Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Obiecta

1

1

ABiecta sensuum exteriorum primo communiter que sunt adequeta obiecta sensuum singulorum. Nota secundum Tristo. et Commentatores. ii libro de anima. et de sensu et sensa. aliosque.

2

¶ Primo visus sensus dignitate praecellit. licet tactus sit prior natura. Habet autem visus pro obiecto adequato colorem qui immutat visum secundum actum lucidid es secundum lucem.

3

¶ Secundo auditus obiectum est sorus quoi in aere fit et peruenit vsque ad aurem et est adequatum obiectum illius

4

¶ Tertio obiectum odoratus in re odorabili dictur odor adequate quid in medio est fumus aut vapor ex odorifero.

5

¶ Quarto obiectum gustus est sapor. Res enim saporifera quando coniungitur humiditati saliue immutatur ab ea mediante carne spongiosa que est in superficie lingue. et est medium intrinsecum: redditque saporem spiritui qui est in neruo interiori. Hinc est quod si humiditas saliuarum infecta fuerit amaritudine cholere gustus iudicat omnem cibum esse amarum. vt patet in egris.

6

¶ Quinto. tactus potest numera ri dupliciter. Uno modo ab eo a quo sentitur. et sic est vnus sensus anime. Alio modo ab his que sentiuntur. Et sic non est vnus sed quattuor. quia appre hendit. Primo calidum et frigidum etc. Secundo siccum et humidum ex quibus sunt durum et molle. Tertio aspe rum et lene. Quarto graue et leue. Harum autem omnium qualitatum non est vnum genus proximum: sicut color est genus omnium colorum

7

¶ Ideo non assignatur eidem sensurtactus vnum speciale obiectum adequatum. sed generale videlicet tangibile et. Preterea ex e. ii libro de anima Commnia sensibilia sunt etiam. v. scilicet magnitudo: motus quies: numerus: et figura. Hec pluribus sensibus percipiuntur: ideo communia dicuntur.

2

8

¶ Quomodo autem in obiecto suo vnusquisque sensus delectatur vel in qualitate obiecti aut non. Nota secundum Hali. libro regalis dispositionis quod sensuum singuli in suo habitu et qualitate naturali. ad quedam sentita inclinantur eis que delectantur Contraria vero fugiunt et abomi nantur

9

¶ Nam primo visus delectatur in obiecto colore pulcro: vtpote in mixtis albo et nigro videlicet viridi fusco ac feneto et florido. Albus enim nimium vel candens aduersatur visui. quia disgregat visum diuidendo ac ledendo. vt patet intuendo niues candentes. et solem fulgentem etc. Niger autem color congregat visum siue lumen et ad interiora reducit sicut et in tenebris paucitas visus accidit. vnde color niger minus nocet visui quam caus dens et fulgorans aut rubens. Sed viridis color temporantior est visul. Alteratio etiam subita in visu colorum nocet

10

¶ Secundo auditus vocibus leuibus et planis melodie. sed grauibus: puta tonitruis leditur.

11

¶ Tertio odoratus odoribus iocundis et suauibus delectatur propter vaporio temperantiam. Fetidis autem leditur propter intemporantiam Quarto gustus dulcibus delectatur. quia linguam ab aspexitate leniant. amara fugit. quia lingua exasperant.

12

¶ Quinio tactus delectatur corporibus tempora tis in calore et frigore: duricie et mollicie et huiusmodi. Fugit autem nimis acuta et calida corpora. quia dissoluunt. Similiter nimis frigida. quia nimis constringunt Cum autem aliquis sensuum a suo naturali habitu labefiat contrariis recreatur ex suo genere senso rum. Exempli gratia. Si visui nocuit color albus prodest intueri sibi colorem viridem fenetum aut fuscum et econuerso si nocuit niger prodest intueri lucida etc. Sic et in gustum si pontico sapo¬ re vel insuaui lesus est aut aspero vnctuoso roboratur. et sic de ceteris.

3

13

lectum.

14

¶ Ae obiecto visus scilicet de colore queritur quid sit color. Respondetur secundum Arist. ii. li.o oe Ala. quaod color diffinitur sic. Est motiuum visus secundum actum lucidi. Item Auicen. Color est qualitas quo ex luce percipitur. Item lib. de sensu et sensa. Arist. dicit Color est extremitas perspicui in corpore terminati ipsorum perspicuorum

15

¶ Sed an colores habeant esse in tenebris Et videtur quod non ex praemissis diffinitionibus Quia in tenebris non mouent visum secundum actum lucidi et hoc est ipsius natura secundum Aristo. ibidem. ergo etc. Dicendum secundum Uincen. in speculo. natu. lib. iii. Quod color habet duplex esse. videlicet esse Materiale quod habet in corpore spisso non paruio sed terminante visum Et habet etiam esse formale secundum quod mouet sensum. Si autem consideratur color secundum esse materiale in respectu ad primas qualitates que causant ipsum in corpore terminato: sic color bene est in tenebris. Et hoc modo non diffinitur ab Aristo. et Auicen. supra. Secd considerando colorem in respectu ad agens quod dat ei esse formale quo possit visum mouere veimmutare. Isto modo color habet esse a lumine et diffinitur in praedictis diffinitionibus. Et sic non est colorin tenebris videlicet secundum esse form ale quo est visus motiuum. et ita patet quod colores secundum quid sunt in tenebris et secundum quid non sunt in eis. Itaque in praedictis diffinitionibus Aristo. et Auicen. ii de Anima. Cum dicitur. Color est motiuum visus tangitur coloris potentia actiua. sed cum additur secundum actum lucidi determinatur eius passiuum quia color mouetur a lumine secundum esse formale et sic motus color a lumine mouet vel immutat visum non per se sed per speciem quam adquirit a lumine. Item in alia diffinitione de sensu et sensa. per extremitatem perspicui intelligitur vltima pars eius id est superficies rei colorate in qua est color et lumen actu imiscens se superficiei dat esse formale colori.

