudo diuersarum alterationum prouenientium a naturali principio extrinseco. Unde illa calefactio quam faciet naturalis ignis in corporibus damnatorum in principioperpetuabitur nisi per virtutem supernaturalem fiat ibi alte ratio caliditatis vel frigiditatis.

231

¶ Ad secundm dicendum quod illam calefactionem non sequitur aliqua sub stantie corporis corruptio: cuius ratio in sequenti quaestione dicetur. Qui vero vult aliam opinionem tenere faciliter potest dicere ad argumenta in contrarium: quia ignis non tantum affligit calefaciendo: sed etiam sensum tactus vltra quam exigit tactus proportio immutando. sicut enim sentit oculus colorem et non coloratur: sic corporadamnatorum sentient sensu tactus intemporatum calorem. quapropter dicuntur transferenda ad calorem nimium: et tamen non calefient. Non enim est idem sentire calorem et calefieri: cum lignum calefieri videamus et non sentire calorem. Hec secundum Rich. vbi supra. q. vi.

43

232

¶ Utrum corpora dam natorum perillum ignem consumentur: Arguitur quod sic. quia Augi. libr. de natura boni dicit quod reprobi quia volentes corrupti sunt in peccatis: inuiti corrumpentur etiam in penis.

233

¶ Item idem in enchytr. Quod nullo bono priuat non nocet. nocet autem adimendo bonum. sed ignis infernalis nocebit corporibus damnatorum ergo continue adimit de substantia eorum. ergo ad vltimum consumentur.

234

¶ Item Philosophus. vi. Topici. ait. Omnis passio magis facta abiicit a substanti. sed corpora damnatorum ab illo igne patientur fortissima passione. ergo continue abiicietur aliquid ab eorum substantia: et sic ad vltimum consumentur.

235

¶ In contrarium de quolibet damnato dicitur Iob. xx. Luet omnia quae fecit nec tamen consumetur. Et Apocals. ix. Desiderabunt mori et mors fugiet ab eis

236

¶ Respondetur quod corpora damnatorum secundum omnes theologos non consumentur per illum ignem. Cui rationem diuersimode assignant vt recitat Richar. vbi supra. q. vii. Quidam dicunt quod corpora illa non recipis ent formam illius ignis nisi intentionaliter seu immaterialiter vt praedictum est in praecedenti quaestione. vnde calorem ignis sentient sed non calefient. non consumitur autem corpus ab igne nisi eius formam materialiter recipiat Sed hec ratio non est conueniens. quia dicit Philosophus. ii de anima: Excellentie sensibilium corrumpunt sensum. sed certum est quod ignis infernalis est superexcellens sensi bile. Alii vero rationem incorrupitionis dicunt: quod illa corpora non consumentur ab illo igne partim est ex parte dispositionis materie in quae incorporatus est ignis ille. et partim ex parte dispositionis illorum corporum quam accipiunt in resurrectione. principaliter autem ex ordine diuine iusticie. Aliqua enim forma propter dispositionem extranee mater ie cui incorporatur: diuersificatur in sua actione. sicut ignis fulguris quandoque incorporatur in materia talis dispositionis quod calefacit et non comburit: et quando que facit vtrumque: et quandoque non ledit matt riam mollem et dissoluit duram: et econuerso: vt pacuit supra. Lumen etiam solis incorporatum lune recipienti ipsum a sole habet effectum humcctandi. Idem autem lumen a sole desiccat. Sic possibile eon quod propter dispositionem materie et aliquam celesteninfluentiam ignis infernalis habere potest actionem calcfaciendi et affligendi et non consumendi. Ex parte etiam dispositionis in resurrectione potesesse partim quare non consumentur ab igne. Quod Augustinus nititur declarare per multa exempla. xxi. de ciui. Dicit enim esse animalia profecto corruptibtlia quae tamen in mediis ignibus viuunt. nonnullum etiam genus vermium in aquarum calidarum scaturiginem re periri quarum feruorem nemo impune contractat il¬ ios sine vlla sui lesione ibi esse. Dicit etiam eodem libro quod scripserunt qui naturas animalium curiosius indagarunt quod salamandra in ignibus viuit: quod siue verum sit siue non. quod ideo dico: quia secundum Philosophum libro de proprietatibus elementorum nullum animal in igne viuere potest supple diu. Certum est autem pilos eius ab illo igne non consumi: quod egoipse expartus sum. vnde concludit Aug. non esse incredibile vt hominum corpora sempiterno supplicio punitorum et in igne animam non amittant et sine detrimento ardeant et sine interitu doleant. habebit enim tunc ista carnis substantia qualitatem ab illo inditam qui tammiras et varias naturas tot rebus indidit quas videmus: vt eas quia multe sunt non miremur. Ex parte tamen ordinis iusticie diuine sumitur ratio principalis. Ille enim ordo exigit illa corpora in eternis suppliciis fore permansura. et ideo assistente dei influentia generali ad hoc vt ignis infernalis illa corpora fortiter calefaciat et affligat: non adest tamen vt consumat. Sicut autem creatu ra non potest manere in esse suo nisi praesupposita influentia dei generali: vt dicit Commentator super primam propo sitionem de causis. Sic dico quod actionem suam non potest habere nisi illa influentia assistente: sicut patuit in passione iesu christi quando fuerunt tenebre super vni uersam terram: non super terram iudeorum tantum vt aliqui senserunt et male. Eclipsis autem solis quo ad vniuersum orbem non potuisset esse per solam interpositionem lune. vnde cum interpositione lune fuit alia causa scilicet quia influentia generalis cause prime tunc non affuit soli ad irradiandum Et sicut hec influentia adesse potest ad hoc vt res sit et non operetur: ita aliquando adest ad hoc vt creatura habeat vnam sui actio nem et non aliam. et hec est principalis ratio quare ignis infernalis calefaciet damnatorum corpora et affliget nec tamen consumet.

