Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Adam

1

Adam Quod deus predilexit genus Adam

2

¶ Primo sibi vnire preeligendo.

1

3

¶ Queritur ergo Utrum natura humana generis Ade sit prae aliis deo vnibilis: Ad hoc Notandum est pro praeambulo quod secundum Rayne. in sum. Ex quo vnibile dicitur quod potest vniri: distinguendum est de potentia scilicet Uel ex parte dei. Uel creature. Primo ex parte dei duplex distinguitur potentia scilicet Absoluta et Ordinata: vt patuit late li. i. Modo potentia ordinata dei dicitur per respectum ad voluntatem et rationem: hoc est quando deo attribuitur aliquid quod sapientia sua habet et vult facere: tunc dicitur deus posse illud secundum potentiam ordinatam. Quando autem potentia extenditur ad illud quod deo attribuatur posse aliquid quod non habet eius sapienia et voluntas vt ita fiat: tunc dicitur posse illud de potestia absoluta. Hec etiam Tho. iii. scrip. di i. ar. iii

4

¶ Item ex parte creature etiam potentia est duplex. Una dicitur Naturalis: et illa actiua vel passiua. Alia dicitur Obedientialis secundum quam de creatura potest fieri quicquid deus vult vel potest facere. sicuti ex ligno potest fieri vitulus deo operante etc.

5

¶ Ad quesitum itaque Prima conclusio ponitur: Quod deus loquendo de potetia sua absoluta potest sibi vnire vel assumere quamcumque naturam quam vult. Et patet ex praenotatis. quia dei potentia est infinita cui obedire habent omnia creata Unde omnis creatura est eque vnibilis secundum potentiam dei absolutam. secus secundum ordinatam: secundum quam vna creatura est magis vnibils quam alia

6

¶ Item de potentia creature naturali nulla quaestio est. quia constat quod sola potentia dei potest facere vt infinite distantia iungantur vnitate persone.

7

¶ Secunda conclusio quod ordinata potentia nulla alia natura tam congruenter fuit deo vnibilis sicut humana. Probatur secundum e. Rayne. quia in natura quae debet vniri deo consideratur dignitas et necessitas. Digni¬ tas quidem vt possit deum attingere cognosendo et amando: quod est solius rationalis nature. et sic excluditur irrationalis. Necessitas autem quia indiget redemptione a peccato originali. Et hoc non est angeli sed hominis. ergo etc.

8

¶ Tertia conclusio Quod magis erat deo vnibilis humana quam angelica natura de potentia dei ordinata. Probatur secundum Guill. in. iii. di. ii. et Bonauen. ibidem ar. i. ac Tho.

9

¶ Primo ratione similitudinis. quia in homine est maior similitudo ad deum quam in angelo. Declaratur. quia licet angelus sit deo similior in naturalibus eo quod est spiritus sicut et deus. tamen exquo hec vnio est ex dei charitate et gratia: dicente Aug. xiii. de trini. In rebus inquit per tempus ortis summa gratia est quod deus homini in vnitate persone copulatur

10

¶ Ideo in proposito plus pensanda est similitudo gratuite vnioni apta. ergo Heb. ii. Nusquam angelos apprehendit: sed semen Abrae. Precellit quippe homo angelum in simlitudine. Tum quia sicut deus est in personis per relationes originis distinctis: sic in hominibus sunt distincte persone secundum relationes originis scilicet esse ab alio et a quio alius

11

¶ In angelis autem est quidem persona sed non secundum originem distincta. quia vnus angelus non trahit originem ab alio. Tum quia sicut deus gubernat mundum existens in toto et omnibus rebus per essentiam: praesentiam: et potentiam: Sic anima est in toto et qualibet parte corporis gubernans: non autem angelus

12

¶ Secundo magis decebat hominem vniri deo quam angelum ratione communicationis. quia homo magis communicat cum omnibus creaturis. vt dicit Greg. vnde et dicitur minor mundus. Ideo homine ipso restaurato quodam modo omnia sunt restaurata. Etiam angelica ruina ex hominibus reparatur.