4

16

¶ Utrum ergo obiectum visus sit color tantum in aspectu colorati an etiam lumen quod videtur simul cum colore sit obiectum eiusdem visus. Respondetur secundum sententiam Uincen. supra et magistrorum quod ex quo visio secundum actum non est nisi vnius visibil. licet ergo color numquam soluvideatur sed cum lumine tamen visio cum sit vnus et idem actus in numero non videtur terminari ad duo sed vel tantum ad colorem vel tantum ad lumen. Ideoque dicendum est quod color secundum actum cum lumine quo agit est vni visibile sicut materia et forma non faciut duo sed vnum in substantia. cum ergo lumen in visu sit vt forma. color vt materia erit ex duobus istis vnum visibile secundum actum et sic vnus actus numero non habet duplicem terminum. Uerumtamen lumen et color non eodem modo sed diuersimode se habent ad visum. quia color se habet vt obiectum terminans visum: sed lumenvt actus in quo color mouet visum siue vt cuius actu visio ad obiectum terminatur.

5

17

¶ Sed quid de varietate obie¬ § cti visus videlicet colorum diuersorum sufficiat de hoc bre uiter Notandum secundum sententiam Aristo. de sensu et sensa. Quod primo quidam sunt colores extremi quia sunt contrarii extreme vt album et nigrum: alii sunt medii. Est autem medium in quod primum venit id quod mutatur antequam perueniat in extremum sicut nigrum albando prius fit fuscum vel subnigrum antequam perfecte dealbetur. Natura etiam bene trasmutat nigrum in album vt patet in canicie nigrorum capillorum prius alterando postea plus et plus dealban.

18

¶ Itaque colores alii sunt secundum proportionem ab extremis eque distantes quia proportionum sunt tria genera vnum extremi ad extrem mum sicut album et nigrum quorum diffinitiones sunt contrarie quia albedo est color disgregans visum. sed nigredo est color congregans visum et hec extreme. Secunda proportio est extremorum duorum ad vnum eque distanss scilicet quod eque habet de albo et de nigro. Tertia proportio est mediorum vel ad vnum vel aliud extremorum de clinantium vicinius etc. Unde isti colores medii quidam dicuntur esse symmetri id est commensurabiles secundum re gulam proportionis. Alii dicuntur asymmetri id est incommensurabiles ideoque symmetri sunt delectabiles: sed asyu metri indelectabiles propter improportionem quia delectatio semper est in medio numquam in extremo corrumpente. Unde patet quod colores licet actu sint finiti et multi plices tantu secundum Auicen. potentia sunt quasi infiniti quia possunt semper variari aut ex qualitatibus primis scilicet calido frigido sicco humido: aut per mixturam extremorum colorum vel alternorum: aut per superena tationem quando color alteri superius enatans est paruius et ita medius resultat ex inferiori et superiori sic parin humano vngue qui habet superius colorem paruium et sanguis subtus colorem terminatum. et sic medium resultat ex vtroque. Aut etiam per lucis immixtionem in corpore perspicuo sicut in nubibus vel vaporibus prout etiam dictum est de hoc vbi Impressiones. §. xiii. et sic patet varia generatio colorum. Ex quibus omnibus diuine sapientie bonitas commendatur et pulcritudo infinita.

6

19

¶ Sed quid de obiecto Aisus i in forma que resultat in speculo an sit lumen vel color aut aliquod ens reale habens esse. et si sic: autem est corpus et ita duo corpora erunt in eodem loco cum speculum propter ipsum non occupat maiorem locum: aut si non est corpus cum super speculum moueri videtur motu locali speculo manente immoto quia mouetur imago ad motum aspicientis in speculo. sequitur quod non corpus motu corporis mouetur contra philosophum. vi. physicorum. dicit Oomne quod mouetur est corpus. et cotra Gilb. vi. libo. principiorum. Impossibile est inquit non corpus moueri corpore id est motu corporis.

20

¶ Quid euo sit respondet ad hec Uincen. in speculo natum. sib. ini c. lxxii. et se. quod ipsa forma vel imago in speculo est aliquod ens non tamen corpus vt patet ex praemissis argumentis nec est substantia sed est accidenam uec mouetur motu locali sed potius generatur ad praesentiam aspicientis sicut lumen semper nouam essentiam habet generatam ad nouam praesentiam illuminantis. Unde forma illa in speculo generatur et mouetur tripus modis scilicet ex natura aspicientis et ex motu speculi et ex motu aeris intermedii quod ideo contingit quia recta oppositio exigitur ad immutationem speculi. et ideo mutato situ aspicientis mutatur forma illa. vel etiam ex situ aut motu speculi ita quod corrumpitur vna et generatur alia. medium aute id est aer deferens variare potest et ita corrumpere quando exit extra rectam oppositionem interaspicientem et speculum sicut clarius patet in aqua fluente vbi imago non mouetur per loci mutationem sed pergenerationem et corruptionem.