237

¶ Ad primum argumentum dicendum quod Augustini verbum est intelligendum non de substantiali corruptione: sed de corruptione quietis. quod patet. quia hoc dixit de spiritibus quos certum est non posse substantialiter corrumpi.

238

¶ Ad secundum dicendum quod ille ignit corporibus damnatorum nocebit non adimendo eorum substantiam sed dispositionem que requiritur ad delectationis quictem.

239

¶ Ad tertium dicendum quod illud verbum debet intelligi de passione natura li secundum cursum nature nobis manifestum.

240

¶ Sed di. Utrum corpora damnatorum per agens intrinsecum naturaliter corrumpentur: Respondet Riechar. vbi supra. q. viii. quod non. quia vt immediate dictum est supra. non aderit generalis influentia cause prime ad hoc vt naturalis calor consumat humidum radicale: per cuius consumptionem calor naturalis extinguitur et causatur mors.

44

241

¶ Utrum spiritus separati igne corporeo cruciabuntur: Arguitur quod non. quia dicit Ai gust. xii. super Gen. quod non sunt corporalia sed similia corporalibus quibus anime corporibus exute affciuntur seu bene seu male: cum et ipse corporibus su¬ is similes sibimet appareatt: sunt tamen et vera leticia et vera molestia facta de substantia spiritua li. ergo etc.

242

¶ Item eo lir.o Oomni modo praestantior est qui facit eam fe de qua aliquid facit. nec vllo modo spiritu praestantius est corpus imo perspicuo modo spiritus corpore. ergo spiritus separatus non potest ab igne corporeo cruciari.

243

¶ Item Boe. libro de duabus naturio et vna persona christi dicit. Illa sola que habent vnius materie subiectum commune: possunt in se facere et pati. sed spirituum et corporum non est vnius materie commune subiectum. ergo impossibile est spiritus separatos ab igne eorporeo cruciari.

244

¶ Item dicit Philosophus i. de generatione. Omne corporeum agens agit per contactum. sed ignis corporei et spiritus separati non potest esse contactus aliquis quia v. Physicis. illa se tangunt quorum vltima sunt simuls in spiritum autem non est assignare primum: medium: et vltimum. ergo impossibile est spiritum separatum igne corporeo cruciari.

