Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Eucharistia

1

1

EUcharistia id est bona gratia. ab eu quod est bonum et charis gratia. et sic nominatur secundum quod continet christum qui est plenus gratia. secundum vero quod est signum rememoratiuum passionis christi que fuit sacramentum verum dicitur sacrificium. secundum autem quod dicitur signum demonstratiuum vnitatis exclesie cui homines aggregantur per ipsam dicitur communio prout vero est figuratiuum diuine fruitio nis que est in patria dicitur viaticum: quia pebet nobis viam perueniendi ad illam. vel quia datur transeuntibus de hac vita ad ipsum christum. vnum tamen est sacramentum in quo sunt tria. scilicet species visibilis: corpus christi verum: et corpus christi mysticum scilicet ecclesia. et secundum quod dicit Hugo. Primum est signum secundi et tertii. Secundum est res et signum et causa tertii. Tertium est res secundi et veritas primi. vt patet extra de cele. mis. c. Cum Marthe. Unde secundum Scotum in. iiii. dist. viii. ar. i. q. i. sic diffinitur Eucharistia est sacramentum corporis uo christi et sanguinis veraciter contentiuum sub spe ciebus panis et vini post consecrationem factam a sacerdote verbis certis cum debita intentione. prolatis. In qua diffinitione tria notantur

2

¶ Primum quod auctor omnium gratiarum. id est christus realiter in hoc sacramento continetur quod alia sacramenta no. le. non habent. et si efficaciter significent gratiam qualificantem: nec tamen semper conferunt vt si obex adueniat. Unde tripliciter differt hoc sacramentum ab aliis in significando

3

¶ Prima quia hoc sacramentum in significando est semper veracist simum. cetera vero et si vera sint ex se: non tamen in suscipiente semper est quod signatur. Secunda dif ferentia. quia quod signat hoc sacramentum illud continet realiter: reliqua vero non. Tertia: quia alia sacramenta gratiam accidentalem signant: hoc gratiam subsistentem. Ex quo infert primo quod hoc sacra mentum est in esse permanenti et quieto: reliqua in vsu et fieri. Secundo non sunt de essentia hu¬ ¬ ius sacramenti sicut sunt in aliis scilicet consecratio nis: ideo glo. speciali indiget in hoc loco illud Au gust. Accedit verbum ad elementum et fit sacramnenm tum. in aliis autem exiguntur vt partes sacramenti: hic non. sed praeunt et transeunt: et fit in fine sacra mentum: nec mirum cum verbum non vocale sed eternum ibi contineatur.

4

¶ Tertio infertur quod sanguinem in altari maiori veneratione debemus vene rari quam sanguinem quem christus dimisit in terris. Secundum notatur in diffinitione vbi dicitur: post consecrationem factam a sacerdote quod consecratio sacramentalis praecedit. sed non est sacramentum sed via ad sacramentum. perceptio sacramentalis sequitur que non est sacramentum sed est vsus sacramenti. et in vtroque sacramentali potest conferri gratia in verens non subsistens. magis tamen gratia confertur in vsu sacramenti quam in consecratione: quia ibi est spiritualis nutritio que est per gratie collatio nem

5

¶ Tertium quod notatur in diffinitione: certis verbis cum debita intentione prolatis: de quibus posteadicemus. quia de his est diuersa opinio.

2

6

¶ Utrum hoc sacramentum eucharistie sit prefiguratum: Arguitur quod non: quia dicit philosophus. v. Physicorum quod mutationis non est mutatio. ergo nec signi signum. Sed sacramentum hoc coipso quod sacramentum est est signum et figura. Ergo non debuit prefigura¬ ri. Item confirmatio et extrema vnctio sunt noue le gis sacramenta et non habent figuras in vereri lege. Quod si dicas de vnctione regum illud nihil est. quia speciale illud istud vniuersale. ergo nec hoc sacramentum debuit praefigurari.

7

¶ In contrarium dicitur. i. Cor. x. Omnes eandem escam spiritualem manducauerunt. Et subditur. Hec omnia in figura contingebant illis. et quod ita debuerit apparet Cum propter dignitatem sacramenti huius. tum etiam vt processus a tenebris ad lucem fieret mediante vmbra et figura. quia sicut natura non sustinet repentinas immutationes: sic nec anima. sed in hoc sacramento lux est presens quae illuminat omnem hominem: ergo debuit praefigurari Respondetur secundum sanctum Bona. in. iiii. dist. viii. ar. i. q. i. et Rich. ibidem. q. iiii. Quod illud sacramentum est praefigura tum et praefigurari debuit. Tum ratione dignitatis: tum ratione difficultatis. Ratione dignitatis: quia praedicatum et expectatum erat sicut donum dei excellentissimum Ideo figure huius sacramentipraeire debuerunt: vt in his fulcire tur expectatio fidelium et dignitas huius sacramenti famo sior ostenderetur. Unde figurarum praemissio non fuit aliud quam fame eius diuulgatio. Ratione difficultatis: quia hoc inter cetera est difficillimum ad credendum: imo inter alia credibilia. ideo debent homines ad hoc assuefieri quadam figurarum manuductione.

8

¶ Ad argumentum primum dicendum quod signi non est signum quod tantum est signum: sed istud signum habet veritatem coniunctan¬

9

¶ Unde non tantum est signum: sed ratione coniuncti est etiam veritas. Et quoniam ratione veritatis potest esse signum et figura ideo sacramentorum nque legis potest esse signum et figura: et maxime huius

10

¶ Ad secundm dicendum quod omnia sacramenta noue legis fuerunt praefigurata in veteri legeQuoniam rtota illa erat in rota in visione Ezechiel. Unde tres vnctiones noue legis praefigurate sunt per tres vne ctiones Dauid: vt patet. i. Regun. xvi. et. ii. Regum. ii ac. ii Regum. v. Et ita per interemptionem responderi potest Et quamuis omnia sacramenta aliquo modo praefigurata sint: hec duo tur scilicet baptismus et eucharistia pluribus et expressioribus figuris. Tum propter difficultatem in crededo quae est in baptismo: quia primum sacramentum. in eucharistia: quia summum. Tum propter dignitatem quae est in baptismo quantum ad efficacia. in eucharistia quantum ad contienntiam um propter ecclesie vnitatem quae est in baptismo quantum ad inchoationem: in eucharistia quantum ad coniunctio nem. Ideo licet alia sint praefigurata: tamen ista magis

11

¶ Sed diceres. Per que prefiguratur eucs aristie sacramentum: Respondetur secundum Magistrum in littera quod per quattuor scilicet Agnum paschalem: Manna: sacrificium Melchisedech: et sanguinem qui fluxit de latere christi. Et secundum sanctum Bonauen. vbi supra. q. ii sufficienter assignat Magister sufficientiam figurarum habito respectu ad omnes leges. Nam in lege nature ponit figuram sacrificium Melchisedech. In lege Moysi agnum et manna. et in lege gratie sanguinem passonis. Et sufficientes sunt figure si attendamus ad ea que prefigurantur. Nam in hoc sacramento est visibilis forma. et hcc presignata est in sacrificio Mel chisedech. Et est contenta: vt est hic in agno pascha¬ liro et res signata tantum: vt hic in manna. et virtus dam efficaciam: vt hic in sanguine qui fluxit de latere chri¬s sti. Unde tres prime tenent rationem figure: sed vltima magis tenet rationem cause: nihilominus tamen habet rationem figure pensatis circumstantiis quod depasso et iam mortuo profluxit sanguis et aqua.

3

12

¶ Utrum hoc sacramentum debuit q§o institui a principio: Arguitur quod sic: quia hoc sacramentum dicitur viaticum: quia praebet alimentum itineranti. ergo tunc institui debuit quando homines itincrare ceperunt ad patriam. sed hoc est statim post lasum. ergo etc.

13

¶ Item hoc sacramentum est sacramentum vnionis corporis christi veri et mystici. ergo etc.

14

¶ In contrarium arguitur sic. hoc sacramentum est maxime gratie contentiuum. ergo tantum tempore legis gratie debuit institui.

15

¶ Item hoc sacramentum est contentiuum secundum veritate corporis christi quod traxit de virgine. ergo non potuit esse antequam esset hoc corpus. ergo debuit insfitui tantum in no. testamento. Respondetur secundum san. Bonauen. quod hoc sacramentum comgruebat legi gratie tantum. tum propter rem contentam quae est corpus christi verum. tum propter efficaciam que est charitatis vinculum: que in noua lege abundare de buit. in anterioribus autemimperfecte possideri vt ita gradus sit in mundo sicut in vno homine.

16

¶ Ad primum argumentum quod obiicitur de viatico Dicem dum quod non valet: quia in tempore legis nature et scripte homines debuerunt habere aliquod sustentaculum: non perfectum cibum: et ita aliquam figuram non rem ipsam.

17

¶ Ad secundum quadodicebatur quod est signum corporis mystici. Dicendum po non tantum est. signum eius: imo corporis veri. et ideo quamuis corpus christi mysticum ceperit ab Abel: non tamen corpus christi proprium. Secundum autem Scotum vbi supra instituit christus hoc sacramentum congrue

18

¶ Primo quia congruum est vt christus nobiscum sit sub tali signo propter hoc vt magis excitetur quilibet fidelis ad reuerentiam et deuotionem ad christum sicut nobis presentem et hoc patet de facto: quia quasi omnis deuotio in ecclesia est in ordine ad illud sacramentum. propter hoc etiam clericus cum maiori deuotione persoluit officium diuinum in ordine ad missam: propter hoc etiam communis populus diligentius audit missam quam aliquod aliud officium ecclesiasticum. propter hoc etiam singuli cum maiori diligentia confitentur et deuotius se preparant quando intendunt secundum ordinationem ecclesie: saltem scmel in anno communicare. Secundo congruum fuit vt post generationem scilicet per baptismum daretur nobis nutrimentum spirituale. et illud est hoc sacramentum: et magis congrue dat nobis sumb similitudine nutrimenti corporalis ad significandum nutritionem spiritualem. nutrimentum autencorporale principalius consistit in pane et vino¬

19

¶ Tertio fuit congruum vt signum sensibile sub quo deus voluit se nobis dare haberet ordinem ad aliqua verba ab aliquo mistro proferenda: quia aliter nesciremus quando sub tali signo esset christus et quando non: et sic periret deuotio et reuerentia debita ad ipsum sacramentum. et fuit congruum quod mister prolationis illorum verborum esset excellens in ecclesia scilicet sacerdos: per cuius actum instrumentalem christus sic incipit esse nobiscum.

4

20

¶ Unde circa huius sacramentiinstitutionem tria sunt videnda scilicet dies: hora: et circum stantia. Instituit christus sacramentum eucharistit die Iouis ante parasceuem iam proximus passioni: que dies triplici mysterio decoratur

21

¶ In hac enim die pisces maris et aues celi sunt creali: vt actiui per pisces: et contemplatiui per aues designati digni haberentur hoc sacramento. Secundo in hac die prout insinuat Augustinus iiii. de trini. beata virgo Maria filium suum in templo presentauit. ideo hoc consonat mysterio: quia eodem die christus corpus suum consecrauit. Tertio quia in ipsa die ascensionis introduxit ad caelum suum corpus quo sub sacramento consecrandum dereliquit in ecclesia. Hora similter completorii triplici mysterio est consecrata. Primo virginalis salutationis. Secundo mysterio consecrationis huius sacramenti. Tertio mysterio dominice se pulture. Frater Fran. de Maro. addit quartum scilicet creatione mundi quam dicit fuisse in vespere. sed hoc non videtur: imo mane cepit modos exordium: et protracta est dies vsque ad vesperam: et a vespera in mane sequens per spacium. xxiiii. horarum: vt dicit Guill. perisien. Non huinc obstat illud Factum est vespere et mane dies. et vespere praecedit et mane sequitur. quia vespere non dicitur ad sequens mane: quia potius diceretur: Factum est vespere et nox. sed ad praecedens mane. Circum stantie tres fuerunt in institutione huius sacramenti principales. Primo oculos cleuauit: panes confregit: et benedixit.

22

¶ Sed dic.t An christus prius confecerit hoc eucharistie sacramentum quae dixerit verbum: Respondetur quod ordo rationis hoc exigit quod eisdem verbis quibus conficimus ipse confecerit: cum nostrum sit exemplar in hoc facto praecipuo. eiusdem enim rationis est sacramentum illud quod confecit cum illo quod conficimus. vnde cum dicit Mat. xxvi. Benedixit ac fregit dedit quam discipulis di. accipite et comedite hoc est corpus meum. illa benedictio non fuit consecratio. sed gratiarum actio et materie praeparatio ad consecrationem fiendam. hoc enim Innocentius tertius licet sit summus sacerdos tantum non tenetur in libro de officio misse qui dicit praedictis contrarium. quia locutus est magistraliter: non iudicialiter.

5

23

¶ Utrum eucharistia sit sacramentum no. legis: Arguitur quod non. quia sacramenta no. le. habent verba aliqua pro forma: non sic autem eucharistia. quia verba que sunt forma sacramenti oportet simul esse cum sacramento. verba autem que pertinent ad eucharistiam non sunt simul: quia eucharistia manet illis verbis non manentibus

24

¶ Item sacramenta no le. sunt signa gratiae quae in eis confertur. sed eucharistia non est huiusmodi. quia post comsecrationem manet in altari: et nulli tunc quicquam per ipsum confertur.

25

¶ In contrarium habetur de conse. di. ii. In sacramentorum oblationibus tum etiam quia septem sunt ecclesie¬ sacramenta. Et probatur quod eucharistia sit sacrmentum no. le. quia sacramenta noue legis sunt vera: sunt significatiua et sunt effectiua. Inquantum vera sic distinguuntur i sacramentis paganorum sub quibus inerat falsitas. Inquantum sunt signa distinguuntur a rebus quae hoc modo signa non sunt. et hoc modo diuidunt sapientes huius se culi quadriuium a triuio. quia quadriuium est de rebus sed triuium de signis. Inquantum effectiua distingui tur a sacramentis ve. legis.

26

¶ Respondendo ergo ad quaestionem necesse est praemittere illuld Scoti vbi supra quod corpus christi potest accipi dupliciter. Uno modo stricte: prout includit partes aniatas anima christi cuiusmodi non est sanguis. licet sit in potentia propinqua vt conuertatur in carnem animatam. et sic corpus est aliud essentialiter a sanguine. Alio modo potest corpus accipi vt includat omnia qui pertinent ad totum corpus organicum siue sint partes animate: siue aliqua non formaliter animata vt humores. et hoc modo sanguis est quid corporis. Licet igtur corpus et sanguis sint diuersa primo modo signata per diucrsa et propria signa scilicet corpus per speciem panis: et sanguis per specium vini: tamen constituunt vnum signatum totale vnitate integritatis quod est corpus secundo modo dictum. et sic si cut domus constituta ex multis diuersis et distinctis dicitur vna quando habet omnes partes quae ad totalem integritatem requiruntur. sic iste duc species licet non sint vnum simpliciter sed aggregatiue.

27

¶ Ad primum argumentum dicendum est secundum Sco. quod alia sacramenta in vsu consistunt et in fieri: ita quod idem est ibi sacramentum et perce ptio sacramenti: sicut patet in baptismo. hoc autem sacramentum est permanens. et hoc congruum fuit. quia christus permanenter voluit esse nobiscum vsque ad finem seculi. et ideo hoc sacramentum non habet aliqua verba pro forma. quia verba non possunt esse sine successione. quia tantum ipsa consecratio sacramenti consistit in fieri: ideo habet verba pro forma que dicuntur verba sacramentalia: quia sunt forma consecrationis sacramenti: que consecratio est inceptio sacramentalis. sed non dicuntur sic sacramentalia sicut verba baptismi quae sunt forma sacramenti. Etsi quaeras quid sit forma in hoc sacramento. Dicendum quod relatio signi est formale: cuius fundamentum sunt ipse spectes visibiles que quidem non sunt signum gratiae accidentalis inherentis suscipienti sicut in aliis sacramentis: sed gratiae subsistent scilicet corporis christi ibi realiter existentis. gratia tamen accidentalis confertur in huius sacramenti perceptione ad riutritionem spiritualem anime. Quia vero hoc sacramentum transcenm dit intellectum humanum: ideo fuit multiplicibus signis praefiguratum: vt patuit supra.

28

¶ Ad secundum dicendum quod responsio patet ex dictis quod eucharistia non est primo signum gratiae accidentalis sed gratiae subsistentis: et illam habet in se vere et realiter post consecrationem:

1 (6)

29

Eucharistia secudo quantum ad formam materiam consecrationis eius. Nam forma consecrationis exprimitur in euangelio. ct ideo illa debent esse: quia comsecratio fit per aliqua verba: sed non inueniemus alia ab istis per quae possit panis transsubstantiari in corpus christi. ergo in illis verbis forma consecrationis consistit. Sed quia euangeliste ipsa verba vario modo exprimunt: ideo queritur de illis verbis preciso.

30

¶ Utrum precise ista sint verba: Hoc est enim corpus meum: Arguitur quod non. quia in sacramentis baptismi et confirmationis minister loquitur verbo prime persone dicens. Ego baptizo. ego confirmo. ergo a simili videtur quod in forma huius sacramenti non debet poni hoc verbum est: cum sit verbum tertie persone. Item corpus in quod transsubstantiatur substantia panis non est corpus sacerdotis proferentis verba sed christi. ergo magis est ista debita forma: hoc est corpus christi: quam hoc est corpus meum

31

¶ In contrarium dicitur extra de cele. mis. c. Cum marthe. §. ex eo. Credimus quod forma verborum sicut in canone reparitur et a christo apostoli: et ab ipse eorum acceperunt successores. Respondetur secundum communiter docto res quod forma consecrationis eucharistie est ista. Hoc est enim corpus meum. Hec enim coniunctio enim: non est de substantia forme: sed ponitur ibi ad denotandum ordinem consecrationis ad vsum materie consecrate: que tamen non est de necessitate sacramenti. scienter tantum omitti non debet vbi vsus ecclesie antiquus habet. Secundum Sco. roin. iiii. vbi supra ly enim ibi ponitur ad coniungendum: ne scet verba consecrationis sine praecedentibus proferantur: ideo nortaliter peccarent qui scienter omitteret tam in consecratione panis quam vini: quia ita habet vsus generalis ecclesie romane. Et secundum Rich. de sancto Uicter. per ly hoc pronomen fit demonstratio mixta scilicet partim ad sensum et partim ad intellectum: sub hoc sensu. illud in qui hoc transsubstantiatur est corpus meum. quia sicut ista propositio esset vera et magis propria si demostrando cibum diceret: hoc est corpus meum scilicet illud in quod iste cibus est tramsmutandus est corpus meum quando virtute eius in prolationis termino iste cibus fieret corpus meum. sic in proposito: quia ibi virtute verborum in complemento et terminoipsius orationis panis fit verum corpus christi.

32

¶ Sed di. An sacerdos dicendo ista verba solum: hoc est corpumeum super panem consecret: Respondet Scotus vbi supra quod non. Ratio: quia dicendo hoc est corpus meum: non refertur ad corpus christi. Et ideo licet non sint alia verba de substam tia forme quam praedicta: tamen de necessitate requiritur vt eximantur aliqua verba ex quibus praefata forma solummodo deturminetur ad corpus christi: sicut fit cum dicitur: Fiat dilectissi mi domini nostri Iesu christi qui pridie etc aliter nihil fi eret. Contrarium tamen huius tenent multi in. iiii. dist. xi. et male.

2 (7)

33

¶ Sed vtrum sacerdos virtute verborum praedictorum quantamcumque materiam panis transsubstantiare possit: Respondet Alex. de Ales in tractatu de eucharistia quod non. sed solummodo illam quanti tatem que rationabiliter possit sumi a fidelibus. quia sicut intentio domini dantis formam conficiendi fuit vt sume retur: cum dixit: Accipite et comedite. sic est intentio eco clesie et debet esse cuiuslibet sacerdotis conficient vt sumatur in vsum sacramenti explicite vel implicite. Et ideo si intenderet conficere totum panem qui est in foro quia non conformaret intentionem suam intentioni ecclesie: sic non conficeret: non ex defectu virtutis verborum que vna vice posset conficere tot hostias quod sufficeret toti mundo si esset necessitas ecclesie. sed propter defectum intentionis illius qui hoc sacramentum instituit qui non intendit in ludibrio vel stulticia vt fiat consecratio: sed pro vtilitate ecclesie. et sic patet quod multo minus consecrat ad irrisionem et veneficia et haisem ioni. hoc tenet Bonauen. in. iiii. di. x. et Pe. eadem di. licet sanctus Tho. di. xi. teneat contrarium: in quo non est tenendus

3 (8)

34

¶ Quereres An virtute verborum prefatorum possit vnam partem ipsius hostie sacerdos consecrare sine alia: Respondet Rich. in. iiii. dist. x. quod sic: si intenderet determinate ad alteram partem puta dexteram vel a tali signo citra: quia verba non operantur nisi super illam materiam ad quam praecise fertur intentio consecrantis. Secus esset si intentio consecrantis non esset magis determinata ad vnam partem quam ad aliam sed in vago: quia tunc nullam partem consecraret. quia reales operationea no sunt circa singularia vaga: sed citca determinata. et ideo oportet quod intentio ad quam sequitur realis determinatio aliquod determinatum et determinate respiciat.

35

¶ Unde ex praedictis alia soluitur quaedeo de sacerdote qui habet decem hostias et ex illis non in tendit consecrare nisi octo quod nullam consecrat: nisi intentio sua se determinet determinate ad quas vult. Secus si credens quod sint solum. xi. et sunt. xii. tamenintendit consecrare quicquid est ante ipsum: quia sic omnes consecrat: ex quo intentionem non habet ad numerum pecise. Ex quibus infertur quod hostie in altari ex obliuione reseruate vel pedi calicis adherentes: et gutta vini in pede calicis vel intra calicem separata a toto et huiusmodi: non consecrantur. quia ad eos non refertur intentio consecrantis. Dicit etiam Fran. de Maro. in. iiii. di. xii. quod si sacerdos acceptis pluribus hostiis consecrandis quando venit ad actum consecrationis non aduercit nisi ad eam quam habet in manu: dicunt quidam quod non sunt alie consecrate. Sed secundum Scot. omnes sunt consecrate. quia non requiritur de necessitate intentio actualis: sed sufficit virtualis quae fuit quondo prefatas hostias accepit vt illas consecraret. Ad primum argumentum secundum Rich. dicendum quod fo hoc sacramentum est sui institutoris specialem memoriale. In hoc etiam sacramento nihil facit minister nisi verba profert. huius etiam sacramenti excellestia inter alia magis est supra rationem humanam In sacramento autem baptismi et confirmationis minister cum prolatione verborum facit aliquid pertinens ad essentiam sacramenti: vt baptizans ablutionem: confirmans vnctionem in fronte. Hec etiam sacramenta non sunt ita specialia memorialia suiinstitutoris: nec intantum sunt supra rationem huma nam. ergo forma huius sacramenti profertur in persona christi: ideo ponitur in tertia persona.

36

¶ Ad secundum dicendum quod minister loquitur in persona christi et est sensus secundum Sco. hoc ens quod est sub illis speciebus pro vltimo instanti prolationis orationis quia ante illud non habetur conceptus omnium pertium. per aliqua enim derelicta a dictionibus quando proferebantur intellectus in vltimo instanti per collationemn suam causant intellectum totius ex conceptibus causatis. per partes autem illa oratio conuersiua quia significa tiue agit pro illo instanti pro quo diuina virtus conuertens realiter agit faciendo corpus christi ib esse. Et licet in eodem instanti temporis sit veritas oratio uis et operatio diuina: tamen prius natura est conceptus propositionis vt neuter. secundo operatio diuina. et tertio veritas propositionis. Et sic praedicta verba forme debent capi significatiue et non materialiter: vt voluit Ganfridus pictauien. ad euitandum difficultates quas soluere non poterat. nam sicut angelus vere dixit Ego sum deus Abraam etc. quia ipsum repraesentabat: ita sacerdos christum.

4 (9)

37

¶ Utrum forma consecrationis sanguinis christi praecise cosistat in his verbis Hic est enim calix sanguinis mei noui et eterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et multis effundetur in remissi onem peccatorum: Arguitur quod no. quia nullus euangelistarum ponit talem forma. Lucas enim dicit Hic est calix noui testamenti in meo sanguine qui pro vobis effundetur. Et Mattheus dicit. Hic est sanguis no. te. qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. ergo forma consecrationis sanguis non consistit in illis verbis.

38

¶ Item greci dicuntur conficere sub his verbis. Hic est sanguis meus no. testa. pro vobis et pro multis effusus in remissionem peccatorum. ergo si greci vere consecrant: forma consecrationis sanguinis non consistit praecise in verbis supraed ctis.

39

¶ In contrarium Predicta verba sunt in canone misse posita pro consecratione vini

40

¶ Respondetur quod de forma consecrationis vini diuersirslode loquumtur doctores. Sanctus enim Bonauen. in. iiii di. viii. et multi alii bidem tenent quod solum de substantia forme praedicte sunt ista verba Hic est calix sanguinis mei. Alia vero scquentia non sunt de substantia: sed pertinent ad ornatum et ad ostendendum vsum vl dignitatem: ibi. accipite et bibite etc. aut effectum vt ibi: noui et eterni testamenti. Alii tenent vt sanctus Tho. in. iii. parte. q. lxxviii. quod vrba sequentia vsque ibi in remissionem peccatorum inclusiue non constituant nouam orationem: sed sunt determinatio praedicati: quia sunt de essentia forme consecrationis vini: ita quod non licet addere vel minuere: transponere vel interponere: variare vel corrumpore verba nisi sicut superius dictum est in forma baptismi. Sed Sco tus in dicta di. viii. dicit quod cum non sit nobis tra ditum pro certo an ad formam substantialem partineant aliqua verba post ly sanguinis mei: ideo periculosum est asserere quod praecise sit in illis verbis ex quo sufficiens autoritas non habet. et ideo omnia dicenda sunt vsque ad hec: quotienscumque feceritis. acsi essent de substancia forme. non est autem periculosum ignorare quia videtur ignorantia inuincibilis.

41

¶ Ad i mpstiu oppositum dicendum quod sicut dicit Innocen. extra de cele. mis. Cum marthe. Multa tam de ver¬ bis quam de factis dominicis inuenimus ab euangelistis omissa que apostoli vel supplesse verbo vel facto expressisse leguntur. Et ita etiam euangeliste mutuo interse supplesse leguntur quae ab aliquo eorum vel aliquibus sunt omissa. Unde cum tres euangeliste posuerunt Hoc est corpus meum: solus Lucas adiecit: quod pro vobis tradetur. quod referendum est ad consecrationem panis etc. Ponitur autem calix quia consecratur sanguis in ratione potus. Liquor autem non habet rationem potus nisi in vase. Ponitur autem noui et eterni testamenti. quia lex noua est per petua: post ipsam enim non restat alia lex. Ponitur eti am ibi mysterium fidei. quia sacramentum istud secre tam habet fidei intelligentiam. aliud enim cernitur et aliud creditur. Cernitur namque species panis et vini et creditur corpus et sanguis chri. Utrum autem per verba similia quae dicunt euangeliste vere consecretur vinum. Dicunt aliqui quod non. quia non intendebant praescribere consecrationis forma: sed narrare historiam. Alii dicunt quod sic. et ita tenet Rich. in. iiii. dist. viii. sed primum est tutius et etiam ve rius

42

¶ Ad secundm dicendum quod greci conficiunt in forma qua eis tradidit Paulus quae eadem est in sententia quam nobis tradidit Petrus. ideo securiss. mum est vni cuique sua

5 (10)

43

¶ Utrum vna forma sine alia suam habeat operationem: Arguitur quod non quia pars totius eterogenei separata ab aliis partibus non habet principalem operationem totius nec eius partem. Sed hoc sacramentum est totum eterogeneum cum sit ex diuers partibus constitutum: ergo neutra pars huius sacramenti sine alia habet sursacramenti principalem operationem: nec eius partem. quod non esset verum si transsubstantiaretur panis in corpus antetranssubstantiationem vini in sanguinem

44

¶ Item sicut se habet effectus ad effectum: ita operatio ad operationem. sed effectus forme consecrationis panis non est sine est fectu consecrationis vini. quia corpus non est sine sanguine: ergo nec operatio vnius forme est sine operatione abterius.

45

¶ In contrarium arguitur. nisi vna forma habe ret operatione suam sine alia falsum diceret dicendo sacerdos: Hoc est corpus meum. maxime si consecratioe sanguinis non sequeretur. Preterea ante adoratur consecrata hostia quam dicat sacerdos verba per quae transsubstaniatur vinum in sanguinem. quod non sustineret ecclesia nisi vere transsubstantiaretur panis in corpus ante transsubstantiationem vini in sanguinem. Respondet Rich. in. iiii. dist. viii. ar. iii. q. iiii. quod vna forma sine alia suam habet operationem. quia quaelibet praedictarum formarum per se completa forma est. Forma autem completa super completam materiam cum intentione ministri debita completam habet operationem.

46

¶ Ad primum in oppositum dicendum: quod maior intelligenla est de toto eterogeneo quod est vnum per naturalem continuationem. hoc autem sacramentum non est tale totum sed assimilatur toti eterogeneo quod est vnum per artificialem aggregationem cuius quelibet pars aliquam habet propriam operationem ex qui bus omnibus aggregatur operatio totius.

47

¶ Ad se cundum dicendum quod corpus christi quamuis non sit sine suo sanguine propter naturalem concomitan¬ tiam: hoc tamen est per vim sacramenti primo et per se. quia exvi sacramenti non est sub forma panis nisi corpus quamuis alia sit ibi per concomitantiam. Similiter ex vi sacramenti primo et per se non est sub specie vini nisi sanguis: quamuis ibi sint corpus et anima per comcomitantiam. et ideo non oportet quod operatio vnius forme coexpectet alterius forme operationem.

48

¶ Sed diceres. an virtus transsubstantiandi principalius respiciat sacerdotem quam verba

49

¶ Respondet idem Rich. vbi supra. q. iii. quod quando plura instrumenta per ordinem se habentia concurrunt ad eundem effectum: vt manus et penna ad scribendum. Uirtus pricipalis moto ris pricipalius respicit illud instrumentum quod est sibi propinquius: et mediante quo ad instrumentum mouetur. vnde virtus scribentis pricipalius respicit ma num quam pennam. Ad transsubstantiationem autem concurrunt plura instrumenta per ordinem se habentia scilicet sacerdos et verba quorum sacerdos est propinpuior principali agenti: quia sibi est similior et eius representat personam. Est etiam prolationis verborum causa. et ideo virtus transsubstantiationis principalius respicit sacerdotem quam ipsa verba. Preterea sacerdotem respicit permanenter ratione characteris qui in sacerdote permanet. verba autem sicut sunt transeuntia. Secundum quid tamen verba magis de propinquo se habent ad effectum quam sacerdos. secundum quem modum dici potest quod virtus scribentis pricipalius respicit pennam quam manum scribentis etc.

6 (11)

50

¶ Utrum sacramentum eucharistiepossit confici de alia materia quam de pane et vino: Arguitur quod sic. quia materia huius sacramenti debet significare corpus et sanguinem christi et in ea conuerti. sed hec magis conueniunt carni et sanguini quam pani et vinosunt enim similiores corpori et sanguini chri. Et sicut dicit philosophus. ii de generatione. Inter habentia symbolum facilior est transitus. ergo hoc sacramentum confici potest de carne et sanguie.

51

¶ Item sicut hoc sacramentum praefiguratum fuit in lege nature per panem et vinum: ita in lege scripta (in qua magis claruit veritas fuit praefiguratum per esum agni pascalis et libamenta sacrificiorum ergo hoc sacramentum conuenietius confici potest de carnibus et materia libamentorum quam de pane et vino.

