Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Mundus

1

1

¶ Ndua. Unde sic nominatur: Respondetur secundum Isid. xiii. Etymolo. quod mundus latine a philosophis dicius est eo quod in sempiterno moum si scilicet mutationis. Apud grecos autem appellatur Cosmos id est ornamentum propter diuersitatem elementorum et pulcritudinem ornatus siderum quibus pulcrius nil aspicimus oculis

2

¶ Sed cum mundus dicatur a motu: eo quod semper mouetur nec vllam requiem habet in elementis quattuor: quare non scribitur per o in prima syllaba sicut motus sed per v: Dicitur libro Catholi con quod mundus quamuis deriuctur a motu: tamen sepe littera quae est in simpsici dictione mutatur in composito: vt lego: colligo. Et quia superior vel dignior pars mundi visibilis scilicet firmamentum praecipue existens in motum est purum et mundum nil habens terrene fecis vel grauitatis a quo tanquam ab excellenti mundus denominatur.

2

3

¶ Quid de figura et partibus mundi. Nota quod sicut Plinius li. ii in historia nat. et Bedalibro de imag. mum. dicit. Mundi forma in speciem orbis globata est et rotunda instar pomi: sed elementis disticta ad instar oui: vt et nomen et etiam argumenta rerum edocent. et patuit vbi Celum. §.. et se. Nam et secundum Guil. dcei Conchis. Sicut in ouo inquit in medio oui videmus esse meditullium ex cuius omni parte est albumen: circa quod tela: circa quam testa circundans extra quam nil oui est. Ita in medio modi est terra et circa eam ex omni parte fluit aqua circa quam aer: et ignis supra aerem: et circa ignem caelum: extra quod nile scilicet extra vltimum caelum: vt dicit est Aris. dci ce. et mum. Denique de modi plagis quattuor et cliatibus et de axibus seu cardibus et huiusmodi pluribus habter vbi Celum. §. 1

3

4

¶ Quid de mudi diuisione in tres partes quae dicuntur Asia: Aphrica: et Europa: Respondetur dicendo cum Isid. xiii. Etymo. quod orbis in tres partes non equaliter diuisus est. Nam Asia a meridies per orientem vsque ad septentrionem peruenit. Europa vero a septentrione ad occidentem. Et inde Africa vsque ad meridiem. Sicque medium orbem sola tenet asia. Alterum medium europa et africa. Que ideo due facte sunt diuisim. quia inter vtrunque ab ocea no mare magnum ingreditur quod eas intersecat. Hec Isi. Iste autem mundi partes sic diuiduntur quantum ad terram habitabilem vel eius zonas quae mediterra neo mari diuiduntur secundum Bedam libro de imagine mundi. Et de singulis in sequentibus vide

5

¶ Ad idem vbi Noe. Et vbi Terra. §. vii.

4

6

¶ Asia secundum Isido. xiii. Etymo. ac etiam Bedam libro de imma. mundi. et cum eis Lyram in prologo. lir. Apoc. Alia est asia maior: dicta a nomine cuiusdam regine que imperium tenuit orientis Huius asie caput id est principium est paradisus loc in orientis partibus Ex illa parte est hortus solis Hec asia a parte meridionali oceano finitur. sed ab occidentali parte mari nostro terminatur. A septentriona li autem parte meothide lacum et Thamnai fluuio finitur scilicet versus Scythiam Habet autem regiones multas et prouincias scilicet Indiam Syriam Iudea Arabiam Palestinam Gothiam et Scythiam. quae affluit auro et genmis: lapidibus et crystallis. sed griphorum immanitate rarus est accessus hominum. et propter alias besti as feroces scilicet lemones Multasque alias eius prouicias transeo

7

¶ Alia est asia minor. quae ab oriente cappadocia cingitur secundum Isi. et praefatos ab aliis partibus vndique mari circundatur. Na ab occasu propontidem habet. a septentrione pontum Ensinum. a meridie egyptum mare. In hac est Ephesus ciuitas in qua Ioannes euangelista praedicauit et scripsit ad septem ecclesias. vt patet in Apocalis. et sunt ibi etiam plures prouincie. vt Phrigia Galatia Troia Cilicia. in qua et Tharsis Persidia Pamphilia et multe alie Item Asia secundum Hierony. de interpreta. non hebrai. in terpretatur eleuatio Ideoque sic dicta est terra illa. quia illa pars modi est altior. vt dicitur liro Cathols.