21

¶ Cuius aut praedicamenti sit accidens Idem dicit quod qualitatis: et in prima qualitatis specie quae est habitus vel dispositio. nam istaforma est dispositio in speculo sicut habitus est in anima etc. Unde non bene dicunt aliqui eam esse in tertia specie quae est passio vel passibilis qualitas eo quod passionem infert sensui immutando. Nec in quarta quae est forma vel circa hoc aliquid constans figura: quia non est proprie forma vel imago sed species forme vel ima ginis talisque species quae potest esse in anima vt in subiecto nec proprie est longa vel lata nec figure esse habet: nec esse coloris nec aliquam dimensionem sed solum speciem habet vel similitudinem longitudinis vel latitudi nis et figure vel coloris et dimensionis per quam similitudinem figura vel color aspicientis et huiusmodi representatur.

7

22

¶ Un huiusmoi imago sit in speculo vt in subiecto cum sit accides. Respondet idem Uincen. supra. Aliqui dixerunt quod sit in extremo aere speculum tangente tanquam in subiecto. Sed hoc est falsum quia tunc etiam videretur sine speculo quod non potest esse. Nec etiam est in speclulo quia sic ad motum speculi de beret moueri vel verso illo versari. Cum motis nobis mouentur omnia quae in nobis sunt vt in subiecto nhesiue. ex. viii. physicorum. et ii topicorum etc

23

¶ Dicendum est ergo potius inquit quod est in extremitate sicut in extremitate perspicui quod ei confert actum ad immutandum visum. Nec est ibi vt in superficie extensa alicuius quantitatis totius: quia si sic esset tunc non posset fieri in minori speculo vel superficie resulta re sicut in maiori et tamen videmus quod si speculum frangatur in decem partes in qualibet illarum est forma tota. Ideo patet quod non est in superficie speculi secundum superficiei rationem: sed est vt in puncto vel secundum rationem puncti. Unde eadem ratio est de speculo que et de oculo: ita quod sicut vltra foramen paruum in acie oculi resultat magnus mons vel dimidium celi ita et in speculo imago tota etc.

8

24

¶ Unde est in speculo diuersitas. apparentie imaginis: Respondet idem Uincentius. supra quod primo hoc fit quandoque propter distantiam quia in speculo resultat non tantum forma sed etiam distantia que est inter aspicientem et speculum ideoque quando est maior distantia tunc forma ipsa videtur in spe¬ culo magis profundata. quando autem minor tunc videtur imago ad superficiem accedere

25

¶ Secundo aliquando fit varia apparentia propter speculi diuersam qualita tem. quia in speclatio conuexo est pars vna sub alia. ergo non apparet eo modo quo in speculo plano. Item in concauo est vna pars sub alia. Ideo superior pars formam receptam proiicit super inferiorem sic fit quod superior pars imaginis apparet inferius et econtra ctc. Similiter sinistra apparet dextra et econtra. Si vero speculum fiat in vna parte concauum et in alia planum due facies resultant ad vnum aspectum Et siquidem concauum sit superius et planum inferius. tunc in loco continuationis plani ad concauum videbuntur facies ille in collo continuate: Ita quod faies vna sit superius et alia inferius. Si vero sit econtra tunc videbuntur facies ille in vertice continua te eo quod inferior porrigitur superius. et superior dependet inferius. Si vero fiat speculum angu lis multis angulatum. tunc quilibet angulus per discontinuationem et reflexionem que fit in eo multas habet imagines. Item si fiat de metallis spe tulum fit variatio.

26

¶ Tertio etiam in eodem spe culo plano varie apparet imago propter situs differentiam. quia situs imaginis ad aspicientem ex opposi to respicit. Uariato ergo situ variatur imago. vnde de turri alta speculando in aqua siue speculo videtur turris conuersa. quia cacumen turris plus distat situ ab aqua quam fundum. et quia distantia etiam representatur in aqua vel speculo. ergo etc. Item hac de causa etiam baculus stans in aqua medio tenus immersus oblique aspicienti curuus vel abcisus videtur. et sic patet diuine bonitatis sapientia laudabilis que tam mirabiliter fecit omnia

9

27

¶ Quare colorata res postus suter oculum non videtur. Respondetur secundum Aristu (elem i. de anima. et Uincen. supra lib. xxvi. quod homo est ideo quia sensus visus fit per medium sicut ceteri. et Sed quid sit medium videndi. Iem philosophus dicit quod aer et aqua non secundum quod ae et aqua. sed secundum quod communicant cum superoli corpore scilicet secundum transparentiam vel perspicuitaten que est aptitudo vbique recipiendi speciem vsihilem coloris vbi apponitur res colorata secractum lucidi. Et quia quando res colorata conuta digitus ponitur super oculum non videtur. quia rel mediat. Si obii ciat quis quod non tantum aer et aua sunt media visus sed etiam ignis et quinta essntia scilicet celestis in parti bus non stellatis. quia vlra ista videmus stellas Dicendum secundum Uincem. supra e licet etiam illa sint media visus. tamen non adeo proprie scent aer et aqua. quia ista communicant in humido. et non suit simpliciter leuia. Sed humidi est bene recipere impressies scilicet speceorum et fluere. quia in se non bene terminatur: Ideo isa duo ponit philosophus pro mediovisus magis proprio couenienti. Talis autem proprietas siue conuenientia nen est in igne. et quinta essentia quamuis sint mags rara et peruia. ergo etc.

