Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Beatitudo

1

1

Beatitudo primo in generali.

2

¶ QE dei charitas claret ad nos in beatitudine vie in spe et patrie in re.

3

¶ Quid sit beatitudo. Notandum primo secundum Guill. Scotis. in. ii libro dist. iiii. art. i. concordi. Nico. de Lyra super Matth. v. ca. quod beatitudo solet capi tripliciter

4

¶ Uno modo pro sola disposi tione remota ad beatitudintum. sicut loquitur philosophus. i. Eth. quod pueros bone indolis beatificamus et dici mus felices in spe inquantum scilicet habent bonam dispositionem ad virtutes. et per consequens ad beatitudinem etc. Secundo accipitur vel dicitur beatitudo pro quadam eleuata participatione summe et supernaturalis beatitudinis per cognitionem et amorem quae habetur in via in viris excellentibus in virtutibus. qui propter excellentiam virtutum videntur vitam humanam excellere: et ad vitam beatam quodammodo appropinquare. Unde de tales dicuntur beati de propinquo et non sicut primo modo sola dispositione remota. quia illi de primo modo nondum excercent actus virtutum in quibus consistit felicitas secundum philosophum. Sed isti de secundo modo exercent: ergo dicuntur magis de propinquo beati. licet in spe. Nam quod parum distat nil distare videtur. ex. ii physicorum. Isto modo vita actiua et contemplatiua dicunter beatitudo.

5

¶ Tertio accipitur beatitu do pro statu beate patrie vbi habetur in re.

6

¶ Ad quasitum ergo dicendum secundum e. Guill. quod beatitudo generaliter diffinitur a Boctio. iii. de consol. prosa. ii sic Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Item ab Aristo. i. Eth. conformis datur diffinitio beatitudis quam vocat felicitatem. Felicitas inquit est operatio optime potentie secundum optimam virtutem in vita continua et perfecta. In qui bus diffinitionibus notantur illa que ad veram beatitudinem requiruntur. Et primo requiritur stabili tas. ideo Boetius dicit: Beatitudo est status. Et philosophus dicit: est operatio. quia felicitas in opere. stat quietis scilicet in contemplatie

7

¶ Secundo requiritur ad beatintudinem omnium bonorum aggregatio. vt dicit Boetius. Sed et philosophus dicit: secundum optimam virtutem. Et hec est sapientia illuminans ad cognoscendum et in slammans affectum sapore. Omnia autem bona ag¬ gregantur reducendo ad visionem id est cognitionem ac fruitionem diuine essentie et tentionem.

8

¶ Tertio requiritur ad beatitudinem perfectio Ideo Boetius dicit. quod beatitudo est perfectus status. Et etiam philosophuo dicit: quod est in continua vita id est quae nunquam interrumpitur et perfecta. Unde ibidem dicit quod sicut vna hyrundo non facit ver. nec vnum modicum tempus facit diem scilicet perfectam. sic vna dies vel paruum tempus non facit hominem felicem: cum postea interrumpatur vel terminetur eius felicitas. Proinde ad statum beatitudinis requiritur vt sit tam perfectus quod nil ei desit. Ideoque Augusti. xiii. de trini. c. lviii. beatum diffiniens dicit. Beatus est qui habet quicquid vult et nil mali vult. Ecceergo dei charitas qua dat nobis talem beatitudinem in praesenti in speprmissionis et in futuro in re.

2

9

¶ Utrum beatitudo vera possit esse in praesenti vita: Notandum secundum Rayne. in sua summa et alios colligendo quod beatitudo generaliter loquendo triplex potest considerari scilicet Prima falsa et de ceptoria. Secunda vera et meritoria. Tertia perfecta et praemiatoria.

10

¶ Prima inquam beatitudo falsa et deceptoria secundum diuersorum opiniones erroneas ponitur in diuersis secundum quod declarat philosophus. i. Ethi corum. et Boetius. iii. de consol. philosophie. et Augustinus. x. de ciuita. dei ca. xviii. improban. Nam aliqui posuerunt peatitudinem consistere in diuitiis temporalibus. sicut Cresus. sed errauerunt. Tum quia eis multi malevtuntur. Tum quia etiam mali et peccatores eis abum dant. cum tamen beatitudo peccatorum non conceditur. Tum quia extrinseca sunt homini et deteriora ipso. Tum quia inuite perduntur etc.

11

¶ Alii posuerunt beatitudinem vel felicitatem in voluptatibus corporis vt Epicurus: sed errauerunt. quia talia faciunt hominenhabere vitam pecudum. et infirmitates generant et rationem obcecant. ergo etc. Alii posuerunt in bonis corporis. vt diues epulo. Luc. xvi. Bona autem corporis sunt praecipue quattuor secundum Estracium in prolo. lir. Ethic. videlicet viuacitas sensuum: fortitudo: pulcritudo et sanitas. se ed et isti errauerunt. Tum quia talia occasionem prebent peccandi. Tum quia in istis bestie excellunt hominem.