245

¶ In contrarium est quod mali an geli sunt incorporei: spiritus enim sunt. sed illi cruciabuntur igne corporeo. dicitur enim Matth. xxv. Ite maledicti in ignem eternum qui paratus est dia bolo et angelis eius. ergo etc.

246

¶ Item. iiii. libro dialogorum Grego. Si inquit diabolus eiusque angeli cum sint incorporei igne sunt cruciandi: quid mirum si anime etiam antequam recipient corpora possint corporea sentire tormenta. Idem eodem lir. Si viuentis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore: cur non post mortem cum incorporeus sit spiritus etiam corporeo igne teneatur: Responde tur quod ad istam quaestionem diuersimode respondent doctores.

247

¶ Primo sanctus Tho. in. iiii. dist. xliiii. q. i. et Egidius de Roma quod. ii. q. ix. quod spiritur cruciatur igne inquantum apprehendit ignem sub ratione disconuenientis.

248

¶ Confirmatur per Grego rium. iiii. dialogorum ca. xxix. di. Eo patitur quo videt. et quia cremari se respicit crematur. Auicenna etiam ix. Metaph. dicit. Anime male vident penam quam imaginauerant in hoc mundo et affliguntur ea. forma enim imaginata non est debilior sensibili: sed maior impressione et claritate: sicut videmus in somnis: fortasse enim somniatum magis est pro modulo suo quam sensibile tunc quanto magis illud quod est in alio seclusio fortius est quam quod est in somnis propter paucitatem impedientium et expoliationem anime et claritatem recipientis. Sed hec opinio inconueniens videtur et improbabilis. quia secundum hoc spiritus non paterentur ab igne corporo sed a sua falsa estimatione. Preterea non est probabile quod mali spiritus qui subtilitate ingenii vigent illum ignem existimarent sue nature contrarium: nisi ita esset in re.

249

¶ Secundo Henricus quodls. viii. q. xxxiiii. dicit quod demonibus datus est quidam habitus supernaturalis propter demeritum peccati: et per illum habitum subiiciuntur corporali agenti vt possint pati: et igni quedam spiritualis virtus per quam spiritus affligitur naturali virtute ignis ad hoc non cooperante nec disponente. Et pro tanto ignis ille dicitur affligere spiritus. quia supernaturalie virtus existens in ipso sicut in subiecto illos affligit: sicut aliqua substantia supernaturaliter dealbata possit dici visum disgregare. Sed hec opinio non videtur probabilis quod virtus spiritualis esset immediate in re corporali sicut in subiecto: ita quod sit ibi manens.

250

¶ Tertio quidam dicunt spiritus sepratos cruciari in igne corporeo inquantum vident ipsum praeparatum ad hoc vt eo crucientur in corporibus suis sicut latro suspendendus in vno patibulo ipsum videndo cruciatur antequam suspendatur in eo. Sed hec responsio non sufficit quia nullo modo potest ad malos angelos applicari: tamen illo igne in perpetuum cruciabuntur.

251

¶ Quarto rei veritatem tenet Rich. in. iiii. et Sco. dis. xliiii. Cruciabuntur spiritus illo igne et ratione detentionis localis qua perpetus erunt illi igni alligati. et ratione detentionis intellectualis qua perpetuo determinabuntur ad intensam considerationem ignis taliter detinentis: quod erit ipsis ineffabilis cruciatus. Erit autem ipsis secunda consideratio tristabilior prima. quia perfectio ipsorum magis consistit in libero vsu potentie intellectiue quam motiue. Et licet sit equalis detentio illorum qui minus et illorum qui plus peccauerunt: non tamen erit es rum equalis tristicia. quia talis detentio plus erit irrita his qui plus peccauerunt et per consequens magis afflictiua. Et sic ille ignis licet equaliter ardo at non tamen equaliter affliget. Et addit Rich. quod ignis infernalis non obstante quod sit corporeus spiritus separatos affliget inquantum est diuine iusticie instrumentum. nec tamen qualemcunque afflictionem potest causare in illis spiritibus nisi in virtute increate iusticie principaliter illos spiritus punientis. mouentis et dirigentis illum ignem ad illorum spirituum cruciatum