28

¶ Ad hec plura

29

¶ Aeusus.

10

30

Obiectum.

31

¶ Deobiecto auditus qui est sonus Queri tur: quid sit sonus. Albertus magnus super de anima dicit. quod exquo sonus causatur a causa debili scilicet motus fractiui ex aliquorum inter se percussione vel separatione. secundum algazele in sua phisica. et sic debilius habet esse ipso tempore propter hoc non inuenitur ab autoribus expresse determinatum quid sit so nus. Sed potest diffiniri sic. vt idem Alber. dicit. Sonus est qualitas sensibilis proueniens ex motu fractiuo aeris et ens cum illo. In hac diffinitione Primo: cum dicitur. est qualitas sensibilis scilicet sensuauditus: tangitur forma et finis. Et sic duplex causa. Secundo cum dicitur ex motu fractiuo aeris proueni ens tangitur causa efficiens et etiam materia Unde non ex quolibet motu aeris fit sonus sed ex motu fram. gente aerem antequam diuisibilis sit per naturam. Teri tio cum additur. Et ens cum illo. tangitur permanentia eius in esse. quia sonus non habet esse nisi quamdiu durat motus ille. Et quia motus habet debile esse Tum quia est actus existens in potentia. Et tale esse non est nisi secundum quid. Tum quia est successiuum sic quod non est permanens. Ideo de ips o nihil est accipere neque secundum esse neque secundum sbo stantiam Ideo differt a tempore et debilius habet esse quam tempus. eo quod tem poris est accipere permanens secundum substatiam licet non secundum esse.

11

32

¶ Sed quomo pro sonu tanquoe per obiectum fiat auditus: Respondet Algazel in sua physicapo auditus fit per sonum qui prouenit ad aerem: intus quiscentem intra auris concauitatem. et imprimit in nerui expassum in concauitatis profunditate quemad moium corium extenditur in tympano Unde si huiusmodi pel licula icta miringa fuerit scissa vel fracta auditus detruetur. Cauendum est ergo dum purgatur auris ad iira etc.

33

¶ Que autem prueniat ad auditum sonus vociest echo et sibilus. Guill. de Conchis inducit Boctun di. quod auditus vocis hoc modo fit inquit. aer natura btet instrumentis percussus in oreloquentis: formam seitni accipit quandam. qui exiens: particulam aeris quam tantit simili forma informat. et illa aliam donec ad aures quae tamquam tympanum sunt concaueperueniant quo in earum cauitate resonante excitatur anima. emittitque partn aeree substantie per neruos qui a medio cerebi hinc et vsque ad aures et tenduntur. Que pars aeis emissa tangens aera i aure reperta simili forna informatur cum qua ad animam in logistica cellila recurrit Ibique anima figuram nostre vocis persredit et auditus fit Ad quod ponit exemplum lom Boetius quod lapis proiectus in medio stagnir acit breuissimum circulum. et ille alium donec vl ad ripas peruene rit vel impetus defecerit. Diurse ergo aeris particule sed simili forma informate sunt in auribus diuersorum. Dicitur tamen eadem vox ibi esse pro pter expressam similitudinem in singulis.

12

34

¶ Sed sonus qui dicitur Echo § quomodo generatur. Nota secundum. e. philosophos prenominatos quod de hoc aperta est ratio physica quia vox vel sonus quam in antro vel silua emittis vsque ad sunmum antri vel ad patulos ramos arborum peruenit. cuius prima pars ex reuerberatione resultat ad te rediens: extremeque partis sonans formam sibi assumit atque cum ea ad te reuertitur. Inde est quod per etho solos fines verborum audimus nec ita distincte et articulate sicut in principali vote quia aliquantulum retunditur figura soni: aert hercutiente repercusso.

35

¶ An autem in omni voce fiat echo: Respondetur quod bene fit semper reflexiosoni aliqua: non tamen semper est perceptibilis sonus huiusmodi. Causa est aut propter debilitatem re flectentis aut propter propinquitatem ad aures audientis. Sed frequentius auditur inter montes et siluas quia ibi montes vel arbores impediunt aeris diffusionem percussi propterea fortificatur eius violentia ita quod longe auditur sonus. vnde pari ratione in cauernis longe auditur sonus et paruus.