12

¶ Alii posuerunt in potentia et dominatione. sicut Alexander magnus. sed errauerunt. quia communis est bonis et malis. et quia timoribus plena. et quia talium vita est seruitus cum sine seruis esse nequeunt.

13

¶ Alii posuerunt in honore et dignitate et nominis fama. sed errauerunt. quia sepe talia mali habent: et boni econuerso non habent. Et quia inuite perduntur. Multi ergo christiani decipiuntur talia appetens

14

¶ Secunda beatitudo scilicet vera et meritoria dicitur. De qua dicit psalmus Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini. id est in praeceptorum obseruantia et fide vera. Unde et saluator Matth. v. enumerat octo beatitudines. sed talis beatitudo non est perfecta. de istis autem. §. vii. et se.

15

¶ Tertia ergo dicitur beatitudo perfecta et praemiatoria Et hec habebitur in patria in dei visione fruitione et tentione.

16

¶ Ad quesitum ergo respondetur secundum Rich. in iii. dist. xlix. Et Rayne. in summa cum Thoma. li. iii. contra gentiles. c. xlvi. Aliosque per conclusionem. videlice vera et perfecta beatitudo in hac vita non potest haberi. sed solum in patria. Probatur. quia beatitudo perfecta consistit

17

¶ Primo in diuine essentie visione et frultione qua in praesenti habere nequimus nisi per fidet cognitionem quae est per speculum et in enigmate. vt dicit pstulus. Cum enim angelos in hac vita cognoscere non possumus cum sint creature et finite. ergo multo magis non possumus cognoscere deum increatum et infinitum. Sed post hanc vitam mens humana poterit dei influentia cognoscere deum eo modo quo substantie separate

18

¶ Secundo beatitudo perfecta consistit in bono optimo hominis quod est finis propter se eligibilis et quo nullus male vti potest. et est bonum pulcerrimum et delectabilissimum ac per se sufficiens desiderium hominis quietare. sed tale non est nisi bonum infinitum. De quo psalmus. Qui replet in bonis desiderium tuum scilicet omnimode. Et quia hoc perfecte non potest haberi in praesenti vita. vbi nec intellectus hominis nec appetitus quietatur. quia quanto plus quis intelligit tanto magis desiderium intelligendi augetur. nec appetitus potest satiari quousque perueniat in deum. vt dicit Augustinus. libr. confes. ergo.

19

¶ Tertio beatitudo perfecta consistit in carentia omnis defectibilitatis et penalitatis etsine omnis admixtione mali: in stabilitate perpetua boni omnis. Unde secundum Augustinus. xiii. de trini. ca. vii. Beatitudo non potest stare cum mortalitate. nec potest quis esse beatus nisi sit securus de omnis boni possessione. Sed hec non possunt haberi in praesenti vita. ergo nec beatitudo. Eccego mira dei charitas. qua nobis fideliter deo seruientibus talem et ineffabilem beatitudinem in futuro retribuet.

3

20

¶ Quare in cognitione que habetur ia de deo per fidem beatitudo non consistit. cum cognitio per fidem habita excedit cognitionem que habetur per naturalem rationem: Respondetur secundum Rayne. in sum ma cum Tho. libro. iii. cauntra gentiles. c. xxxviii. quod prma huius ratio est ex parte intellectus. quia felicitas vel beatitudo consistit in perfectissima operatione intellectus ex i. Ethic. Hec autem operatio est videndo essentialiter quod intelligit. Sed cognitio fidei est imperfecta ex parte intellectus. Quia vt dicit Aug. Fides est credere quod non vides. ergo etc.

21

¶ Secunda ratio quia beatitudo naturale desiderium satiat. eo quod est vltimus finis. Sed cognitio quae est per fidem licet excedat cognitionem naturale appetitum non satiat: sed prouocat et accendit. quod patet: quia vnusquisque desiderat videre Iude credit. ergo etc. Hec ratio est ex parte appetitus

22

¶ Tertia ratio ex parte amorosi affectus. quia beatitudo consistit in vnione perfectissime charitatis cum deo praesente per speciem intellectui. Et quia fides non videt per speciei praesentiam in via: sed est de absentibus. Quia est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium. dicente apostolo Heb. xi. Et. ii. Cor. v. dum per fidem ambulamus et non per speciem peregrinamur a domino. Augug. Per fidem peregrinamur inquit idest in via sumus nondum in patria. Qui autem no credit nec in patria est nec in via. Et ita qui credit sed non diligit per consequens in viamanet in morte nec peruenit ad patriam. dicente Ioan. i. can. c. iii. Qui non diligit manet in morte. Credamus ergo et diligamus deum.