252

¶ In illo enim igne est naturalis aptitudo vt eius species recipiatur in intellectu spiritus separati. sed quod per talem modum in illo intellectu imprimatur. et cum vehementia tali quod ita ad se reuocet seu conuertat intentionem ipsius spirit quod per hoc ita notabiliter impediatur in aliorum consideratione contra suam voluntatem quod tale impedimentum sibi sit pro graui onere: hoc est per virtui tem iusticie increate. In illo enim igne est aptitudo naturalis vt in ipso sit spiritus separatus sicut in loco diffinitiue: sed quod spiritum separatum de tineat contra suam voluntatem. hoc ei conuenit in virtute iusticie increate. Illa enim inuoluntaria detentio est ipsi reprobospiritui ineffabilis cruciatus. quamuis etiam ille ignis sua virtute naturali tantum non posset in spiritu separato causare dispositionem repugnantem illi dispositioni que conuenit essentie spiritus secundum debitum statu sue na ture. tamen in causatione cooperatur virtuti increate iusticie inquantum est instrumentum eius. Sicut videmus quod quamuis phantasma per se non possit aliquid reducere de potentia intellectus possibilis vel mouere motum intellectionis. alterum tamen eorum potest in virtute intellectus agentis. pse enim intellectus per suum actiuum mouet se presum vt est possibilis vel ipsum mouere motu intellectionis alterum tamen eorum potest in virtute in tellectus agentis. ipse enim intellectus per suum acti uum mouet seipsum vt est possibilis mediante phantasmate tanquam instrumentali agente: ex apphensione autem predicte dispositionis que contraria est bono statui nature generatur in ipso reprobo spiritu cruciatus experimentalis. Unde Grego. iiii. dialogorum dicit quod anima non solum videndo sed etiam experiendo incendium patitur. per peccatum autem est in spiritu dispositio vt infernali igni modo praedicto patiendo subdatur. Unde Grego. li. ix. moralis. dicit. Sicut vno sole omnes tangimur: nec tamen subeo vno ordine omnes est uamus. quia iuxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris. sic pamnatis et vna est gehenna que afficit: et tamennon vna qualitate omes comburit. quia quod hoc agit dispar valitudo corporum hoc illic exhibet dispar causa meritorum

253

¶ Ad primum argumentum dicendum quod aut Aug. ibi loquitur non determinando sed inquirendo. aut loquitur de affligente proximo quod est apprehensio ignis vt nociui: quamuis gnis corporcus extra spiritum existens sit remotum affligens.

254

¶ Ad secundum dicendum quod quamuis natura spiritus sit nobilior quocunque corpore: tame spiritus peccator inferior est illo igne non simpliciter sed inquantum est instrumentu diuine iusticie.

255

¶ Ad tertium dicendum quod illa autoritas in telligenda est de illa actione per quam patiens trans. mutatur in naturam agentis. Uel potest dici quod loquitur de naturali actione vel passione.

45

256

¶ Utrum damnati cruciabun¬ § tur perpetuo a tribus aliis clementis ab igne: Arguitur quod non. quia si puniuntur ab omnibus elementis: aut sunt in inferno confusa: aut ordinata. Non confusa. quia impedirent sese in actioni bus suis cum inter se habeant qualitates contrarias. Nec ordinata. quia vt dicitur Iob

257

¶ vbi nullus est prdo. ergo non cruciantur ab aliis elementis ab igne.

258

¶ Item ab illis non affliguntur simul. quia habent ationes contrarias: et contraria non possunt simul esse in eodem saltem in complementis suis. Nec alternatim: quia afflictio per ignem consolatorium est transferri in aquam. ergo a solo igneatur. fliguntur.