13

¶ Tertio ratione finis. Nam duplex est finis incarnationis secundum doc. Unus est perfectio vniuersi Et quantum ad hoc magis debuit homo deo vniri: quia est finis creaturarum. Nam propter hominem facta sunt omnia: vt patuit li. ii. Et quia homo vltimo creatus cum deo vnitur tunc vltimum coniungitur principio per modum quasi circuli perfeeti. Et ita in hoc est perfectio vniuersi. Alius finis incarnationis est a peccato liberare. Et hoc magis conuenit homini quam angelo: vt patebit

14

¶ Quarto ratione pie dilectionis. Magis enim pia apparuit dilectio charitatis vniendo hominem quam angelum. Tum quia homo magis indigebat: eo quod tota natura humana fuit corrupta. ergo pium erat reparari ne tota periret in damnationem. Angelica autem natura non tota perierat. Tum quia homo non peccauerat irremediabiliter: sed poterat penitere. Angelus autem non. ergo etc. Tum quia homo excusabilior erat: eo quod non tam scienter peccauit sicut angelus. Et in aliquo deceptus est homo quia de venia cogitauit. Tum quia angelus primus nullo suggerente peccauit ex electione et obstinatus permansit in malicia. Non autem diabolo suggerente peccauit. Unde decebat vt diuina pietas ex charitate immensa magis exhiberetur homini quam angelo. O ergo homo vide quam maxime teneris deum diligere pro tanta charitate pre angelis quibus praetulit te.

2

15

¶ Sed vtrum eque sicut homo irrationalis natura potuit vniri deo: De hoc Bonauentura videtur dicere quod non. Sed melius dicendum secundum Guill. e. di. ii. et Scotis. ponendo conclusiones.

16

¶ Prima conclusio Quod deus absoluta sua potentia immensa potuit eque irrationalem assumere. Sed ordinata potentia conuenientius praeelegit hominem ex charitate. Probatur medio doc. subti. e. di. ii. q. i. quia id a diuino verbo est assumptibile quod non habet entitatem repugnantem tali vnioni. Sed sic est de irrationalibus. ergo etc. Minor probatur. quia irrationalia habent rationem suppositi. et diuinum suppositum continet perfectionem omnis creature. ergo potest supplere vicem suppositi nature cuiuscunque. Item creatura rationalis eque est sub absoluta potentia obedientiali. ergo etc.

17

¶ Si dicatur.

18

¶ Repugnantia est ex communicatione idiomatum: quia non potest dici: deus est asinus vel leo et huiusmodi. Dicendum inquit Guill. quod hec est valde grossa imaginatio. quia talis praedicatio non afferret deo imperfectionem: cum totum sit extra. sicut dicere deum mortuum.

19

¶ Confirmatur secundum Scotorlis. quia corpus mortuum non est natura rationalis. sed in triduo corpus christi mortuum vere fuit deitati vnitum. ergo non repugnat deo vniri nature irrationali.

20

¶ Quod si quaeratur Ad quam vnionem tunc assumeretur natura irrationalis. Dicit idem Guill. quod ad vnionem quidem hypostaticam: sed non personalem. quia personalitas conuenit solum nature rationali. Unde licet ex parte verbi diui eadem sit realitas qua extat suppositum et persona. sed ex parte vnitorum sufficit distinctio vt vnum vniatur in vnionem personalem: et reliquum in vnionem hypostaticam: sicut sunt irrationalia. aut indiuidualem solum sicut sunt accidentia: si diuino verbo sequestrata informatione vnirentur. Nam fundamenta distincta sufficiunt ad variationem relationum: licet terminus idem sit. Unde mira dei charitas claret ad hominem in hoc quod cum potuisset absoluta potentia aliam naturam assumpsisse: tamen pre omnibus etiam angelis ex immensa et liberali charitate humanam naturam ex Adam assumpsit

21

¶ Secunda conclusio Quod vniuersum licet secundum statum praesentem non sit deo vnibile: tamen remotis omnibus malis esset assumptibile dei immensa potestate. Probatur conclusio secundum praemissos Scotis. quia in presenti statu vniuersi multa sunt mala tam pene quam culpe que repugnant tante vnioni diuine: et maxime mala culpe. Illis autem remotis non occurrit ratio quare deus sua potentia absoluta immensa non posset sibi vnire omne creatum: cum dicat Augustinus contra Uolusianum quod in talibus rebus mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis.