5

8

Item Europa incipit a flumine Thanai et Me othides palude. descendens ad occasum per septentrionalem oceanumvsque ad fines Hispanie. secundum Isi. et Bedam supra

9

¶ Huius scilicet Europe prima regio est Scythia inferi or. que a meothidis paludibus incipiens: versus meridem vsque ad danubium et Germaniam porrigitur. In hac Europa sunt iste prouincie. Prima Alemania appellata ab alemano lacu. et ibi danubius fluit ab eo vsque ad alpes

10

¶ Germa nia dicitur a fecunditate gignendorum etc. Ibi est Bauaria. Francia Thuringia Saxonia Mesia Pannonia Bulgaria Constantinopolis Grecia in qua et Athena. Ibi Thessalia Achaia. Ibi scilicet in Europa est Italia Dalmacia Longobardia Apulia Uenecia. Item Gallia Hispania. Britannia Anglia Hybernia: multequam alie que dimittuntur propter brevitatem

11

¶ Europa denomnina ta est a filia regis Lydie nomine ECuropa. vel forte a vento typhonico qui dicitur Eurus.

6

12

¶ Item Aphrica incipit a finibus Egypti pergens iuxta meridie per Ethiopiam vsque ad Atlantem montem secundum praenominatos doc. Aphrica autem dicitur quasi aprica: eo quod aperta sit celovel soli et sine horrore frigoris. Huius prima pro uincia est Libya. Inde Libycum mare. Deinde Pemtapolis: Tripolis: Bizantium. Deinde Tensis in qua magna Carthago. et Getulia in quae est Ipone ciuitas in qua beatus Augustinus Epus extitit. Uersus vero meridiem est Ethiopia vbi solis vicinitas torret et nigros facit colores populorum. In qua est vrbs vel regio Saba de qua fuit regina Saba que venerat audire sapientiam Salomonis. Sunt autem due Ethiopie Una contra ortum solis. Altera contra occasum in Mauritaina proxima Hispanie vbi fuit rex Marochiorum qui martyrizauit quinque fratres martyres ordinis Minorum. Hec sufficiant.

13

¶ Quo tempore anni Mundum creauit deus. Uide vbi Adam. §. xiiii.

7

14

¶ Utrum Mundum esse creatum sit articulus fidei: Respondetur secundum Tho i. parte. qia xlvi art. ii quod mundum non semper fuisse: sed creatum esse sola fide tenetur: sicut et alii articuli fidei. Ratio. quia mundi creatio non potest probari demon stratiue naturali ratione. Quod patet. quia deus agit per voluntatem. Psalmus Omnia quecumque voluit dominus fecit. Sed voluntas dci non potest inuestigari ratione nisi circa ea que absolute necesse est deum velle. Talia autem non sunt que circa creaturas vult. ergo non potest derronstratiue sciri quod deus Mundum incepit creasse ex sua voluntate. Sed quia voluntas dei circa creatu ras potest hominibus manifestari per reuelationem dei: cui fides innititur. quia Hebre. xi. Fides est de non apparentibus: Ideo mundum incepisse creari a deo: est solum credibile per reuelationem diui nam in sacra scriptura traditam. sed non est demostrabile: sicut nec alii articli fidei. Nam si esset demonostra bile naturali ratione: fides non haberet meritum cui humana ratio praeberet experimentum: vt dicit Gre. Unde Moyses ex reuelatione prophetica descripsit mundi initium: et prophetiauit de praeterito in hoc vt idem Gre. dicit in omel. super. Ezc. i.