259

¶ In contrarium dicitur Sap. v. Pugnabit pro eo brbis terrarum contra insensatos. sed hic mudus constat ex quattuor elementis in modum sphere globatus: vt dicit Martianus. ergo etc.

260

¶ Item Psalmus ait. Ignis grando nix glacies spiritus procellarum pars calicis eorum. ergo reprobi affligentur Respondet Rich. vbi supra. q. x. quod damnati no tantum affligentur ab igne: sed etiam ab aliis elementis: vt bene c stendunt autoritates inducte. Cuius congruaratio est: quia vt dicitur Sap. xi. Per que quis pecccat per hec et torquetur. Reprobi vero homines per quattuor elementa peccauerunt in corporibus compo¬ sitis ex quattor elementis. et inquantum inordinate dilexerunt elementa et elementata: peque secundum abquos punientur ab elementis tantum sed etiam corporum celestium influentia puniet eos. Iustum enim est vt quia rebelles fuerunt creatori quod omnis. cratura contiarietur eis in vltione: iuxta illud Sap. v Armabit creaturam in vltionem inimicorum. quie tamen ignis et aqua ex sui natura magis sunt arflictiua quam aer. et terra. ideo magis fit mentio in cruciatum eorum de igne et aqua quam aere et terra. Et quia ignis magis est actiuus quam aqua: Ideo sub nomine ignis dominus comprehendit: oinem penam quam a rebus corporeis patientur: vt cum dicit Mat. vigesimoquinto. Item maledi cti in ignem eternum Quia autem illi qui sunt in pugatorio puniuntur vt purgentur: et ignis habet naturam purgatiuam. ideo videtur aliquibus quod anic in purgatorio a nullo alio elemeto nisi ab igne puniantur.

261

¶ Ad primum argumentum dicendum quod eleme ta ibi sunt in quadam confusione: nec tamen vnum alterius remittit virtutem eo quod agunt inquantum instrumenta diuine iusticie que ad agendum in reprobos et non in seipsa mouentur et determinantur. Si tamen dicatur quod ibi sunt ordinata: potest dici ad illud Iob. Non est ibi ordo: quod intelligitur in corporibus damnatorum. Unde Greg. ix. moralis. declarans verbum Iob dicit. quod ipsa supplicia que ordinata per iusticiam inueniuntur ordinata: in corporibus damnatorum non sunt. Et infra. Ulrcerte abesse suppliciis ordo dicitur. quia quibuslibet rebuin penam surgentibus propria qualitas non seruatur.

262

¶ Ad secundum dicunt quidam quod ab omnibus elemenlis simul affliguntur. quia sicut forme eorum immaterialiterx recepte in spiritu non sunt contrarie: sic nec actiones ea rum. similiter dicunt in sensum. Simul enim in viu est similitudo albedinis et nigredinis: et actiones earum a simili dicunt quod ita potest esse in actused hoc aliis no placet. quia quamuis similitudines contrariorum in intellectu non sint contrarie non tamen ita perfecte mouetur intellectus a pluribus simlis vt ab vna tantum. Similitudines etiam contrariorum recepte in eadem parte pupille sese in attriti cone sua impediunt. vt patet cum per vitrum coloratum colore rubeo respicitur aliquod album: videtur aliquo modo quoddam confusum ex vtro que. et multo fortius forma calidi et frigidi simul. in tactum recepte sese in suis actionibus impendirent cum tactus sit sensus longe minus spiritualis quam visus. Propterea dicitur. Iob. xxiiii. de danato quod ad nimium calorem transiet abi aquis niuium. Quod verbum sonare videtur damnatos puniri am frigido et calido alternati. nec tamen erit aliquo mitigatio vnius per aliuo quia per virtute diuinam supernaturaliter fiet vt in eo dem instanti cesset tota afflictio que fuit a calido et introducatur completa afflictio a frigido: ita vt nec successiue vna recedente alia successiue adueniret quod erit possibile diuina virtute

PrevBack to TopNext