52

¶ In contrarium dicit Magister in. iiii. dist. xi. et de conse. dist. ii. c. i. Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. x. ar. ii. q. i. quod hoc sacramentum non potest confici de alia materia quae de pane et vino. quia christus de tali materia confecit et conficiendum instituit quod fuit congruum et propter sacra menti celebrationem et significationem. Hoc enim sacramentum debet celebrari valde munde: et ideo congruum est ipsum celebrari in pane et vino quae mundius possunt tractari quam caro et sanguis animalium vel alie marerie conuenientes ad vsum humanum. In hoc etiam sacramento significantur quinque scilicet res contenta quae est corpus christi verum et res non contenta sed significata scilicet per christi corpus verum sclicet corpus christi mysticum et christi passio. et suscipientis hoc sacramentum spiritualis refectio et salus corporis et anime. Panis autem et vinum ratione sue constitutionis conuenientissime representant corpus christi verum et mysticum. quia sicut pa¬ nis constituitur ex pluribus granis et vinum ex pluribus racemis confluit: sic corpus christi verum constituitur ex multis membris: et mysticum ex multis personis. Ratione etiam sue praeparationis conuenientissime repraesentat christi passionem. quia panis in clibano igne coquitur: et vinum torculari exprimitur: sic corpus christi fuit igne passionis decoctum: et in cruce quasi torculari sanguis fuit expressus. Ratione autem vsus panis et vinum representant conuenientissime spiritualem refectionem. Sicut enim dicitur in glo. super illud. i. Cor. xi. Hoc facite etc. Panis pre ceteris cibis reficit corpus et sustentat et vinum hominem letificat. Similiter spiritualis refectio integratur ex potu per fidem in intellectu et spirituali delectatione per charitatem in affectu: idcoex consequenti panis et vinum representant vtramque salutem. Unde secundum Scotum in. iiii. dist. xi. non potest confici de pane farris spelte vel siliginis: neque de pasta ex tritico facta: quia non est apta ad manducandum: nec in amido potest confici. ideo grauiter peccat qui in aliquo praemissorum conficit scienter vel qui talem materiam preparat. Qui vero conficit ignoranter licet non consecret: tamen secundum Sco. vbi supra non est idolatra: nec idolatrare facit. quia quantum in se est materiam esse idoneam et ab aliis adorandam supponit. Et ideo necesse est quod sit panis triticeus. nec omnis talis. quia si in pane triticeo tanta sit corruptio quod species soluuntur: sicut quando continuitas soluitur et sapor et alia accidentia mutantur. secus si solum esset aliqua dispositio ad corruptionem quam declarat aliqua immutatio saporis: quia sic potest confici. Similiter non de bet confici in pane triticeo facto ex aqua artificiali: sicut roseacea vel endeuia: nec aliquo alio liquo re confecto nisi aqua naturali: aliter vere panis non esset. licet quidam dicant quod possit bene confici. quia aqua ipsa non requiritur vt maneat in specie propria imo mutatur in aliam materiam. sed primum est verius et tutius: ex quo christus confecit in tali pane facto ex aqua naturali.

53

¶ Sed di. Utrum possit com¬ ¬ fici in fermentato: Respondet Sco. vbi supra quod sic §¬ sed grauiter peccaret latinus si in fermentato celebraret. Et subdit: forte etiam grecus grauiter exquo c non conformat ecclesie romane. nam et christus in azymo consecrauit.

7 (12)

54

¶ Sed queres An si grana alterius generis admisceantur cum tritico possit confici: Respondet sanctus Tho. in. iiii. dist. xi. quod si fiat tanta permixtio gtanorum alterius generis cufrumento quod trahatur in aliam speciem vt quando appositum est praedominans. vel etiam ad specitum mediam: vt quando equalis est virtus in vtroque miscibilium: tunc non potest inde confici. quia muta ta est species panis triticei. Secus est si non sit tanta additio quin maneat species: quia tunc potest confici. Similiter materia vini debet esse vinum vitis. quia in tali instituit christus. Et ideo nec in¬ aceto. quia secundum Rich. vbi sura vinum et acetum differunt secundum philosophum. viii. Metaph. sicut viuum et mortuum in vino tantum secundum eundem quod accedit ad acedine manente tantum adhuc forma substantiali vini potest confici. Idem iudicium est de vino quando putrescit perfecta putrefactione: que redire non potest ad vini complexionem. Si vero sit in via ad corruptionem potest confici. Similiter si vino sit cum sapore vinoso sapor aromaticus vel poticus aut acerbus ex minus perfecta digestione vini. Item in agresto non potest confici: quia nondum est vinum. Nihil enim recipit speciem nisi sit in termino sue generationis. In vua autem matura quamdiu continetur in botro confici non potest quia non est sub specie potabili. sed si exprimatur et fiat mustum confici potest. DOenique non potest confici in aqua superfusa super aceruos vuarum postquam est expressum vinum. aut in aqua rubea in qua lotus est pannus vino rubeo tinctus. quia tollit virtutem vini aqua sic addita: vt patet de conse. dist. ii cum omne. et de cele. mis. c. perniciosus. et Ad primum argumentum dicendum quod cum ista conuersio fiat per virtutem diuinam cui omnia possibilia equaliter sunt faciliea: eque faciliter conuertuntur panis et vinum in corpus et sanguinem christi sicut comuerterentur caro et sanguis animalium.

55

¶ Ad secundum dicendum: quod quia lex nature erat duratura et lex scripter a erat cessatura. ideo hoc sacramentum quod sacrame tum legis cui non succedunt alia magis debuit in stitui in materia qua fuit praefiguratum in lege nature quam in lege scripta¬

8 (13)

56

¶ Utrum aqua sit vino apponenda. Arguitur quod no. quia non legimus dominum aquam vinoapposuisse ergo etc.

57

¶ Preterea cum pane cum quo consecratur corpus chri sono est miscenda alia materia ergo a simili nec cum vino cum quo consecratur sanguis.

58

¶ In contrarium dicitur extra de celebra. missarum. c. vlti. quod aquaest apponenda. Respondet Rich. vbi supra. ar. iii. q. i. quod sicut dicunt iura quod aqua est apponenda vino pro pter imitationem facti christi et obseruationem consuetudinis et praecepti ecclesiastici et significationem mysrerii. Unde Magister in littera lir. iiii. dist. xi. dicit. Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis: quod ex tribus probatur. quia hominibus temperatis in illa terra erat consuetudo apponere aquam in vino propter fortitudine vini. Aliud. quia de latere suo cum vero sanguine vera aqua manauit. Aliud. quia Petrus christi vicarius qui praesens fuit istum ritum tradidit ecclesie: et ecclesia obsiuat et praecipit. Ut enim dicitur de conse. dist. ii Cum omne Cum in calice vino aqua miscetur. christo populos adunatur: et credentium plebs ei in quem credit copulatur et iungitur id est copulanda et iungenda signatur per fidem et dignam sacramenti susceptionem

59

¶ Ad primum argumentum dicendum quod dominus approsuit aquam non tamen tanque de sacramenti necessitate sed congruitate

60

¶ Ad secundum dicendum quod signo myste rii non exigitur vt aliud granum misceatur cum frumento sicut exigitur vt aqua apponatur vi¬ no.

61

¶ Sed di. Utrum de aqua minus debeat apponi quaem de vino: Respondet idem Rich: ibidem. q. ii quod tantum debet apponi de aqua quod aqua possit trahi ad naturam vini. populus enim trahendus est ad christum. et ideo multum sunt reprehensibiles qui plus apponunt de aqua quam de vino. Et ita debet apponi quod ante tonsecrationem sanguis aqua conuertatur in vt num. non enim conuerti potest in sanguinem nisi prius conuertatur in vinum. Uerumtamen si sacerdos vinum consecret sine aqua vere conuertitur in sanguinem. nam in ecclesia grecorum dicitur aquam non apponere sacra mento: vt dicit Innocentur. tertius de officio misse. tamen ecclesia non negat eos conficere. Multum tamen esset ille corripiendus qui non apponeret aquam.

62

¶ Secun di. Utrum commixtum ex aqua et vino equaliter couer tatur in sanguinem: Respondet idem Richar. vbi supra. q. v. quod equalis commixtio du pliciter potest fieri ex aqua et vino Aut secundum equalem quantitatem et molem mixtorum Aut secundum equolem proportionem virtutis. Primo modo aqua non solueret speciem vini. magis enim est vinum actiuum quam aqua. nec generaretur natura tertia ex duabus: nec cito posset vinum aquam conuerte re in suam naturam: quamuis satis cito alteraret se in excellentiis suarum qualitatum accidentalium. et sic per formam consecrationis vini sola substantia vini trans substantiaretur in sanguinem. Secundo modo generaretur ex duobus natura tertia que non esset vinum nec aqua: sed non statim. operationes enim nature non sunt in instanti: quamuis earum termi ni in instanti sint. et ideo ita cito posset sacerdos conficere post talem vini et aque positionem quod illud quod ibi fuit vinum cum adhuc non esset tramsmutatum ad compositionem nature tertie conuerteretur in sanguinem. Si tamen antequam sacerdos proferret verba consecrationis esset ex illis duobus natura tertia constituta: ex illa non possit confici sanguis christi. nec sufficit ad debita congruitatem sacramenti quod prius in dolio fuisset aqua apposita. quia protunc ibi non apponitur ad significandum illud quod significat apponendo in calice. Et debet apponi aqua naturalis et modica ita quod possit mutari in specium vini.

9 (14)

63

Eucharstia tertio de eius realitate et existentia quaeritlis Utrum corpus christi et eius sanguis vere et realiter sub speciebus panis et vini post consecrationem contineantur: Arguitur quod non. quia in his que ad pietatem et reuerentiam diuinam perti nent nihil debet esse quod crudelitatem aut irreuerentiam sonet. sed manducare carnem hominis sonat quandam bestialem crudelitatem et irreuerentiam. igitur in sacramento pietatis quod ad modducationis vsum ordinatur non dehet esse verum corpus christi.

64

¶ Item sacramenta ordinantur ad vtilitatem. sed si sumeretur corpus christi nulla esset vtilicas. quia dicit saluator Ioan. vi. Carto non prodest quicquam. igitur corpus christi non debet esse in hoc sacramento.

65

¶ Tertio: quia corpus christi vel est quantum: vel non quantum. non potest esse ibi non quantum. quia cum sit quantum in celosimul esset quantum et non quantum. nec potest ibi esse quantum: quia tunc esset ibi modo quantitatiuo: cimodus quantitatiuus sit propria passio quanti. sed illud est falsum. quia isto modo maius non potest esse cum minori.

66

¶ Quarto: aut in eucharistia esset pars corporis christi extra partem: aut non. Si sic: non essent omnes partes simul sub eadem parte hostie. veliter enim cuius partes sunt extra seinuicem si est simul cum alio quanto pars videtur esse cum parte et totum cum toto.

67

¶ In contrarium dicit dominus Matt. xxvi. Hoc est corpus meum. Et Ioan. vi. Caro mea vere est cibus.

68

¶ Respondetur secundum quod tangit magister in. iiii. di. x. quod circa istam quaestionem quorumndam error fuit quod christus non esset in sacramento eucharistie realiter sed tantum sicut in signo representante: et dicitur mandum cari quia signum eius manducatur. et hoc habetur ex si mili. quia in aliis sacramentis non est gratia sic contem ta sicut in aqua baptismi: sed solum sicut in siergo ta etiam volunt quod christus non sit realiter in hoc sacramento: sed sicut in signo. Et secundums. Bonauen. videntur ad hoc moueri quadam pietate scilicet quasnemo sit dignus tangere nedum comedere corpus christi. Et hoc conantur probare verbis christi qui cum praedicaret de manducatione sue carnis: vt dicitur Ioan. vi. aliqui abierunt dicentes: durus est hic secumo. ideo postea exposuit di. Spiritus est qui viuificat. caro autem non prodest quicquam: verba que locutus sum vobis spiritus et vita sunt. Que verba tractans Aug. dicit: Non hoc corpus quod videtur manducaturi estis: nec bibituri sanguinem quem fusuri sunt quo me crucifigent. sacramentum aliquod vobis commendaui quod ipiritualiter intellectum viuificabit vos. ergo ex verbis christi et Augustini videtur quod christus non intellexit de corpore suo nisi figuratiue. Cui respondet magister in littera dici. quod nec christus nec Augexponens vult negare veritatem corporis christi: sed volunt quod non est in sacramento carnaliter: sicut ipsi qui abierunt retro intellexerum scilicet visibiliter in propria forma. Unde magister adducit in littera Auguitinum dicentem ipsum quidem et non ipsum corpus manm ducaturi estis: ipsum quidem inuisibiliter: sed non ipsum visibiliter. Unde sentire quod in eucharistie sacramento non sit christus realiter est heresis simpliciter. Cuius contrarium expresse dicit christus di. vt supra hoc est corpus meum. quod realiter debet intelligi et non figuratiue. sicut illud: Ego sum vitis vera. Unde Augustinus dicit veliter intellectus verborum christi vtrum loquatur absolute an figuratiue inteiligi potest ex praecedentibus aut sequentibus Nam cum dixit Ego sum vitis: statim subiunxit: et vos palmites. Constat autem quod discipuli non erant palmites naturales sed tantum figuraliter ides ibi christus loquebatur figuratiue. Sed cum dixit Luc. xxii. Hoc est corpus meum: subiunxit: quod provobis tradetur. Similiter cum dixit. Hic est calier san¬ guinis mei: subdidit: qui pro vobis effundetur Ex praedictis enim intellectus fidelis lumine fidei adiutus firmiter assentit quod post consecrationem panis est corpus christi verum quod de virgine traxit. et similiter post consecrationem vini verus christi sanguis. et huic fides recta ratiocinando concordat. Dicit nanque intellectus quod veritas non potest: quod dicere falsum. et fides assumit. veritas dicit: hoc est corpus meum. ergo indubitanter tenendum siue intelligamus siue non: quia debemus captiuare nostrum intellectum in obsequium fidei. Unde hoc tria videntur impossibilia in quibus intellectus captiuari debet. Primum quod sit quantum cum quanto aut quantum sine quantitate sua. Secundum quod sit maius in minori. Tertium quod hoc sit corpus christi sine motu. Primum patet: quia quod quantum non possit esse cum quanto est: quia quantum locum occupat: sed suspendatur actio quanti ne locum occupet quod deo et possibile manente natura quanti alias in esse et non agat hoc modo potest deus facere totum mundum prisentem forami acus: vt dicit Fran. Maro. in. iiii. dist. x. Unde patet quod corpus christi in sacramento non est sine quantitate sua posset etiam potentia dei absoluta vt substantia corporis dominici ibi esset sine quantitate. Ratio. quia quantitas cum sit posterior substantia quia deus facit posterius accmtens sine priori substantia: quanto magis potest econuerso. Quod non valens intelligere Guill. oc fam in. iiii. di. x. q. i. dicit quod in hoc sacramento partes corporis inrant partes corporis: vt in aure est oculus et in pede manus. et sic est possibile fore sub tam parua specie panis. Et Scotus dicit vnum et tollit omnem figuram a corpore humano et ordinem: imo tantus est christus sub sacramento quantus in celo. et tanta distantia inter pedes et caput hoc sicut ibi. Ex quo infertur: si stat in celo et hoc stat. si sedet et hoc sedet. Uel rumtamen secundum totum et partes eque indistanter hostiam aspicit vt non magis vni parti hostie approximet vna pars corporis christi quam alia: ita quod si hostia circulariter moueatur non oportet corpus christi circulariter moueri. aut si vertatur hostia sic caput christi poni inferius et pedes superius: sicut si speculum vertitur: imago tamen aspicientis non vertitur. Unde licet christus in sacramento sit cum sua quantitate: non tamen vtitur ea occupando locum: sicut non vtitur sua claritate illuminando acrem. Subdit ita quem Scotus quod cum deo sit possibile omne quod non includit contradictione: potest facere idem corpus in pluribus locis non tantum praesentialiter sicut est corpus christi in sacramento: sed etiam localiter. Quod sic declaratur. Cum enim dico corpus esse in loco localiter: nihil dico suptr corpus nisi respectum quendam extrinsecus aduenientem fundatum in quanto ad aliud quantum circumscribens. Respectum autem talem plurificari su per idem fundametum ad diuersos terminos omnino non apparet contra aliquid notum secundum rationem. quia illirespectus de quibus minus videtur puta respectuo intrinsecus aduenientes possunt plurificari super idem fundamentum ad diuersos terminos: sicut sui per eandem albedinem possunt fundari plures similitudines. vnde sequentes rationem non debent inniti imaginationi que non separat locum a corpore nec corpus a loco nec percipit vnum plurificari sine alio. quia cum imaginatio innitatur sensibus nihil aliud apprehendit. quare ex hoc non est dicendum impossibile vnum sine alio plurificari. nulla enim videtur necessitas quod plurificato posteriori plurificetur ipsum prius. Ipsa autem vbi sunt manifesteposteriora ipso quanto locato et sibi contingenter aduenientia. Unde Hugo li. ii de sacramentis ait. Non est mirum si mirabilis mirabilia operatur: quomodo inquis corpus vnum in eodem tempore in diuesis sit locis noli mirari: qui locum fecit et corpus in loco: et qui fecit vt corpus vnum in vno. locoesset: fecit sicut voluit. etsi voluisset aliter facere potuisset. nam et quando vult aliter facit. Et infra. Cogita facientem et desinet esse mirabile quicquid illud fuerit. etsi forte mirabile non desierit: tamen incredibile non erit. si factor omnipotens cogitatur non erit impossibile quicquid fit. Hec ille. Hoc insuper quod corpus christi potest esse in diuersis locis potest probari rationibus.

69

¶ Primoquia eque repugnat duas soliditates esse simul sicut vnum corpus esse in diuersis locis secundum philosophos. etamen primum factum est perdiuinam potentiam: patet in natiuitate christi ex virgine. Secundo sicut deus transmutat substantiam panis in substantiam corporis christi: sic posset quantitatem panis transmutare in quantitate corporis christi. et sic remanente in celo localiter remaneret in terris localiter.

70

¶ Tertio quia quod potest deuemediante causa secunda effectiua: potest per se. sed mediante transsubstantiatione facit corpus suum presens sub specicbus. ergo et sine transsubstantione: cum illa effectum habeat a deo

71

¶ Quarto quia maius est creare quam creata in loco constituere. ergo etc. Unde Richardus. in quodis. sic probat. Aut deus est omnipotens: aut non. Si non est omnipotens: quia esse sub sacramento non potest facere: tunc deus non est deus. Si est omnipotens cum hoc possit et velit. quia dixit Hoc est corpus meum. ergo necessario per dei infallibilitatem christus est realiter sub sacramento.

72

¶ Sed di. Quomodo fit hoc in conuersione Dicendum quod panis conuertitur in corpus solum: et per concomitantiam propinquam est ibi sanguis: et per concomitantiam remotam est anima: et per concomitantiam remoti simam est ibi diuinitas. Similiter vinum conuertitur in sanguinem solum: sed per concomitantiam propinquam est ibi corpus: et per remotam anima: et per remotissimam concomitantia diuinitas

73

¶ Unde secundum Scotum transsubstantiatio est transitio totalis substantie in substatrtiam. ideo non dicitur panis annihilari quia aliquid sibi succedit vt terminus scilicet corpus christi. Fui tamen opinio fratris Ioannis perisien. panem manere: non conuerti Primo: quia inquit sufficit ad fidem praesentia corporis christi. Secundo: quia ex quo creditum est vele vt quod christus est ibi non debet artari modus vt quod sine substantia panis. Tertio nec hoc reparitur in sacra scriptura: nec sequitur ex ea: nec est deturminatum ab ecclesia. Frater vero Guill. de ocsam in. iiii. in ma teria de eucharistia. q. iii dicit quod panis non conuertitur sed desinit esse vel primo per anihilationem: vel secundo per resolutionem in materiam praeiacentem. vel tertio in corruptio nem per aliud: quelibet illarum viarum voluit saluare illud commune scilicet quod corpus christi esset ibi vere: quia illud negare est plane contra fidem et a principioinstitutionis eucharistie fuit de veritate fidei quod ibi rtaliter corpus christi contineatur. Unde pro prima opinione sic potest argui. Sicut in naturali bus non sunt plura ponenda quam ratio naturalis necessario conuincit: vt pat. ic. Physicorum. quia pluralitas est superflua: ita in credibilibus non sunt plura ponenda quam conuinci possit ex veritate credendorum Sed veritas eucharistie saluari potest sine illa transsubstantiatione: ergo etc. Minor probatur. quia ad veritatem eucharistie requiritur signum et etiam signatum realiter contentum. Sed substantia panis cum suis accidentibus eque possunt esse signa sicut ac cidentia sola: igitur magis representat corpus christi in ratione nutrimenti. Res etiam contenta scilicet verum corpus christi eque potest saluari cum substantia panis sicut cum accidentibus. quia non ma gis repugnat substantie esse simul cum substantia quam cum quantitate illius substantie.

74

¶ Confirmatur. quia semper ponenda sunt pauciora miracula quantum est possibile. sed panem ponendo cum accidentibus suis manere et corpus christi vere esse ibi pauciora ponunt miracula quam non ponendo panem ibi esse. quia tunc non poneretur aliquod accidens ibi efse sine subiecto

75

¶ Secundo non determinatur a sacra scriptura vel ecclesia ille modus credendi qui est difficilior ad intelligendum: et ad quem plura videntur sequi in conuenientia. Sed ponendo ibi esse substantiam panis non est tam difficile ad credendum naturalem rationem sequentibus. et sic fides que data est nobis via veniendi ad salutem esset occasio peruertendi philosophos a fidei veritate: qui negando ibi esse sub stantiam panis pro maiori inconuenienti haberent quam omnes articulos fidei de incarnatione. Et mirum est quod in vno articulo qui non est principalis articulus: nec per scripturam expresse de claratus: debet talis intellectus asseri propter que pateat contemptui omnibus sequentibus naturalem rationem.

76

¶ Tertio hoc idem sic probatur

77

¶ In sacramento veritatis nulla debet esse falsitas. sed illa accantentia signi ficant naturaliter substantias quibus insunt. et si ille non subsistant illa illorum sercatio naturalis est falsa. sed illud est inconueniens: igitur etc

78

¶ Contra positiones predictas sanctus Thomas inliii. dist. xi. arti. i. q.cic. arguit: quod prima est inconueniens: secunda impossibilis: et tertia here tica

79

¶ Primum probatur ex tribus. Primo: quia tollit reueuerentiam debitam christo que non potest sibi exhiberi cum substantia panis propter idolatria

80

¶ Secundo: quia accidentia debent immediate signi ficare corpus christi: quod non facerent si ibi esset substantia panis.

81

¶ Tertio tolleretur verus vsus sacramenti si ibi esset subitantia corporalis panis.

82

¶ Secundo quod secunda sit impossibilis probat: quia corpus christi non posset esse hoc nisi aliquid mutaretur in ipsum. Tertio quod sit heretica patet: quia contra sacratm scripturam Mat. xxvi. Hoc est cquia post meum. non dicit: hic est corpus meum. sed hoc est.

83

¶ Contra secundam opinionem scilicet quod panis resoluatur arguit idem sanctus Tho. vbi supra. q. ii. Non potest resolui substantia panit in materiam. quia aut in materiam nudam. et hoc non est possibile. quia non est danda materia sine forma. aut in materiam informatam: et sic veniret inconueniens quod dictum est quod maneret cum accidentibus vt quod sit positio heretica. aut tertio non maneret: et tunc ex quo est corpus posset percipi motus eius.

84

¶ Contra tertiam opinionem arguit idem quod est heretica. quia contra verbum instituentis hoc sacramentum dicentis: hoc est corpus meum. na si substantia panis annullaretur verius diceretur: hic est corpus meum. ergo etc. Iste tamen rationes secundum Sco. non videntur dictas opiniones efficaciter improbare. Prima non valet videlicet: manente substantia panis esset idolatria cum quis adoraret christum in eucharistia. quia non potest negari quin sit ibi creatura aliqua scilicet species ille. sed non est adorandum sensibile continens: sed christus contentus. et eodem modo tunc diceretur contineri sub pane: et ita non panem adorare sed christum. Et modo vtrumque nunc est verum scilicet hoc est corpus m eum: et hoc est corpus meum. Et similiter nunc accidentia nutriunt: sicut i. Cor. xi. dicitur Unus quidem esurit et alius ebrius est. et tamen non negatur ibi esse cibum spiritualem. Unde praedicte opiniones non sunt tenende. possent tantum aliquo modo saluari. Est ergo rei veritas ab omnibus tenenda quod panis non manet in eucharistia: nec ansiuitatur: nec resoluitur: nec corrumpitur. sed conuerttur in corpus christi. Similiter vinsti eius sanguinem. Et ita tenet ecclesia: vt patet extra de sun ma trini. et fide ca. Firmiter credimus et simpliciter confitemur: vbi dicitur. Iesus sacerdos est et sacrificium: cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub specibus panis et vini veraciter continetur. et statim sequitur: transsubstantiantis panem in corpus et vinum in sangninem potestate diuina. Hec ibi. Si enim ibi esset substantia panis: tunc semel celebrans non posset celebrare secudario: ex quo iam non esset ieiunus. quia dicitur extra de cele. mils. Consuluisti. Excepto die natiuitatis domini nisi causa necessitatis superuenerit sufficit semel in die missam celebrare. Et sic i casu potest sacerdos secundario celebrare: percepta eucharistia in prima missa cum adhuc censeatur ieiunus. Sed si maneret panis in eucharistia qua sumpta non posset secundario celebrare: cum iam non esset ieiunus.

85

¶ Ad primum argumentum dicit sanctus Thomas quod manducatio eucharistie crudelitatem et maximam sonat irreuerentiam si corpus christi ad modum cibi corporalis manducaretur: vt scilicet corpus christi laniaretur et dentibus attereretur. Hoc autem non con¬ tingit in tali eucharistie manducatione. sed manente integro corpore christi species tantum diuiduntur. Ad secundum dicendum quod nihil prodest caro christi corporaliter manducata vt dictum est. Multum autem prodest sacramentaliter manducata. vn Aug. exponens dicit. Caro non prodest quicquam. Sed quomodo illi intellexerunt: sic enim intellexerunt carnem quomodo in cadauere et macello dilaniatur: sicut caro aliorum animalium in frusta diuiditur. qui sic intelligeret carnem christi manducare non prodesset illi quicquan¬

86

¶ Ad tertium dicendum quod motus quantitatiuus non est passio quanti sicut risibile hominis: sed respectus extrinsecus adueniens partium quanti ad partes alte rius quanti.

87

¶ Ad quartum dicendum quod paro est extra partem: prout extra dicit partes corporis. et sic pertinet ad positionem que est differentia quantitatis dicens ordinem partium in toto. sed prout extra partinet ad locum: sic pars non est extra partem. hoc est: extra locum in quo est alia pars. Sed vt dicit Hylarius vbi est pars corporis christi: ibi est totum corpus christi. et sic totum corpus christi est in qualibet parte hostie. quia hostia in qualibet parte fuit panis: ideo in qualibet parte conuertitur in corpus christi: non pars in partem etc.

10 (15)

88

¶ Utrum corpori christi naturali. ter existenti et eidem sacramentaliter existenti insint ei eedem proprietates et partes: Quod non probatur. quia nihil potest esse de christo vbi christus non fuerit nsi aliquid conuertatur in ipsum. sed in eucharistia nihils conucrtitur in proprietates seu in accidentia corporis christi: eo quod sola substantia conuertitur ibi in substantiam corporis christi. igitur non erunt ibi proprictates eius.

89

¶ In contrarium dicit magister in. iiii. dist xi. et Innocen. de officio misse parte tertia: quod tale corpus dedit christus discipulis quale habuit. Respondetur pro quaestione quod christus est in celo modo suo naturali: et in eucharistia modo sacramenali. Primum patet per Aug. et habetur de conse. di. ii ponitur heresis. Donec finiatur seculum sursum est domins. Secunda pars patet in sacramento vbi est christus. vbi licet cum corpore christi sit et sanguis eius et anima et accidentia: tamen corpus christinon continet illa vt partes eius. quia si in triduo mortis sue fuisset eucharistia reseruata sub specie panis: fuisset sub ea verum corpus christi secundum Rich. et alios quod nunc. et tunc ibi non fuisset anima: ex quo corpore remanente in sepulcro anima descendit ad limbum. ergo anima non est pars corporis vt est sub sacramento. Similiter intelligendum est de sanguine qui in morte fuit effusus de corpore: et tamen si tunc fuisset consecra ta eucharistia: fuisset ibi corpus idem sicut nunc. et tunc non fuisset ibi sanguis. ergo non est pars eius. Dicendum igitur quod corpus christi vt est sub sacramento non est caro sola. sed ibi sunt caro: ossa: et nerui et vene et coret aures et oculi et cetera huiusmodi Omnia enim ista corpus christi sub sacramento continet vt partes suas. Quod patet ex forma consecrationis: vbi non dicitur: hac est caro mca sed dicitur hoc est corpus meum. De necessitate autem corporis humani est habere omnes praedictas partes. Si dicas quod dominus dixit Ioan. vi. Caro mea vere est cibus ergo videtur quod sola caro sit corpus christi. Respondet sanctus Tho. quod ibi loquitur dominus de sacramento secundum quod pertinet ad actum refectionis. sed quia refectionti magis conuenit caro quam corpus: ideo in forma consecrationis exprimitur essentia sacramenti et ipsius significatio ad designandum quod in sacramento continetur non solum caro sed totum corpus in quo vere fuit tolerantia passionis. Dicendum igitur ad quaestionem quod omnes partes et proprietates intrinsece corpori christi vt est in naturali existentia in celo insunt sibi vt est subsacramento. quia sicut ibi sic hoc habet omnia organa sensuum.

90

¶ Notandum quod in hoc sacramento aliquid dupliciter continetur. Uno modo ex vi sacramenti. et sic conuersio terminatur ad corpus christi sub speciepanis cum omnibus suis partibus integrantibus et intrinsecis. Alio modo sub hoc sacramento aliquid continetur per concomitantiam: vt praedictum est. et illo modo subspecibus panis sunt anima et sanguis christi et accidentia corporis scilicet qualitas et quantitas. Quia licet solum panis conuertatur in corpus christi: corpus tamen illud non est sine sanguine: anima: qualitate et quantitate

91

¶ Ad argumentum respondet Sco. negando maioreus Dicit enim quod sola diuina virtus per mutationem aliquam que non est per conuersionem facit id quod est alibi habere illam praesentiam. et hoc potest face re ita de sanguine. de anima: et de accidentibus et de parte corporis sicut et de toto corpore.

11 (16)

92

¶ Utrum omnis actio que inest christo naturaliter existenti insit sibi in eucharistia sacramentaliter existenti: Arguitur quod non. quia christus in celo existit secundum modum suum naturalem: et ibi inest sibi aliquorum auditio praesentium et visio aliquorim et sensatio aliorum sensuum. Sed nulla sensatio illorum obiectorum inest sibi hoc sub sacramento. ergo etc. Minor probatur. quia obiectum quod est sibi pre sens in celo non est sibi praesens hoc in sacramento: praesenst in proportionata ad huiusmodi sensationem requisita. nam inter obiectum christo in celo praesens et sub sacramento est obstaculum prohibens multiplicationem coloris et lucis: vt paries vel pyxis in qua seruatur eucharistia.

93

¶ In contrarium arguitur. quia si sic: tunc simul christus esset videns et non videns: au diens et non audiens etc.

94

¶ Secundo sic. Operatio est perfectio potentie operatiue et in ipsa consistit beati tudo ipsius potentie: ipsam etiam consequitur delectatio proportionata perfectioni operationis: vt patet ex. iiii. Eth. ergo si oculi christi vt hoc carent visione quam habent in celo: tunc carent hoc sua propria operatione: carent etiam delectatione consequente illam operationem perfectam. et tunc sequitur quod oculus christi vt hoc sub sacramento esset miser et cum dolore et tristicia. quia quod tollit delectationem est dolorosum et triste: et tunc similiter esset contra appetitum naturalem sensitiuum quod esset sub eucharistia.

95

¶ Respondet Sco¬ tus in. iiii. di. x. quod aliquid dicitur inesse christo vt hoc quod sibi inesset etiam nusquam esset nisi hoc concomitanter. Aut deest aliquid inesse sibi hoc quod primo inest sibi alibi: et ex hoc quod inest sibi alibi inest si bi hoc propter identitatem subiecti et forme. ergo

96

¶ Prima conclusio quod christo vt hoc inest concomitanter omnis operatio que sibi inest vt in celo vel vbicumque esset in naturali existentia. Quod sic probat Scotus quia nullum absolutum desinit esse in aliquo propter nouum respectum eidem extrinsecus adueniem. tem. operatio autem est forma absoluta. ergo si inest alicuitunc non desinit in eo esse propter praesentiam extrinsecam illi de nouo aduenientem.