8

15

¶ An ergo mundum ponere liceat quod sit ab eterno: eo quod non potest contrarium demostrari: Respondetur secundum Bonauen. in. ii libro dist. ii ar. ii. q. i. quod ponere Mundum esse eternum: erroneum est Prmo quia est contra veritate scilicet fidei catholice: cum scriptum sit Genes. i. In principio creauit deus caelum et terra. t Et Ioan. i. Et mundus per ipsum factus est. Et. xvii. c. Clarifica me pater claritate quam habui prius quam mundus fieret. Et in symbolo dicimus deum creatorem celi et terre. et plures huiusmodi sunt scripture. Item addo ex li. ii. Compend. quod est contra fidem de consum matione seculi et mutatione. cui constat erroneum contraditere. Nam semper fit mutatio in mundo tam in tempore scilicet annorum estatis hyemis et huiusmodi quam etiam in eis que amplectitur mundus puta in sapientia et potentia que in oriente ceperut et terram percurrerunt vsque ad occidentem in signum quod omnia tendunt ad occasum. Nam studium sapientie primo cepit in cgypto: postea fuit in grecia: postea rhome. de inde in francia. Similiter regnorum potentia primo cepit in oriente: post in grecia: post apud rhomanos. Nunc Cesareum imperium est in Germania.

16

¶ Secundo quia ponere mundum eternum est contra rati one. Quia si mundus esset eternus infinite reuolutiones et infiniti dies praecessissent diem istum scilicet ab eterno quod caret termino. Sed infinitum non potest pertransiri. Ex. vi. physicorum. ergo nunque fuisset peruentum ad hanc diem quod est manifeste falsum. Hec ratio etiam est Tho i. par. q. xlvi. arti. ii. Item per consequens sequeretur quod aliquid aliud a deo esset eternum: cum tamen solius dei proprium sit eternitas. et plurima sic inconuenientia sequerentur vt habitum est supra. vbi Eternitas. §. i. et sequen

17

¶ Tertio quia mundum ponere esse ab eterno est contra experimentalem cognitionem quia videmus quod scilicet mundus continue mutatur et variatur. oriturque in eo et moritur quicquid generatur. ergo est temporalis et mutabilis in tempore. Sed de ratione eterni est quod sit stabile et immutabile. ergo mundus non est eternus.

9

18

¶ Utrum mundus ab eterno fore possit probari saltem phlosophice apparenti naturali ratione. ita vt possit quis id verisimiliter tenere nisi constaret fidem catholicam obuiare. Respondetur secundum Guill. in. ii sen. di.

19

¶. Et Bonauen. ibidem. q. ii art scilicet ac Tho i. parte. supra simul colligendo. Quod demonstratiue quidem non potest probari etiam philosophice loquendo. vt patebit.

20

¶ Si queras cur ergo Arist. sic opinatus est et rationes ad id probantes induxit. viii physicorum. Dicit idem Guill. supra quod Arist. non posuit mundum esse eternum ex intentione loquendo. Et hoc clarius patet quia ipse Arist. in i est topicorum expresse dicit quod quaedam sunt problemata dialecti ca de quibus rationes no habemus vt vtrum mundus sit eternus. Hec Arist. Proinde omnes argumentatio nes rationum quas inducit. viii. physicorum ad probandum mundi eternitatem solum fecit exercitio scholastico non ex intentione. Nec ille rationes sunt demostratiue simuis pliciter sed secundum qui scilicet ad contradicendum antiquis philosophius ponentibus mundum incepisse eo modo quo illi ponebant. Qui modus in veritate impossibilis erat pro vt ponebat Plato. Anaxag. et Empedocles. Deus quoru positionis modo vide infra. § xvii. Sed tantun quicquid sit Auerrois nescio quo spiritu maculam posuit in gloriam Aristo. quia vult dicere in suis commentis. quod Aarist. expresse posuerit eternitatem mundi

21

¶ Se prter hec notandum est secundum Bonauen. supra hec duo puncta pe philosophorum positione.

22

¶ Unum quod si praesupponatur omnes res esse a deo productas ex nihilo. tunc manifesta ratione probatur mundus non esse eternus adeo vt nullus philosophus quantumcumque parui intellectus contradicere possit eo quod sic implicaret contradictionem Ratio. quia esse ex nihilo: est esse factum post non esse. Si ergo haberet mundus esse post non esse. sequitur quod aliquando habuit ante sui principium non esse. ergo non ab eterno fuit. Rursum si ab eterno fuit mundus. ergo ab eterno habuit semper esse. et ista scilicet aliquando non esse vel fuisse. et semper esse sunt contradictoria