13

36

¶ Quid de sibilorum sono. Notandum secundum predictos Guiller. cum Boecio quod est difficultas quando non fit repercussio vt in voce sed labia constringimus aeraque attrahentes. et non emittentes sonum sibili exprimimus qui a diuersis auditur. Quomodo ergo hoc fieri habeat. Dicendum inquiunt quod exquo dum sibilamus stringendo aerem attrahimus qui attractus vicinum sibi aerem attrahit et ita ille alium sibi vicinum donec illum qui est in auribus attrahere incipiat vsque ad os sibilantis. Et ideo ibi forma accepta ad animam reuertitur sic sibilus auditur

37

¶ Si obii citur quia aliquando vox vel sibilus etiam vltra parietem ferream intermediam auditur quomodo ergo ibi aer pertransit. Respondent predicti quod nullum est ita corpus solidum quin habeat poros per quos aer sua subtilitate penetrat: aut forte per aerem circumstantem supereffluens species soni auditur Nec transit sonus per aerem subito sicut accidiin visu sed bene percipitur tempus nisi sonans esset propinquius audiente

14

38

¶ Quomodo sonorum fit diuersificatto. Notandum secundum philosophum. ii de anima. quod primo quidam dicuntur soni simplices qui sunt extremi. Et isti sunt duo scilicet Acutus sonus et grauis. Et hec dicuntur secundum Metaphoram id est similitudinem ad velox et tardum. quoniam acutus sonus mouet sensum auditus in pauco tempore in multum. Graue autem multo vel longo tempore in paucum. Non tamen proprie velox est acutum et graue tardum sed acutum habet similitudinem quandam ad velox sensibi le in immutando sensum quia cito immutat: et tar¬ dum graue habet similitudinem quia non cito immutat sensum. Item alia similitudo est quia acutum in sensibilibus corporibus est quod pungit fortiter statim penetrando sic acutus sonus dicitur qui fortiter penetrat: et ob hoc etiam ledit sensum: et quandoque dentes obstupescere facit praecipue quando fit ex confricatione aliquorum durorum ad inuicem. Quod ideo fit secundum Auicen. quia ramus primus vene qui diuiditur a termi no audibili venit ad mandibulam et coniungitur cui dam neruo tangibili qui vadit ad partes maxille. Et quia ossa recipiunt sensum no nisi a neruo sensibili. Ideo impulsus acuti soni quando tangunt partes illius nerui sentitur in dentibus. Lesio autem ab alio sono non ita sentitur quia non ita subtiliter pene trat neruos capitellares neruum audibilem tangentes: propterea videmus quod cantores et praedicatores acutos vocis sonos habentes citius dentibus deficiunt. Porro Grauis habet similitudinem ad hebes in tactu quia hebes est quod non penetrat cito sed obstat et pellit: sic sonus grauis est qui non cito penetrat. Itaque hec differentia prima sonorum actu sonantium et extremorum ponitur: quia sicut colores sine lumine non videntur: sic nec sine sono secundum actum sentiuntur acutum et graue

39

¶ Sed de aliis differentiis. Nota secundo iuxta eiusdem philosophi sententiam distinguendi sunt soni qui dicuntur medii secundum proportionem. arithmeticam derelictam ex praedictis extremis: in eorum coniunctione quorum vterque in parte remittitur et sequitur alterum vt patet in duabus chordis vel fistulis simul sonantibus vel in duobus hominibus simul catantibus etc. Sicut dictum fuit de colorum differentiis supera. §.

40

¶ Tertio nota quod vt idem Arist. ii de anima dicit quedam sunt quae sonum habent vt es et quacumque plana et concaua que ex percussione multos faciunt ictus. Quedam vero non habet sonum vt spongia: pili: lana et huiusmodi quia mollia sunt. Alia habent acutissimum vt tonitrus cuius aer scindit lapides et ligna. vt dicitur. iii. de anima.

15

41

Quomodo habent fieri soni et per quem media. Notandum quod sicut Aug. lib. de ordine. ii dicit. Ad iudicium inquit aurium nihil aliud pertinet nisi sonus qui triplex est id est tripliciter fit. scilicet Primo voce vt in animatis. Secundo flatu vt in organis vel fistulis. Tertio pulsu vt in instrnmentis talibus. Sonus tantum in actu vt dicit philosophus. ii de anima semper fit per aliquid et apud aliquid. et in aliquo quae scilicet tria sunt percutiens: percussum et medium id est aer vel aqua Nam sonus auditur in aere claritis: sed in aqua etiam auditur tamen minus quia auditus connaturalis est aeri etc. Nam secundum Albertum magnum diuersimode aer et aqua sunt medium soni. quia aer est materia simul et medium in quo generatur sonus et sine quo non est esse illius. Aqua vero me dium est tantummodo in quo vel per quod transit sonus in materia sua que est aer impulsus propter hoc etiam aqua confundit et priohibet sonos: aer antem conseruat tanquam materia propria eius: quia aqua est corpus spissius quam aer et sic impediens motum fractiuum soni. non sic est de aere

42

¶ Sed dicit Quomodo in aqua potest esse sonus cum dicat Aristots. quod pisces qui sub aqua sunt nec sonum nec vocem facere possunt eo quod aerem non attingunt nisi dicatur quod sonum faciant branciis vel pinnulis aut caudis attingentes superficiem tantummodo aque etc

43

¶ Responde tur secundum Uincen. in spe. nat. lir. v. c. xx. quod sicut legitur iiii. libro de celo et mundo. Aer leuis est in aqua: Ideo secundum naturam ascendit quando commouetur. Et nihilo minus violenter impulsus penetrat aquam secundum aliquam partem. Et secundum illam fit sonus sub aqua. et sic patet etc.