97

¶ Secundo Omnis intellectio que inest christo ln celo: inest sibi et sub sacramento. Et etiam omnis sensatio que in est sibi in celo aut vbicumque naturaliter existeret: etiam inest sibi sub sacramento. Hoc sic probatur. quia si fuisset hoc sacramentum celebratum tempore christi passionis vel conseruatum post cenam: tunc actus appetitus sensitiui vt dolor idem fuisset christo sub sacramento qui infuit sibi in passione. igitur etiam eadem sensatio inferentium dolorem. Tenet consequetia. quia dolor est effectus sensationis vel obiecti dolorosi sensati. Antecedens probatur. quia mors subse cuta fuisset sub sacramento sicut et in cruce ibi autem sequebatur dolorem immoderatum: igitur et sub sacramento illum fuisset secuta.

98

¶ Secunda comclusio quod sensatio obiecti extrinseci potest christo inesse primo prout est h cilicet sub sacramento. quia nullum sensibile extrin secum potest causare sensationem suam in organo sensitiuo corporis christi vt est subsacramento. Probat sic Scotus. quia organum sensus in corpore christi non est in eucharistia sub isto modo qui requiritur ad hoc vt immutetur ab obiecto: quia oportet quod tale organum habeat modum quatitatiuum scilicet vt sit commesuratiue in loco ad hoc quod possit pati a corpore obiecto. sed ei vt subest in eucharistia non est obiectum sensibile tale approximatum: cum organum non habeat commensurationem ad extrinsecum locum: ita enim est hoc cuicumque corpori praesens vt agenti acsi non esset praesens. quia sic est hoc ac si nusquam esset quantum ad rationemspatiendi a corpore. Omne enim corpus requirit passum sibi approximatum localiter. Sic autem non est hc. sed sic solum species sacramentalis est hoc isto modo. Et notanter dicitur ab extrinseco. quia quo ad intrinsecam dimensionem habet partes suas ordinatas sicut in celo secundum longum et latum. Gratia exempli. Si existens in celo manum suam poneret supra frontem sentiret. sic in hoc etiam sacramento.

99

¶ Tertia conclusio quod intellectio vel volitio intellectiua potest inesse christo primo vt est sub sacramento. Quod sic probat Scotus: quia anima christi nunc beata intelligit sicut angelus quo ad hoc scilicet quod non dependet a sensationibus nec sensibilibus intelligendo. igitur sicut angelus alicuiexistens praesens posset intuitiue intelligere obiectum sibi proportio naliter praesens: ita anima christi vt hoc in sacramento: vt sicut angelus. posset intuitiue videre angelum hoc sibi presentem et etiam animam sacerdotis. hec autem intuitio inest anime christi primo vt hoc: quia causatur in ea hoc ex praesentia obiecti: et non inest primo anime christi vt in celo: sed concomitanter. Ex quibus infertur quod christus propter suum esse in eucharistia non tantum non priuatur aliqua operatione quam habet vt in celo. sed vt in eucharistia est habet aliquam operationem quam per consequens concomitanter habet in celo vt intellectionem et volitionem cuiuscunque obiecti cuius angelus haberet hoc oens. ergo non est ad imperfectionem suam quod sit in eucharistia.

100

¶ Ad argumentum dicit Scotus quod omnis sensatio cuiuscunque obiecti que inest sensui christi in celo: inest eidem sensui vt est sub sacramen to: vt patuit ex prima conclusione et subscquentibus.

12 (17)

101

¶ Utrum corpori christi vt est in sacramento possit innesse motus corporalis: Arguitur quod sic. quia motis nobis moucntur omnia que in nobis sunt: vt patet. ii. Top. c. igitur mota hostia mouetur etiam corpus christi in hostia. sed ille mots est corporalis: quia ab vno vbi ad aliud. igitur.

102

¶ In contrarium dicit Philosophus. ii Physicorum quod omne quod mouetur est in loco. ergo cum corpus christi sub hostia non sit vt in loco: sequitur quod non moieatur. Respondet Scotus vbi supra per conclusiones.

103

¶ Prima est. Corpus christi vt est in eucharistia non potest primo moucri motu proprie dicto: et hoc a virtute creata extrinseca corpori. Uocat autem motum proprie dictuqui est ad subiectiuam qualitatem: quantitatem: vel vbi. Et probat sic. quia nulla virtus creata agit circa corpus extrinsecum nisi sibi sit proportionaliter approximatum secundum locum. sed corpus christi est hoc non vt in loco: et per consequens non approximatum secundum locum: imo tantum illa species sub qua et tunc ax prox iar agenti etc

104

¶ Secunda conclusio quod potest a deo moucri mo: u proprie dicto. probatur: quia omnem dispositionem necessariam ad recipiendum calorcem habet corpus christi vt hoc quam habet vt in celo. igitur vt hoc sibi non repugnat recipere calorem. et per consequens cum virtus diuina possit omnem formam imprimere passo cuius passum est receptiuum: sequitur quod deus hoc possit corpus suum tramsmutare ad calorem.

105

¶ Tertia conc lusio Corpus christi vt sub sacramento potesiad motum hostie primo moueri motu communiter sumpto probatur. quia post consecrationem vbicumque est hostia ibi vere est corpus christi: et talis inest corpori christi primo vt hoc. quia nullo motu corpus christi vt in celo cest habet istam mutationem.

106

¶ Quarta conclusio quod illo motu quo mouetur ad motum host ie non mouetur a sacerdote mouente hostiam. sed a deo immediate: aut forte etiam ab anima christi. Probatur. quia tale mouens hostiam non attingit corpus christi actiue: nec potest sibi applicari tale quale requiritur ad actionem agentis corporci. idceo sacerdos no mouet corpus christi de per se: nec etiam peraccidens: quia corpus christi non est speciebus praesens vt actus potentie: nec est speciebus coniunctum ex ali¬ qua necessitate naturali: sicut graue est praesens illtir cui innititur: sed ipsis speciebus a sacerdote motis solum corpus christi presens est voluntate: non sic sedens in naui mota naui moueretur. sed sicut Scotus declarat per tale exemplum. Sicut si angelus voluntarie se faceret praesentem lapidi quod si moueo lapidem non propterea moueo angelum: quia nec est mobilis a virtute mea: nec per accidens: eo quod nec est forma nec pars alicuius mobilis a me. Si ergo angelus lapidi a me moto esset praesens: hoc non esset per motum meum sed per actionem propriam: quia facit se presentem ibi Sic corpus christi voluntate facit se praesentem hostie.

107

¶ Quinta conclusio quod christi corpus potest moueri concomitanter omni motu ad formam absolutam quo mouetur primo vt in celo et ab eodem agente vt ibi.

108

¶ Ad argumentum patet responsio ex supradictis praeserlim in tertia conclusione etc.

13 (18)

109

¶ Utrum corpus christi sub sacramento immediate possit tangi: Arguitur quod sic. qua magis tangunt se illa que similis sunt secundum se totaquam illa quorum vltima tantum sunt simls. Sed species panis et corpus christi similis sunt secundum se tota: quia corpus christi realiter continctur sub specie. ergo corpus christi et species magis tangunt se quam due soliditates quarum vltima sunt tantum simul.

110

¶ Contra arguitur. Si corpus christi inquantum est sub sacramento posset tangi: maxime posset tangi ab ipsoment christo. sed ibi christus cum manu non potuisset tangere caput suum vel aliam partem corporis: quia nullum potest ibi habere motum localem. ergo nullo modo potest ibi tangi. Respondetur secundum Richar. in. iiii. di iiii. ar. i iii. q. ii. Quod corpus christi sub sacramento contentum non potest tangi immediate. substantia enim corporea intellecta praeter dimensiones quamuis intelligatur vt extensibilis: tamen intelligitur vt non extensa. vnde in non extendi assimilatur substantie spirituali create. In extensibilitate autem differt. quia substantia spiritualis extensibilis non est. Cum ergo in corpore christi sub sacramento non sunt dimen sio nes nisi per concomitantiam: ergo non potest tangi. sicut substantia spiritualis creata praesens est in loco: nec tamen a loco tangitur: nec aliquis homo quantumcunque penetret locum potest essentiam eius tangere: Sic corpus christi vt est sub specie est praesens: nec tamen ab ea tangitur: et multo minus ab aliis.

111

¶ Ad argumentum dicendum quod maior non est vera nlsi de illis que similis sunt secundum corporalis essentie modum quantum ad vtrumque extremum. sic autem non est in proposito.

112

¶ Sed diceres Utrum christus prius potuit esse sub sacramento quam nasci de virgine: Respondetur secundum Guiller. in. iiii. di. iiii. quod sic quia existentia que est indifferens ad duos modos idco sicut potest haberi sub vno modo sic sub alio eque primo. sed corpus christi est indifferens ad esse naturaliter et ad esse in sacramento. ergo sicut modo prius habet esse naturale quam sacramentale: sic potuit esse econuerso. Sed vt idem dicit quod si christus prlus fussset in sacramento in veteri lege tunc christus in virgine incarnari non potuisset: quia iam fuisset vnio.

113

¶ Sed diceres An deus posset facere vnum corpus vbique esse: Dicit Franciscus de maro. dicta dist. quod sic. ex quo est indeterminatum ad plura loca eiusdem rationis est ad omnia. Unde et Richar. dist. praedicta dicit quod deus posset eandem substantiam panis simul conuertere in plura corpora. sicut qualibet parecorporis christi est tota sub qualibet parte hostie. quod verum non esset nisi quelibet pars eadem substantie panis conuerteretur in quamlibet partem corporis christi

14 (19)

114

¶ Utrum corpus christi sub sacrrenamento possit videri visione intellectuali. Arguitur quod non. quia visio intellectualis non est supra ratione: sed existentia corporis christi sub sacramento est supra rationem ergo ibi non potest intellectualiter videri

115

¶ Contra arguitur Omnis enim intellectualis cognitio est intellectualis visio. Sed corpus christi esse sub sacramento cognoscitur: aliter enim hoc non possemus significare. quia quod non possumus intelligere non possumus significare: ergo corpus christ sub sacramento intellectualiter videtur. Respondetur quod de ista quaestione diuersimode loquuntur doctores. Rich. dicit in. iiii. di. x. similiter sanctus Tho. quod corpus christi sub sacramento a nullo intellectu nisi diuino videri pont per naturam. quia ad hoc quod videri possit per naturam ab intellectum creato requiritur quod possit naturaliter fieri prosens intellectui per essentiam vel per specieum intellectui ipsum immediate representantem. Scotus vero dicit eadem dist. quod pernaturam omni intellectui non alligato sensibus in intelligendo siue angeli siue anime separate est visibile corpus christi sub sacrto.

116

¶ Ad argumentum ante oppo situm dicit Rich. quod procedit de visione intellectu ali et lumine naturali

117

¶ Ad oppositum dicendum quod ma ior est falsa. quia cognitlo enigmatica quae est per fidem non est intellectualis.

118

¶ Sed diceres. an corpus christi prout est sub sacramento possit videri aliquo modo oculo corporali: Respondent Rich. et Scotus in dist. x. li. quar ti: quod non potest videri nec per naturam nec per gloriam: nec per miraculum oculo corporali. sicut nec existentia substantie spiritualis in loco ad cuius instar corpus christi est sub sacramento inquantum est ibi praesens et per se ratione substantie. et quantitas non est ibi nisi per concomitantiam Unde secundum Rich. vbi supra Si aliquando apparet ibi species paruuli vel frustum carnis non est. corpus christi. Maiores enim sunt dimensiones corporis christi quam ille quae ibi apparent. Etsi ibi vere appareret corpus christi non appareret vt sub sacramento est. Et illa apparentia paruuli quae aliquando ibi visa est vel describitur in imaginatione videntis vel in sensu communi ipsius. Uel etiamsi est realiter extra non est credendum quod ille dimensiones fundentur in dimensionibus speciei panis: licet tunc sic appareant. Unde species sacramenti sub qua continetur corpus christi latet sub illa figura que ibi apparet nulla immutatione facta citca ipsam: sed circumfunditur tantum illa species quibusdam accidentibus carnis vel paruuli quae non sunt proprie lineamenta seu accidentia corporis christi sed que qa te sctntio.

15 (20)

119

¶ Utrum corpus christi sit tcotum sub qualibet parte hostie: Arguitur quod non quia parces corporis christi distincte sunt et ordinate. Sed si omnes essent simlis sub qualibet parte hostie essent inordinate et confuse. ergo corpus christi non est sub qualibet parte etc. Preterea intentio consecrantis non fertur ad quanm libet partem hostie sed ad totam simul. sed intentio consecrantis requiritur ad hoc vt ibi sit corpus christi. ergo virtute consecrationis quamuis sit totum sub hostia: non tamen sub qualibet parte

120

¶ Item quamuis imago reluceat in qualibet parte speculi in acti: noni tame est tota in qualibet parte speculi integri. ergo a simili: quamuis corpus christi sit totum in qualibet parte hostie fracte: non tamen in qualibet parte integre.

121

¶ In contrarium dicit Innocens. libro de officio misse. Reor salua fidei ma iestate quod vbi panis est consecratus sub tota specietotum corpus existit. Sic enim miraculose totum corpus singulis partibus continetur. Et infra. Quoniam in quotcumque partes species diuidatur: sub singulis partibus totus est christus. Respondet Rich. vbi supra di. x. ar. vi. q. i. Quod totum corpus christi est sub qualibet parte hostie. si enim pars et non totum esset sub parte: sequeretur quod corpus christi commensuraretur hostie. Contentum enim cuius vna pars est sub vna parte continentis et alie partes sub aliis partibus commensuratur continenti. Corpus autem christi speciei non commensuratur: vt patuit supra. Nec ex dictis sequitur corpus christi in sacramento contineri ab infinitis. quia quamuis continuum sit diuisibile in partes sine fine: tamen cum sunt in continuo non habent actualem distinctionem inter se: nec sunt actuplura sed vnum. vnde non dicimus animam esse in infinitis in actu quamuis sit tota in qualibet parte corporis.

122

¶ Ad primum argumentum dicendum quod partes corporis christi habent esse distinctum et ordinatum in suo toto: sed non per comparationem ad speciem comtinentem. ergo non sequitur quod partes sint inordina te et confuse.

123

¶ Ad secundum dicendum quod cum intentio consecrantis fertur ad panem: et quelibet pars panis sit panis: implicite saltem fertur ad quanlibet partem panis.

124

¶ Ad tertium dicendum quod illud quod videtur in mpeculo non est imago sed ipsa res. vnde homo respiciens in speculo seipsum videt per lineam reflexam. et quia ab vna superficie continua fit continua reflexio: ideo in speculo integro non videt nisi vnum. Cum autem speculum fractum est quia superficies discontinuata est: fiunt distincte reflexiones: et ideo vna res vdetur plures res. Non est ergo intelligendum quod species quae reflectebatur a superficie continua per fractionem speculi distinguatur in duas: sed a qualibet parte speculi fracti fit reflexio noua. Si autem corpus christi non esset sub qualibet parte host ie ante fractionem: post fractionem non posset esse sub qualibet parte virtute fractionis illius.

125

¶ Sed di. An corpus christisit sub qualibet parte indluisibili ipsius hostie. Respondet idem Richar. vbi supra. q. ii quod non. Sicut secundum philosophum. iiii. Physicis. instans non est tempus nec parstemporis Et. vi. Physicis. punctus non est linea nec pars linee Sic dico quod nec linea est superficies nec pars superficici: nec superficies corpus nec pars corporis. Cum ergo corpus christi sub sacramento non sit nisi sub ipsa specioet partibus eius: non debet concedi quod sit in aliquo puncto: nec in superficie: nec in aliqua linea ipsius hostie accipiendo punctum proprie secundum quod est longitudo sine quacumquae latitudine: et superficiem secundum quod est latitudo sine qui cumque spissitudine. Concedendum tamen est corpus christiesse sub superficie ipsius hostie inquantum continetur sub ila superficie. Sed non est idem esse in superficie et subsuperficie contineri: nisi vocetur esse in superficie esse infra ambitum superficiei continentis. sicut dicimus quod spheraignis est in sphera lune quia continetur ab ea.

16 (21)

126

Eucharistia quarto quantum ad accidentia existentia in corpore et sanguine christi post consecrationem super quibus fundantur: ideo queritur

127

¶ Utrum in eucharistia species panis et vini sint sine subiecto: Arguitur quod non. quia sicut substantie proprium est esse per se: ita accidentis est proprium inesse. Sed substantia non potest esse in alio vt accidens. ergo nec accantens esse per se vt substantia. Confirmatur sic. quia per miraculum non potest scparari a diffinitione diffinitum vel a partibus diffinitionis Unde non potest fieri quod aliquid sit homo et non sit animal rationale. Sed accmens habet diffiniri per subiectum. ergo non potest esse per miraculum sine subiecto.

128

¶ In contrarium dicit Innocen. de officio miss¶

129

¶ Unde consecrationem accmens est in subiecto: quoniam existit in alio. sed post consecrationem accmens est sine subiecto: quoniam existit per se. transit enim substantia: sed remanent accidentia. Respondetur quod in hoc omnes theologi moderni concordant quod in eucharistia accidentia sunt sine subiecto: vt dicit magister in littera li. iiii. di. xii. In hoc sacramento species panis et vini sunt sine subiecto. Discordant autem in modo ibi essendi accidentia. Nam dicit Rich. vbi supra di. xii. quod quantitas in sacramento altaris existit per se supernaturaliter non virtute substantie create quae in ea sit: sed tantum virtute diuina. alia accidentia albedo etc. in quantitate. Et in praecedenti qua dicit: Potentior est diuina virtus in separando accmntens a substantia quam nostr intellectus. sed nostr intellectus potest intelligere quantitatem sine substantia ergo diu. na virtus potest accmnens separare a substantia. sicut tempore passionis christi lumen solis fuit separatum a sole quod est propria passio eius. ergo etc. Sanctus Tho. autem in dicta di. ar. i. q. i. dicit quod in separatione accidentis deus dat sibi nouum esse. Sed hoc dicere non videtur valere: ex quo enim erat ante separationem extra causam suam vere habebat esse et non solum subiecti sed inesse quod est proprium accidentis. Et Henricus de Gand. quodlis. liii. dicit quod accident i vt possit per se esse datur noua virtus quam prius non habuit dum erat in subiecto Sed hoc nihil est. quia illa virtus per essentiam non est diuina: certum est. oportet igitur dare vnum horum trium Aut quod sit substantia autm accidens: autem neutrum. Non est substantia: quia tunc non esset formaliter in accidente. nec est accmens: quia tunc oporteret quaerere etiam aliam virtutem vt posset per se esse. Nec tertium potest dici vt sit neutrum: quia omne quod est. aut est substantia: autem accmens quia summus philosophorum Aristoteles transcendens cacumina montium: quicquid in orbe fuit in duo diuisit scilicet substantiam et accidens. Ideo secundum Sco. ex his tribus conclusionibus patebit veritas huius quaestionis. Prima quod accmens sub ratione accident is non potest esse sine sub lecto. Ista patet ex quid nominis. Debet tantum intelligi vniformiter: vt si accmens habet subiectum habitudine: habitudine. si actu: actu. Secunda conclusico quod deus potest facere quodcunque accidens absolutum sine subiecto. patet: quia ex quo est absolutum absoluitur primo a termino quem non aspicit et etiam a subiecto quod includitur essentialiter. Ex quo sequitur quod deus potest facere colorem sine quantitate: et ille color casu possto esset visibilis et inuisibilis: esset visibilis potentia remota: inuisibilis propinqua. Tertia conclusio quod non potest fieri accidens respectiuum sine subiecto. quia respectus est habitudo inter duo: vnius vt termi: alterius vt subiecti. et ita tollere respectum ad quem respectus est: est tollere respectum: ita tollere subit ctum cuius est respectus est destruere respectum non quia accidens: sed quia respectus est respectus. Accidentia enim panis manent in eucharistia vtque ad sensum et non cfficiunt corpus christi: quia illud non est quantum hac quantitate: sed multo maius nec figuratum hac figura: sed figuratione corporis humani. nec coloratum hoc colore: sed colore conuenienti corpori humano. nec afficiunt substantiam panis: quia illa non manet. nec afficiunt aerem: quia aer non est capax istorum accidentium: cum ista sint proprie accidn tia corporis mixti et repugnantia elemento. sunt igitur sine subiecto.

130

¶ Ad primum argumentum dicendum quod alio modo est per se substantia quia positiue. alio modo accmens quia negatiue: ideo non concludit.

131

¶ Ad secundum respondets. Bonauen. quod diffinitum nd potest separaria diffinitione: et quod nomina in diffinitione posita similiter et verba dicunt interdum aptitudinem: non semper actum Et ideo dicendum quod accidens quamuis non sit in subiecto: non tamen separatur a sua diffinitione imo ei conuenit: quia aptum est esse in subiecto.

17 (22)

132

¶ Utrum congruat quod in eucharistia species sint sine subiecto: erguitur quod non. quia opere miraculi non debet fieri praeiudicium nature rei. Sed cum res ponitur in loco qui sue nature non conuenit: quamuis sit nobilior: tamen fit ei praeiudicium. vt si vermis poneretur in celo vel pes in scapulis. ergo similiter quando datur ei proprietas que nature sue non conuenit. Sed esse sine subiecto est proprietas nullo modo conueniens nature accidentis. ergo non congruit hoc per miraculum sibi dari. Respondet sanctus Bonauen. in. iiii. dist. xii. ar. i. i. ii. quod congruit ibi accidentia remanere: sicut dicit Hugo in solacium sensus et in fidei meritum. dum enim velatur verum corpus carnis et fides magis me¬ retur credendo quod non videt et sensus libenti us recipit. Congruum autem est quod sola remancant sine subiecto propter efficaciorem significationem. quia efficacius ducunt in sigatum cum non habeatur ibi stabil. ens per naturam propter conuenientem cibationem. Quia enim iste cibus est spiritualis: ideo oportet animam subleuari a carnalitate sensus per fidem: et a carnali delectatione per charitatem. et idem non debet ibi remanere panis materialis propter fidei promotionem. dum enim subleuatur intellectus ac inteiligendum quod est supra naturam scilicet accidentia esse sine subiecto fit habilior ad credendum quod est supra seipsum quod totus christus sit in tamparua hostia.

133

¶ Quarta ratio propter diuinorum operum perfectionem que debet in hoc sacramento repariri cum sit perfectissimum. Et attenditur duplex perfectio in hoc sa cramento. Prima est in hoc quod accidentia accipiunt modum nobilissimum essendi scilicet esse per se. et in hoc quod substantia illa que suberat cum esset materialis et corruptibilis transsubstantiatur in corpus spirituale et incorruptibile et in corpus diuinitati coniunctum et gloriosum.

134

¶ Ad argumentum illud quod non debet fieri praeiudicium nature rei Dicendum quod duplex est ordo rerum. vnus scilicet vniuersalis Alius particularis qui debetur isti rei vel illi. Dico igi tur quod per miraculum non debet fieri aliquod praeiudicium ordini vniuersali. etsi pes esset in capite esset in praeiudicium toti corpori. similiter nec quod sit in praeiudicium totius vniuersi. sed licet alicuius rei natura melioretur quam nature sue competat: dummodo fiat ordinatio conueniens secundum ordinem vniuersi: conuenienter fit. et sic est in proposito. quia hoc ordinatur ad homi nis vtilitatem. Uel dicendum quod competit nature vniuscuiusque rei obedire creatori.

18 (23)

135

¶ Utrum species panis possit frangis: Arguitur quod non. quia vbi est fractio ibi est diui sio. sed dimensiones separate a materia non possunt diuidi secundum Philosophum. iiii. physicorum de vacuoSi in vacuo secundum quod accipitur pro dimensionibus separatis poneretur cubitus oporteret plures dimensiones simul esse: eo quod vanum non posset cedere. ergo cum in specie panis post consecrationem sint dimensiones separate: non possunt frangi.

136

¶ Item secundum Boetium li scilicet de trini. Forma que est si ne materia non potest esse subiectum. sed fractio est quoddam accidens. ergo non potest esse in specie panis: cum sit forma sine materia.

137

¶ In contrarium dicit Magite in. iiii. dist. xii. quod etiam probat experientia. Respondetur quod omnes pro maiori parte concedunt theologi quod species panis possit frangi. licet quidam vt dicit Rich. vbi supra. ar. ii q. i. dixerint quod non frangatur sed phantastice: quod non est verum. sed de modo discordant quo id fieri possit. Sanctus Tho. et Richar. dant causam di. Species panis potest frangi. Cuius ratie est quia frangibilitas est in pane ratione alicuius qualitatis fundate in quantitate: vel ratione quantitatis vel alicuius qualitatis simul. Cum post consecrationem remaneat panis: quantitas: et omns qualitates fundate in substantia panis quantitate mediante. sequitur quod remanet in specie panis frangibilitas. nec debet poni illa fractio in corpore christi. tamen representat illius flagellationem et perforationem in passione. Scotus vero dist. praefata dicit quod ratio corruptionis accidentium est passum et proportionatum et statutum dei. Ad hoc est vt tandiu sit ibi eucharistia quamdiu sunt accidentia quae afficerent substantiam panis: alias non. Nec est quaerendumm hic nouum miratulum sed antiquum.

138

¶ Ad primum in oppositum dicendum quod philosophus ibi loquitur de dimensionibus separatis non tantum a mate ria sed etiam a qualitatibus naturalibus et sensibi libus. Sic autem non sunt separate dimensiones spiciei panis. remanent enim in eis naturales qualitates et sensibiles.

139

¶ Ad secundm dicendum quod Boetius ibi loquitur de forma que per suam naturam est sine materia. Quantitas aut panis in hoc sacramen to non est sine materia per naturam sed super naturam. Unde sicut species sacram entales retinent quod habebant prius ex virtute diuina: sic et agere. ideo possunt exteriora corpora et sensum immutare. non possunt tamen alia in sacramentum conuertere. quod non fit sine verbo. Unde aqua modica posita in sacramento calicis: licet secundum aliquos conuertatur in vinum: et hoc virtute specierum illarum: non tamen sinvinum quod sit vinum secundum speciem: sed est vinum secundum materiam tantum. sicut caro secundum speciem conuertitur in carnem secundum materiam. Uel dicendum quod ibi forma substantialis aque non soluitur sed altera tur. quia mutatur color et sapor: et odor et sensus percipit proprietates vini. et ideo quantum ad sensum con uertitur in vinum: nunquam tamen in sacramentum. vt dicit sanctus Bonaue. dist. xii. Rich. vero ibidem arti. iiii. q. i. dicit: quod species vini conuersi in sanguinem si alius apponatur liquor: aut est vinum aut est liquor alius. S i vinum: autem apponitur in maiori quantitate aut equali aut minori. sed siue sic siue sic apponatur nunquam vere permiscetur. quia ea que sunt eiusdem speciei non possunt in seinuicem agere et pati actione et passione que requirun tur ad hoc vt ex pluribus constituatur vnum verum mixtum. ideo semper manet sanguis christi non sub speciebus vini superadditi: sed sub speciebus vini transsubstantiati. Tamen tantum possit superaddi de vino quod non remaneret sanguis christi subpriori specie. quia quamuis non corruperetur nec ex illomixtum constitueretur tamen diuideretur in partes ita paruas quod in neutra saluaretur ratio sacramenti. Si autem addatur alius liquor: aut additur in tali quantitate quod virtus eius plene domi netur speciei vini autem econuerso

140

¶ Primo si liquor additus conuerteret speciem vsni in suam naturam: tunc non esset ibi sangnis: Secundo si species vini conuerteret liquorem additum in vini naturam: non tantun in accidentia: ita quod non esset sanguis christi sub accidentibus vini generati. rema net tamen sub specie vini prioris. Tertio si ex liquore addito et specie vini constitueretur aliqua natura tertia: et sub tali specie non esset sanguis christi. Hoc tamen sciendum est quod sanguini christi sub sacramen to nihil permisceri potest: ex quo sanguis est in venis quo additus liquor attingere non potest. tamen si corrumpitur species vini totaliter tunc ibi de sinit esse sanguis

19 (24)

141

¶ Utrum species predicte habeant vim nutriendi. Arguitur quod non. quia omne quod nutrit conuertitur in nutritum: sed accidentia comuerti non possunt in substantiam: ergo non nutriumt ed Confirmatur. quia omne quod nutrit soluit ieinnium. sed sumptio specierum non soluit ieiunium: alias nunquam esset licitum sacerdoti duas missas celebrare in die. ergo ille species non nutriunt.

142

¶ In oppositum dicit glosa super illud. i. Cor. xi. Alius quidem ebriusi est. Alii inebriabuntur ex vsu illarum specierum sed talia nutriunt. ergo etc. Respondetur quod omnes doctores hoc quod nutriunt vere concedunt. Sed modum huius diuer. simode assignant pro eo quod species sacramentales possunt conuerti in cineres vel vrmes et huiusmo di: et per eandem rationem possunt conuerti in corpus humanum. Causam cuius assignat Innocem tertius de officio misse. parte. iii. dicens. quod substantia panis redit. quia iam non species conuenientes pani conuexsa: et ex substantia panis generatur tale animal.

143

¶ Contra eum sic arguitur. Aut hoc fit quando aliud generatur ex substantia panis: tunc primo panis est: et tunc est panis et non panis et sine causa aut ante: et tunc adhuc erant conuenientia accidentia ad afficiendum substantiam panis. igitur simul erat substantia panis et corpus christi. Aliter dicit sanctus Tho. in. iiii. dist. xii. arti. ii quod materia redit: non quidem materia annihilata quia hoc est impossibile. nec secundo materia panis conuersa in corporis christi materiam. quia sic non posset redire nisi materia corporis christi conuerteretur in materiam panis: igitur tertio deus nouam materiam creat.

144

¶ Contra istam opinionem arguitur. Aut redit illa materia in instanti que generatur noua forma aut ante. Si ante. tunc simul sunt corpus christi et illa materia quod non apparet. Si redit in instanti generationis frustra est. quia agens naturale non generat secundum eum nisi de materia quanta. Ideo aliter dicit sanctus Tho. vbi supra et Egidius de rhoma quod dimensiones separate habent vim quantitatis interminate quae est in materia antequam formam recipiat: et ex his fit copositum ex materia et forma vel quasi forma. Sed Scotus his et aliis modis reprobatis respondet quod redit substantia compositacui talia accidentia conueniunt quam etiam afficiut: et hoc in instanti corruptionis et immediate a deo. Prima pars sententie probatur. quia deus statuit illas species manere sine subiecto tantum in eucharistia. ergo statuit quod non stante eucharistia non sint anccidentia sine subiecto: et per consequens in instanti illius corruptionis fit aliqua substantia. Secunda pars probatur. quia si rediit aliqua substanti non est alia quam illa quem potest illis accidentipus affici: quia alia substantia non esset eorum capax

145

¶ Tertia scilicet quod non redit nisi immediate a deo: patet. quia nullum aliud agens hoc agere posset. Hec Scotus.

146

¶ Ad primum argumentum dicendum quod ex accidentibus sine nouo mira culo non possumus nutriri: sed ex illa substantia composita que redit: vt patuit.

147

¶ Ad secundum dicendum loquendo de ieiunio pro cuius absolutionem abstli ere debet sacerdos a celebrando: maior non est vera iisi de nutrimento cuius existentia naturalis est.

20 (25)

148

Eucharistia quin to quantum ad eius sumptionem: quis senetur sumere: Respondetur quod Primo quilibet sacerdos cum celebrat: vt patet de couse. di. ii. c. Relatum. quia sacramentum in sumptione complementum sue significationis accipit: ideo sacerdos qui tantum sub vna specie sumit per anuum est suspet sus a celebrando. de conse. di. c. Comperimus. Et ideo si sacerdos deficeret in missa alius deberet suprplere pro eo qui sit ieiunus si iam hostiam consecrauerat: vt patet. vii. q. i. nihil. Si vero dubitatur an compleuerit consecrationem hostie: tunc secundum Innoc. extra de sacra. non iteran. c. phlostptur. incipiendum est ibi addem do dominus noster Iesus christus pridie quam pateretur etc. quia non dicitur iteratum quod nescitur factu: extra de plosro non bap. c. apostolicam. Si autem certum est quod non inceperat verba consecrationis: tunc non est necesse supplere. si tamen quis vellet supplere posset: sed non deberet reincipere si iam super hostiam fecerat: sed inde prosequendum esset vbi defecit alius: alias incipiendum est a capite.

149

¶ Secundo eucharistiam tenes quilibet christianus sumere cum ad annos discretionis venerit. extra de pe. et re. c. Omnis. nisi ex rationabili causa de consilio proprii sacerdotio ad tem pus duxerit abstinendum.