23

¶ Alt ud punctum secundum Bonauen. ad hoc est quod poncre mundum eternum praesupposita eternitate materie sic est probabile et intelligibile. Sicut si ponatur vestigium quasi sigillum pedis a deo impressum pulueri qui ab eterno est. tunc licet a pede dei imprimente esset tale vestigium. tamen esset coeternum: puluere in quo est vest igium existente eterno. Et isto modo senserunt philosophi vt dicunt plurimi etc. Sed non est verum imo erroneum materiam mundi fuisse ab eterno sine forma. ergo mundus non potest probari esse eternus nec vere opinari

24

¶ Ratio huius secundum Tho. prima parte. q. xlvi. ar. i. Quia nihil praeter deum potest esse eternum vel ab eterno fuisse. Et hoc quidem ponere est probabile. Sic. quia causa rerum omnium mundi est voluntas diei ex qua sola dependet esse mundi sicut ex sua causa. Sed quia necessitas effectus dependet ex necessitate sue cause. vt dicitur. v. Metaph. ergo sic aliqua est necesse esse sicuti necesse fuerit deum velle talia Quoniam autem constat quod absolute non est necesse deum velle aliquid aliud nisi seipsum: Ideo sequitur quod non est necessarium deum velle quod mundus fuerit semperSed ea tenus mundus est qua tenus deus vult eum esse. Et ita patet quod non est necessarium mundum semper fuisse vel esse. sed prout et quantum deus voluit ac secundum quod conueniens fuit dedit deus mundo sicut et cuilibet effectui suo tempus quando esse deberet et quamdiu duraret. vt et sic deus suam potentiam demodostraret. magis enim apparet dei potentia creantis in hoc quod mundum fecit qui non semper fuit. quia sic magis habet causam manifestam. scilicet dei voluntatem quam si mundus semper fuisset. Hec ex Tho.

10

25

¶ Quid dicendum sit ad argumenta philosophica scilicet mundi eternitatem probantia inter quae aliqua proponamus

26

¶ Unum est. omne quod incepit esse id antequam fuerat possibile erat esse. alioquin impossibile foret ipsum fieri Si ergo modos incepit esse. tunc antequam inciperet esse possibile fuit ipsum esse. Sed quod possibile est esse est materia que est in potentia per formam ad esse. et ad non esse per priuationem. ergo antequam modos ipse incepit esse fuit materia ante modum ab eterno. et quia non ste tit sine aliquo forma quae dat esse. vii. Meta. ergo

27

¶ Donum ad hoc secundum Tho. i. per. supra concor. Guil. et Scotis. quod ante quam modos esset possibile erat modum esse. non quidem secundum potentiam passiuam quae est in materia. Sed secundum potentiam actiuam dei productiuam quae fundatur in esse essentie. patet supra. vbi Eternitas §. iii. Et sic in esse ideali in mente dei etc.

11

28

¶ Item queritur arguendo An deus sit praor mundo natura tantummodo. an etiam durati one. Si dicas quod natura tantummodo. ergo cum deus sit ab eterno: etiam mundus erit duratione ab eterno Si autem dicas quod deus est prior duratione. sequitur quo ex quo prioritas et posterioritas durationis constituit tempus. ergo ante mundum fuit tempus et per consequens modos coet ernus deo. Hec est ratio Auicen. Metaphy. sua. Respondetr secundum Guil. in primo di. xliiii. quod modos apud philosophos et theol. distinguitur. vt patuit latius libr. i. c. mundus.

29

¶ Primus mundus dicitur archetypus siue exemplarab archos dictus quasi principalis modos. Et sic modum accipiendo vt etiam dicit Aug. de trini. li.o vi. Et li. lxxxiii. quaestionum. et libro de imagi. modi. Beda Nil aliud est nisi ipse deus filius qui est dei ars et sapientia. verbum et ratio rerum siue idea in mente diuina. De isto modo dicitur Ioan. i. Quod factum et scilicet in modo. in ipso scilicet deo vita erat. Ibi glosa dicit sic. Nam et faber arcam prius facit in mente post in opere. Quod est in mente viuit cum artifice in spirituali ratione factoris. Quod autem fit mutatur cum tempore. Item de hoc eodem modo apostolis Heb. xi. dicit Fide intelligimus aptata esse secula verbo dei. Ibi glosa dicit. Hic est modos inuisibilis qui erat in dei sapientia ipsa dispositio eterna

30

¶ Secundus mundus dicitur exrenplatur scilicet cum ad exemplum mundi archerypi in deo comstituti: angelica natura et huius sensibilis mundi materia: creata est ab initio Isto modo a summo angelo vsque ad infimum indiuiduum. totum dicitur modos. Dehoc scribitur Eccli. xviii. ca. Qui viuit in eternum creauit omnia simiui scilicet quantum ad materiam primam omnium quae postea distincta est et sex diebus ornata. Unde et Sap. xi. Qui creauit orbem ex materia inuisa id est in uisibili et informi.