4

23

¶ An per sola naturalia homo possit assequi beatitudinem: Respondetur secundum Rich. in. iiii. dis. clix. quod per sola naturalia homo nec ante mortem nec post mortem potest assequi beatitudinem. Ratio quia beatitu do non potest haberi sine clara visione et perfecta dilectione que excedit metas natute. Nam naturalis modus cognoscendi correspondet naturali modo essendiipsius cognoscentis. Sed naturalis modus essendi dei non proportionatur cognitioni hominis: cum excedit naturalem modum potentie cognoscitiue homi nis. eo quod oportet intelligentem hominem phantasma ta speculari naturaliter. ex. iii. de anima. Deus autem hunc modum improportionabiliter excedit in esse et cognoum sci. Unde sicut sensus noster naturaliter non potest cogscere nisi res sensibiles. ita intellectus nostr naturaliter non potest cognoscere nisi ea sola quae potest ex phantasmatibus capere. Non potest ergo deus sicuti est naturaliter cogsci a nobis. sed in patria per lumen glorie create quo intellectus noster ele uatur. supernaturaliter ad videndum deum clare cogscemus Et hoc nobis deus praestabit ex sua libali charitate etc.

5

24

¶ Utrum omnis homo appetat beatitudinem Respondetur secundum Rich. in. iiii. dist. xlix. quod beatitudo potest posiderari dupliciter. Uno modo in general scilicet inquantum est bonum quoddam sufficientissimum. Et hoc modo omnes homines naturaliter eam appetunt. Unde Augustinus. xiii. de trini. ca. viii. dicit. Ad appetendum beatitudinem natura ipsa compellit cum summe bonus immutabilis beatus creator hoc indidit. Et Boetius. iii. de consolatr. philosophie. Ac conformiter Damascenus lib. ist dicunt. Mentibus hominum veri boni naturaliter in serta est cupiditas: sed ad falsa. scilicet bona appetenda deuius error abduxit. Et hoc idem probatur etiam ratione. quia vnicuique naturaliter est appetibilis suus finis. Sicut naturale est graui tendere deorsum et leui sursum Sic auibus volare et pisci bus natare. quia auis nascitur ad volandum. Iobi v. Sed beatitudo est vltimus finis hominis ad quem conditus est vt dicit Augustinus. ergo prout norunt omnes appetunt eam scilicet in generali. Alio modo potest comsiderari beatitudo in suo esse speciali. scilicet inquantum consistit in dei clara visione et perfecta dilectione ac gaudio presentie perpetue bonitatis diuine. Et isto modo non omnes eam appetunt. Ratio. quia nil volitum nisi cognitum. ex. ii de Anima. Et Augustino. x. de trini. c.i. teste. Firmissime nouimus amari nisi nota non posse. Sed quia non omnes homines cognoscunt beatitudinem in suo esse speciali quomodo in ipso consistant omnia bona. ergo non omnes appetunt.

25

¶ Exempla ad hec. Sicut omnis homo appetit quidem sibi sapidum in generali. non tamen omnes appetunt malmaticum vel aliud tale in speciali quia non omnes nouerunt eo quod numqua praegustauerunt. Et sicut iuxta Hy¬ pocratem in epiciniis aliosque physicos: natura morbo corrupta appetit sibi nociua. puta febricitans aquam bibere appetit. et tamen per hoc augetur febris. Sic homo infectus peccato

6

26

Si autem queratur An homo natura liter desiderando beatitudinem sit idoncus ad eam ex hoc ipso merendo. Dicendum est consiliter secundum e. Rich. quod natu raliter appetendo beatitudinem in suo esse generali non est meritorium. quia hoc commune est fidelibus et infidelibus cum sit homini mere naturale illam sic appetere sicut et omnie homo naturaliter scire desiderat. ex i. metaphy. Secd propter ea quae insunt nobsa natura nec laudamur nec vituperamur. ii Eth. ergo nec meremur etc. Sed abfpetere beatitudinem in suo esse speciali. sic non naturaliter cogscitur nec naturaliter appetitur: sed diuine gratiae dono. Et ita gratuite et meritorie appetitur et quaeritur. ac tandem inuenitur. Quomodo autem sic quaeri habeat et inueniri Dicendum est quod non aliter quam per virtutes theologicas quae sunt Fides Spes et charitas. Ratio quia perfecta beatitudo consistit in perfecta vnione anime ad deum quae tunc liet est. quando anima secundum omnem suam potentiam quae est deo coniungibilis fuerit vnita. hoc est secundum Memoriam Intelle ctum et Uoluntatem. vt dicit Aug. xiiii. de trini. Unde ad hoc requiritur vt intellectus hominis in praesenti vere cogscat deum per fidem: per quam meretur habere claram dei visionem in celo. Et quod memoria innitatur diuine bonitati per speiconfiden quod deus secundum nostra merita vel opera dabit beatitudinem eternam promissam in perpetuum tenendam. Et etiam quod voluntas nostra velit et diligat summum bonum per charitatem qua in patria fruetur deo. Unde Aureolus in compcidio libr. v. c. xviii. dicit. Fides deum tanquam agnitum dominum in praesenti sequitur et veneratur. Spces vsque ad celum comitatur scilicet per opera bona. Charitas autem hic desiderio feruens tandem in celo perenniter amplexatur. Eccdei charitas ad nos.