150

¶ Tertio tenetur quilibet in articulo mortis sumere leucharistiam: propterea appellatur viaticum. Unde credo quod peccet mortaliter qui in tali articulo contemnit sumere

151

¶ Quarto ratione statuti: sicut in religione vel in aliquae socictate statuitur vt semel vel bis in mense omnes communicent.

152

¶ Quinto ratione officii sicut sacerdos qui tenetur celebrare saltem in magnis festinitatibus. Uide ifra titulo Missa etc.

21 (26)

153

¶ Utrum tantum sint duo modi mandum candi sacramentum eucharistie: Arguitur quod non. quia videtur quod tantum sit vnus modus. Ubi enim vnum propter alterum ibi vnum tantum. ergo si sacramentalis est propter spiritualem vel ad spiritualem sicut signum ad signatum. ergo vna tantum mandum catio.

154

¶ Item quod sint plures probatur: quia vsus et sumptio huius sacramenti dicitur eius manducatio. sed in hoc sacramento sunt tria scilicet illud quod sacramentum est tantum vt pens. et illud quod est res et sacramentum: vt est corpus et sanguis christi realiter. Et illud quod est res tantum scilicet corpus christi mysticum. igitur etiam debent este: tres modi manducationis.

155

¶ In contrarium dicit Magister in. iiii. dist. ix. quod duo sunt modi manducandi scilicet sacramentalis et spiritualis. quod ostenditur auctorita. te Ioan. vi. Qui manducat me veriuet propter me. Hic est modus spiritualis. Et. i. Cor. xi. Qui manducat in digne iudicium sibi manducat. Hicit tangitur manduca tio sacramentalis. Respondetur secundum sanctum Bona. dise ix. li. iiii. quod distinctio modorum manducandi potest sumi ex duobus. Primo penes duplicem rem huius sacramenti: quarum vna potest recipi sine alia. Et sicut duplex baptismus est scilicet flumis et flamins a duplici re: sic etiam duplex modus manducandi. Et de isto modo manducandi Magister ponit duos modos scilicet sacramentalem et spiritualem.

156

¶ Secundo sumitur penes diuersam dispositionem manducantium. et sic quattuor sunt modi manducandi sacramentum eucharistie. Primo sumit quis sacramentum et non sacramentaliter. vt cum recipit hostiam consecratam sed non recipit illam vt consecra tam sed vt alium panem omnino non discernens ab aliis cibis. De quibus apostolus scili. Cor. xi. Iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus domini id est non discernens ab aliis cibis. Potest autem hoc fieri ex defectu fidei vt daret pagano sacramentum. Uel potest fieri ex contemptum et ignorantia crassa vel affectata. vt si quis non haberet intentionem sumendi eucharistiam: sed solum se reficiendi. et aliquis offerret sibi panem comsecratum ipso ignorante. tunc talis sumeret sacramentum sed non sacramentaliter.

157

¶ Secudo quis sumit sacramentum et vt sacramentum scilicet qui credit illud sacramentum quod ibi sit corpus christi verum. et intendit etiam recipere et recipit sicut solet in ecclesia dispensari: talis recipit sacramentum et sacramentaliter. Unde dicit sanctus Bona uentu. vbi supra arti. i. q. iii. Ad hoc quod aliquis manducet sacramentum manducando species duo exigurtur scilicet Ebi existentia et eius ad cibatum naturalis conuenienti a¬

158

¶ Primum exigitur: quia si non praecessit confectio non sequitur manducatio. Secundum exigitur: quia cibus iste solis hoc minibus est concessus. Unde sicut ho solus suscipit sacra. mentum baptismi: ita solus homo suscipit sacramentum cucharistie. Ad hoc autem vt quis manducet vt sacrame tum necessaria est intentio et intentionis regulatio. Prmum necessarium est ad huiusmodi manducationem vt intendant sacramentum sumere. Secundum necessarium est vt intentio dirigatur vel secundum qua est in ipso vel in altero ita quod credat aliquid spirituale latere in sacramento vel saltem intendat sumere quod alios credere estimat quamuis non credat. Unde si hereticus intendit accipere quod estimat ecclesiam credere ibi corpus christi sacramentaliter sumit quamuis sua fide non attigat: tamen fide aliorum etc. Tertio aliquis accipit eucharistiam et sacramentaliter et spiritualiter: vt fidelis bonus sine mortali peccato existens rcipit sacramentaliter: quia vt sacramentum. Et re cipit spiritualiter: quia fructum sacramenti consequitur quia pergratiam christo incorporatur. De tali dicit Augustinus in christi persona. Cibus sum grandium cresce et manducabis menon me mutabs in te sed tu mutaberis in me. Hoc enim interest inter cibum corporalem et spiritualem. quia cibus corporalis cnueritur in cihatim sed sprialis cuertit ciha¬ tum in se.

159

¶ Quarto recipit quis sacramentum spiritualiter et non sacramentaliter: vt quando quis est in charitate et deuote afficitur in missa vel alias ad hoc sacramentum: sed propter reuerentiam vel infirmitatem abstinet a sumptione elus. vel quia non potest habere ministrum qui illi porrigat: vt quia est in carcere detentus vel vomitu pruentus. Sicut Hugo de sancto Uictur. qui cum in extremis constitutus corpus peteret domini: videntes fratres eum frequenter vomere et timentes ne sacramentum eiiceret. sed neipsum contristarent: hostiam non consecratam attulerunt: quam cognoscens per spiritum: ait illis. Parcat vobis altissimus: quid voluistis facere mecum. Qui confusi protinus verum corpus obtulerunt. quod videns genuflexo vt potuit adorauit. Tandem subdidit Iam non possum fratres mei sacramentum sumere sacramentaliter: obstrictus sum: vadat filius ad patrenet spiritus ad deum qui fecit illum. Et mox sacramentum disparuit: et venerabilis Hugo in domino requieuit. De spirituali manducatione dicit sanctus Bonauen. vbi supra. q. ii quod manducatio proprie in corporalibus iuenitur: et ab illis ad spiritualia est translata.

160

¶ Notandum ergo quod licet multiplex actus sit in manducatione corporali: iste tamen duplex est qui est de integrita te masticatio scilicet incorporatio. Si ergo ratio mandu cationis congrue transfertur ad spiritualia: oportet hec duo in ea repariri. Spiritualis ergo masticatio est recogitatio cibi scilicet carnis christi pro nobis exposite in prae cium ad redimendum et in cibum ad reficiendum Incorporatio vero attenditur dum recogitans charita tis amore ei quod cogitatur iungitur: et sic incorporatur: reficitur: et magis assimilatur. Ad hoc ergo quod quis spiritualiter manducet requiritur recogitatio fidei et affextio charitatis. In primo est masticatio: In secundo incorporatio. Et ex his duobus integratur spiritualis manducatio. Principaliter tamen spiritualis manducatio est membris christi incorporari. et sic etiam infantes er mo baptizati manducant: ex quo per charitatem membra christi facti sunt:

161

¶ Ad primum argumentum dicendum quod vnum est propter allterum. verum est: si sit ita vnum propter alterum quod non queat separari: sed cum separature iam non remanet vnum.

162

¶ Ad secundum dicendum quod plures sunt modi manducadi quam duo. et hoc sumedo mandum cationem penes dispositionem bonam vel malam manducantium hoc sacramentum.

22 (27)

163

¶ Utrum mali sumant corpus christi veraciter: Arguitur quod non. quia dicitur Sap. i. In maliuolam animam non introibit spiritus sapientie: nec habitatr in corpore subdito peccatis. Sed christus qui est res contenta sub hoc sacramento est dei sapientia: vt dicitur i. corum i. ergo non introibit in corpus peccatorum. et per consequens peccator si sumit hoc sacramentum: non tamensumit sub eo christum

164

¶ Secundo probatur sic. Cibus ille vt dicit Magister in littera nosi vadit in ventrem sed in menrem. sed chrs non vadit in mentem peccatoris. igitur nec in ventrem.

165

¶ In contrarium arguitur: quia maius est consecrare corpus christi quam sumere. sed peccato potest conse¬ crare igitur etsumere. Repondetur seunum sanctum Tho. et Bona. in. iiii. dist. ix. Quod sicut tangit Magister in lit tera: aliqui voluerunt dicere corpus christi verua malis non sumi. quia non decet tantam maiestatem et carne tam sanctam in corpus peccatis subditum introire. Unde volebant dicere quod corpus a speciebus discederet ex quo peccator ipsum orc polluto contingeret. Sed quoniam hoc in errorem ducit ideo communiter tenent doctores: quod in remedia ad quo est corpus christi verum non est differentia inter iustum et impium. quia ipse dominus vtrisque se offert nunc sicut pro omnibus se obtulit tunc in cruce. Sed quantum ad rationem in corpore mystico multum refert. quia boni recipiunt inde fructum: mali vero damnum. Unde concedendum est quod rem sacramenti tam boni quam mali recipiunt quae est corpus hristi verum. quod natum est de virgine: quod pependit in cruce: quod furrexit a mortuis et est in celis

166

¶ Ad primum argumentum dicendum quod auctoritas loquitur de spirituali inhabitatione et non de sacramentali siue corporali quod etiam peccatoribus permisit affligendum in passione.

167

¶ Ad secundm dicendum quod corpus christi vadit quocumque spccies vadunt. sed species vadunt in stomachum et sic etiam sub speciebus vadit in stomachum verum corpus christi: nec hoc est indignum. quia secundum Rich. vbi supra ar. i. q. i. Manducatio istius sacramenti quaedam est carnalis qua comestum masticatur et in stomachum trahitur et postea digeritur et vltimo in substantiam manducantis conuertitur. et sic vere manducatur illa species sub quibus realiter continetur corpus christi. Est et alia sacramentalis qua corpus verum sub specie contentum sumitur. sed sic sumptum corporaliter non masticatur quod per digestionem ibi factam corrumpatur in ore forma propria sacramenti sed descendat in propria forma in stomachum. corpus christi in stomachum descendit et ibi erit quamdiu in ea specie forma propria saluatur. sed per virtutem maducam tis non vnitur manducanti: sed per ipsum manducans vnitur spiritualiter christo capiti si digne manducat. Est etiam ibi manducatio spiritualis qua spiritualiter manducans corporchristi mystico incorporatur: vt patuit supra.

23 28)

168

¶ Quis potet idonee sumere sacramentum cucharistie: Respondet Petrus aureoli in. iiii dist. ix. q. ii quod idoneus susceptor est homo viator adultus: fidelis: mente praeditus ieiunus deuotus apparitione miraculosa non prohibitus: sine conscientia peccati mortalis: legitime confessus: crimine non notatus corpore modos: a ministro idoneo tempore debito et recta incentione sumptus. vbi. xv. commemorat.

169

¶ Primo dicit podo quod angelis non instituit christus hoc sacramentum: quia non possunt sacramentaliter sumere quae fit per fidem. et quia iam sunt in patria vbi euacuata est fides vbi ipsi sumunt per boatam fruitionem

170

¶ Sed diceres. an bruta possint sumere corpus christi sacramentaliter: Respondet san. Tho. in. iiii. di. ix quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dixerunt quod corpus christi non manducatur a brutis ita quod in ventrem traiiciatur. sed cum recipiunt in os species statiet ibi esse desinunt: etiam cum nondum sunt species proiecto in ventrem bruti: eo quod corpus christi non est sub speciebus nisi prout est ordinabile ad vsum humanum. et ideo prius desinit ibi esse corpus christi. Sed vt dicit sanctus Tho. illud non valet propter duo. Primo: quia praesupponit falsum. Cum enim non statim species in ventrem traiecte: eslse desinant vel in aliud conuertantur: possunt de ore aut de ventre bruti extrahi et in vsum humanum venirt. Secundo: quia licet aliquid ordinaretur ad vsum aliquem: non tamen oportet quod desinat esse quando quis co vti non potest. Dicendum igitur quod verum corpus christi manet sub speciebus in ore vel ventre bruti. magis canium abominatur deus peccat orem quam creaturam irrationalem quae peccatum non fecit. sed sumptum a peccatoribus vere sumitur. ergo a fortiori a brutis. Nam si corpus christi mitteretur ad locum immundum: non propter hoc desi neret ibi esse corpus christi quamdiu manerent species. ergo similiter hc. Sed huius contrarium tenet sanctus Bonauen. in. iiii. dist. xiii. quod non. quia christus non est sub illo sacramento nisi eatenus quatenus est ordinabilis ad vsum humanum id est ad manducationem. sed sicut quam cito mus rodit: ita tamncito inhabilem facit et sacramentum esse desinit. Et hec est opinio conmuniter et magis pia. Et sic patet quod solis hominibus debet dari: non angelis. quia illusio esset.

171

¶ Secundo dicit. viator. quia mortuo non debet dari etiamsi petat: quia illusio praesumitur.

172

¶ Tertio dicit: adultus quia licet greci antiquitus pueris darent. vt patet de conse. di. ii. paruuli. tamen sacramentaliter sumere non possunt. quia non vtuntur sacramento vt sacramento: scd vt communi cibo propter carentiam discretionis.

173

¶ Sed di. Quundo est etas debita: Respondet Aureolus vbi supra quod est rclinquandum arbitrio boni viri. Et idco dicoquod tunc est etas debita quando pueri habent vsum rationis quod possunt concipere deuotionem huius sacramenti: et discernere et diiudicare corpus christi ab aliis escis: saltem ad aliorum instructionem. quod potest estc in x. vel saltem. xii. anno. vnde si tunc apparerent signa discretionis et deuotionis: possunt sumere secundum sanctum Tho. vbi supra imo debent ad hoc inducere illi qui habent talium curam vt saltem semel in anno sumant vt ex hoc magis illuminentur et praeseruentur.

174

¶ Quarto dicit: fidelis. quia nulli infideli debet dari. quia talis non potest sumere sacramentaliter et vtiliter. potest tamen vt praedictum est sumere sacramentaliter si habeat intentionem sumendi vt ecclesie sacramentum: licet ipse non cre lat. Nec debet dari cathecuminis: quia non sunt de hristi familia.

175

¶ Quinto dicit: mente praeditus. ideo demoniacis et amentibus non debet dari. Distinguit tamen Aureolus vbi supra quod autem talis amens nunque vsum habuit rationis: et tali non debet dari. Aut aliquando pabuit vsum rationis. et tunc subdistinguit: quod aut ostendit signa deuotionis extra: sic potest communicari. aut ideo praetendit signa deuotionis: et tunc recurrendum est ad tempus praeteritum. quia si ante insaniam petiit et deuotionem ad ipsum habuit: debet illi dari in articulo mortis: si non timetur de periculo euomendi: vt patet xxvi. q. vi. Is qui. Si vero nullam deuotionem ad ipsum habuit tempore sanitatis: nec petiit tempore debito: nullo modo ei debet dari. Amentibus vero qui habent lucida interualla. possunt dari quando habent vsum rationis. multo fortius potest dari illis qui largo modo dicuntur amentes scilicet qui habent debilem vsum rationis. Sexto dicit ieiunus. Unde Scotus vbi supra dist. viii. dicit: quod taliter debet esse ieiunus quod nihil circa noctem sumpserit quantumcunque nimium etiamsi sit species vel electuarium vel medicia. quia canon dicit. Nullus post cibum potumque quemlibet minimum sumptum missas facere praesumat. vii. q. i. nihil. imo plus ibi dicit glosa quod etiamsi ante mediam noctem sumpsisset cibum et adhuc sentiret eructuationes et cibum non debet colebrare. de conse. dist. ii tribus Derelictio vero cibi intdentes non prohibet communionem eo quod per modum saliue deglutiuntur non per modum cibi. Et etiam secundum Richar. vbi supra dist. viii. Sacerdos mane lauans os suum si deglutiat stillam aque po: erit celebrare nisi fecerit ex proposito. Thomas vero dicit hoc verum nisi traiiciatur in magna quantitate. Excipitur etiam casus infirmitatis. quia si de eorum periculo mortis dubitatur etiam post cibum sunt communicandi. ne sine communione decedant. de consecratione dist. ii praesbyter. Nec obstat. c. sacramenta. de conse. dist. quia abrogatum est

176

¶ Septimo dicit deuotus. Nam sicut qui cibum corporalem non potest digerere vel masticare non est aptus manducare. Sic qui deuotionem non habet non est dignus communicare. Unde sanctus Bona. vbi supra dist. xii. Maiorem inquit efficaciam recipit homo in vna missa cum debita praeparatione quam in multis si se non preparet diligenter. Octauo dicit: apparitione miraculosa non prohiblitus. Nam si apparet in forma pueri aut carne cruda et huiusmodi: non debet sumere: exquo non est sub specie conuenienti humane refectioni. Dicit tamen sanctus Tho. in. iii. parte summe. q. lxxxii. quod consulen. dum esset praesbytero quod iterato corpus et sanguinem domini consecraret et sumeret. sed hoc non videtur verisimi. le. nec esset suspensus per annum. quia quae fiunt miraculose non sunt sub legibus. si enim iterato consecraret forte iterum sic fieret et esset processus in infinitum. Sed debet examinare conscientiam: quia vix sic apparet sid ne dubitatione

177

¶ Nono dicit: sine conscientia peccati mortalis. Nam secundum omnes doctores suscipiens cum conscientia peccati mortalis peccat mortaliter quia vt dicitur de conse. dist. ii. Nihil in sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis christi. nec vllaoblatio hac potentior est. sed hec praecessit que puraconscientia domino offerenda est et pura mente sumenda atque ab omnibus veneranda. Et ideo secundum Rich. vbi sup ar. ii. q. i. Uolens accedere ad hoc sacra mentum debet examinare conscientiam suam secundum apostolum i. ad Cor. xi. Etsi videat se esse in peccato mortali scilicet quia videt se non penitere de peccato morta li iam commisso vel esse in proposito aliud committendi. et qui in tali statu hoc sacramentum suscipit mortaliter peccat propter irreuerentiam quam fecit sacramento et rei contente sub sacramento. et rei significate non contente. et etiam quia est ecclesiastici praecepti transgresor. Ile etiam qui secundum rei veritatem non est in peccato mortali: credit tamen se esse. si cum tali conscientia sacramentum suscipit mortaliter peccat: quia est irreuerens sacramenti susceptor. Si autem non videt se esse in mortali pec cato nec credit et tamen est: aut hoc prouenit ex omissione debite diligentie in examinado conscientiam: et tunc dico quod mortaliter peccat. non tamen ita grauiter sicut pri us. Aut non prouenit ex omissione debite diligentie quam tenetur homo adhibere. sed quia homo de lege communi certus esse non potest vtrum peniteat digne: secundum illud Ecci. ix. Nemo scit vtrum odio aut amore dignus sit. Et sic accedens in peccato mortali: non peccat mortaliter: sed consequitur remissionem latentis peccati. Aliter enim quicunque homo hoc sacramentum susciperet: periculo se exponeret peccandi mortaliter: quod falsum est. Ideo dicit Sco. in. iiii. di. ix. quod tenetur quis se examinare secundum diligentiam nostre fragilitati possibilem. Et addit Aureolus vbi supra quod quando quis dolet de praeteritis peccatis mortalibus commissis et habet propositum non pec candi et deuotionem ad sacramentum: quod potest praesumere quod non sit in mortali.

178

¶ Sed di. An plosoptur peccet mortali ter dando ei que scit in mortali. Respondet Rich. vbi supra di. ix. ar. iii. q. i. quod aut sacerdos illum qui peccait esse in mortali peccato scit: et huius peccatum aut est manifestum: aut occultum. Si manifestum: tunc sacerdos sibi dando eucharistiam peccaret. quia legitimam contra eum habet exceptionem quam sibi publice obiicere potest Et accipio hoc manifestum non pro omni eo quod probari potest: quod magis proprie dici potest manifestabile quam manifestum. Unde si sacerdos sciret parochianum suum esse in crimine quod legitime contra eum posset probare ita quod illud crimenm alii nescirent cum ipso: nisi duo vel tres testes per quos hoc probare posset: non propter hoc deberet eucharistiam negare illi in publico petenti. quia iam inferret illi pena ante criminis pro bationem: quod fieri non debet. xi. q. iii. Corum qi. Sed accipio hoc manifestum pro notorio. Est autem peccatum notorium quod per sententiam vel per confessionem factam in iure aut rei euidentiam que tergiuersatione aliqua celari non potest: vt patet extra de coha. cle. et mu. c. vl. Si autem peccatum suum est occultum: aut petit in occulto: et tunc sacerdos sibi dando peccaret. quia habet contra eum legitimam exceptionem quam sibi in occulto obiicere potest: et ipsum debet monere ne petat in publico: vt patet de conse. di. ii. ne prohibeat. Aut petit in publico: et tunc sacerdos sibi dare tenetur. quia contra eum non habet exceptionem legitimam quam in publico obiicere possit: vt patet extra de officio iudicis or. Si sacerdos. Nec obstat quod sit ma ius peccatum sumere cum peccato mortali quam infamaris quia sacerdoti ministranti corpus christi peius est peccare mortaliter infamando iniuste peccatorem occultum srae quod ille mortaliter peccet. quia nullus debet mortale committere vt alium a mortali liberet.

179

¶ Sed di. Quid de illo qui non est in peccato mortali: credit tamen se per conscientiam scrupulosam: Responde tur quod peccat mortaliter si accipit sic: nisi illam comscientiam deponat. quia quicquid fit contra conscientiam edificat ad gehennam. Et extra de reg. iuri¬ ib. vi. Decet et expedit vt puritati non desit iundicium rationis: ne dum spiritualis profectus queritur salutis dipendium incurratur. Uidendo tamen corpus christi in mortali peccato non peccat dummodo cum humilitate et reueretia videat Decimo dicit Aureolus: legitimo confessus. quia quantumcunque doleret de commisso peccato non sufficeret vt digne sumat sed oportet vt legitime confiteatur alias peccat mortaliter. Unde Rich vbi. supra arti. ii. q. ii dicit. quod contritus non confessus potest dupliciter intelligi. autem de peccato veniali aut de peccato mortali. Primo modo suscipiendo hoc sacramentum non peccant mortaliter: quia de veniali non est necessa ria confessio vt supra dictum est. Secundo modo distinguendum est. quia aut habet copiam confessoris idoneet temspus sufficiens ad confitendum et loquelam liberam auno. Primo modo suscipiendo hoc sacramentum peccarmortaliter. quia ad hoc quod homo sit dignus ad suscipiendum hoc sacramentum requiritur quod reconcilicter deo et ecclesie quae est per confessionem et absolutionem

180

¶ Secundo modo est distinguendum: quia aut imminet scandalum persone sue nisi communicet a populo: aut iam incepit sacrificium si sacerdos est. Et in quolibet istorum trium casuum licitum est communicare cum proposito confitendi. Si tamen non adest aliquis trium casuum tenetur expectare quousque habeat copia confessoris. Hec ille. Aureolus etiam tenet vbi supra quod sacerdos parochialis qui non habealium sacerdotem et religiosus in via cum socio non sacerdote possunt celebrare cum contritione et proposito confitendi ex quo non habent cui confiteantur. quia religiosus non potest extra suum ordinem confiteri in religione minorum. Quod intelligo verum quando sine aliorum admiratione des stere non potest: autm quia tenetur celebrare. Idem dicendum de eo qui volens communicare coram sacerdote recolit abquod mortale non confessum. quod potest communicare cum contritione et proposito confitendi: quando sine admirationem vel aliquali nota non posset desistere: co quod iam non habet tempus debitum

181

¶ Undecimo dicit: in conuersatione crimine non notatus. Unde histrionibus meretricibus. infamibus et huiusmodi non debet dari: vt patet de conse. diii pro dilectione. vbi dicitur. Puto nec maiestati diuinnec euangelice disciplie congruere vt tam turpi et infami contagione fedetur. Unde secundum eundem ibidem nec talibus nec cuicumque in fami notorio manifeste danda est eucharistia. Si tamen reuertantur ad dominum eis conmunio et reconciliatio non negatur. Non est tamen intelligendum sic vt statim post conuersionem debeat ei dari eucharistia. sicut faciuntmulti male. Sed pos peractam poenstentiam quam publice debet facere nisi art culus necessitatis vel pietatis aliquando in casu aliter fieri persuadeat.

182

¶ Sed diceres. an suspidendis vel decapitandis debeat dari eucharistiaDicendum quod sic: si vere peniteant et pure confiteantur. vel cupiant confiteri si non possent. quia nec eucharistia nec eis est sepultura deneganda et etiam missa proeisdem est celebranda et oblationes offerri. Imo in clemen. extra de pe. et re. praecipitur officialibus quod cis ac ministrare permittant si petut. Excommunicatis tamen interdictis et heretici seu scismaticis nullo modo cucha¬ ristia est danda quandium in tali statum sunt: quia xxxri ecclesiam catholicam sunt.

183

¶ Duodecimo dicit: corpore mundus scilicet ab ea immundicia que tolli potest: vt lutum de manu vel aliud inhonestum. quia grauiter peccaret qui sic celebraret.

184

¶ Sed di. An nocturna pollutio impediat eucharistie sumptionem

185

¶ Respon detur secundum sanctum Bonauen. in. iiii. di. xii. quod aut pollutio prouenit ex causa peccati mortalis certa vel probabili puta ex crapula vel morosa delectatione et huiusmodi. et sic necessario tenetur abstinere. aliter peccaret mortaliter. quia licet ipsa pollutio non posset ex se esse peccatum quia non vtens ratione non peccat. sed in somnis homo non vtitur ratione: ideo si in somnis occidit hominem non est homicida. nec si pro christo occiditur martyr efficitur. habet tantum peccatum mortale annexum ratione sue cause. Istud verum credo nisi prius quam sumat aut celebret conteratur de peccato et neccssitas vel scandalum cogat ad celebrandum vel sumendum: quia tunc non peccabit. Sine necessitate tamen etiam confessus non credo quod possit celebrare sine peccato: sed bene sine mortali peccato secundum Richar. vbi supra. et sanctum Tho. in. iii. parte. q. lxxx. Si prouenit a causa que est peccatum veniale: peccat venialiter si sine causa communicet vel celebret: nisi in duobus casibus secundum Ioan. de saxo. in summa. Primus quando est dies festus in quo est consuetum communicare. Secudus quando immineret scandalum nisi celebraret: puta quia alius non est vel est praelatus qui consueuit celebrare et huiusmodi Similiter dicendum est de illa que prouenit ex illusione diabolica. et hoc propter duo. Primum propter immundiciam corporis. Secundum propter euagationem mentis siue ineptitudinem. Idem tenendum est quando prouenit quod causa quae nullum est peccatum quod de congruo debet abstinere. In isto casu sanctus Bonauen. vbi supra sic distinguit: quod aut sentit inquinationem illam inclinasse mutum animam. et sic est consulendum quod faciat reuerentiam sacramento et abstineat. Si autem sentiat magis expeditam naturam et vlterius deuotio vel solennitas vel aliud quod multum recompenset: puta charitas alterius qui cogat celebrare pro se vel mortuis. vel oompassioanimarum et huiusmodi ad sumendum vel celebrandum trahatunc dicit arbitror quod sine remorsu conscientie accedere posset. Aut pollutio prouenit ex diabolicea tenutione: vtputa quando cum maiori deuotione disponit celebrare: aut ratione solennitatis et huiusmodi: citius polluitur Sicut legitur in collationibus patrum de illo qui semperhanc patiebatur in festis quando erat communicaturus: cui decretum fuit vt communicaret. et sic cessauit talis illusic diabolica. Sed quantum temporis debe at cessare post talem pollutionem varie loquuntur doctores. Sactus Tho. dicit quod per dicet naturalem siue. xxiiii. horis. Petrus autem de palu. dicit quod si accidat citra media noctem: debet abstinerem per diem naturale Sed si ante mediam noctem accideret: abstinete non tenetur nisi quando prouenit ex causa mortalis peccati. Sed quid sit tenendum de coitu coniugali: Dicendum quod est distinguendum vt de pollutione nocturna: nisi quod potest esse quod exigens peccaret mortaliter: et tamen reddens inuitus non peccaret. et sic solum in exigente caderet prohibitio non in reddente. Et sic de conse. dist. ii c. omnis homo. et. xxiii. q. iiii. Scia tis. debet intelligi de consilio in quo non est peccatum vel saltem solum veniale. Dicendum tamen quod exiges debet ad minus abstinere a sacramenti susceptione per vigintihoras. et hoc de consilio non de praecepto. Sed vtrum mulier menstruata vel post partum immediate debet ne abstinere a sumptione eucharistie: Respondetur non de necessitate. si tamen ex reuerentia abstinet non peccat. vt patet dist. v. c. ad eius. et extra depuri. post partum. c. i. dummodo communicet secundum institutis onem ecclesie. extra de pe. et re. c. omnis.

186

¶ Quereres ansomnia homicidii vel alterius peccati mortalis impediant sumptionem eucharistie: Respondetur quod non. quia huiusmodi somnia non inducunt indispositionem corporis tantam nec hebetudinem mentis sicut pollutio. Sitamen somnium homicidii proueniret ex causa quaest mortale peccatum impediret sumptionem sacramenti vtpe te prius in vigilia ex ira voluit ipsum occidere. vel etiam si surgat in somnis actualiter occidat si precessit ira. non debet sumere: ratione sue cause secundum sanTho. in. iii. parte. q. lxxx. intellige nisi prius confiteatur et conteratur. Dispensatio non videtur necessaria pro talibus in somnis occidentibus. tamen secundum leges possent puniri pro pter iram in vigilia.

187

¶ Tredecimo dicit Aureolus a ministro idoneo scilicet sacerdote. vt patet de consedi. ii peruenit. Nam nullus tangere debet etiam diaconus nisi in necessitate: vt si casu caderet in terram. Uerum tamen est quod cum praesbyter est fessus vel alias impotens et necessitas cogit de iussu praesbyteri potest diaconus dispenfare. vel etiam sine iussu quando iussio expcctari non potest: vt dicit Hugo dist. lxiii. diaconus. Panor. autem tenet extra de consue. c. quanto. quod etiam laicus potest administra re tempore necessitatis articuli mortis quando nec sacerdos nec diaconus adest. allegat. §. verum. di. xxii. Alii tenent quod in tali necessitate mortis licet per se eucharistiam sumere. Nec obstat c. fi. xxiiii. q. i. quia loquitur de hereticis a quibus non licet suscipere. securior tantum opinio tenet quod non licet nisi sacerdoti administrare. quia in talinecessitate constituto dicitur: Crede et manducasti. Caueat tantum se religiosus ne administrando eucharistiamexcommunicetur

188

¶ Quartodecimo dicit Aureolus tempore de bito. quo ad celebrationem misse tempus sit dies et non nox. Quo vero ad alios non inuenitur quin possit omni hora recipi dummodo recipientes sint ieiuni. Uerum tamen est quod mane diei est hora congruentior. Necessarium tamen tempus sumendi eucharistiam est semel saltem in anno. quia ad hoc tenetur quilibet fidelis postquam ad annos peruenit discretionis nisi ex aliqua causa rationa bili ad tempus de consilio proprii confessoris duxerit abtinendum: vt patet extra de pe. et re. x. omnis. alias peccat mortaliter. Quod quidam voluerunt intelligere quod praecise in die pasce debeant sumere eucharistiam fideles qui non bene senserunt. Unde papa Eugenius declarauit ad remouendas ambiguitates quod sufficit vt suscipiat in die iouis sancta et vlterius vsque ad dominicam post pasca sequentem inclusiuet quando magis sue deuotioni videbitur expedire. Nec quis se potest excusare ideo quia odit aliquem quia debet illi reconciliari: et ita tandem sumere.

189

¶ Sed diceres An liceat sumere eucharistiam quitidie: Respondet sanctus Bonauen. vbi supra di. xii. quod quantum est ex parte sacramenti cuius virtus est hominibus salutaris: vtile est hominibus ipsum quoti die sumere: vt patet de conse. di. ii. Quotienscumque. Sed ex parte sumentis in quo requiritur vt cum magna deuotione et reuerentia ad hoc sacramentum accedat aliquando expedit quotiditur et laudabiliter quando quotidie praeparatum bene se inuenit. et hoc voluit dicere Augustinus de conse. dist. ii. c. Non iste. Sic ait viue vt merearis quotidie accipere. Sed multotiens in pluribus hominibus huius deuotionis impedimenta occurrunt propter indispositionem corporis vel anime: non est vtile omnibus ad hoc sacramentum quotidie accedere: sed tunc tantum quando se praeparatum inuenit. quia maiorem efficaciam recipit homo in vna manducatione cum bona praeparatione quam in multis si se diligenter non preparat. Et ideo si quis cognoscat experimentaliter quod ex frequenti sumptione feruor charitatis augeatur in eo et reuerentia ad sacramentum non minuatur: quotidie debet communicare vel saltem frequenter. Si autem sentiat per nimiam frequentationem quod reuerentia minuitur et feruor non crescit: debet interdum abstinere vt postea cum maiiori deuotione et reuerentia accedat. Ideo dicit Au gustinus. Quotidie eucharistiam sumere nec laudonec vitupero scilicet quia inequaliter sumunt.