22

¶ Si dicatur quod Aug. li. de spiritu et anima dicit. Deus assumpsit hominem inquit: quia est ad imaginem dei. sed ad imaginem dei non est irrationalis vel inferior creatura. ergo etc. Dicit Scotorlis. e. di. ii. quod Augustinus loquitur de congruo. quia congruentius est quod deus assumpserit naturam rationalem quam aliam. sed per hoc non negat quin potentia absoluta potuerit assumere quamcunque aliam naturam. quia omnis natura est in potentia obedientiali eque sicut rationalis.

3

23

¶ Sed adhuc difficultas restat: Quia alia natura praeter rationalem non est capax gratie nec habet appetitum ad huiusmodi assumptio¬ nem. ergo non videtur quod possit a deo assumi. Tum quia talis assumptio est maxima vnio que requirit maximam dispositionem per gratiam diuinam quae non potest fieri sine appetitu anime

24

¶ Tum etiam quia nature que non est rationalis repugnat fruitio et vnio beatifica que est minor vnione hypostatica. ergo et vnio hypostatica. Tum denique quia in tali vnione deberet esse communicatio idiomatum: ideo quia due nature sunt in eodem supposito: propter quod sicut dicitur deus homo: ita posset dici deus est lapis vel asinus: que sunt absurda. Respondetur secundum Scotorlis. e. di. ii. li. iii. q. iii. quod quando est vnio per inherentiam tunc vbi est maior vnio requiritur maior dispositio Sed ista vnio que est nature assumpte ad deum non est per inherentiam: sed per quendam illapsum specialem. ideo bene de congruo competit nature rationali et requirit maximam dispositionem per gratiam et appetitum ad talem assumptionem. Tamen his non obstantibus loquendo de potentia dei absoluta certum est quod natura irrationalis eque sicut et rationalis est in potentia per obedientialem potentiam ad talem perfectionem assumptionis. Certum est etiam quod independens inquantum independens: sicut est suppositum diuinum: potest terminare dependentiam alterius ad ipsum. Et quia natura rationalis et irrationalis habent similem modum dependendi. ergo sicut illa sic et ista potest assumi de potentia dei absoluta. Quod etiam obiicitur quod natura irrationalis non habet appetitum ad illam assumptionem. Dicendum quod natura habet appetitum ad omne id quod potest terminare eius dependentiam. Et quia suppositum diuinum potest terminare dependentiam cuiuslibet nature: ideo quaelibet natura si esset supposito priuata haberet appetitum ad istam. Si dicatur. Talis appetitus esset frustra cum nunquam reducatur ad actum. Dicendum quod non est frustra. quia licet non reducatur ad actum: tamen est reducibilis ex potentia dei absoluta

25

¶ Ad illud etiam quod dicitur quia nature que non est rationalis repugnat minus scilicet fruitio et vnio beatifica: ergo et maius scilicet hypostatica Dicendum inquit quod non valet argumentum. quia iste due vniones. videlicet qua anima vnitur deo per gratiam ac gloriam fruitionis: et qua natura aliqua vnitur deo hypostatice non sunt eiusdem rationis. Ideoque non sequitur: Nature irrationali repugnat vnio beatifica: ergo et hypostatica. quia vnio beatifica non potest esse nisi in potentia anime quae est apta nata frui. sed vnio hypostatica potest esse etiam in alia.

26

¶ Sed an tunc fieret communicatio idiomatum vt obiiciebatur vltimo Aliqui dicunt quod fieret. quia ex hoc nulla imperfectio poneretur in deo: cum totum sit extra. Alii dicunt quod non oporteret fieri: quia deus in triduo vniebatur corpori mortuo: et tamen non dicebatur: deus est corpus. Nec obstat quod bene dicitur verbum caro factum est: capiendo carnem pro natura humana: vt alibi patebit. Require vbi Assumptio. § 21.

27

¶ Secundo deus predilexit ge¬ nus Adam sic assumendo vt frueretur deo.