7

27

Beatitudo secundo ¶ Iecepde octo beatitudinibus in peciali do cumento euangelii.

28

¶ Ex dei filius ex charitare docuit nos ad octo beatitudines promeritorias vite eterne.

29

¶ Quare tantum octo enumerantur beatitudines enangelice. cum tamen per ipsas describantur virtutes vel operationes virtuose perficientes hominem. que scilicet virtutes huiusmodi plures sunt multo quam octo: Respondetur quod colligendo secundum docto. Ratio huius numeri tripliciter accipitur.

30

¶ Primo namque secundum Nico. de Lrra super Matth. v.c. Ubi christus docuit enumerando ipsas beatitudines. Ratio numeri et sufficientia accipitur ex legis euangelice et vitutum perfectione. Considerandum ( inquit) quod lex est de operibus virtutum. Uirtutes autem quaedam sunt communes scu humune. Quedam autem sunt excellentes seuheroice. vt dicitur. vii. Ethic. Et tales virtutes dicun¬ tur quasi diuine. vt ibidem dicicur. Et inducitur euo emplum de Hectore: qui propter virtutis excellentiam dicebatur quodammodo diuinus. Sed quia lex euangelica est excellentissima ideo describit virtutes secundum excellentissimum gradum. Et ita compre henduntur in numero octenario deducendo sufficientiam si scilicet Quia virtutes excellentes perficiunt hominem dupliciter. Uno modo ad bene patiendum. Et sic ponitur octaua beatitudo: videlicet. Beati qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. Alio modo perficiunt ad bene agendum. Et hoc tripliciter. Primo aut respectu suiipsius hominis. Secundo aut respectu proximi. Tertio aut respectu dei. Si respectu sui. hoc tripliciter. Uel quo ad bona extrinseca et mundana contemnenda. et sic est paupertas spiritus. Uel quo ad motus intriusecos irascibilis: et sic est mititas. Uel concupiscibilis: et sic est luctus. Si secundo modo scilicet respectu proximi perficitertes sunt. Et hoc dupliciter. sicut talis perfectio consistit in duobus. videlicet Uel in his quae habent rationem debiti et sic est esuries iusticie. Uel quae habent rationem doni: et sic est misericordia. Si tertio modo scilicet respectu dei. hoc iterum dupliciter. quia vel perficiunt quantum ad intellectum in speculando deum. et sic est cordis mundicia. Uel quantum ad affectum deum amando et in ipso quietando. et sic est paxtramquilla

31

¶ Secundo modo ratio numeri beatitudinum accipitur secundum Thomam. i. ii. q. lxix. arti. iiii. ex ipso respectu ad diuersas opiniones de beatitudine sic.

32

¶ Primo quidam posuerunt beatitudinem set erronce in mundanis diuitiis et honoribus vel excellentiis Ideo contra huiusmodi dominus dicit. Beati pauperes spiritu. Et volens retrahere homines ab istis permittit ex charitate maius bonum celeste. quoniam ipsorum est regnum celorum. Item secundo alii quidam quaerunt in talibus mundanis stanquam immites et feroces homines) per litigia et rixas et bella securitatem habere inimicos destruendo Et quia hec a vera beatitudine impediunt homines. ideo christus ad retrahendum charitatiue promit cit beatam et quietam possessionem terre viuentium di. Beatir mites quoniam etc.

33

¶ Item tertio alii dixerunt beatitudinem in voluptatibus corporalibus. contra quos christus consolationem lugentibus ex charitate promittit.