190

¶ Quintodecimo dicit: recta intentione. vt scilicet per ipsum vniamur christo per amorem et muniamur contra diaboli tenta tiones. vnde non debet sumi propter purgationem infamie vel aliud temporale: neque ad accipiendum allquod experimentum: vt patet. ii ii. v. Consuluisti. Nam c. Sepe contingit. abrogatum est. Et extra de pur. ca. ex tuarum.

191

¶ Sed di. Quid sit faciendum si eucharistia euomuatur. Respondetur quod si per ebrietatem vel voracitatem euomuerit laicus. xl. diebus debet peni tere. de conse. di. ii. Si quis per ebrietatem. Clerici vel religiosi. lxx. Episcopi vero. xc. Si vero per infirmitatem euomuerit: per. lxx. dies penitere debet.

192

¶ Sed di. anactus coniugalis sit prohibitus post communionem: Respont quod non quo ad reddentem. quia tenetur ad hoc. sed quo ad exigentem prohibitum est eodem die. non tamen peccat mortaliter sed venialit er secundum Alb.

193

¶ Item post communionem debet etiam pausare per aliquam moram ne statim cibum corporalem sumat.

24 (29)

194

¶ Utrum sit de lege euangelica et de necessitat et salutis sacramentum eucharistice sub vtraquod specie sumere: Arguitur quod sic. Quia sicut dicitur de baptismo Ioan. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non pocest intrare in reg. celorum. Ita etiam dictum est Ioan. vi. de communione. Nisi manducaueritis carnem filii hominis et bi. eius sang. non hebitis vitam in vobis Sed propter verba praedicta baptismus dicitur sacramentum necessitatis. igitur eadem ratione manducatio corporis christi et bibitio sanguis eius est de necessitate salutis. Et hoc non fit nisi sub vtraque specie: quia corpus non manducatur nisi sub specie panis: et sanguis non bibitur nisi sub specie vini.

195

¶ Secundo dominus hoc sacramentum sic instituit sub vtraque specie consecrando et sub vtraque specie ministrando. igitur et nos tenemur ita sumere: cum omnis christi actio nostra sit instructio. Antecedens patet Mat. xxvi. vbi dicitur: Cenantibus autem illis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis: et ait. Accipite et comedite hoc est corpus meum. Et accipiens calicem: gratias egit et dedit illis dicens. Bibite ex hoc omnes: hic est sanguis meus noui testamenti qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Item habetur Mar. xiiii. et Lu. xxii.

196

¶ Tertio ita Paulus apostolus docet sumendum sub vtraque specie. Unde. i. Cor. xii. dicit. Ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis. Et postea dicit: Quotienscumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis: morte domini annunciabitis donec veniat. Et infra. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat et

197

¶ Quarto. Beda in Home. super illo euangelio Cum venerit paracletus dicit. Perfectum vite magisterium est ecclesie primitiue semper actus imitari. Et infra. Nec dubitandum quorum nunc vestigia sequimur: ad eorum in futuro sumus premia peruenturi. Sed in primitiua ecclesia communicabant omnes sub vtraque specie. igitur adhuc debemus hoc seruare¬

198

¶ Quinto Aug. in libro sententiarum Prosperi dicit. Cum frangitur hostia: dum sanguis de calice in ora fidelium funditur quid aliud quam dominici corporis in cruce immolatio eiusque sanguinis de latere effusio dicitur figura. Ecce quomodo Aug. dicit quod sanguis christi funditur in ora fidelium. non hoc fit nisi sub speciebus vini. igitur fidelibus mistrandus etiam est calix: et per consequens communio sub vtraque specie. Et multas alias autoritates Augustini et aliorum sanctorum allegant illi pro parte illa: que quia omnes ad eundem finem allegantur et eandem sententiam ad propositum intendunt: ideo non curo eas nunc recitare.

199

¶ Sexto Hiero. in Sophoniam dicit. Sacerdotes qui eucharistie seruiunt et sanguinem domini populis eius diuidunt impie agunt et lege christi putantes eucharistiam imprecantis facere verba non vita. etc. Ecce quomodo dicit: et sanguinem populis diuidunt. igitur etiam calix est populis ministrandus. Plures alias autoritates Hieronymi allegant quas pertranseo: quia idem intendunt

200

¶ Septimo Grego. in Homelis. pascali dicit. Quid sit sanguis agni pascalis iam non audiendo sed bibendo didicistis. qui sanguis super vtramque postem ponitur: quando non solum corporis ore sed etiam cordis ore habuerit. Et infra. In hoc mysterio moritur eiusque vbique corpus sumitur: eius caro in populo salutem partitur: eius sanguis non iam in manus infidelium sed fidelium ora funditur.

201

¶ Octauo Amb. in de sacramentis. Quotienscumque effunditur sanguis christi: in remissionem peccatorum effunditur. qui semper pecco: semper debeo accipere medicinam.

202

¶ Nono Chrysost. in suo dialogo. li. iii. ca. i est dicit Illud est ministerium sine quo nobis vere salus nec ea que bona sunt promissa diuina redduntur. Nemo enim vale¬ bit ingredi in regnum celorum nisi ex aqua renatus fuerit et spiritu: et qui non manducauerit domini carnem nec biberit eius sanguinem: non habebit vitam eternam: qui per nullius alterius quam sancti efficiuntur manus sacerdotis. Ecce quomodo dicit necessarium esse ad salutem manducare carnem domini et bibere eius sanguinem. non autem bibitur christi sanguis nisi sub speciebus vini

203

¶ Decimo. Albertus magnus in tractatu suo de missa dicit. Pro certo peccat qui magnum ad corporis sui: et paruum vel nullum ad domini sanguinis poculum adhibet studium. quia christi sanguis incorporat nos sibi. et ideo electio que fit in cibo et potu corporalibus quando incorporatur corpori debet fieri in nobis in comparatione ad corpus et sanguinem christi quibus incorporamur. Omnis autem homo potest aduertere quam purus: quam saporosus: quam electus esse debet qui sanguini christi qui per omnia corporis eius membra fluere debet est incorporandus. Plura alia dicta domini Alberti allegant ad idem quorum solutio stabit in solutione illius dicti.

204

¶ Undecimo Sanctus Tho. in. iii. parte summe. q. lxxxvi. art. ii dicit. Quamuis totus christus sit sub vtraque specie: non tamen frustra. Nam primo quidem hoc valet ad repraesentandum passionem christi in qua seorsum fuit sanguis separatus a corpore. vnde et in forma consecrationis sanguinis fit mentio de eius effusione. Secundo hoc est conueniens vsui huius sacramenti vt seorsum exhibeatur fidelibus corpus in cibum: et seorsum sanguis in potum

205

¶ Tertio quantum ad effectum est conueniens dare sub diuersis speciebus: eo quod corpus christi exhibetur pro salute corporis: et sanguis pro salute anime

206

¶ Item allegant ad hoc sanctum Bernar. Nicolaum de lyra et multos alios sanctos et doc. quorum omnium est prior solutio vt patebit. et ideo non oportet ea hoc recitare quia esset nimis longum.

207

¶ Item allegant ad hoc plures canones diuersorum apostolicorum quorum vnus manifestior ad propositum scilicet Gelasii pape: et ponitur de conse. di. ii. Comperimus. Dicitur enim sic. Comperimus autem quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant: qui proculdubio quoniam nescio quae superstitione docentur astringi aut integra sacramenta accipiant aut ab integris arceantur. quia diuisio vniuscuiusque mysterii sine grandi sacrilegio non potest prouenire. Ecce quomodo dicit sacrilegium committi cum non sumatur sacramentum sub vtraque specie.

208

¶ Ex his videtur quod ex praecepto christi et dictis sanctorum et ex sacris canonibus et summorum pontificum et vniversalis ecclesie statutis et decretis quod sit de necessitate salutis communicare sub vtraque specie.

209

¶ In oppositum est quod vniuersalis ecclesia hoc obseruat et a longissimo tempore obseruauit quod non celebrantibus et communicare volentibus porrigit sacerdos sacramentum sub sola specie panis. Quod non faceret si esset de necessitate salutis sub vtraque specie communicare

210

¶ Respondeo quod quia in quaestione ista quotidiana est practlca cum hereticis: ideo oportebit hoc dilatare fimbrias et elidere insipientium stulticias. Unde propter illorum controuersiam paucis nequimus obuiare verbis.

211

¶ Dicendum ergo Primo quod nec ex lege Aingndilancet pepta coriti et iosainte ngcter sarium sumere hoc sacramentum eucharistiel¶ Probatur. Gratia gratum faciens est sufficiens casa glorie. Qui enim in ea perseucrauerit vsque in finem: saluus erit indubie. igitur omne illud sine quo secundum legem euangelicam potest gratia haberi et vsque in finem conseruari sine receptione huius sacramenti. vt per baptismum quem hoc sacramentum praesuppouit et qui gratiam confert etc.

212

¶ Item pueri baptizati qui dececunt ante vsum rationis saluantur in gratia baptismali: et illis non datur eucharistia: nec danda est: vt dicetur posterius. igitur.

213

¶ Signo enim statim puerum post baptismum decedente Et quaero an saluetur. Et si sic. tunc saluatur sine eucharistia. igitur non est de necessitate salutis ex dei lege sumere eucharistiam. Si dicitur quod talis puer non saluatur: et tamen decedit in gratia quam in baptismo recepit et nullum habet peccatum actuale vel originale. igitur decedens finaliter in gratia et si ne omni culpa damnatur: quod est hereticum et contraomnem scripturam et rationem.

214

¶ Item Augustinus. scribens Bonifacio contra Pelagianos dicit. Nec cogites paruulos vitam habere pon posse qui sunt ex parte corporis et sanguis christi.

215

¶ Secundo dicitur quod adulti ex ordinatione et statuto ecclesie obligantur corpus christi ad minus in anno semel sumere. patet ex decretali: omnis vtriusque sexus.

216

¶ Ex his patet quod non est ex lege cuangelica et ex christi praecepto de necessitate salutis ueslitet suimere hoc sacramentum siue sub vna speci: siue vtra quice. Patet: cum pueri saluentur in gratia baptismali et sub nulla specie sumant sacramentum. Et sic etiam possent dari plures casus quo ad adultos: tamen adulti vt dixi tenentur ex ordinatione ecclesie que suum praeceptum ita potuit instituere et seruare prout ei vt debatur congruere fidelium saluti.

217

¶ Tertio dicitur quod modo non est licitum populum lalcalem communica xe sub vtraque specie. Patet: quia est contra generalem et approbata consuetudi nem velis ecclesie que seruanda est sicut lex. Etiam est contra prohibitionem sacri comeiliis Constantien. quod tamen non dixit quod esset hereti tum communicare sub vtraquie specie quia non fuerat in vsuSed dixit quod non esset licitum sic facere: imo esset peccatum et contra generalem consuetudinem velis ecclesie. Et consequenter idem concilium dixit quod asserere aut dogmatizare quod ex praecepto christi sit de necessitate salutis populum communicare sub vtraque spehoc est falsum et erroneum: et vt tale condemnauit Ad melius intelligendum illud de communicatio ne sub vtraque specie est Notandum quod barones regni Bohemie regi romanorum et Hungarie Constantie in generali concilio existenti miserunt libellum continentem plures quam nonagita autoritates quibus putabant se conuincere quod ex lege euangelica et ex christi praecepto esset de necessitate salutis sume re hoc sacramentum sub vtraque specie. et quod ideo etiam omnes laici essent sub vtraque specie communicandi. Et compilator eiusdem libelli postquam praemisit multas autoritates biblie: canonum: et sanctorum: subiunxit vltra medium libelli sua propria verba in hac torma: vicens Ex premissis sacris scripturis sanctorum doctorum auctoritatibus sacrtorum canonum et vniuersalis ecclesie institutis ac decretis patet luce clarius quod communio venerabilis sacramenti corporis et sanguis domini nostri iesu christi sub vtraque specie panis et vini cunctis christifidelibus mistranda est. Uerbum et lex veritas et institutio ac euangelium domini nostri iesu christi suorum apostolorum ac ecclesie primitiue quae per nullam ecclesie rhomane consuetudinem quamcumque vetustam vel rhomani poestificis aut concilii et synodi constitutionem: sententiam vel decretum potest infringi: tolli: aut quouis modo cassari et amnullari: vt constat ex fide catholica et auctoritibus infra criptis. et communiter allegabat ad hoc plures auctoritaes. Hec sunt verba compilatoris antedicti libelli: in quibus verbis duas innuit conclustiones

218

¶ Prima est quod de necessitate salutis et de praecepto christi ac ex eius institutione est populos fideles communicare sub vtraque specie.

219

¶ Secunda conclusio quod istum ritum communicandi populos sub vtraque specie no potuit nec potest nec poterit tollere aut annullare seu cassare constitu tio supremi poestificis autem decretum concilii generalis aut consuetudo quaecumque ecclesie velis. Et he conclusiones ambe sunt false et erronee. Quod primo probatur de prima: quia est contraria dictis doctorum in hoc. iiii. sententiarum in praesenti materia eucharistie. vbi san. Tho. Bona. Alexan. de ales. Petrus de taran. Rich. de media villa: et communiter omnes approbant illam velem ecclesie consuetudinem scilicet quod ipsa ecceia communicat populos tantum sub specie panis. Et etiam eam specialiter approbat san. Tho. i. iii parte summe. q. viii. et siguat causas quare congruum est et expediens vt sic fiat sub vna duntaxat specie. Et ille magnus doctor Alexan. de ales in suo quarto circa hoc recitat hanc historiam. videicet Quod aliquibus religiosa ppetentibus et instantibus vt subvtraque specie sumerent sacramenta quodam pio sacerdote coram eis celebrante cum faceret fractionem hostie concauum patene totum visum est repleri sanguine. ad quod obstupuerunt ipse sacerdos et circumstantes. Sed cum communicaret partes hostie totum sanguinem visum est reintrare. et sic illorum petitioni fuit penitus satiffactum. Et fuit per hoc eis ostensum quod sub specie panis sumerent non solum corpus christi: sed et eius sanguinem. et totum quod est in calice sub specie vini: et econuerso. vt dicetur posterius

220

¶ Secudo probatur quod dicta conclusio est erronea. quia si vt dicit aduersarius communicatio laicorum sub vtraque specie est de precepto christi: et ritus communicandi sub sola speciepanis est contra diuinam legem tunc omnes laici ia.m a longissimo tempore essent condemnati: eo quod hoc sacramentum non sumpserunt nec sumere desidera uerunt nec sibi ministrari petierunt sub vtraque specie. sicut tenebantur ex lege diuina secundum aduersarium. nec de hoc penituerunt cum non habuerunt superhoc conscientiam sed crediderunt se bene facere. nec excusauit eos ignorantia: cum secundum aduersarios sit de precepto christi explicite in sacrarta scriptura positum: contra quod nulli licet facere. Exemplum. Si quis ignorat fornicationem simplicem esse prohibitam ex lege diuina: non per hoc excusatur a peccato mortali si fornicatur

221

¶ Item si prelatus doceret populum suum quod christus esset solum creatura et pos¬ pulus sic crederet: non excusaretur a graui peccato Ad hoc facit etiam illud Si cecus ceco ducatum praebet ambo in foueam cadunt.

222

¶ Item si est praeceptum christiet ex lege diuina sic communicare sub vtraque speci non excusatur non communicando huiusmodi communionem: sicut non excusatur adultus qui ex ignorantia non baptizatur nec desiderat baptizari: alias infideles excusarentur aut etiam paruuli: et excusaretur ille qui ex ignorantia fornscatur alias non facturus.

223

¶ Tertio si sic esset vt dicunt ad uersarii: tunc etiam omnes sacerdotes qui a principio huius consuetudinis communicantes solum sub specie panis vs que nunc curam rexerunt animarum: et sic mortui omnes essent damnati: eo quod secundum aduersarios obligabantur populi ministrare sacramentum sub vtraque specie et hoc facere neglexerunt: imo nec facere voluerunt: et sic populum priuabant iure suo quod habebat in sacramenti perceptione et impedirentur in augmento salutis sue aut in totali salute. et hoc fuisset eis graue peccatum. sicut spoliare aliquem suo honore aut rebus aut iure quod habet in aliquae possessione esset mortale peccatum: quanto magis spoliare hominem salute aut iure quod habet in perceptione tante rei.

224

¶ Item huiusmodi sacerdotes non solum non ministrabant populo sub duplici specie: sed etiam docuerunt populum quod licitum esset communicare subvna specie tantum: et quod non esset sacramentum sub duplici specie mistrandum nec tenerentur sic accipere: et in hoc ite rum grauissime peccassent dicendo errorem contra diuinam legem et faciendo gregem sibi commissum errare in tamnaltis rebus: sicut vtique magnum esset peccatum si praelatus doceret gregem suum quod esset licitum fornicari: aut furari: aut se vidicare propria autoritate. sic autem damnaret totum populum laicalem et similiter totum clerum a longissimis temporibus et hoc sine euidentissimis et luce clarioribus motiuis: sed ex paruis solum et nihil fundatis argumentulis quae nec habent colorem probationis: quan temerarium sit hoc facile est videre.

225

¶ Item assertio repugnans alicui vertati assertiue posile in sacra scriptura. igitur si esset de lege euangelica et de praecepto christi sic communicare sub vtraque specie: omnes adulti tam clerici quam laici iam a longissimo tempore errassent in fide et pertinaciter tenuissent et de fendissent heresim. quia tenuissent et credidissent as ertionem contrariam legi diuine et praecepto christi: eo quod praelati et doctores: clerici et laici: seculares et religiosicrediderunt et credunt: defenderunt et defensare non persistunt ac populum docuerunt et docent quod laici non teneantur communicare sub vtraque specie: et quod non sit praeceptum christi et quod fuerit et est eis nunquam licitum sub vtra que specie communicare nec desiderare sub vtraque specieet quod possunt habere in se vitam nunquam in re aut in voto manducando christi corpus et bibendo sanguinem eius sacrametaliter sub specie vini. et omnis popsulus hoc firmiter credidit totaliter edoctus a clero verbo et practica. Hoc ater consequens videtur esse contra illum articulum: vnam sanctanecclesiam. quomodo enim esset autm tamlongo tempore fuisset vna quae non esset nec fuisset vinculo fidei colligata: aut quon esset sancta cum a tanto tempore fuisset quo ad omnes adultos heresi maculata.

226

¶ Item Nunquam potuit aliquo heresis vi vel astutia introduci sic in vniuersalem ecclesiam vt ab omnibus teneretur et crederetur. sed omnis heresis habuit aliquos contradicentes et resistentes ei. gitur pari ratione si communicatio populi sub sola speciepanis fuisset aut esset error contra christi praeceptum nunquam sic fuisset veliter in ecclesia introducta nec ab omnibus credita fuisset obseruata et pratticata per tamlonga tem pora. vbi enim esset et diu fuisset illud verbum et promisis sio domini christi Mat. xvi. Et porte inferi id est hereticas les doctrine non priualcbunt aduersus eam. Et in de tem tribubus popostuli israel ad idola conuersis dominus sibi reseruauit septemmilia virorum qui non inturuauerunt genua sua ante Baal: vt scribitur. iii. Reg. xix Quomodo christus dominus repulisset plebem suam et dereliquisset ecclesiam sanctam et eam sic habuisset exosam quod in ea tam longo tempor commisisset omnes adultos hac heresi maculatos.

227

¶ Item sicut dominus dixit Nisi manducaueritis: ita dixit in eodem ca. Ego sum panis viuus qui de telodescendi. si quis man. ex hoc pane vi. in eternum. Et nullam facit mentionem ibi de potu. Capio ergo aliquem quidigne manducat christum sub speci panis duntaxat et quae rto an talis habeat vitam in se id est ex hoc assequatur gratiam: Si dicitur quod sic: tunc non requiritur sumptio de necessitate sub vtraque speciecum ille in se habeat vitam gratiae et saluetur: et tamen non sumpsit nisi sub vna speciescilicet panis. Si autem dicitur quod talis in se non habeat vitam nec saluabitur: hoc erit contra textum iam allegatum. scilcet contra illud verbum domini. Ego sum pa. viuius. Siquis mandum. ex hoc pa. viuet in eter. etc. Iste cnim mandu auit christum dominum etsi ex hoc non habet vitam spiritualem cunc falsum est dictum domini. Est enim vna condiciona lis et oppositum consequentis eius stabit antecedente stante secundum aduersarios.

228

¶ Item dicit dominus ibidem Sicut misit me viuens pater et ego viuo propter patrem: et qui manducat me et ipse viuet propter ne. iterum non facit mentionem de potu. Et simiiter post pauca subdit. Qui manducat hunc panem viuet in eternum. non facit mentionem de potu: sed solum de manducatione. Etsi aduersarius vult illos textus glosare: tunc etiam alterius tectus scilicet illius Nisi manducaueritis etc. admisit glosas autenticas Hieronymi: Augustini: et innumerabilium doctorum: et quod super omnes est: coussuetudinem vniuersalis ecclesie que est optima legum interpres.

229

¶ Ex his patet quomodo falsa: erronea: ac irrationabilis est conclusso prima aduersariorum qui dicunt quod ritus communicandi populos sub vtraque specie sit de veritate euangelicau et de praecepto christi: et ideo de necessitate salutis.

230

¶ Secundo patet quod cum in primitiua ecclesia ficbal etiam a laicis talis communicatio sub vtraque speci: permittente: comsulente: autm praecipiente ecceia: tunc bene fiebat et sine peccata Situt dum conficiebant sacerdotes in fermentato. nunc vero dum ex certis causis inoleuit opposita consuetudo generaliter apud omnes: est talis communicatio subvtraque specie praesumptuosa: temeraria: scandaltosa et seditiosa: et ecclesiastici ritus turbatiua et et ne damnationis inductiua sic communicantibus

231

¶ Tertio patet quod ii peccent laici qui sic communitant et peccent et errent qui docent laicis huiusmodi communication sub vtraque specie vtilem esse aut licitam. multo tamenplus peccant et errant qui docent et tenent ipsam esse ne cessariam ad salutem ex praecepto diuino et christi verbo. Sic ergo patet quomodo falsa est prima aduersariorum conclusio et quomodo continet intolerabilem errorem. Et quia eos rum secunda concluso scilicet per ritum laicos communicandi sub vtraque specie non potest: potuit: aut poterit tollere annulare aut cassare constitutionem summi pontificis vt de cretum concilii generalis aut consuetudo queque ecclesic vniuersalis

232

¶ Illa inqua conclusio innititur prime eorum conclusioni que cum falsa sit vt constat ex praedictis: erit etiam illa falsa et erronea: et eius contradictoria crit vera scilicet illa: hunc ritum communicandi popsulos sub vtraque specie: potest et potuit ecclesia tollere et mutare in ritum communicandi sub sola specie panis. et hoc satis pateat ex dictis. Addo tamen eis ad hoc breuem probationem arguendo sic. Si ecclesia non posset nec potuisset ritum communicandi sub vtraque specie tollere aut mutare in ri tum communicandi sub sola vna specie scilicet panis: hoc esset pracise ex hoc falso: quia ille ritus est de praecepto christi et de lege diuina: vt dicit illa pars quae solum hoc allegat et habet pro causa. sed probatum est quod ritus ille non est ex praecepto diuino. igitur constat quod potest et potuit illum ritum collerc et mutare Et ita fecit ex rationabilibus causis quas docet: allegat: vt patebit: et a longissimo tempore continuauit et insuper firmauit consuetudine ad sui obiseruantiam obligantem. Dicit enim di. xii. c. Consuetudine. Cum nec sacris canonibus nec humanis legibus obuiare mostratur: inconcussa seruanda est. Et Aug. ad hassolo. philosopstrum dicit Consuetudinem laudamus que tamen contra fidem catholicam nihil vsurpare dinoscitur. Et iterum ad eundem dicit. In his rebus de quibus nihil certi constituit diuina scriptura: mos popsuli dei et instituta maiorum pro lege tenenda. et sicut praeuaricatores legum diuinarum ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt.

233

¶ Et his sic dictis est respondendum ad argumeta ante oppositum argutaquibus aduersarii nituntur in suum propositum probare. Ex quorum argumentorum solutionibus patebit clare quod frustra causantur: imo quod impertinenter arguunt ad suu propositum. Primum eorum argumentum innititur illiautoritati domini Ioan. vi. Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem: non hebebitis vita in vobis. quae videtur plus sonare prima facie ad iporum propositum. et ergo oportet diligentius itendere eius solutioni. Pro quo Notandum primo secundum quod docet Magis di viii. huius quarti. species visibilis panis et vini que post consetrationem manet est sacramentum id est visibile signum sacre rei. quia praeter speciem quam sensibus ingerit aliquid aliud sacramentum facit in cognitionem venire. Et huius sacramenti due sunt res: vera contenta: et signata. Et illa quon est vera est christi caro qua de virgine traxit et verum christi sanguis quem pro nobis in passione fuit. Alia res huius sacramenti est per ipsum significata sed non contenta sub eoet est vnitas ecclesiastica in praedestinatis vocatis: iustifitatis: et glorificatis. He due res sunt duplex ca¬ ro christi. Unde Hiero. super epistolam Ephe. dicit Dupliciter intelligitur caro christi et eius sanguis: vel illa quae crucifixa est et sepulta et sanguis qui militis lancea effusus est. vel illa spiritualis et diuina mystica de qua ipse dominus ait. Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. et nisi manducaueritis carnem filii hominis et bi. eius sang. non habebitis vitam in vobis.

234

¶ Ex his ergo patet quod tria sunt in hoc sacramento distinguenda

235

¶ Primum est species visibilis panis et vini. Secundum est caro christi propria et eius sanguis.

236

¶ Tertium est caro eius mystica et sanguis mysticus Primum est sacramentum Secundum est sacramentum et res. Est enim res primi quia per ipsum signifficata. et est sacramentum tertii quia ipsum sercans. Secundum est res tantum quia per alia duo sercata et non significans. Patet igitur ex dictis quod idem est corpus christi mysticum et sanguis eius mysticus: quia est ecclesia seu vnio fidelium. Secundo notandum quod primum scilicet species visibilis est se crramentum aliorum duor scilicet duplicis carnis et sanguinis christi. vtrumque enim significat et vtriusque similitudi nem gerit. Nam primo sercat corpus christi et eius sanguinem. Et ex hoc quia sicut panis prae ceteris cibis corpus reficit et sustentat et vinum hominem letificat et inebriat: sic vera christi caro et eius sanguis prout sumitur in sacramento plus ceteris gratiis interiorem hominem id est spiritum reficit: letificat: et saginat: vt in Psalmus dicitur Calix meus inebrians quam preclarus est

237

¶ Secundo specis visibilis panis et vini sercat corpus christis mysticum: ex hoc: quia sicut ex multis granis conficitur vnus panis: et ex pluribus racemis vinum in vnum confluit: sic ex multis fidelium personis vnitas ecclesiastica constat. Unde apostols i. Corm. x. Unum corpus et vnus panis multi sumus. Super quo dicit glo. et est Augustini in de sacramentis Fidelium vnus panis et vnum corpus ecclesia dicitur: pro eo quod sicut vnus panis ex multis granis componitur: sic ecclesia ex multis fidelibus charitate copulante connectitur

238

¶ Secundum in hoc sacrameno scilicet caro christi vera et eius sanguis verus est etiam sacramentum et signum carnis mystice et sanguinis eius mystici: ex hoc: quia sicut christi caro vera ex multis venis purissimis et immaculatis constat: sic et caro christi mystica que est societas ecclesiastica. id est congregatio seu multitudo fidelium in charitate existentium ex multis personis a criminali macula liberis consistit huius corporis christi mystici figura. Fuit etiam arca Noe. quia sicunt tempore diluuii nemo extra arcam saluabatur: ita nunc nemo saluatur extra ecclesiam et extra corpus christi mysticum. et sicut arca ex multis tabulis fuit compaginata: ita corpus christi mysticum sclicet ecclesia est mediante charitate vnitum et compaginatum ex membris fidelibus. Figuratur etiam per arcam domini. quia sicut in arca ligna ex quibus ipsa fabricata fuit erant imputribilia: vt dicit magister in. iiii. Ita membra ecclesie seu corporis christi mistici erunt incorruptibilia: quia in gloria nullum habebunt defectum in eternum. et sicut ligna arce erant albe spine similia que albedo significat mundiciam Ita membra ecclesie eo quod habent charitatem sunt mun¬ da et sine macula peccati mortalis: et in patria erunt omnino sine macula et sine ruga cuiuscunque peccati vel erroris vel alterius defectus. De hoc Apostolue Eph. v. dicit. Christus tradidit semetipsum vt exhiberet sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi: sed vt sit sancta et immaculata.

239

¶ Tertio est Notandum quod duo sunt modi manducandi et bibendi carnem et sanguinem christi. Unus sacramentalis. Alius spiritualis. Sacramentalis est sumptio veri corporis et sanguinis christi sub speciebus panis. Et de illa manducatione sacramentali corporis christi veri aut bibitione sacramentali veri sanguinis christi non intelligitur auteritas praedicta vt docent sancti doctores communiter: sicut patebit ex sequentibus et patet etiam ex prius dictis in corpore quaestionis. quia et pueri qui decedunt post baptismum saluantur: licet non corpus christi aut eius sanguinem sacramentaliter scilicet sub speciebus panis et vini accipiendo in os et traiiciendo in interiora. Spiritualis vero manducatio et bibitie et est duplex secundum quod duplex est caro christi et duplesanguis vt verus et mysticus.

240

¶ Prima mandicatio aut bibitio spiritualis est: spirilalis sumptio carnis christi vere et sanguinis eius veri. Et hoc proprie non est aliud etiam secundum Bonauen. quam in verfide deuota recordatio seu meditatio christi vt in sub sacramento cum corpore suo vere in quo multa vulnera suscepit et pro nobis multiplicem sustinuit passionem. et cum vero suo sanguine quem pronobis per multiplicia sui corporis vulnera largit fudit. et est ipsius recogitantis ad cogitatum vni. re per actum amoris siue per actualem dilectionem. Mam ducatio nanque proprie inuenitur in corporalibus: et ab his translata est ad spiritualia. et ergo si accipiamus propriam manducationem spiritualem oportet recipere ac ea quae requiruntur ad manducationem corporalem: proprter quod sicut ad manducationem cibi corporis requiritur primo manducatio eius: secundo vero eius incorporatio: sic ad manducationem spiritualem cibi anime scilicet veri corporis christi requiritur Primo quod homo in vera fide recogitet deuote quomo sub istis specibus est vere et realiter totus christus deus et homo cum suo sanctissimo corpore quod pro nobis exposuit tammultiplici passioni: et pro nobis in hoc sacramento dedit in cibum non corporis sed animarum. Illa cogitet homo aut alia huiusmodi. Ct illud corpndet masticationi.