4

28

¶ Utrum deus possit assumere naturam rationalem Ade sic quod non frueretur deo: De hoc vna opinio dicit quod non est possibile vt deus assumat naturam humanam vel rationalem et non fruatur deo. quia ibi est obiectum beatitudinis perfecte praesens et potentia disposita. ergo necessario sequitur fruitio. Item quia si hoc esset possibile: tunc talis natura posset peccare et demereri et per consequens damnari. Et sic homo assumptus a deo hypostatice posset damnari atque deus posset peccare secundum consequntiam per communicationem idiomatum. Denique idem suppositum esset fruens vt diuinum: et non fruens quo ad assumptam naturam. et sic contradictoria essent in eodem supposito etc. Sed in oppositum est. quia deus potest assumere naturam irrationalem: vt in praecedentibus dictum est. et tamen illa non frueretur deo. ergo etc. Sed hec opinio non placet Scotistis.

29

¶ Et ad primum argumentum cum dicitur quod obiectum est praesens et potentia disposita: ergo necessario sequitur fruitio Dicendum cum Scotorl. e. di. ii. li. iii. q. ii quod hec ratio non valet. quia in proposito obiectum non necessario causat: et voluntas non est potentia naturalis sed libera. ergo non sequitur.

30

¶ Ad secundum dicit idem quod natura illa sic assumpta quamuis non frueretur: tamen non peccaret: quia esset confirmata in gratia. sicut beata Maria fuit confirmata in gratia: et ideo nunquam peccauit. Aliter etiam potest dici quod sicut deus est per communem illapsum in rebus deformatis per peccatum: et tamen ipse in nullo deformatur. Sic deus per istum illapsum specialem esset in natura deformata: et tamen nulla esset deformatio in deo. sicut et deus assumpsit immortalis naturam mortalem. Sed prima solutio est melior.

31

¶ Ad tertium dicit quod contradictoria possunt esse in eodem supposito non secundum idem: sed secundum diuersas naturas. Et sic esset in proposito. quia diceretur fruens secundum diuinam: et non fruens secundum assumptam naturam.

32

¶ Alia ergo est opinio quam teneo cum Scotistis quod deus de potentia absoluta potuisset assumere naturam rationalem sic quod non frueretur deo. Ratio quia prius potest separari a posteriori. Sed esse est prius quam operari: ergo potest esse separari ab operatione. Et quia assumptio est ad esse. et fruitio est operatio. ergo potest esse assumptio et non sequi fruitio. Item assumptio et fruitio sunt actiones realiter differentes quae non sunt ad inuicem connexe essentialiter. ergo possunt separari per dei potentiam immensam: vt patet in beatis qui fruuntur deo et tamen non assumuntur ad vnitatem hypostaticam. ideo possunt separari. ergo etc

33

¶ Item Si ex vi vnionis necessario sequeretur fruitio: cum terminus vnionis sit persona: sequitur quod immediatus terminus fruitionis sit persona: quod falsum est. Et patet in beatis: vt dictum est.

34

¶ Ad quesitum ergo claret magna dei charitas qua voluit congruentius et liberaliter assumere naturam generis Ade ad fruitionem: cum potuisset aliter assumpsisse. ergo deo laus et gratiarum actio.

35

¶ Tertio deus predilexit genus Adam non aliunde quam de ipso Adam peccatore humanando.

5

36

¶ Utrum deus potuit humanari aliunde quam de genere Ade peccato obligantis gemus humanum: Respondetur secundum Scotorlis. super. iii. li. di. xii. q. ii atque Guill. e. di. per conclusiones.

37

¶ Prima conclusio quod deus potuit aliunde assumere hominem quam de progenie Ade peccatoris. Et hec conclusio claret per Magistrum in li. iii. di. xii. et Augustinum. xiii de trini. qui sic ait. Poterat deus aliunde suscipere in quo esset mediator dei et hominum quam de genere illius Ade qui peccato suo obligauit genus humanum. sicuti ipsum scilicet Adam quem primo creauit non de genere alicuius creauit. Poterat ergo deus vel sic vel alio quo vellet modo creare vnum alium quo vinceretur victor prioris. Potuit ergo et aliam animam et aliam carnem sumere: et carnem vtique aliunde quam de genere Ade. Hec Magister cum Augustino supra. Et sic patet.