31

¶ Tertius modus dicitur inferio sice. tuod est inclusus sub globo lunari vbi sunt continui metus generationis et corruptionis. de quo Apostolis dicit

32

¶ Preterit figura huius modi scilicet in fine mundi. Preterea modos aliquando in scriptura capitur pro mundanis hominibus et concupiscentiis. sed de his et similibus transeo

33

¶ Ad quaesitum itaque dicendum secundum eundem Guil. supra comcordi. Tho i. parte. qi. xlvi. ar. i. Et Rich. ac Bona. in. ii dist. xxi. quod deus habet in se coeternum mundum archetypum. Et tam deus quam etiam modos archetypus praecessit mundum aliis modis acceptum scilicet pro exemplato vel inferiori et huiusmodi. Non solum autem praecessit natura sed etiam duratione. quia nil extra deum potuit simul esse cum deo eterna duratione. situt nec creatura potuit equeri creatori

34

¶ Ad obiectum autem dicendum quod deus praecessit duratione non quidem temporis sed eternitatis. quia ante mundum non ruit tempus realiter existens sed imaginarie tantummodo. quia imaginamur modo quod deus antequam inciperet facere tempus et mundum: potuit multos annos praecedentes addidisse: quibus omnibus praesens esset eternitas. Et secundum hoc dicitur quod deus potuit facere mundum prius quam fecit et maiorem quam fecit.

35

¶ De his patuit etiam lib. i.

12a

36

¶ Item. si mundus incepit esse an ergo factus sit cum tempore vel ante tempus et cur tantarde creauit mundum quem bene potuit anrea creasse. Item si mundus esse incepit: in eo loco cepit esse vbi nunc est corpus mundi quia non videtur aliunde translatum sed in hoc loco vbi nunc est corpus mundi: antea non fuit aliquod corpus ergo sequitur quod ab eterno vsque ad mundi creationem fuerit vacuum. Item sequitur etiam quod antea per infinita tenpora vacasset deus ocio: que omnia videntur inconuenientia. ergo videtur quod mundus non incepit esse. Ad hec Aug. lib. xii de ciuita. dei. dicit. quod hususmodi quaestiones praesertim cur deus ita tarde cre auit mundum. philosophi non putauerunt inquit se aliter posse vel debere dissoluere nisi ponendo circumi ¬ tus temporum quibus semper eadem fuerunt renoua ta: et sic repetitam rerum naturam dicerent et ita semper deinceps fieri sine fine. Fallunt ergo multa milia annorum transisse: cum in sacris litteris ab institutione hominis nondum (inquit) completa sex milia annorum con putemus. Idem Aug. li. xi. de ciuita. dicit. quod ina nes sunt huiusmodi cogitationes hominum quibus ima ginantur scilicet infinita tempora praeterite vacationis dei cum nullum sit tempus ante mundum. Discernitur enim eternitas et tempus: quia in eternitate nulla fit mutatio. Sed tempus non fit sine mutabilitate. scilicet praesentis praeteriti et futuri etc. Et infra dicit. Non itaque factus est mundus in tempore nec ante tempus: sed cum tempore. Quod enim fit in tempore: post aliquod tempus fit. scilicet post praeteritum: et ante aliquod tempus scilicet futurum fit. Idem lib. de trinitate dicit. quod nec vtique temprus cepit esse in tempore: quia non erat tempus antequaminciperet tempus. Hec omnia Aug. Iuxta que patet dicendum secundum Scotorel. super. ii dist. i. q. ii arti. iiii. in fi. concor. Tho i. parte. suapra quod licet mundus incepit esse et non antea quam deus voluit facere: nec in tenpore sed simul cum tepore: et in eodem loco vbi nunc est corpus mundi: tamen propterea non sequitur quod ab eterno fuerit vacuum. sicut nec plenum: quia ante mundum nec fuit locus nec spacium. ergo nec vacuum. Nam ad rationem vacui non sufficit nihil esse: sed requiritur quod sit spacium capax corporis in quo non sit corpus. ex iiii. physicorum. Similiter ante mundum nec fuit tempus ergo nec tarda mora dei ad creandum: sed fuit sola eternitas in qua nil praeterit nec suturum est. Nec sequitur quod deus ocio vacauit: quia semper actiones intus ma nentes vt intelligere velle: et omnium rerum rationes in mente tenere: filium gignere seu verbum et spiritum sanctum praeducere ac amorem felicissimum