241

¶ Secundo requiritur quod cogitans per actum amoris vniatur ipsi cogitao sise christo domino. Et illud corrsptondet aliquo modo incorporationi: eo quod amor vnit amantem ipsi amato. proportionaliter intelligatur de spirituali bibitione veri sanguinis christi: vt scilicet homo deuote recogitet christum prout est in hoc sacramento cum suo praecioso sanguine quem pronobis fudit in prae: ium: et quod per actum amoris vniatur christo cogitato de illa spirituali manducatione aut bibitione veri corporis et sanguis christi. Iterum non intelligitur verbum domini per aduersarios allegatum scilicet illud Nis manducaueritis etc. Quia paruuli baptizati sic non manducant: nec tamen sic manducare autm bibere pos¬ sunt: cum tunc non habeant actum fidei: nec possunt rpnc christum actualiter cognoscere nec carnem suam aut sanguinem eius: nec ipsius passionem recogitare: nec possunt tunc actum amoris aut actum dilectionis exerccre per quem vniantur christo: vt certum est: et tamen habent tunc vitam in se: quia charitatem que est vita anime. et si sic decederent peruenirent ad vitam glorie. Sed de illa spirituali manducatione intelligit illud August ni. Quid paras ventrem aut dentem: crede et maducasti. hoc est: si etiam non sumis sacramentaliter sub specicbus panis et vini in os recipiendo et in ventrem traiiciendo. si tamen credis id est in fide et charitate recogitas secundum modum praedictum: tunc manducas spiritualit verum corpus christi: et bibis eius sanguinem verum. et hoc quia consequeris magnum fructum anime. Sic manducant spiritualiter qui deuote audiunt missas cum talia sic recogitant et in palato cordis ruminant coram sacramentquod tractatur ipsis praesentibus. Similiter qui se ad sacra mentum percipiendum praeparant recogitando et amando secundum modum praedictum: illi manducat isto modo spiritualiter verum corpus christi et bibunt spiritualiter eius verum sanguinem antequam ad altare accedant et sacramen taliter sumant. Sic etiam sumunt spiritualiter qui desiderant sumere sacramentaliter: et propter reuerentiam aut propter aliquem defectum aut impedimentum non sumut et tamen deuote mouentur animo in christum dominum prout est sub sacramento: recogitando et amando modo praedcto. etsi illud faciunt in charitate erit eis valde meritorium et multipliciter fructuosum.

242

¶ Alia est manducatio et bibitio spiritualis secunde rei huius sacramenti. sed corporis christi mystici et sanguis eius mystici. et est vnio et incorporatio membris ecclesie per actualem receptionem charitatis in spiritum hominis fidelis per qua scilicet charitatem homo particeps fit vnitatis ecclesie id est per quam homo de nouo vnitur et incorporatur ecclesie sanctorum seu corpori my stico: autem per quam eidem intimius vnitur et incorporatur. quod dico propter istos in quibus augetur charitas praeexistens. ipsa enim charitas est vinculum per quod viua membra ecclesie adiuicem conectuntur et cum capite christo. De hac spiritualimanducatione et bibitione mystici corporis et sanguins christi intelligitur praedictum domini verbum Nisi mandum. carne filii ho. et bi. eius sang. non ha. vi. in vobis. Quod virbum sic intellectum omnes obligat: sicut et praeceptum de baptismo. Oes enim ex illo verbo christi Nisi manducaueritis etc. tenentur ad manducationem istam sicut ad baptismi susceptionem omnes tenentur ex illo verbo christi Ioan. iii. Nisi quis renatus fu. etc. imo longe plus prout tenerentur ad hoc quam ad illud. quia sunt dabiles casus in quibus potest homo saluari sine baptismo fluminis: vt in materia de baptismo dictum fuit. In nullo vero casu potest homo saluari sine hac spirituali manducatione et bibitione: cum nemo possit saluari extra ecclesiasticam vnitatem quae fit per fidem et principaliter per charitatem. Hoc modo spiritualiter manducant et bibi: et fideles adulti mysticam carnem et mi sticum sanguinem christi cum contriti de peccatis suis recipiunt charitatem: aut cum in fide formata habent actu alem ad christum dominum dilectionem. etsi cum hoc recogitando et amando actualiter ex eadem charitate et fide¬ mouentur in christum dominum secundum quod est sub sacramento cum corpore suo vere pro nobis multipliciter vulnerato et cum praecioso sanguine suo pro nobis fuso secundum modum prius dictum: tunc per hoc meretur gratiam prius acceptam sibi augeri per quam intimius et perfectius vniuntur ecclesie me bris et capiti christo: imo tales sumunt non solum corpus christi et sanguinem eius mysticum spiritualiter. sed sumunt etiam spiritualiter ipsum verum corpus et sanguinem eius: exquo sibi vniuntur ex actu fidei et charitatis in ordine ad sacramentum et prout est sub sacramento.

243

¶ Item etiam sic manducant et bibunt spiritualiter pueri et infantes carnem et sanguinem christi mysticum id est cum in baptismo recipiunt habitum fidei et charitatis per quem fiunt membra ecclesie. Unde Augustinus ad Bonifacium Nulli ambiguum est tunc quenquam corporis et sanguie nis domini participem fieri quando membrum ecclesie christi efC ficitur: nec alienari ab illius corporis calicisque consortio etiamsi antequam illum panem edat et calicem bibat de hoc seculo in vnitate corporis christi constitutus abscedit: quia illius sacramenti beneficiis non priuatur. Et iliud non potest intelligi de sacramentali mam ducatione aut bibitione veri corporis et sanguinis domini de qua dixi. quia pueri baptizati non possunt sic manducare spiritualiter et hibere: cum non habent tunc actum dilectionis aut fidei vt dixi: sed oportet inte. ligi de illa secunda manducatione et bibitione spirituali scilicet mystici corporis christi et sanguins. quod bene innuit Augustinus cum in praedicta autorita te dicit. Quando mebra ecclesie christi efficiuntur tunc enim fiunt membra christi per charitatis receptionem. Et iterum dicit. Si antequam de pane illo edat et de calice bibat in vnitate corporis christi constitutus abscendat

244

¶ Item illo modo manducaue runt etiam spiritualiter christum fideles veteris legis qui sibi vniebantur vera fide et charitate. Eadem enim erat fides de christo iustorum praecedentium ad uentum et eorum qui sequuntur: vt sepe dixi: imo patres spiritualiter manducauerunt et biberunt verum corpus christi et eius verum sanguinem: eoque ex fide formata moueb. intur actualiter credendo et amando ad christum dominum incarnandum et reparaturum mundum per suam passionem in corpore assumendo et per susanguinis effusionem. Et hoc est manducare et bihere spiritualiter verum corpus et sanguinem christi: vt dixi prius. Et ideo apostolus i. Cor. x. loquens de patribus veteris testamenti dicit: Omnes eandem escam spiritualem manducauerunt: et omnes eundem potum spiritualem biberunt. bibebant autem de spiritua li consequente eos petra: petra autem erat christus. Sic ergo verbum christi est generale et sic omnes obligans. nisi enim homo sic manducet carnem christi: bibat eius sanguinem non habet in se vitam id est nisihomo consequatur vnionem ecclesiasticam quam hoc sacramentum et verum corpus christi et eius sanguis significant: non habent in se spiritualem vitam seu charita tem: nec sine illa saluantur. nulli enim potest esse salussine charitate et sine vnione ad corpus christi my¬ sticum. Oomnes enim qui saluantur illi manducant spiritualiter illo modo corpus christi mysticum: et bibunt spiritualiter eius mysticum sanguinem id est per charitatem quam recipiunt in se fiunt membra vnita tis ecclesiastice per sacramentum significate: et in illa perseuerant vsque in finem

245

¶ Sic ergo patet ex dictis quid sit manducatio spiritualis corporis et sanguinis christi mystici. Patet etiam quod de illa mam ducatione spirituali et bibitione secunde rei huius sacramenti intelligendum est verbum dini scilicet illud: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis

246

¶ Patet insuper quod illud verbum de illa manducatibe et bibitione ipirituali sic intellectum obligat omnes Quod autem sic scilicet illud verbum christi debeat intelligi de spirituali manducatione et bibitione: probatur. quia de hoc exponit beatus Hieron. in autoritate super epistolam ad Ephe. superius allegata. vbi in istis verbis christi dicit per carnem et sanguine debere intelligi carnem spiritualem et diuinam id est lillam mysticam. scilicet ecclesie vnionem. De hoc etiam exponit beatus Augus. super Ioan. Homel. xxvi. et glo. ordinaria. et glo. i. Cor. xi. Nam post verba predicta adiunxit dominus. Qui manducat meam carnem et bibit mcum sanguinem habet vitam eternam. Super quo dicit Augustinus Hanc ergo vitam etcrnam non habet qui illum panem non manducat nec illum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam homines sine illo habere possunt: eternam vero omnino non possunt. Et subdit Augustinus Qui ergo non manducat eius carnem nec bibit eius sanguinem: non habet in se vitam. Et illa dicta non sunt vera de manducatione et bibitione sacramentali: aut de spirituali vere carnis christi. Et hoc propter pueros qui consequuntur vitam eternam sine illa manduca tione et bibitione sacramentali vere carnis. igitur oportet hoc intelligi de manducatione et bibitione mystice carnis et mystici sanguinis viui quae est vnitas ecclesie: sine qua non est salus.

247

¶ Item ad praecedentia subdit Aug. dicens. Et qui manducat eius carnem et bibit eius sanguinem habet vitam. Quod iterum non est verum de manducatione sacramentalir. quia multi sic manducant non ad vitam anime: sed ad iudicium sibi sumunt. Nec est vniuersaliter verum de manducatione spirituali vere carnis christi: cum talis manducatio possit fieri sine gratia garatumfaciente que est vita anime. Sed est vnluersaliter verum de manducatione spirituali mystice carnis christi et bibitione mystici sanguinis eius: de qui bus intelligi oportet. Quod etiam docet Augusti. nus consequenter: cum subiungit. Hunc itaque cubum et potum dominus intelligi voluit societatem corporis et membrorum suorum que est sancta ecclesia in sanctis et fidelibus eius.

248

¶ Item potest sic argui ad idem. Dominus Ioan. lii. loquens de baptismo Nisi quis renatus fuerit denuo: non potest videre regnum dei. et quomodo hoc intelligi et obseruari voluit a fidelibus: statim declarat cum subiungit. Amen dico vobis: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non potest intrare in regnum dei Igitur a simili quando dominus Ioan. vi. loquehatur de manducatione carnis sue: quomodo hoc intelligi voluit: statim declarat cum subiungit dicens. Qui manducat meam carnem et hibit meu sanguinem in me manet et ego in eo. per hec exponens quod priora verba intelligebantur de manducatione spirituali carnis sue mystice et bibitione spiritualis sanguinis sui mitici. Et hoc manifeste docet Augustinus. et etiam glo. super eodem verbo. Nam post superius dicta subdit Aug. Denique iam exponit dominus quomodo id fiat quod loquitur: et quid sit manducare eius carnem et bibere eius sanguinem: dicens. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo. Subdit Augustinus

249

¶ Hoc est ergo mandum care illam escam et illum potum bibere: in christo manere: et christum in se habere manentem. ac per hoc quo non manet in christo: proculdubio non manducat eius carnem nec bibit cius sanguinem. Etsi tante rei sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibit: quod iterum intclligi oportet de manducatione spirituali mystice carnis christi. Multi enim non manent in christo qui tamen vere manducant veram christi carnem et bibunt eius sanguinem: vt qui indigne sumunt. Sed tales non maducant nec bibunt carnem christi mysticam aut sanguinem mysticum cuius sacramentum est species visibilis. et similiter verum corpus christi et sanguis verus eius est sacramentum eiusdem corporis mystici: vt patet ex dictis. Iterum dicit Augustinus. Quid est christum mandum care: Respondet. Non est hoc solum in sacramento corpus eius percipere. multi enim indigne accipiunt. Sed est in ipso manere et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat qui in vnitate christi et ecclesie quam sacramentum significat manet

250

¶ Et iterum dicit. Quomodo manducandus est christus: Respondet: quomodo ipse dicit. Qui manducat me am carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo: tunc carnem meam manducat et sanguinem meum bibit. Qui vero non in me manet nec ego in illo: et accipit sacramintum: adquirit magnum tormentum. Etsi diceret aliquis Quid est nos manere in illo et illum in nobis: Respondet Augustinus. Homel. xxvii. super Ioan. di. Manemus autem in illo cum membra eius sumus. manet autem ipse in nobis cum sumus temllum eius scilicet cum nos cum patre et spiritu sancto inhabitat sanctificatiue: et hoc est solum quando sumus in charitate et per eandem sumus vniti membris ecclesie.

251

¶ Ex quibus omnibus claret quo praedicta christiuverba nullam imponunt necessitatem communicandi subvtraque specie: cum non sint intelligenda de mandum catione sacramentali. Et ideo nihil faciunt ad probationem praetense conclusiones prime aduersariorum. Iterum patet per doctores omnes: qui illa verba dicunt intelligenda esse de spirituali manducatione et bibitione. Patet etiam per dominum Albertum qui in postilla sua super Ioan. dicta verba exponit de manducatione spirituali per quam christo incoporamur. Et dicit consequenter quod sicut paruuli hapent virtutes non in vsu siue in exercitio: sed in munere id est in habitu: ita habent et christi incorporationem scilicet per habitus fidei: speci: et charitatis. Item patet per sanctum Tho. in postilla sua super eundem locum vbi dicit referendo litteram ad manducationem spiritualem. Sententia plana est. Iste enim spiritualiter manducat corpus et bibit sanguinem domini qui particeps fit ecclesie vnitatis que fit per charitatem. Qui autem sic non manducat est extra ecclesiam et extra charitatem. et ideo non habet vitam.

252

¶ Ex his et aliis similibus potest clare apparere quod illlud verbum: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem etc. dominus intelligere voluit de illa manducatione spirituali corporis sui mystici: et bibitione mystici sanguinis eius. Que manducatio et bibitio non est aliud quam vt dixi: vnitio hominis cum veris et vluis membris ecclesie per actualem receptionem charitatis que est vinculum illa membra denuo vniens aut prius vnita intimius vniens aut incorporans. Nec debet alicui mirabile apparere quod dominus hanc vnionem cum corpore mystico per gratie infusionem vocat mandiicationem et bibitionem. Simile enim habetur in scriptura. Nam martyrium non est baptismus: nec est sacramentum vt constat. et tamen si fiat etiam sine sanguinis effusione adhuc videtur baptismus: autoritate sacre scripture quia ita vocat dominus Lu. xii. dicens. Habeo baptismo baptizari. et loquitur de baptismo passionis sue Et consueto vsu omne martyrium videtur baptismus sanguinis

253

¶ Item Cum homini prius iustificato datur gratia qua confirmatur in bono: dicitur huiusi modi collatio gratie baptismus: vt patet Actu. i. vbi dicitur Uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. Similiter iustificatio hominis a peccato per gratie infusionem: siue fiat in vtero matris ex speciali prinilegio: siue per viam penitentie vt in adultis per contritionem: talis iustificatio non est vere baptismus: vt constat: cum non habeat formam nec materiam baptismi. et tamen communiter solet dici baptismus flaminis. Et propter hoc etiam apostolus ad Hebre. vi. dicit in plurali Baptizamini: vt dicit glosa ibidem. Licet et go ille triplex baptismus. scilicet martyrii: spiritus et fluminis siue penitentie: sicut Magister eum vocat in dist. iiii. non sit vere baptismus: nec aliquis eorum sit sacramentum proprie: quilibet tamen eorum dicitur baptismus propter hoc: quia in quolibet corum est aliquis idem effectus qui est in vero baptismo. Et quia verus baptismus significat et causat scilicet infusionem gratie aut dimissionem peccatorum. Sic in proposito vnio hominis ad membraecclesie per actualem charitatis infusionem quamuis non sit realis manducatio sacramenti eucharistie et veri corporis et sanguinis domini: tamen dominus sic vocat am propter hoc quod ipsa est effectus quem corpus christi verum et sanguis et illorum realis manducatio et bibitio significat et nata est causare: imo similis modus loquendi consuetus est in sacra scriptura.

254

¶ Unde Ioan. iiii. dominus receptionem spiritus sancti et charitatis infuse vocat bibitionem aque di. Qui biperit ex aqua quam ego dabo non sitiet in eternum. sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam. Et Ecci. xv. dicitur. Cibauit eum dominus pane vite et intellectus. et aqua sa. sa. potauit illum. Ecce quomodo charitatem que est vita anime et scientiam et sapientiam vocat panem et aquanm Et illorum receptionem vocat cibationem et pota tionem: insuper intimam animarum. et secundum vltimum possibilitatis eorum vnionem ad summum bonum per intuitiuam visionem et fruitionem beatificam vocat dominus manducationem et bibitionem: dicens Luc. xxii. Ego autem dispono vobis sicut disposuit mihi pater regnum vt edatis super mensam meam in regno meo Et quid est cibus et potus de quibus anime sic edunt et bibunt: Nam vtique iple dominus erit per visionem et fruitionem cui vniti sunt: et in quo inestimabiliter gaudent et delectantur. Si ergo vnio sanctarum animarum ad deum per cognitione et perfectissi mum amorem est manducatio et bibitio dei cui vniuntur secundum intentionem scripture: congrue vnitio hominis ad ecclesiam per charitatem est manducatio et bibitio corporis christi mystici et sanguinis eius Et quia sepe dictumest superius quod tunc manducamus corpus christi mysticum spiritualiter et bibimus sanguinem eius mysticum: cum nos efficimur membra christi. et cum vnimur christo: et cum ma nemus in christo: et cum hebemus ipsum in nobis manent Est dubium qualiter hoc sit intelligendum: quomodo possumus esse membra christi: aut quomodo possumus in eo esse et manere.

255

¶ Pro illo est Notadum quod dupliciter accipitur ecclesia militans. Uno modo generaliter et pro aggregato ex omnibus fidelibus. Et sic continet omnes qui habent fidem christianam bonos et malos. et assimilatur in euangelio sagenemisse in mare ex omnibus generibus piscium congreganti. Et mali scilicet qui habent solam fidem et non charitatem dicuntur esse in ecclesia numero tantum propter eorum peccata mortalia. Sed boni qui sunt sine peccatis mortalibus dicuntur esse in ecclesia et nume ro et merito. Secundo modo accipitur ecclesia strictius et magis proprie pro aggregato ex omnibus fidelibus in charitate existentibus. Et isto modo malichristiani non sunt in ecclesia qui stant in morta libus peccatis. sed illo modo sunt in ecclesia tantum illi qui sunt sine mortali: deo accepti per charita tem seu gratiam gratum facientem.

256

¶ Secundo notandum quod prout sumitur ab apostolo ad Roma. vii. tota ecclesia sic stricte accepta scilicet pro aggregatione fidelium in charitate existentium dicitur vnum corpus mysticum: et hoc per similitudinem ad naturale corpus hominis. Sicut enim in corpore naturali hominis sunt diuersa membra que sunt adinuicem vnita et colligata: et que habent diuersos actus: vt oculus vi¬ det: auris audit: manus operatur: pes sustentat: Sic in ecclesia sunt multa membra et persone fidelium que membra sunt adinuicem colligata vinculo charitatis. Illi enim vt dixi sunt proprie in ecclessa et membra corporis mystici christi qui sunt in charita te. quia t ales sunt viua membra ecclesie et vegetantur a spiritu sancto rectore ecclesie. et illa membra ecclesie habent diuersos status et diuersa officiasicut patet de clericis et laicis: de religiosis et secularibus: de prelatis et subditis: de militibus: mechanicis: et agricolis: quibus statibus et officiis diuersi conueniunt actus et operationes. huius corporis mystici christus dicitur caput ad similitudi nem capitis in homine. In capite nanque hominis naturaliter snnt tria. Primum est ordo vel situs ipsius. quia ipsum est summum in hominie. et ita christus est summus in ecclesia.

257

¶ Secundum in capite. humano est perfectio eius. quia in ipso vigent omnes sensus: qualiter non in aliquo alio menbro. et. hoc etiam conuenit christo qui habet omnem plenitudinem gratiarum omnium: secundum illud Ioan. i. Uidimus. eum plenum gratie et veritatis.

258

¶ Tertium in naturali capite est virtus omnis. Nam vixtus motus et gubernatio aliorum membrorum in suis actibus est in capite propter sensitiuam et motiuam inibi bominantem. Et hoc similiter conuenit christo qui pabet virtutem influendi gratiam in omnia membra. ecclesie: secundum illud Ioann i. De plenitudine eius omnes accepimus.

259

¶ Item. sicut membra sunt. omnia adinuicem vnita et colligata per fidem et charitatem in quo omnia communicant: ita omnia et singula sunt per charitatem vnita christo domino capiti suo: et tota ecclesia est sibi sic vnita. Et ideo sicut ex corpore naturali et corpore suo sibi vnito et colligato fit vnus homo totus: Sic ex christo capite ecclesie et ecclesia suo mystico corpore sibi inseparabiliter vnita vinculo charitatis consti. tuitur vnus christus mysticus quem representat presemet verus christus. secundum humanitate quidem representat que est constituta ex capite vero: et vero residuo corpore et eius naturalibus membris. Ex quo patet quod duplex est christus scilicet verus christus qui est deus et homo natus ex Maria virgine: passus: mortuus: et sepultus. Et est christus nysticums scilicet qui est aggregatus ex vero christo capite ecclesie. Et ex ecclesia corpore suo et illius christi mystici quilibet fidelis in charitate existens est membrum viuum. Istius potest dari exemplum. Quili. bet professus in monasterio est membrum totius aggregationis: et totus conuentus dicitur corpus huius claustri: et pater abbas dicitur caput. Etsi esset consuetum: tunc possemus aggregatum ex abbate et conuentu dicere vnum monachum mysticum: eo quod illud aggregatum est ad similitudinem vniis singularis monachi constitutum ex capite et corpore et singulis membris. Ita in proposito intelligamus de christo mystico. Et his patet quod tunc sumus menbra eius quando hebemus charitatem per quam sumus de numero et aggregatione ecclesie et sanctorum vniti membris eius et capiti christo. hoc enim est nos esse in eo scilicet esse nos partem illius aggregati. quia secundum praedicta dicitur christus mysticus: et tandium quoad manemus in eo tanquam membra eius per quem colligamur ceteris ecclesie membris. Quando autem per mortale peccatum amittimus charitatem tunc praecidimur a christo et eius corpore mystico tanquam membra mortua et putrida. Tunc etiam incorporamur christo mystico et suo corpori quando recipimus charitatem per quam effitimur de numero et congregatione ecclesie sanctorum id est in charitate existentium.

260

¶ Item tunc mandum camus christum mysticum et eius corpus mysticum: quando siue sumendo hoc sacramentum siue non sumendo efficimur eius membra per receptionem charitatis: et ei incorporamur denuo aut intimius vt per augmen tum charitatis. Cibus enim ille spiritualis non conuertitur in nos sicut cibus corporis: sed conuertit nos in se et incorporat nos sibi: secundum illud quod Aug. dicit ib. confefs. quod quasi audiuit christum dicentem sipi. Nec tu mutabis me in te: sed tu mutaberis in me. Sic ergo patet quomodo sumus in christo et quomodo sumus membra eius. Sed et tunc habemus christum in nobis manentem quando ipse non quidem secundum humanitatem: sed secundum diuinitatem que vna est cum patre et spiritu sancto illabitur mentibus nostris per vnionem sanctificatiuam et per spiritualem assistentiam: dando etiam charitatem per quam facit diligere deum et proximum.

261

¶ Ad secundum dicitur: concedendo quod dominus hoc sacramentum discipulis suis sub vtraque specie sumendum tradidit. Sed ex hoc non habetur quod per hoc omnibus legem posuerit sic sumendum sub vtraque specie: quod tamen probandum esset: eo quod prima conclusio aduersariorum hoc praetendit. Autoritas ergo illa bene dicit quod christus hoc sacramentum sub vtraque specie sumendum dedit. Sed non dicit illa autoritas quod per hoc precepit ab omnibus sic sumendum fore. Et ideo illa autoritas est per eos ad suum propositum impertinenter allegata: sieut fere omnes: vt patebit.

262

¶ Pro ampliori illius rei declaratione est Notandum quod hoc aliud est sacramentum: et aliud est consecratio. Sacramentum enim est res permanens. quia species ille visibiles panis et vini ma nent post consecrationem in altari aut pyxide. Comnfectio vero aut consecratio sacramenti est actus transiens. Cuius consecrationis sunt quedam quasi substantialia scilicet certa materia: ordo sacerdotalis et intentio ad conficiendum: ac forma verborum. Hec quattuor dicuntur substantialia siue essentialia non sacramenti: sed ipsius consecrationis: eo quod taliter sunt de necessitate ad consecrationem requisita quod ecclesia non potest ista mutare nec aliquo eorum. et istis positis semper ponitur consecratio. et aliquo eorum deficiente non erit consecratio: vt doctores concorditer dicunt. Alia vero omnia sunt sa cramento et eius consecrationi extrinseca et tanquam accidentalia: autm praedictis essentialibus accidentaliter annexa: vt sunt solennitates que fiunt in missa: et etiam modus sumendi sacramentum seu vsus eius. Et sunt accidentales conditiones rerum substantialium predictarum. Ista dicuntur accidenta ia ipsi sacramento seu eius consecrationi: eoqued illis non existentibus aut aliquo corum non existenre: potest adhuc fieri consecratio: et esset adhuc verum sacramentum. Et etiam ideo dicuntur sacramen talia quod ecclesia potest illa mutare et circa ea aliter ordinare et disponere prout videbitur saluti fidelium congruere et reuerentie tanti sacramenti. Dico ergo quod dominus instituendo hoc sacramentum in vltima cena prout premissa autoritas loquitur determinauit essentialia huius sacramenti et taliter quod ecclesia ea mutare non potest: vt dicunt doctores ex concordi sententia. Accidentalia vero omnia dimisit in potestate ecclesie vt ecclesia illa ordinaret prout ei spiritus sanctus re ctor ecclesie pro tempore inspiraret. Et hoc patet inductiue in singulis. Et Primo de solennitatibus que circa hoc sacramentum fiunt in missa: vt quod fiat cum talibus orationibus lectione: epistola: euangelio: quod fiat cum lumine in templo et in altari consecrato. et sic de similibus ad sacramen ti reuerentiam pertinentibus. Ista inquam omnia et talia similia que ecclesia instituit: posset ex causis circa ea aliter ordinare.

263

¶ Secundo patet hoc detempore sumptionis. quia licet dominus confecerit hoc sacramentum et mistrauerit discipulis post alios cibos: Ecclesia tamen illud mutauit: statuens quod extra casum articuli mortis non suma tur nisi a ieiunis. Exceptis etiam paucis casibus ipecialibus de quibus in prioribus mentio facta est. Et illius assignant doctores causas que etiam superius fuerunt enumerate.

264

¶ Tertio patet etiam de conditione accidentali materia huius sacramenti. Nam licet dominus instituendo hoc sacramentum confecerit illud in azymo. et ita in primitiua ecclesia confecerunt apostoli: quem morem etiam ecclesia rtomana ab apostolis qui eam fundauerunt accepit. Tamen vt dicit Leo papa: imminente heresi Eheonitarum dicentium legalia esse de necessitate seruanda cum euangelio: sancti patres ne eis comsentire viderentur voluerunt ad tempus conficere in fermentato ex spiritus sancti instinctu. Et ipa. heresi eliminatatecclesia Romana ad pristinum norem rediit. Propter quod sacerdos subditus romane ecclesie qui contra illum morem conficiendi in azymo quamuis vere conficeret: tamen grauiter peccaret. Similiter posset sic declarari de accidentalibus condicionibus aliarum substantialium consecrationis huius sacramenti. Cum ergo illa ita se habeant: patet manifeste quod quamuis domins instituendo hoc sacramentum: ipsum ministrauerit pltuolis sub vtraque specie. ipsa tamen ecciesia potuit circa hoc aliter ordinare et assumere vsum ministrandi populis sub vna specie. et ita fecit ex rationam pilibus causis posterius dicendia. Non enim potest assignari causa quare ecclesia vnum potuit facere potius quem aliud cum sicut illa non sunt de essentia sacramenti aut consecrationis eius: sic nec illud. Et etiam sicut ministratio sub vtraque specie fuit obsuata a domino: sic consecratio et sumptio post cibum et in azymo quae tamen ecclesia immutauit.

265

¶ Ad secundum argumentum respondetur quod sicut dominus instituendo hoc sacramentum confecit illud sub vtraque specieet sub vtraque specie apostolis ministrauit. sic primitiua ecclesia eundem morem ministrandi fidelibus subvtraque specie aliquo tempore seruauit. Et hoc vult apostolus in sua auctoritate: quia tunc sic fiebat. Apostolus tamen nullibi praecepit hoc seruari: nec dicit dominum hoc praecepisse Et ideo illa auctoritas nihil est ad propositum. quia non facit ad probandum quod sit de lege christi et de neccssitate salutis sic sub vtraque specie populos communicare: quod tamen ad uersarii probare voluerunt. Et ad hoc probandum auctoritatem induxerunt licet mere impertineter ad hoc suum positum. Conceditur consequentur quod sicut apostolus dicit Quotienscunque manducamus panem hunc etc. mortem domini annum ciamus. Et conceditur quod expressius annunciamus seu significamus mortem domini sub vtraque specie sumendo quam sub altera tantum: Non tamen opertet imo propter cans dicendas non expedit quod hoc pro nunc fiat a laicis: sed sufficit per sacerdotes missarum solenia celebrantes: quia sciunt sacramentum caute tractare et tenentur sub vtraque specie conficere et sumere. et hoc propter totalitatem et integritatem ac perfectionem sacramenti quo ad eius significatio ne. Pro cuius intellectu est notandum Quod vt tradunt doctores dist. xi. in. iiii. duo sunt circa hoc sacra mentum consideranda. Primum est eius efficacia. Secundum eius significantia. Et sic potest aliquid esse de inteogritate ac perfectione huius sacramenti dupliciter. Uno a modo quantum ad eius efficaciam: vt scilicet illud. quod ex part te sacramenti requiritur ad eius totalem et completa efficaci am. et sic determinatio specierum est de integritate huius sacramenti. Sed quantum est ex opere operati sufficit vna sine alia ad causandum totalem sacramenti effectum. Et hoc est ideo. quia efficacia sacramenti non est ratione signi sed ratione contenti sub sacramento. Idem autem per omnia continetur sub vtraque specie et secundum eundem modum existendi. Nec plus sumit qui sumit vtramque specium quam qui sumit alteram tantum: vt dicit Magister. xi. dist. in. iiii. Unde sicut sub speciebus panis est totus christus cum corpore et anima et sanguine et deitate. ita etiam subspeciebus vini est totus christus cum omnibus eisdem: et secundum eundem modum existendi. Quare sicut sub speciebus panis deitas est vnita humanitati: sic etiam sub speciebus vini. Et sicut hic anima informat corpus: ita ibi. Et sicut sanguis est inclusus intra venas corporis: ita et sub speciebus vini. Et ita in modo existendi nulla est diuersitas hic et ibi: quamuis in conuersione sit. quia panis conuertitur in corpus tantummodo: et cetera sunt ibi concomitanter. et vinum conuertitur in sanguinem tantum. et cetera sunt etiam ibidem concomitantur. Alio modo aliquid est de integritate sacrafei scilicet quantum ad eius significantiam vt illud quod requiritur ad totalem et completam istius sacramenti significationem. hoc modo ambe species sunt de integritate et perfectione hulus sacramenti: eo quod per ambas simul et pernullam earum seorsum sufficienter et completeexprimitur huius sacramenti significatio. quod sic patet: quia hoc sacramentum significat christum. vt nutrimentum perfecte reficiens digne se sacramentaliter manducantes. sed cum perfecta refectio corporis non sit complete in solocibo nec in solo potu: sed in ambobus simul. ergo non potest vna specierum sola significare christum vt per fecte reficientem. Sed vna significat eum per modum cibi reficientis ratione corporis sui. et alia per modum potus ratione sanguinis. ambe vero simul hoc complete signi ficant: quare ambe requiruntur ad integritatem significationis huius sacramenti.

266

¶ Item sacramentum hoc est memoriale dominice passionis: prout fuit in corporis christi multiplici afflictione: et in eius sanguinis copiosa effusione. igitur oportuit in hoc sacramento vtrumque eorum scilicet corpus et sanguinem significari. corpus quidem per spieciemm panis: et sanguine per specim viniAd huiusmodi ergo completam significationem requiruntur ambe species.