38

¶ Secunda conclusio quod congruentius fuit vt deus assumeret hominem de genere seu progenie Ade.

39

¶ Probatur Primo secundum Guill. e. li. iii. di. xii. quia si homo stetisset nulli esset obnoxius salutis vel debitor nisi deo. Sed per christum in pristinam libertatem homo reuocatus est: maxime in gloria. ergo decuit vt eiusdem generis cum aliis hominibus esset christus. alioquin ex reparatione vel redemptione fuisset homo obnoxius vel debitor alteri quam deo: quia illi nature assumpte a filio dei. et illum teneretur rediligere tanquam salutis auctorem et diuinum honorem adorationis illi exhibere: quod esset contra dei honorem et amorem etc. Unde non decuit de alio Adam vel homine primo creando naturam assumere praedicta ratione. Nec de angelica natura. quia sic homo angelis in beatitudine equiperari non posset. Et ita nec decuit aliunde quam de genere Ade creati qui peccauit: vt charitas ad nos clareret.

40

¶ Secundo probatur. quia christus debuit esse mediator dei et hominum scilicet peccatorum ab Adam progenitorum. sed medium participare debet vtrumque extremorum ex. v. Physicorum. ergo christus debuit esse deus et homo ex Adam peccatore progenitus in similitudine carnis peccati: tamen sine peccato ex virgine nascens

41

¶ Tertio probatur ex parte dei. quia congruebat vt dei iusticia in incarnatione reluceret per hoc quod eiusdem speciei homo qui peccauit satisfecit. Unde Magister cum Augustino vbi supra dicit. Poterat deus creare vnum alium hominem quo vinceretur victor prioris. Sed melius iudicauit: de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem per quem hominis vinceret inimicum. scilicet pro clara iusticia. Congruebat etiam vt reluceret dei misericordia in hoc quod illi nature deus vniatur que in Adam peccauerat. Sapientia quoque que ordinauerat ex vno homine totum genus hominum curandum. Et hoc est quod Hebre. ii apostolus dicit. Qui sanctificatur et qui sanctificat ex vno omnes. Denique congruebat sic manifestari diuinam charitatem que vt Bern. dicit tammira est quod non minus diligit deus penitentem post peccatum quam innocentem scilicet ceteris paribus. Et hoc relucet in eo quod illam naturam deus assumpsit quae deum in Adam contempserat et post peccatum scilicet penitentiam agebat. vel acturus praeuidebatur ad christi fidem se conuertedo.

42

¶ Sed posset quis obiicere quod non decebat christum dei filium propter suam puritatem et nobilitatem vnire sibi peccato infectam naturam Ade Tum quia dedecus parentum redundat in filios: vt dicitur Ecci. iii. et ita peccatum Ade in christum. Tum denique anima christi est nobilissima: ergo debuit habere corpus nobilissimum.

43

¶ Tertia ergo conclusio ad praedicta ponitur quod dei filius vniendo sibi naturam Ade peccatricem nullum dedecus culpe vel ignominie contraxit. Tum quia ex virgine sine carnis concupiscentia incarnatus est. Tum quia conceptum eius spiritus sanctus praeuenit diuina virtute vt nec originale peccatum ex Adam contrahere posset. Ac secundum doc. nostros etiam ipsam virginem matrem in conceptione sua singulari gratia christi praeseruatam ab originali peccato esse voluit: ne dedecus redundaret in christum. Tum denique quia vt Leo papa in sermo circumcisionis dicit. Dei filius nostra suscipiens propria non amisit: nec vllum detrimentum omnipotentie subiit: nec dei formam forma serui violauit: nec quod erat desiit: tamen nos in suam gloriam transtulit ex maxima charitate qua nos dilexit. Sicut rex in sponsam accipiendo aliquam de infimo genere ex charitate etc.

44

¶ Ad praemissa autem obiecta Et ad Primum quod decus parentum redundat in filios Dicendum secundum Guill. quod verum est quo ad filios videlicet naturaliter ex parentibus propagatos. et maxime si sint imitatores parentum in peccatis quae non sunt in christo

45

¶ Ad aliud dicendum quod christus habuit corpus nobilissimum conueniens statui: non tamen repugnat quin cx massa Ade sumptum fuerit. Sed et in hoc commendatur dei sapientia qua ex immunda massa mundissimam carnem sumpsit. Quarto deus dilexit genus Adam ex eo vnicam singularem humanitatem sibi vniendo.