16

44

¶ Quid de voce que est sonus animatorum. Nota secundum Aristo. ii libro de anima quod vox est sonus animati tantum. Et eam diffinit idem sic. Uox est repercussio aeris inspirati ad vocalem arteriam cum imaginatione ad significandum voluntatem animalium vnde animalia in quibus imaginatio causatur ab instinctu nature que sequuntur habent per naturam sue imagina tionis signum videlicet voces indistinctas et non articum latas quibus vnum animal percipit alterius desiderium in commum scilicet indigentiam cibi: vel appetitum comitus: vel nocumentum lesionis: vel votationem societatis. Et in his desideriis aliquous vrariant voces suas per instinctum nature.

45

¶ Sed in voce hominis sicut dicit etiam Damasce. sunt due partes rationis. Una que sermo nem interius disponit secundum imaginationem et intellectum. et dicitur potestatiua. Alia que per vocem interpretatur intentionem. et dicitur interpretatiua. Et huius virtute generatur significatum in voce. hanc secundam quandoque ratio amit tit sed primam non vt in mutis. quandoque habet impeditam sicut quidam sunt treuguli qui male proferunt litteram R. vel L. et huiusmodi. Et vt dicitur libro de sensu et sensato. Surdus et mutus a natiuittae minus sapiens est quam cecus a natiuitate. Ecce dei sapientia mirabilis.

17

46

Aiectum ux. d obiecto olfatus qui est odor

47

¶ Queritur. Quid sit odor. Respondetur secundum Aristo. libro de sensu et sensa. quod diffinitur sic. Cdor est fumalis euaporatio que est ab gne. Itaque in hoc ab omnibus aliis sensibilibus differunt odores. quia non tantum per species immutant sensum. sed simul per euaporationes. Odor enim principaliter comsistit in calido sicco vt temporet frigiditatem et humi ditatem cerebri. Sicut enim in respirantibus animalibus membrum excellenter calidum. scilicet cor: necesse habet refrigerationem et mitigationem caloris sui peraliquod actu frigidum quod ad ipsum potest pertingere videlicet per aerem inspiratum. Ita etiam mem brum quod est excellenter frigidum. scilicet cerebrum necesse habet mitigationem frigoris sui per aliquod actu calidum quod ad ipsum oportet pertingere. Hoc autem necesse est fieri per euaporatio nem per quam ad cerebrum pertingit ipse odorAlia autem sensibilia non per euaporationem. sed per specierum solummodo diffusionem immutant sensus propter hoc etiam ordinauit natura vt tantum odor non aliud sensibile habeat organum suum propinquum immediate a cerebro vel propius circa cerebrum. Ideoque Damascenus etiam dicit. Odoratus ( inquit) est vis sensitiua vaporum susceptiua etc. Ex quo patet quod odorum subiectum est vapor in quo est exhalatio et fumus quae per virtutem caloris in aera eleuantur Ideo talia nomina odoribus attribuuntur. cum dicitur in diffinitione. Odor est fumalis euaporatio id est exhalatio que est ab igne id est a calore. Unde et iuxta Isidorum Aroma dicitur quasi aerioma. eo quod odor inficit aera. bono odore vel fetore. Et adeo quod dicente Aristo. supra Corrumpi videtur aer a fortibus odoribus vt sulphure vel cadaueribus fetidis et pestilentibus etc.

18

48

¶ Sed quo odor immutat sensum pertingendo ad cerebrum. Nota secundum Guillermum de Conchis quod Qualitas corporum est odor nuncupatus. Aer autem rerum qualitates quas tam git maximeque fig aram: colorem: odorem: saporecalorem et frigiditatem in se assumit vel easdem vel consimiles sibi. Cum ergo aer pomum tangit: odorem qui in eo est sibi assumit. cum quo nares subintrans vsque ad foramen quoddam quid ori et naribus est commune peruenit (vbi sunt caruncule due que a cerebro prodeuntes in modum mammillarum dependent: Has penetrat quod dem exiens) quem per partem instrumenti suique plus se habet ad hanc qualitatem quam ad alias vsque ad predictum locum transmittit. que scilicet instrumenti pars odorem praedictum recipiens qe se: in logistica cellula representat anime. Unde odorem non penitus eundem secundum idem dicimus (inquit) esse in pomo. et in manu tenentis et in ae re. et in instrumento. Licet Boetius videatur dicere quod sint idem. sed ponitur idem pro consimili interdum. Etsi sit variatum modis diuersis subtiliandi

19

49

¶ Ad quid deseruit odoratus in animalibus Respondetur quod scilicet secundum Arist. libro de sensuet sensato. Species odoratus facta est et deseruit ad sanitatis adiutorium. quia cerebrum est frigidum. similiter et sanguis qui circa cerebrum est in venis: est subtilis et purus de facili infri gidabilis. Circa hec etiam cibi fumositas infrigidata infirmitatem facit. Sed ascendentibus odoribus ad cerebrum propter leuitatem caloris qui circa illos est leuius habere facit. quia odoris virtus naturaliter calida est. Non valet ergo obiectio dicentium odor non confert ad nutrimen tum. nec odorabile. ergo frustra est. Dicendum enim quod licet odorabile non confert ad nutrimentum: nec odor. secundum quod est odorabile. tamen confert ad sanitatem. Et quod sapor confert in nutritiuo et in nutribilibus hoc ad sanitatem confert odorabile.