34

¶ Secundo principaliter alii ponunt beatitudinem in actiua vrita quae ordinant ad contemplatiuam. Ab operibus autem vite actiue retrahuntur homines Aut per iniusticiam debita non reddentes: sed aliena concipiscentes et retinentes: contra quos promit cit christus di. Beati qui esuriunt iusticiam quoniam saturabuntur bonis. Aut retrahuntur per immisericordiam. contra huiusmodi promittit ex charitate di. Beati misericor. des quoniam misericordiam consequentur

35

¶ Tertio principaliter alii ponunt beatitudinem in vita contemplatiua Ad quam disponunt duo praeuia scilicet Primo mundicia cordis quae disponit ad videndum deu. Ideo christus ad eam ex charita te iuitando dicit Beati mundo cor. quoniam de. vi. Secundo dif ponit tranquillitas pacis qua coniungitur quis deo per amorem Ideo inuitat di. Bati pacifici quoniam fir. dei vo. Ultia autem scilicet octaua beatitudo: est firmitas quaedam omnium beatitudinum Ideo promittit sibi ex charitate praemia omnium beatitudinum

36

¶ Tertio Ratio numeri beatitudinum accipitur secundum Rayne. in sua sum. ex consistentia beate vite vere: que consistit praecipue in tribus. Primo in euasionem omnis mali. Secundo in adeptione omnis boni. Tertio in perpetuitate status huiusmodi.

37

¶ Primo ergo beatitudo est in euasione omnis mali. Sed quia omne malum: aut est indigentie quae affligit pauperes in praesenti. ergo eis promissa est beatitudo prima de adeptione regni celestis. Aut est ma lum pene quod parturbat mites. eis ergo est secundua scilicet posselt sio terre viuentium. Aut est malum culpe quod contristat lugentes de peccatis. ergo ipsis est tertia scilicet consolatio. Et ita his tribus euaditur omne malum.

38

¶ Secundo beata vita consistit in adeptione omnis bonis. Hec autem fieri habet praecipue quattuor modis vel meritis.

39

¶ Primo merito iusticie in praesenti. ideoque in reliquo reposita est corona iusticie secundum apostolum. de qua est beatitudo quarta. Secundo merito misericordie. vnde et christus de operibus iusticie scculum in fine iudicabit. et de ista est beatitu do quinta scilicet misercordie

40

¶ Tertio merito mundicie in presenti. quia nil coinquinatum intrabit in caelum. Apoc. xxi. ideo est sexta beatitudo de visione dei

41

¶ Quarto merito patientie. quia per multas tribulationes oportet intrare in regnum dei. Act. xiiii. ergo est octaua beatitudo de persecutione propter iusticiam. cuius patientie promittiur regnum caelorum. Sed quia hec si aliquando perderntur scilicet euasiomali et adeptio boni: non essent secura. ergo nec beatum facerent secundum Augustinus. ergo

42

¶ Tertio beata vita consistit in secura perpetuitate. propterea est beatitudo septima de tranquilla pacificatione filiorum dei. Hec omnia promittuntur nobis ex immensa charitate dei. O ergo mira dispensatio circa nos dilectionis.

8

43

¶ Quare prima beatitudo poni tur a christo de paupertate spiritus: eidem regnum caelorum pro mittendo. Beati inquit pauperes spiritu quoniam ipsorum eust regnum caelorum. Dicendum secundum Rayne. in sua sum. quia vt dicit Amb. hec beatitudo pares est virtutum aliarum ideo in ordine prima Ratio secundum Chrys. quia sicut superbiaest initium et fona malicie vniuerse. Ecci. x. Ideoque in aliis viciis maxime disponit ad infernum. Ita per oppositum humilitas velunt quoddam stabile funda mentum aliarum virtutum primo debuit in ordine beat tudinum poni quae exaltat in regnum celorum. quia qui se humiliat exaltabitur.

44

¶ Proinde si queratur. Quales virtutes designantur per paupertatem spiritus Dicendum est quod plurime.

45

¶ Primo quia secundum Aug. serdomi. in monte. Paupertas spiritus dicitur humilitas spiritualis et timor quo homo diffidit de seipso: Detali Prouerb. xxviii. Beatus homo qui semper est paquidus. et ca. xxix. Humilem spiritu suscipiet gloria Secundo secundum Chrys. Paupertas spiritus est conteptus temporalium pro christo voluntarius id est voluntarie assumpta paupertas ex charitate christi vt liberius ipsum sequantur: sicut fecerunt apostoli.

46

¶ Tertio quoque est mendicitas hominis prochristo voluntarie assumpta spe adiutorii dei seipsum ab solutum reddens a sollicitudine mundana et ita tanqua mendicus vel egens semper pulsat humiliter adiutorium dei. vn talibus contemnentibus mundum promittitur reg. celorum vbi est omnis sufficientia boni

47

¶ Si obiiciatur. quod modum contem preserunt et philosohi et alii gentiles. Dicendum secundum Lyram quod hoc iecerunt per virtutem politicam contemnendo tanquam maioris boni impedimentum. sed christus docet excellentius proamore dei ad sequendum christum liberius. Ideo libro de ecclesia sticis dogma. dicitur. Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare. sed melius est intentione sequendi christum totum simul donare et absolutum a sollicitudine cum christo egere.