267

¶ Item sacramentum hoc significat assum ptionem totalis humanitatis a christo scilicetam quo ad animam quam quo ad corpus. et significat perfectam nostram redemptionem scilicet in anima et corpore. Unde dicit Mag. vbi supra: quod in duabus speciebus celebratur: vt anime et corporis in christo susceptio: et vtriusque in nobis sic liberatio significetur. hec autem significatio non potest fieri per alteram speciem tantum. sed per ambas simul: vt per specim panis significetur corpus: et per speciem vinianima: cuius sedes est in sanguine secundum modum loquendi scripture dicentis. quod sedes anime est in sanguine

268

¶ Ex dictis patet primo: quod sicut dominus in vltima cena hoc sacramentum sub vtraque specie apostolis ministrauit. sic eundem modum ministrandi sacramentum hoc etiam laicis in primitiua ecclesia aliquo tempore obseruauit. Uerum probabile est quod ille modus nunquam a tempore doctorum communis extiterit apud omnes. patet significatio: quia apostolus licet de hac re locutus fuerit in predicta auctoitae: non tamen per eam praecepit sic seruandum fore. nec dicit dominum talem modum manducandi omnibus praecepisse. vt patet intuenti verba auctoritis. Tertio patet quod ad integritatem et perfectionem sacramenti huius quo ad eius efficaciam ad causandum in illo qui digne suscipit suum totalem effectum non requiritur vtraque species: sed sufficit altera earum propter hoc quod efficacia sacramenti quam habet ex oper scilicet operati: non est ratione signi visibilis scilicet specirum panis et vini. sed est ratione contenti et idem continetur sub vtraque specie: nec plus sub ambabus quam sub vna earum. Et sicut dictum est de efficacia sacramenti: ita intelligatur de totali refectione spirituali: quia refectio spiritualis fit ratione contenti. Sub specie autem panis continetur cibus et potus tam vere et realiter sicut sub ambabus speciebus. Ibi enim continetur cibus anima scilicet corpus christi. et potus scilicet sanguis christi omni modo existendi quo sub specie vini continetur. Qui ergo sumit sacramentum sub speci panis: sumit cibum et sumit potum: licet non per modum potus in ordine ad sensum: quia non sub specie pota bili. Illud autem nihil variat quo ad efficaciam et refectionem totalem saltem quantum ad opus operatum licet variat quo ad significationem. Quarto patet quod ad integritatem sacramenti quo ad eius significati onem pertinet et requiritur vtraque species nec sufficit atera earum. Sed istam perfectionem significationis ecclesiafieri voluit per sacerdotes: quibus potestatem domi nus dedit hoc sacramentum conficiendi: et aliis ministrandi. Et voluit ecclesia eam fieri in celebratione misse. que principaliter et tota est representatiua passionis christi. Et ita propter hanc perfectionem significationis instituit ecclesia et inuiolabiliter obseuari vult vt sacerdotes missarum solennia celebrantes sub vtraque spem conficiant: et sub vtraque specie sumant. et hoc faciant coram populo: vt popsulus assistens diuinis consequatur quotidie fructum. quem sibi afferre potest perfecta significatio sacramenti scilicet inquantum excitat homini deuoto memoriam passionis christi: et redemptionis nostri ac bonorum inde secutorum.

269

¶ Quinto patet: quod licet a principio mos communicandi sub vtraque specie fuerit aliquo tempore: et circa laicos obseruatus: tamen crescente multitudine popostuli christiani prouide et rationabiliter inducta est consuetudo ministrandi eucharistiam laicis solum sub specie panis: quia vt dictum est laici recipiunt ad refectionem spiritualem: et istam consequuntur tam perfecte in sumptione sub vna speciesicut in sumptione sub vtraque specie: cum idem effectus sequatur quantum ex opere operato. Quoniam vt diceplumra pericula possent contingere faciliter si communicaret laicis sub vtraque specie. que non contingunt sub vna specie. et cum in defectu sacramenti nihil eis sic communicando depareat. et significatio sacramenti totalis possit quotidie coram eis fieri ad excitandum memoriam passionis christi: patet per ecclesiam que istum modum communicandi eis sub sola speciepanis rationabiliter induxit. Et hoc docent doctores communiter circa di. xi. in. iiii. Et idem assignant plures causas. Prima est periculum effusionis sacri calicis. Iam enim multiplicatis fidelibus veniunt in maximo numero ad communionem iuuenes et senes: sani et in firmi: et sepe rusticani et minus discreti: non scientes adhibere cautelam debitam circa vsum sacri calicis et sic frequenter contingeret irreuerentia sacramen to per effusionem vel per execrationem: vel alio modo. Secunda causa est periculum erroris. possent enim simplices credere quod sub vna specie non totum sacramentum caperent: sed sub specie panis corpus tantum et sub specie vini sanguinem solum. quod est error. Tertia causa: Irreuerentia multiplex posset fieri circa hoc sacramentum. Primo in deportatione de loco ad locum: et ad loca distautia pro infirmis. Secundo in vasorum sanctificatione: que debent esse sacra: nec tangenda a laicis. Tertio in barbis laicorum: quas sumendo intingerent calici. Quarto in conseruandopum infirmis. Quandoque posset enim species vini corrumpiin vase: et generari in estate biblibens et parue musce: quantumcumque vas esset clausum. putresceret etiam quandoque et fieret abominabile ad sumendum: etiam quando multi praebibissent de vno calice posset fieri abominabile aliis ad bibendum: maxime infirmis aut pregnantibus aut aliis faciliter nauseantibus ficret faciter abominabile: et posset nonnunquam prouocare vomitum.

270

¶ Item queritur: in quo vase fieret conse cratio tanti vini quantum requireretur in festo pasce pro decem milibus personarum: autem pro pluribus: que tuc communicant.

271

¶ Item quid fieret in terris vbi vix inuenitur vinum ad cellbrandum

272

¶ Item in terris frigidis esset periculum congelationis. et cetera multa huiusmodi possent occurrere in irreuerentiam sacramenti.

273

¶ Quarta causa est: quia huiusmodi communicatio sub vtraque specie fieret laicis frustra et sine vtilitate. Et cum vt dictum est sit periculosa rationabiliter fit sub sola specie panis: communicatio sub vtraque speci fieret frustra et sine fructu meliori quam sub vna speci. Patet ex dictis: quia sumet tes sub vna spe scilicet panis: sumunt integu sacrameamentum quo ad eius efficaciam. Item sumunt hoc quod sufficit ad totalem efficaciam eius. Efficacia enim est ratione contenti. et non plus continetur sub ambabus speciebus quae sub vna tantum. Similiter tota refectio spiritualis est ratione contenti. Sed tam cibus spiritualis scilicet corpus christi: quam potus spiritualies scilicet sanguis christi continetur vere orealiter sub speci panis etc

274

¶ Et posito: non tamen comcesso quod sumptio sacramentietiam sub spem vini adderet aliquio meriti sumpitioni sub sola specim panis adhuc ex causis praedictis rationabiliter et vtiliter ecclesia ordinasset ilam communionem laicis sub sola speci panis. Sicut etiam in pluribus aliis fecit propter melius bonum commune adipi¬s scendum: vel malum declinandum. Sicut enim sacerdotes prohibuit a matrimonio: immo eos ad hoc illegitimauit: et tamen matrimonium est vnum de sacramentis noue legis: quod digne susceptum gramm augt. Similiter licet celebrare missam sit bonil opus: et me ritorium: quia felix est qui vno die vnam digne celebrat: tamen ecclesia rationabiliter ordinauit vt sacerdos vno die legeret tantum vnam missamt exceptis paucis. Et sic de multis aliis similibus. Et qui contra has ordinationes ecclesie faceret: nihil mereretur: sed grauit peccaret. Sic. in proposito: qui extra ecclesie ordinationem et vniuersalem consuetudinem communicat sub vtraque speci: non solum non prodest homini communio: sed etiam maxime nocet: quia grauiter peccat propter inobedientiam quoniam vt dicitur i. Reg. xv. Quasi peccatum ariolandi est repugnare: et quasi scelus idolatrie nolle acquiceicere. Qui vero ecclesie ordinationi et consuetudini obediendo sub vna speci digne communicat: ille magnum consequitur inde fructum ratione operis operati id est communionis: et mexitum consequitur ratione obedientie. de qua scriptum est vbi supra: Melior est obedientia quam victima

275

¶ Item sacerdos in de parascenues officias sumit sacramen tum sub sola specie panis. et hoc ideo vt dicit sanctu Bona. quia illo die sacerdos sumit sacramentum plad refectionem quam ad significationem. Ista enim die non oportuit significari per sacramentum: eo quod tota illa dies et totum officium eiusdem diei est memoriale dominice passionis. Conuenit tamtun tunc sumere ad refectionem spiritualem sacerdotis. que refectio fit sufficienter persacramentum sub vna specie: eo quod totus christus et sub ea. Igitur ex eadem causa licite et rationabiliter ecclesia communicat laicos sub sola specie panis: eo quod ipsi semper recipiunt sacramentum plus ad refectionem quam ad sib ificationem.

276

¶ Item ex constitutione apostolica et ex consueudine apud omnes ecclesias approbata sacramentum consecratum dtie cene reseruatur vsque ad diem parasceues sub specie panis: et non reseruatur sub specie vini: propter plures causas. Quarum vna est periculum effisionis. igitur a multo fortiori non debet quotidie su specie vini reseruari pro laicis. et per vicos cum corpore ad infirmos deportari proter periculum effusionis. Alia causa patet per mils duradi in rationa li diuinorum offi. vbi dicit: quod Innocen. papa statuit eucharistiam a diecene reseruari sub specie panis pro fidelibus qui habent communicare: et ad implendum officium sequentis diei: in quo sacramentum non conficitur. Sanguis non seruatur sub specie vini: quia faciliter ex negligentia posset spargi etc. Que ibi consequuntur: Ecce quomodo dicit sacramentum conseruandum sub speciepanis propter officium implendum sequenti die: et proptercommunicare fideles sub sola specei panis Et propterea non crit de neceste sub vtraque specie sumere

277

¶ Ad quartum scilcet ad auctoritatem Bede: per quam innui videtur quod debea mus imitari actus et ritus primitiue ecclesie: et quod ideo: quia sicut in primitiua ecclesia popsulis ministra batur sacramentum altaris sub duplici specie. sic etiam hodie hoc imitari debeamus: et similiter populis sacramentum sub vtraque spei ministrare. Circa quod dico: quod illa auctoritas Bede non potest vniuersaliter intelligi scilicet quod debeamus aut etiam quod expediat nos omnes actus et ritus primitiue ecclesie imitari. Patet namque instantia in multis. Apostoli enim ad tempus baptizabat in nomine christi: vt patet Actur. ii et. v. Et ita non solum non debemus nunc baptizare: sed nec est licitum: immo nec forte modo esset baptizatus. Similiter in primi tiua ecclesia eucharistia sumebatur a fidelibus pransis. Et nunc eos in hoc imitari non est licitum: sed prohibitum: vt superius fuerat dictum. Item primitus ecclesia conficiebat in azymo: et posteriores patres ab illo ritu primitiuorum ad tempus cessauerunt propter erro ren de obseruatione legalium: et ne viderentur iudaiIare. Insuper in primitiua ecclesia constitutis in ordinibus sacris licitum fuit matrimonio vti. ad quod tamen posterius omnes in sacris constituti sunt illegitimati. Et sicut in illis exemplificatum est: ita in multis aliis exemplificari potest: quod non oporteat immonon liceat in omnibus imitari nunc actus primitiuo ecclesie: ita in proposito intelligendum est. Quod si in primitiua ecclesia ministrabatur sacramentum sub vtraque spem populis: non oportet hoc nunc fieri: immo nec licet propter contrariam consuetudinem fundatam in rationabilibus causis: vt dictum est. Auctoritas autem Bede videtur intelligenda de imitatione bone vite rituum et exem plorum et sanctorum operum deuotorum patrum primitiue ecclesie. et hoc etiam auctoritatis verba innuunt. Non istce enim dicit aliquid de ritu sacra mentorum sed de perfectione vite loquitur: dicens perfectum vite magisterium et primitiue eccclesie semper actus imitari.

278

¶ Pro responsione ad auctoritates in sequentius allegatas ponende sunt quinque generales solutiones: ex quibus possunt ille et quecumque allegabiles auctoritates solui faciliter

279

¶ Prima est: quod lieauctoritates huiusmodi loquantur de manducatione corporis christi: et de bibitione sanguinis eius: tamennulla earum dicit communicationem laicorum sub vtraque specem esse de necessitate salutis: aut esse de precepto ex institutione sacramenti primitiua: aut ex verbo christi: aut ipsius mandato: imo nullam fere mentionem facit de hoc. et ideo non fe: ciunt aliquid ad propositum scilicet ad probationem conclusionis ipsorum aduersariorume ad qua adducte fuerunt per ipsos: et per consequens sunt superflue et impertinenter adducte.

280

¶ Secunda solutio est: huiusmodi auctoritates non loquutur de communione laicorum sub vtraque specie: sed loquuntur de sacerdotibus: ad quos pertinet hoc sacramentum conficere: et sub vtraque specie sumere propter perfectam significationem passionis christi et refectionis complete

281

¶ Tertia solutio. Si aliqua auctoritatum loquatur de communione laicorum et de sumptione sacramentali: tunc autor loquebatur de illo tempore in quo mos ille in ecclesia seruabatur apud aliquos: et sacra mentum exhibebant etiam laicali popsulo sub vtraque speci.

282

¶ Quarta solutio: quod in huiusmodi auctoritatibus sanctorum per manducationem corporis et bibitionem sanguinis christi potest in generali intelligi sumptio corporis et sanguinis christi. et illa fit etiam in communione sub sola specie panis: tam vere et realiter sicut sub vtraque specie: eo quod sub specie panis sumunt corpus et sanguinem christi ita vere et realiter sicut sb ambabus et non aliter sub ambabus quam sub vna earum Quinta solutio: Si auctoritates alique loquum tur de laicis: tunc non loquuntur de manducatione et bibitione sacramentali: sed de spirituali. quando enim sacerdotes in conspectu populi conficiunt et sumunt sacramentum tale sub vtraque specie: tunc populus assistens in sua deuotione manducat et bibit spiritualiter corpus et sanguinem domini in sinceritate fidei per re cogitationes et meditationes bonas masticando et hauriendo ore cordis: et se christo vniendo per affectum amoris. Quamuis per has generales solutiones sit sufficienter responsum ad omnes auctorites per aduersarios in argumentis allegatas: tamenvt clarius sit singularis solutio volo ad quamlibet etiam specialiter respondere.

283

¶ Ad quartum ergo argumentum vbi allegatur dictum beati Aug. dico quod peatus augustinus non dixit quod sit necessarium ita fieri circa populum. nec. dixit quod sit de mandato christi: immo contrarium illius ex intentione detur minat. vt patet ex superius dictis. et ergo auctoritas est per aduersarios ad suum propositum impertinenter allegata. Secundo dicitur: quod auctoritas loquitur de sacerdotibus ministrantibus et sub vtraque specie sumentibus. et non loquitur de illa fractione hostie: et de illa sumptione sacramenti: per quas passio christi complete representatur: vt patet aduertenti verba auctoritatis. A solo autem sacerdote celebrante et qui habet sume¬ re sacramentum non solum ad refectionem sui spiritualem: sed etiam ad perfectam significationem fithuiusmodi hostic fractio in tres partes: que fractio significat vulnerationem veri corporis christiEt sicut per fractionem et sumptionem specierum panis significatur passio corporis christi: sic per species vini et earum de calice in os sacerdotis fidelis fusionem significatur expresse effusio sanguis christi. Et de hac effusione loquitur etiam Augustinus. vt patet ex verbis suis. Simili modo dicatur ad omnes auctoritates Augustini si quas plures aduersari allegarent pro se. semper enim ad respondendum valevna vel plures de solutionibus generalibus supradictis.

284

¶ Ad sextum: quod stat in auctoritate beati Hieronyml dicitur: quod auctoritas non est ad propositum: ideo: quia non dicit quod sit necessarium sumere subvtraque specie: vt aduersarii volebant. Etiam ideo. quia auctoritas illa non est de communione sub vtraque specie: quia sacerdotes communicantes populum sub sola specie panis vere diuidunt: id est monstraneius sanguinem sub diuersis hostiis.

285

¶ Ad septimum quod stat in auctoritate beati Gregoriis: dico primo quod auctoritas non dicit esse de necessitate salutis et de precepto domini: quod communio omnium fiar subvtraque specie: quod aduersarii intendunt. et ideo auctoritas est impertinens ad eorum intentionem. Secum do dicitur quod Grego. illis terminis: hauriendo bibendo vtitur: pro istis communioribus sumendo accipiendo. Quod autem sic vtatur istis terminis ipse innuit cum statim post predictam auctoritatem dicit: In vtroquie poste agni sanguis ponitur quando sacramentum passionis illius cum ore ad redemptionem sumitur ad imitationem quoqe intenta mente cogitatur: Et subdit: Nam sic redemptoris sui sanguinem accipit etc. Ecce quomodo exponendo tanque priora verba dicit: qui accipit: qui sumit. et sic est sensus auctoritatis: Quid sit sanguis agni: non iam audiendo sed bibendo didicistis bibendo id est sumendo aut accipiendo. et ita fideles cum communicant sub vna specie scilicet panis: sumunt vere sarguinem christi: vt sepe dictum est. Et si vtique concedat quis quod loquitur de sumptione sanguinis per modum potus scilicet sub specie vini. dico quod hoc non videtur et processu suo: vt declaraui. Uel dicatur quod forte tunc tenporis fuit adhuc de more in ecclesia romana populum communicare sub vtraque specie. cuius contrarium est iam rationalisliciter inductu.

286

¶ Ad octauum quod stat in auctoritate beati Amb. dico: quod loquebatur de seipso: qui sacerdos erat vtrumque consecrant et sumens. et si forte tunc fuit huiusmodi communio de more ecclesie sue: non tamen dicit quod ipsa fuerit de necessitate aut praecepto diuino et ideo nihil facit ad propositum aduersariorum.

287

¶ Ad nonum dico: quod illa verbaChrys. manifestc innuunt: quod sicut sacramentum baptismi est necessitatis regulariter: quod sic est etiam necessitatis manducatio et bibitio corporia et sanguinis domini. Et hoc non est verum de manducatione et bibi tione sacramentali: vt prius ostensum est. igitur oportet intelligi de spirituali manducatione et bibitione my¬ stici corporis christi et sanguinis elus mysfici id est devnione et communicatione per fidem et charitatem ad membra ecclesie et cum capite christo: quae vnitas est res huius sacramenti: et per verum corpus et sanguinem chrsti significatur. et ille intellectus est conformis. xho sitioni autentice sanctorum et glosarum: vt potult superius. Et quod Chrys. vlterius dicit scilicet in fine auctoritatis: que per nullius alterius quam per sancti efficiuntur manus sacerdotis. ly. que. referendum est ad sacramenta: vt caro christi: verum corpus christi: et verus sanguis eius sunt sacramenta carnis christimystice. et talia fiunt ministerialiter non nisi per ma nus sacerdotis.

288

¶ Ad detimum dico primo: quod tem pore domini Alberti fuit mos ile communicandi sub sola specie panis: et ipse nullibi redarguit eum. quod tamen fecisset si eum reputasset illicitum et contra christipreceptum. Secundo dico: quod ipse putauit et tenuit: quod ecclesia non solum posset ordinare quod sacramentum ministraretur sub sola specie panis. verum etiam tenuit et docuit quod posset ordinare: quod et sacerdotes possent conficere sub sola specie panis. Nam in tractatu suode missa in fine dicit: propter intolerabile damnum quod incurrunt habitantes in terris vbi non habetur vinum: expediret vt dispensaretur: quod corpus christi sine calice confici possit. Et subdit causam dicens: Corpus enim non est sine sanguine et anima et deitate: quamuis non sit ibi sanguis christi virtute consecrationis. Non ergo putandum est quod per auctoritatem hoc allegatam et aliam quamcumque voluerit in eodem libro contrarium illius asse rere et sibiipsi contradicere. Tertio quod Albertus in §. illo in quo illa auctoritas ponitur: loquitur de consecratione sanguinis christi. Et ponit duo ibi: Primum est quod propter reuerentiam sacramenti bonum vinun et electum debeat esse in sacramento: et probat pluribus auctoritatibus scripture: inter quas allegat illud Malach. i. Maledictus qui habet in grege suo masculum id est perfectum: et offert domino debile. Ex hoc corcludit quod multo magis maledictus est qui ad mensam suam facit afferri vinum bonum et electum: et in sacrificium sanguis domini assumit debile vinum: secundum quod ib ponit. Et quod vinum offerendum est ad hoc sacrificium debet poni in vasis mundis. vnde dicit merito: Maledictus est qui vinum electum in vasis mundis et praeciosis bibit in mensa propria: et in vasis fctidis et ampullis corruptis vinum infici permittit: et sic fetidum in calice offertur in sacrificium domini. Et post illa subiungit auctoritatem hoc allegatam dicens: Ex praemissis patet quod pro certo peccat qui magnum ad corporis suret paruum vel nullum ad dominici sanguis poculum ad hibet studium: reprehendens in hoc eos qui vinum honum in vasis mundis adhibent vsui et nutrimento corporis sui: et vinum debile aut corruptum in vasis immundis et fetidis offerunt ad sacrificium sanguis christi. Statim post hec declarat: Sitcut enm volumus mundum et paruum esse cibum nobis incorporandum: similiter et potum: et ponimus ad vasa pura et munda. ita a multo fortiori debet fieri in nobisipsis respectu corporis et sanguis christi a nobis sumen¬ dis scilicet vt nos simus puri et mundi qui volumus tamquam pasa intra nos sumere corpus et sanguinem domini. Et quiper illam sumptionem veri corporis et sanguinis domini volumus incorporari corpori christi mystico. Illud patet in sequentibus verbis illius auctoritis: vt patet attendem ti. Et etiam innuit cum in libro suo post pauca subdit: quod liquori puro vt vas praeparetur valde debet esse depuratum. Hinc est etiam quod dominus Esa. Conuiuium suu dicit vindemie defecate: vt etiam in vino quod ad sacrificium offerimus nihil sit impurum. et quod etiam in nobis quibus ille sanguis purissimus infunditur nihil sit de fece peccatorum. Iterum dicit Albertus sic: Corpus dominicum in forma panis per se: et sanguis dominicus in specie vini per se in vsu illius gratiae sunt sumenda. Per quod vult quod quicunque sumit totale sacramentum: ille debet seorsum sumere corpus in specie panis: et seorsum sanguinem in specie vini: et non coniunctim sic quod corpus sit intinctum sanguini. nam ex intinctione ostendit quod nullus debet immedinate de manu sacerdotis sumere sacramentum sub specie panis intincti in sanguinem: et hoc propter periculum distillationis in terram: si corpus intingeretur in sanguinem aut etiam si intingeretur in vinum. quia vt idem dicit vinum illud omni reuerentia dignum efficeretur ex ipsa intinctione et non esset cautum illud porrigere de ma nu: quia vix aut nunquam posset caueri quin aliquid a manibus porrigentis stillaret aut manibus adhere ret.

289

¶ Ad vndecimum respondetur: quod sicut superius dictum est: sanctus Tho. ex intentione determinat quod nunc est consuetudo ecclesie popsuolum sub sola specie panis conmunicare. Et assignat causas propter quas illa consuetudo rationabiliter introducta est: et non est putandum quod sanctus thomas sibiipsi velit contradicere: et contrarium alterius dicti sui asserere: sed vult assignare causas quare vna specierum non sit frustra: quado sacramentu conficitur et sumitur sub vtraque spccie: cum tamen idem sit vtrobique. Et de hoc assignat tres causas: que omnes sunt referende ad expressiorem significationem. Est enim prima propter expressiorem significationem passionis christi: quae fuit et in corporis afflictione et in sanguinis effusione. Secunda est propter effusiorem signincationem complete refectionis spiritualis. quia licet subspecie panis sumatur etiam sanguis: non tamen ibi sumitur per modum potus. et sic licet sub specie vini sumatur corpus: non tamen per modum cibi. Et ergo vt ibi sumetur corpus per modum cibi: et sanguis per modum potus: sumitur sub duplici specie: vt sic significetur per fecta refectio spiritualis quae fit per hoc sacramentum a sacerdotibus tantum: et in aliquibus ecclesis etiam a leuita et subdiacono ministrantibus in sacris vestibus. Tertia propter distinctos effectus sacramenti: non quidem ad causandum distinctos effectus: sed ad expressius eos significandum. licet enim sub sola specie panis offeratur caro christi pro salute corporis nostri: et sanguis pro salute anime. et similiter de sola specie vini intelligendo: Non tamen fit huius oblationis pro anima et corpore tam expressa significa tio: cum sumitur sub vna specie tantum sicut cum sub vtraque. et hoc docet glo i. ad Cor. xi. et Mag. di. xi. vbi dicit: Ideo in duabus speciebus celebratur vt anime et carnis susceptio a christo et vtriusque liberatio in nobis significetur. Sed sepe dictum est quod talis significatio perfecta et completa pertinet principaliter ad sacerdotes celebrantes coram populo.

290

¶ Ad vltimum: scilicet Gelasii pape aucoritem respondetur: quod glo. bbidem: et sanctus Tho. in. iii. parte summe. q. lxxx. dicunt quod canon loquitur de sacerdote celebrante et conficiente: qui sicut tenetur totum conficere: sic tenetur totum sumere. et qui contra hoc facerent grauiter errarent. Nec putadum quod non celebrans et sacramentum sub sola specie panis sumens praeiudicet totalitati aut perfectioni sacramenti. cum totalitas sacramenti et perfectio non consistant in vsu eius: sed magis in consecratione aut eius existentia sub vtraque specie. Insuper aliqui libri habent sic: Diuisio vniuscuiusque ministerii. et si ille est verus terxtus: patet manifeste quod loquitur de celebratione. Omnes alie auctoritaes per aduersarios allegate in eorum libello soluuntur ex dictis: et maxime ex generalibus solutionibus superius positis. quia ad quamlibet auctoritatem potest applicari vna vel plures earundem solutionum generalium: autem etiam omnes. et ideo eas hoc omitto causa brevitatis. Ex dictis patet quod grauemalum et peccatum illis est qui errorem istum poposuolum docuerunt et dogmatizauerunt ei et dogmatizant: vt dixipraedictis auctoritatibus hec concludentibus: imo fere omnibus ad probandum suum propositum impertinentibus satis probatum fuit et declaratum. et fuit magna temeritas ex huiusmodi leuibus et nihil fundatis argumentis ritum communicandi sub vtraque specie innouare contra generalem consuetudinem totius ecclesie: non requisito super hoc summo pontifice aut concilio generali tunc facto: et quasi in eorum latere congregato. nec habito super hoc concilio et collatione cum doctoribus aliarum terrarum. Ex istis namque multa sequuntur inconuenientia. Primum quo tlres vehementer praeiudicant sacre scripture: cum dicunt aliquid esse de lege diuina et de praecepto christi: quod non est tale. et sic quantum in eis est veritatibus catholicis et verbis diuinis addunt aliquid tanquam veritatem catholi cam et tanquam de neceste credendum et tenendum: quod non est tale. et in hoc faciunt contra illud prouerb. xxx. Omnis sermo dei ignitus clypeus est sperantibus in se. nem addas quicquam verbis illis: et arguaris: inueniarisque mendax. Ad idem videtur facere illud Apoc. vlti. Si quis apposuerit ad hec apponet super illum plagas scriptas deus in libro isto. Secundum quod sequitur est: quod tales inducunt et induxerunt simplices clericos et laicalem poposuolum in errore scilicet vt credant esse de necessitate salutis et praecepto christi: quod non est et nunquam fuit tale. quia modo est illicitum propter prohibitionem et consuetudinem contrariam vniuersalis ecclesie: et ideo rei erunt omnium animarum in errore huiusmodi pereuntium. Tertium est vt videtur: quod huiusmodi impingunt in articulum fidei: vnam sanctam ecclesiam. quia vt fuit superius argutum ex eorum dicto coassumpto illo verbo hec durauit consue tudo in tota ecclesia a longissimo tempore: sequitur omnes adultos per totum illud tempus errasse in fide. et fuisse in peccatis mortalibus et in istis decessisse: cum nunquam cognouerunt errorem suum: imo opere probauerunt maxime quando sub vna specie communicabant. ex quibus multi sunt sancti et clarent miraculis.

291

¶ Quartum inconueniens est quod extinguunt in cordibus fidelium deuotionem et fidem qua habere debent ad hoc salubrimum sacramentum cum ipsis simplicibus et indoctis quibus fides simpliciter proponenda esset: noua et prius inaudita ingerunt et falsa. quibus ab omnibus fidelibus doctis et indoctis vbique contradicitur. Et hoc non est sine graui peccato fidem fidelium simplicium et eorum deuotione turbare leuiter et fine maxima causa et certissimo fundamento.

292

¶ Quintum quod faciunt populum pecccare in hoc quod faciunt eum transgredi laudabilem et approbatam consuetudinem ecclesie quae inconcusse seruanda est: et pro lege habenda. et eius transgressores secundum Augusgis. coercendi sunt velunt praeuaricatores legum diuinarum.

293

¶ Sextum quod inhonorant et contemnunt matrem suam vnluersalem ecclesiam quam generale concilium repraesentat: ac etiam apostolicam sedem. et quantum in eis est minuunt vtriusque auctoritatem cum in arduis diffiniunt et propria voluntate mutant vniuersalis ecclesie consuetudinem: inconsulta ecclesia aut sede apostolica. ad quam tantun omnia ardua referenda sunt: iuxta illud quod dicitur dist. xii. c. praeceptis. vbi sic scribitur. Nulli dubium sit quod non solum pontificalis causatio sed omnis sancte religionis relatio ad sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debet referri. et ma xime ea quae fidem concernunt: iuxta illud Innocentii pape. xxiiii. q. i. Quotiens fidei ventilatur arbitrium: omnes fratres et coepiscos nostros non nisi ad Petrum id est sui nominis honorem et auctoritatem habentem referre debere. Hoc etiam figuratum est in Moyse Exodi. xxviii. Quicquid autem grauius erat referebant ad eum. Et Deutero. xvii. Si difficile et ambiguum ampud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem etc. surge et ascende ad locum quem elegerit dominus deus tuus veniesque ad sacerdotes Leuitici generis et ad iudicem qui fuerit in illo tempore: quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem. faciesque quaecumque dixerint. Itaque etiam doctissimus Hiero. auctoritae apostolice sedis recognoscens librum quem de expositione fidei catholice fecit: discussioni et correctioni apostolicc sedis humiliter subiecit: ita summo potestifici scribens. Hec est fides papa sanctissime quam in ecoclesia catholica didicimus quam semper tenuimus: in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est emendari cupimus a te qui Petri sedem tenes et fidem. Si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur: quicumque me culpare voluerit: semiperitum aut maliuolum aut etiam non catholicum: sed hereticum comprobabit. Hec de illa nunc quaestione sufficiant.

25 (30)

294

Eucharistia sexto quantum ad eius efficaciam quid videlicet in homine an peccatorum remissione et virtutum argitionem efficiat. Et vtr quod sic. quia secundum Scotum peccatum cum sit privatiuum boni debiti renittitur per aliquod positiuum: quod virtus seu gratia nominatur: tamen secundum Asfexanum quedam sacramenta sunt per que in non habentibus gratiam ipsa gratia acquiritur: et illa sacramenta habent efficaciam etiam in non habentibus gratiam: sicut sunt baptismus et penitentia. Quedam immo alia ab istis sacramenta simpliciter non habent efficaciam nisi in habentibus gratiae habitum etc. Queritur igitur circa hoc.

26 (31)

295

¶ Utrum eucharistia habeat efficaciam in viro iusto: Arguitur quod sic: quia sacramentum habet efficaciam: nisi habeat obicem. sed in nullo viro iusto habet obicem: ergo in qulibet habet effitaciam.

296

¶ Item dicit Damasce. quod caro christi est carbo ignilus: sed habens sensum corporalem semper calefit per tactum carbonis materialis. ergo similiter habens sensum spiritualem per contactum carbonis spiritualis. sed omnis iustus sensum spiritualem habet. ergo etc.

297

¶ In contrarium arguitur quod baptismus non habet efficaciam in adulto nisi se praeparet. ergo nec hoc sacra mentum habet efficaciam nisi se praeparet. secundum illud ist ad Cor. xi. Probet autem semetipsum homo. Respon det sanctus Bonauen. in. iiii. di. xii. quod sacramentum hoc non habet in aliquo efficaciam nisi in dignc accedente. Digne autem accedere in hoc consistit quod homo se praeparet sicut debet. tantum enim sacramentum recipere sicut recipitur alius cibus non est congruum ncc fructuosum. Et quia in hoc sacramento est praesens diuina maiestas: et summa exprimitur charitas: ideo debet recipi cum honore et deuotione. Et quia cum honore et deuotione non suscipitur tam nobilis hospes immundo hospitio: Necesse est quod homo sibi hospitium praeparet per sui diiudicationem. et quia non praeperat hospiti hospitium nisi ipsum cognoscat: necesse est quod istum cibum ab aliis discernat. Ad hoc autem quod huius sacramenti quis efficaciam recipiat est necesse primo vt istum cibum ab aliis discernat per fidem Secundo vt hospitium per suiipsius probationem praeparet. Tertio vt ad hospitium praeperatum recipiat. Et quia multi recipiunt hoc sacramentum qui se debite non preparant: ideo multi imbecilles et infirmi et dormiunt multi. Et ideo vir iustus si se debite praeparat recipit efficaciam. alioquin si ex quodam torpore vel distractione non se preparat: aut nullam aut modicam reportat efficaciam: quamuis non incurrat morta enm offensionem.