6

46

¶ Quare congruit vnicam singularem humanitatem ex Adam genere deo vniri: cum omnes homines liberatione indigeant. Et quia videtur maioris charitatis fuisse si omnes suscepisset Nunc autem solum in vnica persona christi hec vnio facta est. Unde Damasce. dicit Natura humana in atomo est a verbo dei assumpta

47

¶ Item pluries christus venit in mentem hominis: ergo sepius debuit venire in carnem. Respondetur secundum doc. praesertim Guill. i iii. di. ii quod licet omnes homines liberatione indigeant: tamen sufficit vnica natura singula cuius merito omnes liberarentur et saluarentur. sicuti vnius membri cauterio totum corpus redditur validum. Et vnica medicina quando sufficit morbo superfluit alia. Christus autem secundum naturam assumptam fuit medicina filiorum Ade omnibus sufficiens. non congruebat ergo plures homines assumere. Nam deus sicut natura etiam non deficit in necessariis nec abundat in superfluis. ex. ii libro de anima. Maxime intelligendo quo ad prosecutionem finis vltimati Denique nec oportet quod sicut filius dei pluries venit in mentem. sic sepius veniat in carnem vt ostendat ampliorem charitatem. Nam venire in mentem sepius bene pertinet ad inflammandam charitatem per frequentem mentis illustrationem ex christi aduentum per gratiam. Sed venisse in carnem pro mundi totius libera tione facieda sufficit semel. Unde ex i. Phisyco. et. viii. Topici. Peccatum esset fieri per plura quae equebene possunt fieri per pauciora. ergo no debuit pluries incarnar

48

¶ Quin potius semel et vnicam singularem natura Ade assumi a dei filio pluribus rationibus decuit

49

¶ Primo ratione vnigeniture christivt vnigenitus dei patris filius fieret vnigenitus virginis matris non plurigenitus etc. Secundo ratione mediationis generis humani. quia christus est inter deum et nos mediator: sed mediator vnus est. Gal. iii

50

¶ Tertio ratione exaltationis super omnem creatu ram quod vni congruit Ex. v. Topic. Quod per superabundantiam dicitur vni soli conuenit

51

¶ Quarto ratione monstrande vnionis: pacis: et dilectionis. quam rationem aliunde addo. Quia congruit vt sicut vnus est deus et vna fides christi et vnum baptisma. et per consequenms vna ecclesia. ita decuit vnum esse caput christum quem omnes alii adorent: credant: et confiteantur: et diligant et eius amore sese mutue pacis et dilectionis vniant inseparabiliter vnitate ecclesie. Ecce ergo pat: charitas christi.

52

¶ An autem ista sit concedenda. Deus absumpsit homintus eque sicut dicere quod assumpsit humanitatem. Dicit Guill. di. v. quod humanitas significat in abstracto distinctionem assumentis ad assum ptum requisitam. ergo conceditur quod assumpsit humanitatem. sed non hominem in concreto. quia non dicit primo distinctionem assumentis ad assumptum ergo non conceditur ne videatur personam assumpsisse Ad hoc vbi assumptio. §. xxii.

7

53

¶ Sed quare christus non assum psit ipsummet Adam: sed voluit esse secundus Adam Respondetur secundum Guill. lib. iii. dist. xii. cum Bona uentu. ea. dist. arti. i. q. ii quod non debuit christus esse Adam primus.

54

¶ Primo ex parte dei ne deus diciretur peccator. quia vbi due nature sunt in eodem supposito: ibi est communicatio idiomatum. id est proprietatum. sed sic fuisset in Adam. sequeretur ergo quod cum Adam esset peccator. ista esset vera: deus est peccator: quod est absurdum

55

¶ Secundo ex parte christi. quia deus decreuerat per Adam multiplicare genus humanum et christum fore perpetuo virginem. Siergo christus fuisset Adam debuisset generare: et sic non fuisset virgo.