9

48

¶ Quid de secunda beatitudine scilicet Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram.

49

¶ Notandum primo quod secundum Rayne. post primam beatitudinem scilicet paupertatis sequitur secunda beatitudo mititatis congrue. quia qui pauper est multis lacescitur iniuriis. Unde nisi mitis fuerit non proderit sibi paupertas. vt dicit Amb. super Lucam. Ideochristus post paupertatem subiunxit statim de mititate.

50

¶ Secundo nota quod secundum philosophum mitis quidem patitur sed no deiicitur. sicut mollis culcitra quae dura leniter recipit. Mites ergo dicuntur secundum Ambro. super Lucam. et Augustinus de secunmode domini in monte. qui irascibilem affectum ita mitigant vt non irascantur sed refrenant in se iram vt non reddant malum pro malo: sed vincant in bono malum. Et secundum Lyram super Matth. v. In hoc bene se habet quis modo humano et communi quando licet aliqualem parturbationem sentiat. tamen sic refrenat quod non nimis impetuose excedit in passione ire nec peccat. Sed mititas prout est beatitudo facit hoc excellentius. quia hominem reddit totaliter tranquillum a motibus irascibilis omnino subiiciendo ad regulam rationis et legis dei. Unde secundum Rayne. Beatitudo mitita tis comprehendit has virtutescil¶ Primo mansuetudinem siue lenitatem. quando quis sustinet iniuriam ta gens nec accenditur animo ad irrogandum scilicet iniuriam.

51

¶ Secundo equanimitatem in sufferendo insultum hostis patientr

52

¶ Tertio inocentia scilicet quantum ad actum. quia nec irritat nec irritatur: nec nocemt nec nocere cogitat verus mitis.

53

¶ Sed quare talibus promittitur a christo possessioterre: Dicendum quod primo propter virtu tis sublimitatem. quia vt Amb. super Lucam dicit. Non minoris virtutis dicitur cohibere iracundia quam omnino non irasci. cum istud scilicet omnino non irasci vt plurimum sit leuius. Illud autem scilicet cohibere motum concitate ire forti us extimetur. Hec ille. Item Greg. Maioris virtutis est aduersa patientur tolerare quam bonis operibus insudare. vel etiam mortuos suscitare

54

¶ Secundo propter promis si premii congruitatem. quia sicut immites et fero ces terram destruunt triplicem. secundum Rayne. in sunma. videlicet terram mudi contra inimicos bellando vt possideant vsurpando. Et terram corporis pro prii sensualitatis appetitum sequendo. Et sic corpus per talia debilitando et morti proximando. atquae terram paradisi ipsam per peccata amittendo. Ita per oppositum mites possidebunt congrue triplicem terram praedictam

55

¶ Terto propter charitatis stabilitatem. Si enim dicat quis. Quare paupartati promittitur caelum et mititati terra: Dicendum et quod in mititate magis apparet stabils charitas ad deum: ita vt nec aduersis frangatur quam in paupertate spiritus quae plus habet de voluntario. Ideo mititati promittitur congrue possessio terre viuentium que significat stabilitatem hereditatis perpe tue secundum glo. ibidem di. quod plus est possidere terram scilicet viuentium quam habere regnum caelorum. quia multa habere possumus quae statim amittimus. Hec glo. Unde et christus non dixit quod mites terram viuentium habebunt sed possidebunt inamissibiliter. sed pauperes dicit habere caelum simpliciter: non possidere. licet in veritate possideant perpetuo et hi et illi. Ut tamen praeferat charitatem in mititate sic loquitur.

10

56

¶ Quid de tertia beatitudinem scilicet Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur

57

¶ Notandum primo quod secundum Hiero. luctus hic accipi debet qui fit ppeccatis. Et ideo secundum Amb. super RLucam bene tertis loco ponitur beatitudo peccata deflentis. quia trinitas est quae condonat peccata. Cum ergo sis pauper et mnitis memen to(inquit) quod peccator es. luge grgo peccata.

58

¶ Secundo notandum iuxta Lyram supra quod in tali luctu homo bene se habet modo communi et humano abdicando superflua delectamenta omnium concupiscibilium sensualium: quod fit per temperantiam quae est virtus politica. Sed excellentius se habet homo in talibus per beatitudine luctus omnia talia penitus abnegando: et lnctum voluntarie pro peccatis continuum assumendo. sicut faciunt religionem intrantes dure penitendo.