298

¶ Ad primum argumentum quod obiicitur de obice dicendum: quod ad istud sacramentum requiritur liberi arbitrii cooperatio: et ideo omissio obex est: non tantum peccatum: sed etiam sollicitudo vel distractio. et ideo non est simile de baptismo: cuius efficacia confertur. sine preparatione: vt patet in paruulis.

299

¶ Ad secundum dicendum dum obiicitur de carbone ignito: quod operatur in sensum ratione organi: sed si operaretur in sensum ratione sui: tunc sensus oc cupatus circa aliud non sentiret nec calefieret. Huius autem exemplum est in visu quando quis dormit vel occupatur alibi. Si ergo sensus mentis nostre vult ab hoc carbone inflammari: necesse habet ad ipsum conuerti et dirigi. Conuerti autem debet sicut ad memoriale passionis viuum. Triplex enim habe mus memoriale passionis scilicet in scripto: in verbo: et in sacramento. In scripto vt quando passio describitur in imaginibus vel narratur per scripturam: et hec est memoriale quasi mortuum: et habet fieri ad visum: qui apprehenditur magis de longinquo. In verbo: vtpote quando quis verbotenus narrat passionem christi: et illud partim est viuum: et partim mortuum. Uiuum est in corde bonorum predicatorum. Sed mortuum in corde malorum. Uel viuum in corde et cogitatione: non viuum in voce: et hoc est ad auditum. auditus autem non ita apprehendit de longinquo. In sacramento vero est memoriale cum ipsum corpus christi contineatur sub specie panis et sanguinis siue specie vini: et hoc est memoriale viuum: quia ipse christus ibi offert suum corpus viuum quod pro nobis in cruce fuit occisum. et hoc ad gustum: qui depropinquo apprehendit: vt non iam quasi speculatione tantum: sed quadam experientia passionis eius memores simus. Si ergo accendit affectum nostrum passio descripta et amplius feruenter praedicata: multomagis inflammare et afficere debet in hoc sacramento expressa: et hoc absque dubio facit si quis sensum habet et illum conuertit ad hoc sacramentum Ille ergo est qui ex hoc sacramento efficaciam reportat qui se conuertit. Unde ille vere audit missanon qui tantum verba dicit vel audit sine deuotione: sed qui ad hoc memoriale totam mentis intentionem conuertit. Dicendum ergo quod non omnis vir iustus recipit efficaciam huius sacramenti: quia quandoque bormit etc.

27 (32)

300

¶ Utrum eucharistia habeat efficacia in leo qui est in peccato mortali: Arguitur quod sic: quia dicitur in collecta: Sit ablutio scelerum: sit fortitudo fragilium etc. Sed scelera non dicuntur nisi magnapeccata. ergo etc.

301

¶ Item Iulius papa de consti. di. ii. Cum omne crimen atque peccatu oblatis deo sacrificiis deleatur etc. sed crimen pro maioribus peccatis accipitur. ergo etc.

302

¶ Item qui indignus accedit recipit effectum. sed existes in peccato mortali est indignus. ergo etc. Minor patet. Maior probatur: quia quilibet sacerdos qualitercumque se preparans est indignus: vt ipse fatetur ante eucharistie sumptionem dicens: Domine non sum dignus vt intres sub tectum meum. et go etc.

303

¶ In contrarium dicit Augustinus ad Renatum: Cuis offert corpus christi nisi pro his qui sunt de corpore christi. sed nullus peccator est talis. ergo pro eo non debet offerri.

304

¶ Item hoc etiam probatur ratione: Quia accedenss ad hoc sacramentum aut accedit digne aut indigne. Si digne accedit ergo dignus est: et ita non habet culpam. Si non digne: ergo non reportat efficaciam. Respondet sanctus Bonauentura vbi supra. q. ii quod non limitamus largitatem dei quin in hoc sacramento pos¬ sit et aliquando faciat remissionem omnis culpe. Sed secundum forum commune et rationem generalem institutionis sacramenti istud sacramentum datum est illibus in cibum qui sunt de corpore christi: et omnes tales habent charitatem: ideo effectum habet in solis iustis. Effectus autem in iustis est liberando a culpa veniali secundum dispositionem et deuotionem recipientis: et preseruando a mortali. vt patebit

305

¶ Ad argumentum primum dicendum et etiam ad secundum: quod sacramentum tantam habet efficaciam quantam congruit hahere his quibus datur. et hec solis iustis datur: in quibus scelera et peccata mortalia dicitur abluere inquantum penam pro illis debitam relaxat Ad tertium dicendum: quod duplex est indignitas sumentis. Una ex parte maiestatis qui sumitur et sic omnis creatura est indigna. Alio modo ex parte legis diuine: et sic mortale facit indignum.

28 (33)

306

¶ Utrum effectus sumptionis eucharistie sit remissio peccatorum venialium: Arguitur quod non: quia qui accedit ad hoc sacramentum: aut accedit contritus: aut non. si contritus ergo remissa est ei illa culpa. si non contritus: ergo remanet culpa. ergo nullum eucharistia effectum super venialia habet

307

¶ Si dicas quod contritio non semper sufficit esto quod tanta sit quod sufficiat: tunc non habebit hoc sacramentum effectum: et tamen melius est dispositus.

308

¶ Item si effectus huius sacramenti esset deletio venialium. ergo qui peccat venialiter irritat effectum eius sicut qui peccat mortaliter irritat effectum baptismi Sed homo habet necesse peccare venialiter: ergo et hoc sacramentum irritare. ergo numquam accipi debet: quia nunquam debet quis sacramento contun: teliam inferre.

309

¶ In contrarium dicit Magister in littera libriquinti. di. xii. quod eucharistia est remissio venialium peccatorum. Respondetur secundum sanctum Tho. in. iii. parte summe. q. lxxix. quod peccata venialia dupliciter comsiderantur. Uno modo prout sunt praeterita: licet nondum deleta: et illa non semper impediunt effectum sacramen ti in toto aut in parte. potest enim contingere quod aliquis post multa venialia commissa excitat animum ad deuotionem per bonas cogitationes: et sic deuote accedit ad hoc sacramentum: et consequitur plenum effectum.

310

¶ Est tamen notandum quod etiam in homine non habente mortale illa venialia commissa nondum deleta aliquando impediunt effectum huius sacramenti inquantum communicanti sunt causa actualium venialium per que tollitur actualis deuotio: nam per negligentias et dissolutiones male consuetudinis priorum venialium efficitur homo ineptus et tepidus et distractus ad communicandum. et quia ex prioribus culpis venit: imputatur homini ad veniale sicut cetera venialia actu exercitata: que aliquo modo impediunt effectum sacramen ti. Alio modo considerantur peccata venialia vt actu excrcitata: vt si quis sine mortali accedit: sed cum veniali distractione actuali adhuc non ex toto tollunt effectum huius sacramenti sed in parte inquantum charitatis feruorem minuunt: quia venialia non repugnant habitui charitatis Possun: enim venialia stare cum habitu charita tis sed minuunt charitatis feruorem id est non faciunt frequenter exire in actum dilectionis. Ideo dicit sanctus Thomas quod in eo qui bene dispositus sumit delet venialia: sicut cibus naturalis restaurat illud quod quotidie de corpore deperditur i actionem naturalis caloris. sic ille cibus spiritualis restaurat illud quod quotidie anime deperditur ex calore concupiscentie. sed quotidie per peccata venialia deperditur frequenter aliquid de feruore charitatis. Et ideo huic sacramento conpetit vt remittat venialia. Propter hoc dicit Ambrosis. Ille paenis sumitur in remedium quotidiane infirmitatis. Tantus enim possit esse talis feruor deuotionis quod omnia remitteret.

311

¶ Ad primum dicendum quod effectus huius sacramenti non irritatur per aliquod veniale: quia veniale non tollit grati am sicut mortale. et possibile est vnum veniale re mitti sine alio. Unde veniale nec irritat antecedent faciendo fictum nec consequenter euacuando fructum: nec oportet omnia venialia deleri: sed secundum quod homo se disponit. Et ideo dicendum quod deletio venialium non est effectus primus quod venialia deleat sed ex consequenti fit. Et sic sequitur quod multi sunt effectus huius sacramenti. Oomnem enim quem facit cibus et potus quantum ad vitam corporalem: facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem. Quia dicit dominus Ioan. vi. Caro mevere est cibus et sanguis meus vere est potus. Ua de primo reficit spiritualiter quod sine gratia esse non potest. quia iste panis non est simpliciter panis: sed coiunctus cum diuinitate. et ideo est sicut carbo ignitus. et amor non est ociosus. Et ideo per hoc sacramentum quantum est de sui virtute in eius sumptione non tantum habitus gratie et virtutum confertur sed etiam excitat in actum. et ideo anima spirituali ter reficitur et per hoc delectatur: et quodammodo inebriatur a dulcedine bonitatis diuine. Secundo virtutes: augentur sicut per cibum corpus robora tur. Tertio peccata venialia remittuntur prout iam dictum est. Quarto remittitur etiam mortale quanm do existens in mortali non habet conscientiam ipsius nec affectum. Unde reuerenter accedens quamuis antea de eo non fuerit contritus consequitur gratiam charitatis que contritionem perficit et remissionem peccati: imo nedum valet sumenti sed etiam offerenti et simul pro quibus offertur ad remissionem pene debite suis peccatis secundum de uotionem maiorem vel minorem. Unde dicit Petrus in. iiii. dist. ix. quod siquis fecit debitam diligentiam quamuis sit in mortali ignorans non peccat sed meretur et ei valet ad remissionem peccatorum Si vero fecit diligentiam non debitam secundum suam fragilitatem quantam potuit: sic non meretur: nec etiam peccat. Si autem non adhibuit diligentis am possibibilem humane fragilitati: sed fuit negligens in discutiendo. et sic peccat mortaliter su mendo si est in mortali quamuis ignorans. Quod limitat Rich. in. iiii. di. ix. quando si adhibuisset diligentiam secundum fragilitatem humanam peccati mortalis recordatus fuisset.

312

¶ Quinto praeseruatur homo a peccatis: quia spiritualiter roboratur. vnde Innocem. inquit: Eucharistia. liberat a malo: conseruat in bono: delet venialia et cauet mortalia. Huius etiam virtute sacramenti virtutes augentur: omnium gratiarum fructus exuberat. Sumens tamen plures hostias non percipit maiortum effectum: sed in pluribus missis multiplicatur sacrificii oblatio et etiam effectus.

29 (34)

313

Eucharistia septimo quantum ad eius ministrum: quis scilicet possit consecrare eucharistie sacramentum nam quidam voluerunt dicere: quod soliepiscopi: quilam quod non illi soli: sed etiam sacerdotes et laici subiecti. Alii vero communiter tenent quod soli episcopi vel sacerdotes conficiunt. ideo queritur.

314

¶ Utrum omnis sacerdos possit consecrare hoc eucharistie sacramentum: Arguitur quod non quia solus episcopus potest consecrare: igitur non quilibet sacerdos. Anecedens probatur: quia in qualibet repiublica actus nobilissimus debetur principi. sed summus in christiana hierarchia est episcopus: vt dicit Dionysius. igitur cum consecrare sit actus nobilissimus soli debetur episcopo.

315

¶ Item maius est consecrare corpus christi quam altare aluit virgines benedicere. sed secundum reseruatur solis episcopis. igitur a fortiori primum.

316

¶ Preterea heretici: scismatici: excommunicati: et degrada ti consecrare non possunt. quia dicit canon. xxiiii. quia c. audiuimus. Quicumque ab vnitate ecclesie fuerit alienus execrare potest: consecrare non valet. Augustinus. etiam dicit: Extra ecclesiam catholicam non est locus veri sacrificii. sed omnes praedicti sunt extra ecclesiam: igs tur non possunt consecrare: licet aliqui eorum sint sacerdotes.

317

¶ Confirmatur: quia nullus malus etiam in ecclesia potest consecrare. igitur etc. Probatur antecedens: quia i. q. i. c. multi secularium. dicitur per Malachiam: Maledicam benedictionibus vestris. et exbonitur: maledicam quicquid a vobis benedicitur. Et est comminatio malis sacerdotibus. igitur per malos sacerdotes corpus christi non potest benedici.

318

¶ In contrarium arguitur ex communi vsu ecclesie: et ex canonum institutione: ex quibus habetur potestatem consecrandi et baptizandi episcopis et sacerdotibus esse conmunem. quia sacerdos habet potestatem consecrandi ex charactere sacerdotali. sed character manet in heretico: scismatico: excommunicato et degradato: gitur quilibet eorum potest consecrare. igitur omnis sacerdos. Respondetur secundum Sco. in. iiii. di. xiii. quod solus deus potes conficere eucharistiam vt causa principalis et immedia te attingens effectum: quia sola diuina virtus infinite potentie potest effectiue immediate panem in corpus christi conuertere: quia ad talem conuersione oportet habere in potestate conuersiua vt terminum a quo et terminum ad quem. sed nula creatura potest habere sic panem vt terminum a quo: nec corpus christivt terminum ad quem: vt esse vel non esse. Ideo dic Mag. i littera: et sunt verba Aug. hoc sacramentum non immerito consecrantis sed in verbo perficitur creatoris et virtute spiritus sancti. Et subdit. Credendum est enim quod in verbis christi sacramenta conficiantur: sicut ipse est qui baptizat: ita ipse est qui perspiritum sanctum suam efficit carnem et sanguinem. Sacerdoti vero consecrare corpus et sanguinem non competit nisi vt dei instrumento. Et hoc dupliciter secundum Rich. et Scotum vbi supra Aut de iure aut de facto. Primo modo non omnis sacerdos potest hoc sacramentum conficere: quia neque irregularis nec interdictus nec suspensus ab executione eorum quae sunt ordinis: nec excommunicatus nec scismaticus nec hereticus nec degradatus hoc sacramentum de iure potest conficere. quia cuilibet praedictorum prohibitus est potestatis et sacerdotalis vsus. Secundo modo quilibet sacerdos potest conficere: quia nullus sacerdos quantumcunque fuerit nefarius amittit characterem sacerdotalem super quem fundatur conficiendi potestas: vel est ipsa potestas conficiendi. quia ad simpliciter conficiendum non requiritur vltra materiam debitam nisi minister debitus qui scilicet sit sacerdos et possit verba proferre consecrationis: ita quod non sit mutus et habeat intentionem faciendi quod facit ecclesia: ita quod non careat vsu rationis. Unde propter defectum conditionis prime non potest conficere laicus: popter defectum secunde no potest conficere mutus. et propter defectum tertie conditionis non potest conficere furiosus: amens aut dormiens. Ex praedictis infertur quod si hereticus: scismaticus: excommunicatus etc. et degradatus sacerdos vere comficit si attentat conficere et obseuat necessaria cetera ad id. Cuius contrarium docet Magister in lit tera dist. xiii. sed non tenetur. quia veritas huius sacramenti non requirit quod minister sit in charitate et ex illa eliciat. actus suos. et consecrandi intentionem quantitas culpe consecrantis non impedit sacramenti veritatem dumodo in aliis sit debitus minister et seruet morem ecclesie. Hoc patet de hereticis: quia redeuntes de quacunque secta hereticorum si primo fuerunt ordinati in praesbyteros non sunt reordinamdi: vt tenent communiter theologi et etiam iuriste. et a fortiori verum est de excommunicatis non heretico Similiter de degradato probatur quia si contingeret de gradatum reconciliari no esset reordinandus. igs tur remansit in eo potestas sacerdotalis et character inauferibilis. Quod sic probatur. quia omnis degradati o aut praecisio aut excommunicatio etc. ab humana institutione est vt per illam fiat quod degradatus: scismaticus: etc. non possit licite suum exercere officium sine graui peccato: non tamen talis institutio agit in animam priuando eam charactere aut aliquid illi contrarium imprimendo. Non enim huma na potest institutio priuare hominem illo quod sibi per sacramentum a deo institutum et collatum est. Sicut enim non potest homini characterem baptismalem: ita nec ordinis characterem auferre. Ideo dicit sanctus Thom. ii. ii. q. xxxix. quod duplex est potestas spiritualis. Una quidem sacramentalis: alia iuris dicionalis Sacramentalis potestas est que per aliquam consecrationem confertur. et talis pote stas secundum essentiam in homine remanet quamdiu viuit siue labatur in scisma siue in heresim. potestate qua si vsi fuerint in sacramentalibus effectum habet: quia in hoc non operatur nisi sicut instrumentum dei: ideo si tales consecrant presbyteros: erunt ve re presbyteri. similiter si sacerdotes consecrant corpus christi: quia effectus sacramentales non excluduntur propter culpam conferentis sacramentum. pote stas aut iurisdicionalis est que ex hominis simplici iniunctione confertur. et quia non immobiliter adheret: ideo in scismaticis et hereticis non manet vnde nec possunt absoluere nec excommunicare nec etiam indulgentias dare: et si fecerint nihil est factum. Si degradatus est sacerdos: quia episcopus degradans non potest auferre characterem: quia deus eum non sic instituit in amotione. sicut in collati one. et illa regula communis: facilius est destruere quam constituere non conceditur in agente solum ministerialiter: secundum illud. ii Cor. vlti. Non dedit deus nobis potestatem in destructionem sed in edificationem.

319

¶ Si dicas quod sacerdos hereticus vel scismaticus potest consecrare corpus christi: ergo et offerre. Respondetur secundum Scotum: Oblatio non est de necessitate consecrationis. ergo (vt arguit Magister in littera hereticus non potest offerre in persona ecclesie: dicendo: Offerimus tibi etc. sed non sequitur quod non possit ideo consecrare: quia offertur hostia non consecrata: et tunc est sacrificium: non sacramentum. sicut eucharistia reseruata in pyxide est sacramentum: sed non sacrificium.

320

¶ Ad primum argumentum respondet Richardus vbi supra: quod ma ior intelligenda est de actu nobilissimo quo a prin cipe alicui confertur aliqua eminentia status super alios. sed sacerdos conficiendo hoc sacramentum et fidelibus ministrando non constituit aliquem in aliqua eminentia status super alios sicut episcopus conferedo alicui ordinem: vel aliquem confirmando. quia ordinati sunt duces et confirmati milites. et sic in aliquo eminenti statu constituti: et ideo tales reseruantur episco pis. Et quia etiam consecratio altarium et consecratio virginum non veniunt in vsum totius popltuli: sed aliqua rum excellentium personarum: ideo coueniunt epsscopis.

321

¶ Ad alia dicendum: quod auctoritas intelligenda est de illis qui male benedicunt inquantum mali sunt. quia quod ipsi laudant deus vituperat. Sacerdotes enim mali non conficiunt corpus christi inquantum mali: sed inquantum sunt sacerdotes: nec sunt sicut cause principales: sed sicut cause instrumentales. vnde a quocumque conficiatur sacerdote conficitur non benedictione hominis sed ai. erco etc.

30 (35)

322

¶ Utrum soli sacerdotes possunt conficere encharistie sacramentum

323

¶ Arguitur quod non: sed etiam laici: quia vt dicit Chrys. omnis sanctus sacerdos est. Et omnibus fidelibus. i. Petri. ii. dictum est. Uos estis genus electum regale sacerdoti um. igitur etiam bonus laicus potest consecrare. quia ma gis dignus est ministrare deo bonus laicus quam malus sacerdos.

324

¶ Item homo non potest consecrare nisi virtute dei. sed bonus laicus magis est particeps diuine virtutis quam malus sacerdos.

325

¶ Item maius est sumere sacramentum quam conficere quia hoc ad aliud ordinatur sed bonus laicus potest rite sumere: ergo et conficere.

326

¶ In contrarium arguitur quod hoc sacramentum offertur ad reconcillandum nos deo quod est officium mediatoris. mediator autem est sacerdos inter deum et populum ergo soli sacerdotes possunt offerre hoc sacrificium deo: sicut olim in lege solis sacerdotibus licebat offerre sacrificium. Nam si soli boni possent offerre hoc sacrifium et bonitas non est manifesta. Quia vt dicitur Eccli. ix. Nemo scit vtrum odio aute amore dignus sit: et impse nescit: multo minus alii. et sic spi essemus in dubio an vera sacramenta suscepissemus si collatio sacramenti sequeretur bonitatem ministri. ergo ordinauit deus aliquos praesbyteros ad quorum bonitatem simpliciter non haberemus respectum sed ad ordinem ipsorum et ritum ecclesie. Respondetur secundum sanctum Bona. in. iiii. dist. xiii. ar. i. q. ii quod soli sacerdotes possunt conficere: et hoc quidem docet fides nostra quam ab apostolis percepimus: et ipsi a domino. Unde ordinauerunt ecclesiam secundum dei institutionem. Et quia apostoli et eorum postmodum successores potestatem conficiendi personis spiritualibus contulerunt quos et sacerdotes appellauerunt. ideo solum illis tenet fides licitum esse. Huic consonat ratio quod sacramentum illud quod in magna reuerentia habendum fuit spiritualibus personis committi debuit. Aut ergo ratione sanctitatis. aut ratione auctoritatis. Si sanctitatis vt dicunt heretici: tunc ergo nemo est certus vtrum conficiat. et sic salus nostrapendet ex aliena bonitate. Si ratione auctoritatis et auctoritas potest tam bonis quam malis concediet hanc vocamus ordinem sacerdotii. conuenit ergo quod illi soli possunt conficere. Etsi aliquis atientat ille penitus nihil facit: vt habetur extra de summa triet fide catho. vbi dicitur. Hoc sacramentum nemo potest comficere nisi sacerdos qui rite fuerit ordinatus secundum claues ecclesie: vt dicit Scotus. Huius fundamen tum recipit ecclesia ex illo verbo christi Lu. xxii. Hoc facite in meam commemorationem. vbi solis apostolis loquitur. vel ad minus non nisi discipulis qui bus in ecclesia succedunt episcopi et sacerdotes. Quod etiam habetur ex sententia apostoli. i. Cor. x. Panis quem frangimus nonne communicatio corportis domini est: quam frangimus nos scilicet apostoli. Sienim quilibet fideles possent conficere non oporteret tunc alium alium frangere: sed quilibet posset de suo sacrificio communicare.

327

¶ Ad primum argumentum dicitur quod omnis bonus homo dicitur sacerdos: non realiter et potestate consecrandi corpus christi: sed mystic scilicet quia mysticum sacrificium offer¬ re potest deo scilicet se aut suum corpua hostiam viuentem.

328

¶ Ad secundum dicendum quod non consideratur in potestate conficiendi dignitas sed tantum auctoritas que est in sacerdotibus ratione characteris.

329

¶ Ad tertium dicendum: quod sumptio sacramenti licet situ faior fructu quam consecratio: tamen ipsa est maior in potestate. ideo non omnis qui potest sumere eucharistiam potest etiam consecrare. sumere enim est communius: vt dicit christus Ioannis. vi. Nisi manducaueritis carnem filii hominis etc. non autem consecrare. ideo dicitur in hymno corporis christi: Sic sacrificium istud instituit: cuius officium committi vosuit solis praesbyteris: quibus sic congruit vt sumant et dent ceteris. Propterea nisi in necessitate diaconi etiam non possunt dispensare corpus christi¬

330

¶ Si obiicias de beato Laurentio qui dicebat Sixto: Cui commisisti dispensationem dominici sanguinis. Dicendum quod diaconus dispensat sanguiguinem: sed non christi corpus. quia sanguis dum dispensatur: non tangitur species immediate: sicut fit in dispensatione corporis christi: sed in calice porrigitur: quod laicis interdicitur.

31 (36)

331

¶ Utrum sacerdotis omnino liceat. a consecratione eucharistie abstinere: Arguitur quod sic. quia de beato Marco narrat Hiero. quod sibi pollicem amputauerit: vt sacerdotio reprobus haberetur. nec hoc fecit nisi se indignum reputans tali sacramento. Igitur videtur quod si sacerdos a celebratione cessat non peccat.

332

¶ Item sicut sacere dotis officium est celebrare: ita etiam ligare et soluere. sed sine peccato potest cessare ab absolutione et confessione audienda. ergo etc.

333

¶ In contrarium dicit Ambro. in quadam oratione: praue est quod ad mensam tuam mundo corde et innocentibus nanibus non venimus: sed grauius est si dum peccata metuimus etiam sacrificium tibi debitum non reddimus. Respondetur: Ad hoc sunt due opiniones. Prima: quidam dicunt quod sacerdos non peccat si totaliter a celebratione abstineat: nisi habeat curam animarum: ratione cuius teneatur celebrare populo. Si autem sacerdos non habet curam animarum: nec viuit de altari: sed manet in sua liberta te: non tenetur magis quam alius homo ex debito: licet teneatur ex equo et bono. Alia opinio dicit contrarium. dicit enim quod grauiter peccet nisi semoto impedimento aliquando celebret: presertim in precipuis festiuitatibus: in quibus fideles consueuerunt communicare. quod probat sanctus Thomas et Durandus tali ratione: Quia secundum Greg. Crescentibus donis crescunt et rationes donorum. Et etiam: quia omnis potentia est propter actum: igitur recipiens tam nobilem potentiam et nolens tram sire in actum sine rationabili causa videtur esse reus negligentia nisi illa potentia vtatur ad honorem dei et ad salutem suam ac aliorum viuorum et mortuorum: secundum illud. i. Petri. iiii. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. alias talis quodammodo esset derisor et contemptor nobilis potentie collate ad vtilitatem nisi forte ex familiari instinctu spiritus sancti dimitteret. vt lengitur de quo dam in vitaspatrum qui ordinatus nunquam celebrauit postea. Propterea sanctus Tho. in. iii. parte sut me sic arguit. Unusquisque tenetur vti gratia sibi data cum fuerit oportunum: secundum illud. ii Cor. vii Hortamur vos ne in vacuum gratiam dei recipiatis. Oportunitas autem sacrificii offerendi non solum attenditur per comparationem ad fideles christi quibus oportet sacrametamenta ministrare: sed principaliter pi comparationem ad deum cui in consecratione eucharistie sacrificium offertur: ergo etiam si sacerdos non sit cura tus tenetur tamen quandoque sacrificium offerre.

334

¶ Ad primum argumentum dicit sanctus Tho. quod ille qui non habet ordinem potest refugere ordinem. Et ita fecit sanctus Marcus et beatus Franciscus. Sed ille qui habet ordinem tenetur illum quandoque exequi cesnsante legitimo impedimento

335

¶ Ad secundm dicendum quod secundum omnes alios actus ordinum debet homo non solum deo sed etiam proximis. quia actus inferiorum orudinum sunt in ministerium sacerdotum. alii autem actus sacerdotis sunt qui respiciunt corpus christi mysticum. sicut ligare: soluere: baptizare. et ad hos non sic tenetur ille qui non habet subiectum populum.

336

¶ Sed diceres. vtrum christus secundum quod homo habuit aliqua potestatem ad conficiendum plus quam alii sacerdotes: Raspondet Guil. in. iiii. dist. xiii. quod sic. ratione meriti: et etiam ratione sue excellentie. Quereres rursus: vtrum sacerdos mortuus si suscitaretur posset missam celebrare: Respondet Fran. mayro. dist. viii. libri quarti quod sic: propter characteris indelcbilitatem. et dicit quod libentius audiret missam illius quam vnius alterius

337

¶ Si militer si fidelis resuscitaretur non decberet rebaptiza ri propter eandem causam. Sed si maritus muliersuscitaretur deberet de nouo contrahere: quia primumatrimonium fuit in morte solutum. nec hoc matri monii sacramentum imprimit characterem.

338

¶ Quid si quis credat se esse praesbyterum cum non sit celebrat Respondet glosa extra de praesbyte. non baptiza. ca. apostolicam. quod non conficit in veritate. Innocen. et sanctus Tho. in. iiii. dis. xxiiii. et Albri. in summa confes. li. iii. tenent quod si celebrat ignorans: creditur quod conficiat virtute ecclesie. quia virtus spiritus sancti vegetans ecclesiam suam supplet impotentiam in tali ne ecclesia decipiatur

339

¶ Sed quid de eo qui incepta missa habet conscientia quod non sit praesbyter: Respondet sanctus Bonauen. in quarto dist. xiii. quod ante consecrationem debet dimittere missam infirmitatem fingendo aut conscientiam deponere. post consecrationem tandem debet perficere

340

¶ Quid si celebrando recoleret se comedisse vel bibisse: Respondetur quod in difficultatibus semper accipiendum est quod minus habet de periculo. Maius autem periculum est quod est contra saramenti perfectionem: quia hoc est sacrilegium. quam quod est pertinens ad qualitatem sumentis. Et ideo si praesbyter post consecrationem inceptam memi¬ nit se commedisse nihilominus debet perficere sacrmentum Idem si meminit se excommunicatum irregularem vel in mortali: cum contritione tamen debita: et sic non peccat sed fructuose sumit. sanctus Bonauen. tenet hoci sanctus vero Tho. in. iii. par. q. lxxxiii. tenet quod tutius est dimittere missam inceptam: nisi scandalum grauem immineret.

341

¶ Quid est dicendum de eo qui nondum incepit missam: et tunc meminit talia se habere. Respondetur: quod si non potest desistere sine scandalo: tunc potest accedere. nec in hoc casu incurrit irregularitatem. vt patet extra de cle. excom. mi. c. clerici.: et. c. latores. et. c. fraternitati. nec obstat. c. apostolice. eodem titulo. quia ibi sunt in culpa: non intelligendo quod debent tsed hic iste est in necessitate. Et hoc verum credo nisi esset scandalum phariseorum: vel quis acciporet scandalum pro aliqua admiratione: quia tunc non liceret sine nota irregularitatis.

32 (37)

342

¶ Utrum eucharistie sacramentum liceat recipere ab hereticis: scismaticis: excommunicatis: vel notorie fornicariis: Respondet Rich. vbi supra: quod a publico peccatore heretico etc. non licent hoc sacramentum suscipere: quia praedictis interdicta est huius sacramenti dispensatio ex statuto: quia sunt extra vnitatem ecclesie ipsius in qua sacramenta comnferuntur: nec etiam a publico fornicario: quia propter huus sacramenti reuerentiam etiam illis est interdicta illius dispensatio. Maior tamen requiritur manifestatio criminis fornicationis ad hoc vt euitetur fornitator quam simonie aut scismatis aut excommunicationis on enim debent vitare sacrameamentum recipere a fornicatore nisi sit conuictus et condennatus per rei euidentiam: que tanta est quod nulla tergiuersatione potest celari. extra de cohabi. cleri. et mulie. c. vlti. Et di. xxxii. preter hoc. ait Alexander papa: Preter hoc autem precipiendo mandamus: quod nullus missam audiat presbyteri quem scitr concubinam indubitanter haberet vel subintroductam mulierem. Unde etiam sancta synodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit dicens: Quicumque sacerdotum: diaconorum: subdiaconorum post constitutionem bone memorie praedecessoris nostri sancti Leonis pape aut Nicolai de castitate clericorum: concubinam palam duxerit vel ductam non reliquerit: ex parte omnipotentis dei et apostolorum principum Petri et pauli precipimus ex omnino contradicimus vt missam non cantet: scilicet presbyter: nec euangelium legat: scilicet diaconus. nec in presbyterio cum his ad diuina officia qui prefate constitutioni inobedientes fuerint sic manieant: negquem partem ab ecclesia suscipiait

343

¶ Sed diceres Utrum demoniaci autem amentes possint ministrare hoc eucharistie sacramentum: Respondetur secundum Glosam. di. xxxiii. c. communiter. quod de hoc sunt diuerse opiniones: ista tamen est securior: quod si steterint sic per annum liberi: quod possunt ministrare secundum discretionem episcopi promoueri autem non debent

344

¶ Sed quid de illis qui cadut caduco morbo. Respondetur secundum glo¬. supradictam: quod si cadunt frequenter: non possunt. Sivero raro: nec emittunt voces confusas: possunt celebrare dummodo habeant coadiutores. vt patet. vii. q. i. illud. promoueri tamen non possunt ex quo sel passisunt. Similiter leprosi promoueri non possunt. vt paterdi. xlix. §. huic etem. promoti tamen celebrare possunt in occuito.

PrevBack to TopNext