37

¶ Ad idem patuit tiam primo libr.

12b

38

¶ Utrum deus potuisset mundum uo fecisse ab eterno si voluisset. Respondetur secundum Richar. super. ii dist. i. ar. iii. q. iiii. concor. Bonauen. et Sco iste in primo dist. xliii. quod deus si voluisset potuis et mundum in alio quocumque instanti prius vel etiam posterius creasse quam creauit: tamen nec voluit nec potu it ab eterno creasse. Probatur quia licet deus sit infinite potentie. Tamen creatura non est possibilis ca¬ pere infinitatem et ita nec eternitatem alia posset equari deo: quod omnino est impossibile. Unde sicut deus non potest facere alium deum ita nec creaturam esse ab eterno. Ideo Damasce. li. i. c. viii. dicit. Creatio ex dei voluntate opus existens non coeterna est cum deo quia non est aptum id quod ex non ente ad esse deducitur coeternum sit ei qui sine principio et semper est. Hec ille.

39

¶ Si ergo queras quaere de non potest facere mundum cometernum sibi. Dicendum quod ideo quia implicat contradictionem. vt patuit supra §. ix. ex dictis Bonauenture propter quod nec velle potest deus huiusmodi videlicet vt creatura sit infinita vel eterna cum hec sint solius dei propria ergo etc. Item secundum Fran. maro. confirmatur quia secundum Ans. de ratione de est quod sit summum quo maius excogitari non potest. vt dicit lib. monolis. Similiter de ratione infiniti est ex. iii. et vi. physicorum. quod non possit pertransiri sed semper est aliquid eius extra accipere. sed nil tale creatum potes esse actu: cum omne creatum sit limitatum et finitum. ergo habetur propositum quod non possit esse deo coeternum quia sic non excederetur a deo in infinitate eternitatis.

40

¶ Ad hec plura libr. i.

13

41

¶ Sed quare deus non potest facere vt mundus foret ab eterno: cum tamen potuit maius. videlicet vt gigneret filium sibi ab eterno coequalem per omnia. Respondetur secundum e. Rich. supra quod huius re est talis: quia filius dei accepit a deo patre idem esse cum patre quia est verus deus de deo vero. ergo coeternus. Sed mundus non potuit accipere idem esse cum deo creatore sed esse nouum et diuersum accepit etc. Esse autem nouum repugnat eterne durationi quia nouitas et eternitas contradictionem implicant. ergo etc.

14

42

¶ Utrum vnicus tantum mundus sit ractus. Respondetur quod sic et claret ex scriptura. Gen. i. In principio deus creauit caelum et terram. non dicit cesos et terras in plurali. Et Ioan. i. Mundus per ipsum factus est etc. Secundo probatur ex ratione secundum Tho i. par. q. xlvii. arti. iii. Quia omnia debentis esse ordinata vno ordine et ad vnum finem. scilicet ad deum propter quod Aristo. xii. Metaph. ex vnitate ordinis quem habent res adinuicem in eo quod aliqua ordinantur ad alia et omnia ad ipsum deum: concludit vnitatem dei gubernantis si cut principis in populo dicens Entia nolunt male disponi: non est bona pluralitas principum: vnus ergo princeps fiat qui est deus Bonum enim vniuersi consistit in ordine quo omnia habent ordinem ad inuicem sed non eodem modo. Et etiam consistit in primo principio ad quod omnia ordinantur. Hec Aristo. Similir ter ex vnitate exemplaris probat vnitatem mundi exemplati. ergo necesse est quod vnicus sit munus et ad vnicum mundum omnia pertineant sicut et Ad vnicum deum omnia finaliter ordinantur.