20

50

¶ Que sunt media Olfatus Ari § sto supcra et cum eo Albertus magnus dicit. Quod scilicet media olfatus per que immutatur ab odore sunt aer et aqua sicut etiam dicunt Algazel et Auicen. Hec enim sunt odoris receptibilia et non secundum naturam diaphani sunt media olfatus quoniam hoc modo sunt media visus. Nec etiam secundum naturam frigidi et humidi: quia vt dicit philosophus odores extinguit frigus et odor est principaliter sicci sed secundum naturam mundabilitatis. Sicut enim perspicuitas est natura communis per quam suscipitur color in aere et in aqua. sic mundicia est natura communis qua sentitur odor in vtroque. Nam secundum Auicen. in euaporatione dominatur natura aeris: et ideo tramsmutat aerem secundum odorem ita quod etiam aer recipit aliquam partem rei euaporantis. Similiter etiam aquam transmutat sicut videmus in dolio transmutari vinum ad odorem eorum que ponuntur iuxta dolium. Denique secundum philosophum pisces in aqua sentiunt odores et corrumpuntur fetidis. cum ergo aerem ibi non contingant patet quod per medium aque sentiant et sic odor est in aqua. tamen euaporatio debilior est in aqua quam in aere sicut et debilior est in frigido tempore quam calido tamen est in vtroque sic et odor ete.

21

51

¶ Quales res sint odorabiles et pro quales non vel quales minus odorabiles

52

¶ Nota primo quod sicut dicit Aristotels. elementa quattuor inondorabilia sunt secundum se pure capta nisi commixta aliis rebus odorem faciant. Ratio quia il la quattuor elementa sunt corpora simplicia et non sunt susceptiua euaporationis odorifere ita quod fiat euaporatio per ipsa et ex ipsis. Nihil enim est odoriferum nisi quod est compositum et vapore sicco euaporatiuum ergo etc

53

¶ Q autem odor non fiat sine euaporatione fumali rei odorabilis patet quia odorabilia queque vt poma flores et huiusmodi post multum odorem attractum naribus fiunt leuiora t marcescunt ac putrescunt: et hoc proptex euaporationem virtutis ergo patet propositum

54

¶ Secundo nota quod ea que minus vaporant minus habent odorem. Ideo Philosophus dicit. Quod lapis non odorat quonia achimus est Ligna vero odorant quia enchima sunt lignorum quoque que odorabilia sunt aquatica minus Hec ille. Patet ergo quod lapis non odorat ideo quia non habet vaporem. Ligna vero quia plus habent de aereo cuius signum est quia cremabilia sunt et talia facile vaporant ideo odorabilia sunt et inter hec aquatica ligna quia magis frigida sunt et humiditate aque magis humida: ideo minus vaporantia sunt ac per hoc minus odorabilia. Denique vt idem Philosophus dicit supra. Mare eo quod admixtum habet vaporem siccum terrestrem adustum qui causat salsedinem in eo est odoriferum. Nam et sal odorabile est ergo etc.

22

55

¶ Quid de metallorum odoribus Nota secundum Aristotelem lib. de sensu et sensato.: atque Albertum. Quod inter illa que metallantur aurum non odorat quia achimum est id est sine euaporatione. Es autem id est cuprum et ferrum odorabilia sunt: et quando comburitur humidum in metallis tunc scorie metallorum odorifere sunt plus ipsis metallis fetentes. Argentum vero et stannum magis odorant quam aurum sed minus quam es et ferrum eo quod magis aquatica sunt Hec sufficiant.

23

56

Cur non omnia corpora bene nobis odorabilia sunt bene sapida. Et patet de odore floris qui quandoque dulcis est vbi sapor non est dulc Similiter patet in quibusdam pomorum acetosorum fructibus Respondetur quod ideo quia non in omnibus odorsaporem sequitur nec econuerso. vt patet ex. ii libo. de Anima. Ideoque odorum delectabilia non semper sunt proportionata saporibus. Quamuis enim odor et sapor sint sequela complexionum corporum odorantium et saporantium quia causantur er qualitatibus complexionalibus subiecti sui scilicet caliditate frigiditate humiditate et siccitate. Uerumtamen non eodem modo sed diuersimode causantur ab illis Unde sapor principaliter consistit in humido eo quod habet influere in partes et nutrire Odor autem principaliter consistit in sicco: calido vt temperet frigiditatem et humiditatem cerebrivtpatet ex predictis ergo etc.

24

57

¶ Quid de differentiis odorum Nota quod Gregorius nisenus dicit. Generalissima inquit odorum differentia est bonus odor et malus: et horum medii odores sunt qui nec bene odorabiles sunt nec fetidi

58

¶ Unde secundum Alber tum magnum species differentes odoris distinguum tur secundum triplicem modum

59

¶ Primo in se absolute et sic non habemus propria nomina nisi excellentia rum et vnum dicimus redolens et aliud fetens. et si habemus medium hoc non discernimus per conmixtionem eo quod male odoramus: sed tantum per abnegationem extremorum scilicet quod neque fetens nec redolens est.