59

¶ Unde talibus promittitur consolatio scilicet i gratie dulcore et glorie tandem gaudio cum deo et beatis. Et secundum quod glo. ibi dicit. quod exquo maior est afflictio lugentis in vera et amara poenitentia luctus quam pauperis et mitis

60

¶ Ideo christus talibus lugentibus plus promitti scilicet consolationem. Plus enim est gaudere in regno quam habere et possidere. eo quod multa et habemus et possidemus: tamen cum dolore et tribulatio ne: absque gaudio sepius et consolatione in regno praesentis vite. ergo dei charitas patet in tali promissione.

11

61

¶ Quid de quarta beatitudine scilicet Beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam quoniam ipsi saturabumntur

62

¶ Notandum secundum Rayne. in summa quod hec beati tudo fecte sequitur ad tres praedictas. quia qui mundana contempsit et mores mansuete rexit ac etiam peccata luxit Iam restat vt iusticiam esuriat. Eger enim quam diuin morbo graui est non esurit: sed cum conualescit esurire incipit. Sic in proposito.

63

¶ Secundo notandum quod sicut dicit Chrys. in hofnel. Iusticiam vocat hic christus vt est generalis virtus. Illi ergo esuri unt et sitiunt iust iciam quie secundum omnimodam dei iusticiam desi derant conuersari tribuendo vnicuique quod suum est videlicet deo honorem: amorem et timorem. proximo autem superiori obedientiam: pari concordiam et inferiori beneficentiam. et sibiipsi cordis mundiciam: oris custodiam: et ab omni peccato cautelam. Et quia vt Hiero. dicit. Non suffici. velle iusticiam nisi iusticie patiamur famen. Quoniam secundum Chrys. super Matth. omne bonum quod non ex amore ipsius boni homines faciunt ingratum est ante deum. Ideo additur Qui esuriunt et sitiunt id est amore feruenti et desiderio exequuntur talia: sicut esuriens et sitiens feruentur comedit et bibit. Proinde secundum Lyram licet per virtutem poli¬ ticam quis faciat iusticiam tamen excellentius fit per beatitudinem euangelicam. Sed quare promittit christus talibus saturitatem: Dicendum secundum praedictos doc. quia saturitas correspondet fami et siti vt significetur quod desiderium huma num replebitur omni bono in gloria celesti habendo et possidendo cum gaudio in christi charitate

12

64

¶ Quid de quinta beatitudine scilicet Ptai misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur etc.

65

¶ Notandum secundum Rayne. prout etiam dicit glos. misericordia bene post iusticiam ponitur immediate. quia ex praecedentibus scilicet humi litate: mititate: luctu et iusticia nascitur misericordia in proximos. Et quia iusticia et misercordia ita coniuncte sunt vt altera ab altera debeat temparari. Quoniam secundum Grego. iusticia sine misericordia crudelitas est. Et misercordia sine iusticia dissolutio siue remissio est. sed vtraque contemparata virtus est optima. Item secundum Lyram. Bene se habet homo in misericordia communi et humano modo per liberalitatem quae est virtus politica: in mediocribus et paruis donis. et per magnificentiam in magnis donis. sed excellentius hoc fit per beatitudinem mise ricordie: quando defectum alterius totaliter accipit cordi quasi suum. Ideo dicitur misericors quasi miserum corhabens. scilicet compatiendo alteri

66

¶ Sed quaere promittitur talibus misericordie consecutio. Dicendum est secundum glo. ibi. vt videlicet plus accipiant quam meruerunt. cum vltra condignum sibi retribuetur in celo ex dei immensa charitate. Et sicut plus frcipit qui vltra saturitatem rcipit quam ille qui tantum ad saturitatem recipit. sic gloria misericordie maior est quam praecedentium beatitudinum scilicet de habendo: de possidendo: de consolando: de satiando.

13

67

¶ Quid de sexta beatitudine scilicet Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt.

68

¶ Notandum secundum Rayne. quod conuenientur vt dicit glos. ibidem sexto loco ponitur mundicia cordis. quia sexto die homo conditus est ad imaginem dei. quae quidem in homine obtenebrata et immumda facta erat per culpam: sed reformatur per christi gratiam eta te sexta modi recuperatam et infusam. Ideoque post predictas quinque beatitudines sequitur. quia nisi illa quinque in homine precedant: non creatur mundum cor

69

¶ Item notandum secundo quod vt Lyra dicit. In speculatione diuina bene se habet homo modo commui scilicet et humano per virtutes intelle ctuales quae sunt scientie speculatiue. et potissime per metaphysicam quae docet proprietates diuinas ex creaturis considerare. vtqu. xii. lir.o metaphice. Ubi ostenditur vnum esse deum eternum: actum purum viuentem vita nobilissima et sempiterna. hoc tamen est solum considerando deum ex proprietatibus creaturarum. sed excellentius hoc habet per beatitudinem quae est mundicia cordis per quam mens humana deo coniungitur. Et sic de oc cultis et diuinis supra humanum modum illustratur. sicut fuit in apostolis qui absque humano studio fuerunt de diuis ex cellentissime illustrati. Unde merito promittitur tlibus vi sio dei in praesenti enigmatica: et in futuro facie ad faciem. quia mundicia cordis eleuat et approximare facumt deo sicut illos qui in curia regis faciem illius vident proxime

14

70

¶ Quid de septima beatitudine. videlicet beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur. etc.