43

¶ Si queratur an melius esset fore plures mumdos. Dicit ibidem Tho. quod non esset melius de in tentione dei agentis. quia eadem ratione dici posset quod deus melius fecisset si tres mundos aui¬ quattuor fecisset et melius si decem: et sic in infinitum Item cum dicitur plures mundos esse melius quam vnum hoc dicitur secundum multitudinem materialem. Tale autem non est melius de intentione dei agentis. quia omne. agens per intellectum agit propter fine. ii. Metaph. sed nullum agens intendit pluralitatem materialem vt finem. quia materialis multitudo non habet certum finem vel terminum. sed tendit in infinitum sicut mate ria semper appetit formam nouam. Infinitum autem repugnat rationi finis. ergo non esset melius esse plures mundos de intentione dei agentis

15

44

¶ Sed an stante isto mundo posset deus producere alium mundum. De hoc ibidem Tho. opinio est quod hoc non est factibile. quia mundus constat de tota sua materia. ergo non potest fieri alia terra quam ista. sed terre in alio mundo et isto essent eiusdem speciei. et sic mouerentur ad eundem locum vel idem centrum. Nec possunt inquit fieri duo prima mobilia. quia fierent duo primi motores quod est inconueniens etc. Sed secundum Scotorlis. in. ii. dist. i. q. ii ar. iiii. et Guil. Iste probationes non concludunt. quia deus in agendo non praesupponit materiam. sed si alium mundum produceret faceret aliam nouam materiam de nihilo. Nec terra alterius mundi moueretur ad centrum huius mundi sed ad proprium centrum. quia non haberent ad inuicem connexionem Denique deus non est motor deputatus ad aliquod mobile sed sola voluntate sua potest mouere quod cumque mobile. Dicendum ergo quod deus posset producere plures mundos etiam spherice figure. quia pont omne quod non includit contradictionem. sed hoc non includit contradictionem: quoniam deus operatur de nihilo ergo etc.

45

¶ De hoc et aliis disputabilibus de mundo hahetur libro primo vbi Potentia dei

16

46

¶ Qualiter intelligendum sit quod mundus siue caelum et terra in principio creatus sit a deo. Quia enim fere omnes errores de creatione mundi eliduntur per hoc quod scriptura dicit. In principio de us creauit caelum et terram: Ideo vt vitemus errores et veritatem agnoscamus opus est scire qualiter sit intelligenda. Et pro quo ibi supponat iste terminus In principio: Aut enim stat pro increato aut pro creato. Non videtur quod pro icreato. quia praepositiones sunt transitiue. Et quia ab eterno fuerunt res in principio increato scilicet deo. ergo non create sunt. Nec vide tur dicendam quod pro creato principio supponat. quia nil creatim erat tunc in quo fieret mundus. ergo videtur quod non debuit dici In principio creauit etc. Respondetur secundum Bonauen super. ii dist. i. circa lit. Et conor. Tho. e. dist. parte cilicet ar. vi. aliosque quod hoc dicum. In principio: potest capi triplicitr

47

¶ Uno modo vt dicat pure ordinem. et sic idem est facere In principio. quod facere ante alia: Ita quod conotet priuationem respectu prioris alicuius temporalis et positionem posterioris. Alio modo potest capi vt dicat habitudinem mensure. et sic idem est In principio id est in primo instanti temporis

48

¶ Tertio modo vt importet habitudinem cause Et tunc proprie idem est in principio id est in filio cui appropriatur ratio principii praecipue exemplaris per modum artis. quia filius est ars et sapientia patris. vt dicit Augustinus In qua deus omnia operatur. Psalmus Oomnia in sapientia fecistiomine. Est etiam filius cum patre et spiritusancto causa effectiua et etiam finalis omnium rerum et vnum principium moditotius Cum ergo dicitur. In principio deus creauit celum et terram. liyt principium supponit pro filio approiate. Et ly deus pro deo patre. cui attribuitur ratio principti effectiui. quia est principium totius diuinitatis. Unde sensus est. In principio id est in filio. deus pater creauit caelum et terram. Et postea subditur de spiritusancto. cum dicitur Spiritus domini ferebatur super aquas Et ita potest supponere ly in principio. et stat Primo modo pro principio increato. Secundo quoqe potest supponere pro principio creato id est pro primo instanti temporis. sed tunc non dicit ordinem sed concomitantiam. scilicet quod caelum et terra non ante omnia. quia non ante tempor is principium sed simul cum temporis pricipio ceperunt esse Ita quod an omnia alia creata fuerunt coeua ista quattuor Celum empyirium Angeli Materia modi et Tepmcus.