56

¶ Tertio ex parte Ade. quia si Adam eleuatus fuisset ad dei vnionem: nimium reportasset commodum ex culpa. et ita talis peccator ab omnibus creaturis adorari debuis set sicut deus et homo

57

¶ Quarto ex parte generis humani secundum Ans. quia pro toto genere humano satisfacere debebat qui scilicet nullius esset debitor sed innocens. Tum quia peccator non potest peccatores iustificare. Tum quia qui debet omnes peccatores iudi¬ care: non debet ipse esse peccator: alioquin pecctator alios iudicando seipsum damnaret Rho. ii. Tum denique quia gratiosior est deo patri pro debito nostro pasino innocentis christi quam Ade peccatoris. ergo christus non debuit esse Adam peccator.

58

¶ Sit obiicitur: quia quando spiritus sanctus mundat animam per gratiam: tunc ipse met spiritus sanctus in propria persona descendit in animam peccatricem ad mudandum eam. ergoa simili sequitur quod exquo christus dei filius mundabat peccatum Ade. ergo bene decuit assumere ipsum Adam. Dicendum inquit Guill. quod non est simile. quia in prima scilicet quando spiritus sanctus mundat animam nofit vnio hypostatica: nec idiomatum communicatio. sicut fieri debuisset in vnione christi. vnde et per christum quasi per ramum humane arboris radix peccati Ade sufficienter curatus est et punitus in hoc mundo et in limbo patrum. Ecce itaque patet charitas dei in christo ad nos.

8

59

¶ Item difficultas est Cur christus cum sit medicina Adam et filiorum eius voluit esse eiusdem nature cum Adam et nobiscum: cum tamen medicina et morbus siue etiam corpus quod sanat sint et debeant esse alterius nature etc. Respondetur secundum e. Guill. supra. et Scotorl. e. di. xii. q. ii. quod medicina et morbus siue corpus quod sanat sunt alterius nature non simpliciter. sed quantum ad efficaciam et virtutem scilicet sanatiuam. Et ita medicina bene est alterius conditionis a corpore. et suo modo christus a peccato omni purissimus: est al terius conditionis a nobis infectis: ac ab Adam peccatore. Non tamen oportet quod alterius sit nature simpliciter: imo quandoque medicina corporis est eiusdem nature cum corpore quod sanat: puta quando morsus scorpionis medetur imposito percussure crudo scorpione trito: vt dicunt physici. vel etiam quando dentes hominis dolentes curantur apposito dente hominis mortui: vt dicunt. Uel dato quod medicina corporis sit alterius nature a corpore: tamen non tenet similitudo de christo. quia illa est naturalis. sed ista scilicet medicina christi est voluntaria et charitatis gratuite. ergo etc.

9

60

¶ Quomodo autem christus sit medicina filiorum Adam Nota secundum e. Guill. quod vt Papias dicit Medicina dicta est a modo quasi modicina: quia cum modo debet exhiberi. Quam Apollo apud grecos dicitur primus repperisse. Unde Medicina spiritualis pariformiter ad corporaem est triplex. videlicet Prima praeseruatiua a morbo: vt morbus id est peccatum non veniat. Secunda est confortatiua. scilicet Gratia confortans animam in sanitate spirituali. Tertia curatiua. videlicet penitentia curans a peccatis. Et hec triplex medicina christo appropriatur. Nam Primo christus est medicina praeseruatiua id est preseruans ne cadamus in peccata. i. Petri. ii Christus passus est pronobis vobis relinquens exemplum vt sequamini vestigia eius qui peccatum non fecit etc. Secundo est medicina curatiua. Augustinus de vera inno. Fusus est sanguis medici et factus est medicametum frenetici. Idem. Magnus per totum mundum iacebat egrotus: ideo magnus venit medicus christus. Tertio christus est medicina confortatiua scilicet in charitate et iusticia ilic. Petri. ii Qui peccata nostra ipse partulit in corpore suo super lignum vt peccatis mortui iusticie viuamus cuius liuore sanati sumus. Patet ergo mira charitas christi ad nos: quia vt curaret nos ex seipso fecit medicinam etc.

61

¶ Ad praemissa plura vbi Incarnatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Adam

1

2

3

4

5

6

7

8

9