71

¶ No¬ tandum quod sicut dicit glor.a et post eam Rayne. in sum. Hec beatitudo recte septimo loco ponitur. quia in sabbato vere requiei: hoc est septima etate dabitur vera pax perresurrectionem gloriosam corporis et anime etc.

72

¶ Notandum secundo. quod iuxta Chrys. Augustinus et post leos Rayne. pacifici dicuntur hic non animo pacati. quia hoc ad se cundam beatitudinem pertinet. scilicet ad mititatem. sed dicuntur hic pacifici qui pacem diligunt: et ita paci inuigilant conseruande inter deum et seipsos: ac inter carnem et spiritum necnon inter proximum et proximum et seipsos et ad deum vt perfecta charitate concordent. et secundum Lyram licet communi modo et humano talia quis faciat peramorem diligendo deum et cum hoc alia infra deum. tamenexcellentius hoc fit per beatitudinem que est pax. quado scilicet homo totaliter per affectum mentis deo coniungitur et in ipso quietatur et pacificatur: nihil aliud extra ipsum que rens: et obtemperando in omnibus diuine volutati etc. Sed quare tlibus promittitur filiatio dei: Dicit Lyra quod propter assimilationem. sicut etiam dicit Augustinus. quia sicut in deo est summa quies et perfectio pacis cui nihil repugnat. ita isti sicut filii assimilantur in hoc deo tanquam patri (filiatio enim importat assmilationem vnde quia omnino sunt quietati in deo filii dei vocantur: quod est altioris dignitatis prae promissionibus praecedentium etc.

15

73

¶ Quid de octaua beatitudine. scilicet Bati qui persecutionem patiuntur propter iusticiam quoniam ip. est reg. celorum.

74

¶ Notandum primo. quod hec beatitudo vltimo omnium ponitur. quia est quedam confirmatio omnium praecedentium. §. vii. Item ponitur post beatitudinem pacis immediate secundum Chrys. ideo ne aliquis extimaret quod semper pacem in hoc mundo habere sit bonu. quia melius est persecutionem pati bono modo. quia est ad gloriam maiorem. signam ter ergo additur: propter iusticiam. quoniam pati propter peccata est miserrimum. sed propter iusticiam est beatum. Unde Bedasuper Matth. x. dicit. Felix iniuria cui deus est in causa et sic patet etc.

75

¶ Notandum secundo. vt dicit Lyra. quod in persecutione aliquis se bene habet communi et humano modo quando pro tribulatione imminente non recedit a virtute: licet hoc sustineat cum aliqua angustia et dolore. et hoc fit per fortitudinem quae est virtus politica. sed hoc fit excellentius per beatitudinem quae potest dici quaedam fortitudo diuina quando talia sustinet non solum patientur sedetiam letanter: sicut martyres. Ideo subdit christus di. Gaudete et exulta. etc.

76

¶ Sed quare talibus pro mittitur regnum caelorum sicut et prime beatitudini id est pauperibus Dicendum est secundum Rayne. quod huius vna ratio est. ad ostendendum quod non minoris charitatis est voluntaria paupertas quam martyrium. imo est quoddam martyrii genus paupertas. vt dicit Berarnds. et Hilarius Alia ratio. quia secundum Ambro. pauperibus spiritu pro mittitur regnum caelorum: quantum ad anime gloriam. sed per secutionem patientibus in corpore pro christo promittitur regnum caelorum quantum etiam ad corporis gloriam. secundum Tho. i. ii. q. lxix. arti. iiii. Et ita hec promissio excedit praecedentes in corporis glorificatione

77

¶ Unde vsl timo est de beatitudinibus aduertendum quod si¬ cut Chrys. in homel. dicit. In singulis beatitudi nibus praemissis non nisi idem regnum caelorum promittitur siue cum dicitur: possidebunt terram scilicet viuentium. siue cum dicitur: consolabuntur. siue: saturabuntur. siue: misericordiam consequentur. et sic de aliis. tamen premia celestia variis rationibus pro varietate et congruentia meritorum adaptantur. Et ita dei charitas patet in singulis qua nobis tam multimoda et talia bona promittit.

16

78

Beatitudo tertio videlicet de beatitudine patrie superexcellenti hic pertranseo. quia deo bono concedente de ipsa alibi inuenies latius

PrevBack to TopNext