17

49

¶ Sed Quare spiritus sanctus voluit in scriptura mundi creationem sic infinuare Respondetur secundum Magistrum e. li. ii. di. i. c. i. et. iii. quod voluit Primo propter significandam dei et sanctissime trinitatis eternitatem. Secundo propter commendandam dei omnipotentiam et bonitatem vt videlicet significet deum a nte tempora extitisse eterna iter et ex sua bonitate et voluntate ac omnipo tentia res nouas condidisse.

50

¶ Tertio propter errorum eliminationem

51

¶ Primo naque per hoc quod dicit In principio. iuxta praedictos et alios docto. excluditur error triplex. videlicet vnus error platonicorum: ponentium prinum cipia mundi esse tria eterna. scilicet deum. materiam et exemplar id est formas exemplares per se sbsistentes extra intelectum diuinum. et neque ipsas neque materiam ab ipso deo habere esse et deum quasi artificem de materia operantem mundum. non ex nihilo. Et iste error processit ex eo quod non potuit intelligere ex nihilo aliquid fieri. Ideo scriptura dicit In principio id est in filio. creauit id est de nihilo fecit. Si enim deus in principio vnico scilicet in filio. sicut per exemplar fecit mundum de nihilo. non ergo rquiritur secundum principium quod sit exemplarnec tertum scilicet materia.

52

¶ Alius ertor epicuri excluditur. qui dixit mundum casu factum vt refert Helinam dus in chronicis libr. i. Epicurum id posuisse. Nam casus est inopinatus rei euentus. sed deus fecit mundum in filio qui est ars et sapientia dei. vt dicit Aurus. ergo de us non a casu nec ignorans fecit modum

53

¶ Tertius error excluditur aliorum philosophorum dicentium mundum natura factum. vt refert idem Helinandus. Cum enim dicitur. In principio id est in sapientia creauit de us. patet quod non natura sed vt artifex creauit. Naet aliquid ex nihilo facere: quod seccatur per creationem non potest natura quae est vis insita rebus similia ex similibus producens. ii physicorum. Denique nec modos qi eiusdem nature cum deo fecit ergo sola voluntate deus ete.

54

¶ Secundo in hoet quod scriptura additi deus excluditur error plurimorum philosophorum. vt Auice. qui dixerunt mudum factum a deo sed mediante prima intelligentia ita quod deus per se primo fecit angelos et per illorum ministerium praesertim mediante prima intelligentia condidit inferiora. contra hoc dicitur In principio deus non alius etc

55

¶ Tertio in hoc quod dicitur Creauit. cliditur error Aristoteli corum vt dicit Magis. supra. Nam Aristo. posuit. ii de generatione circa fi. plura principia. videlicet materiam et specie i es formam et operatorium dictum id est causam exeplarem. vt exponit Tho. dicit quod ipse Aristo. non errae uit in ponedo plura principia: quia posuit ea omnia a primo principio scilicet a deo dependere et ita relinqui tur vnu esse primum principium: sed errauit in hoc quod posuit mundum semper esse et fuisse. vt dicit magister. contra quod scriptura dicit creauit. quod est de nihilo facere. ergo etc.

56

¶ Quarto. per hoc quod dicitur. Celum et terram. Excluditur error Democtiti ponentis plures mundos etc. Denique excluditur etiam error Manichei qui posuit duo principia effectiua. scilicet summum bonum a quo dixit esse sola incorruptibilia et sumruum malum a quo dixit esse corruptibilia. Contra hoc ergo scriptura ait. In principio scilicet vnico: deus scilicet solus creauit caelum et terram et lucem et tenebras et sic patet deibonitas laudabilis.

57

¶ De errore Manichei ac philosorum quorundam circa mundi creationem. habetur vbi

58

¶ Principium.

59

¶ QE dei bonitas maxime claret laudabilis in natatilibus pscibus et mostris maris.

PrevBack to TopNext