60

¶ Secundo distinguuntur odores in comparatione ad delectationem vel tristiciam quam offerunt odores sensui. et sic habet duas species Una dicitur odor secundum delectabile alimento conferens. et hoc principaliter est in sapore: et secunda rio in odore qui cibi manifestat saporem delectabilem. Alia species dicitur odor secundum delectabile sanitati tantum l(non alimento) conferens. Et hoc est perse principale in odore quia est quedam euapo ratio pertingens ad locum cerebri ad quam pertingere non potest substantia cibi. vt patet precipue in floribus et aromaticis speciebus que ad sanitatem conferunt cerebro non ad cibationem

61

¶ Tertio modo distinguuntur odores in comparatione ad sapores et sic denominamus odores nominibus saporum vt a dulci sapore dicimus etiam dulcem odorem quandoque ab amaro amarum a pingui pinguen¬

62

¶ Proinde aliquando in cibo vel potu admiscentur odorifera vt in vnum conueniant horum duorum sensuum delectabilia vt patet in vino vel medone aut cibis conditis aromaticis quia vinum vel medo et cibus nocerent cerebro quandoque pro eo quod vapores ad cerebrum eleuati propter cerebrifrigidam naturam infrigidantur et corrumpuntur in tantum quod inde fiant catarri ac defluentia reumatis. ideo sanum est homini quando miscentur dele ctabilia odoris et saporis vt delectabile saporis ad linguam conferat pro alimento. Et delectabile. odoris aromaticorum in euaporatione ad cerebrum conferat pro sanitate etc

25

63

¶ Quare homo peius odorat ceteris animantibus cum delectatio in odore propria est homini secundum se pre cunctis animantibus. Nota primo quod omnes naturales dicunt quod homo interomnia animalia praue adorat. Unde Auicen. dicit quod licet homo maioris sit ingenii quam alia animalia in eliciendo odores ab odorabilibus per confrica tionis subtiliationem motionem et distinctionem odorum: tamen minus afficitur ab odoribus quia debilius imprimuntur in organa olfatus huma ni vel in organo phantasie. cuius signum est quia homo rarissime somniat de odoribus et quando somniat se esse in fetidis odoribus non multum abominatur eo quod phantasia illum motum debilem relinquit in homine

64

¶ Nota secundo quod quamuis vt iam dictum est bruta quedam melius odorant quam homo. tamen hominis est magis delecta ri in odoribus vel tristari quia causa delectationis naturalis in odore non est ex hoc quod quis me lius sentit odorem sed potius ex hoc quod magis confert ad sanitatem. et hoc est magis in homine quam in brutis. Unde bruta melius quidem sentiunt odores quam homo sed non letantur ad eos sicut homo: nec indignantur nisi sint corruptiui odores naturaliter: sicut apes atque formice fugiunt odorem sulphuris: et serpentes fugiunt naturaliter odorem cornum cerui combusti. Hec secundum physicos.

26

65

¶ Biectum. §. scice de obiecto gustus qui est sapor qua ritur vnde generatur sapor. Respondetur ex sententia Aristo. lib de generatione. et lib. de plantis. aliorumque quod sapores generantur a primis qualitati bus a calido igneo et sole digerente Et humido aqueo et terrestri sicco patientibus

66

¶ Si dicas quia Philosophus libro de Sensu et sensato. dicit. Quod quemadmodum colores albi et nigri ex commixtione sunt: ita et sapores a dulci et amaro secundum proportionem in eo quod minus est et ma¬ iua

67

¶ Dicendum et secundum Uncentium in speculo norurali lib. vi. ca. lix. quod duplex est saporum genera tio. Una per causam efficientem et hec est a primis qualitatibus vt iam dictum est. Alia per commixtio nem eorum que essentialiter saluantur in mixto et secundum hoc sapores extremi simplices sunt. medii vero ab illis compositi. et sic intelligitur illud philosophi dictum.

68

¶ Unde generatio saporis in specie vt a causa efficiente sic fit. Primo a calido sufficienter digerente humidum generatur sapor dulcis. Secundo a calido digerente et subtiliante aqueum humidum in aereum humidum generatur saporpinguis. Tertio a calido non digerente sed adurente secundum aliquem modum si quidem est cum humido generatur acidum. Si vero est cum sicco generatur amarum vel si minus adurat salsum Quarto quando calor non habet subintrare ad digestio nem humidi quia attrahit siccum sibi sed mile et angustat poros arboris: tunc ex priuatio ne calidi frigiditas et siccitas vincent calorem et humorem

69

¶ Eritque tunc fructus ponticus ac terrestris saporis. Unde vt dicit Razi in almasore tertia parte. Uidemus inquit omnes fructus in principio sui ponticos esse et insuaues siccos ac simi les nature eorum arborum. postea vero hume ctantur et quidem tunc acerbi fiunt. indeque paulatim mutantur donec compleantur et maturentur ac dulcia fiant. Maturitas autem fructuum est inquit per calorem naturalem qui est in substanria corum et etiam per calorem qui est solis excoquentem ad maturitatem. Hec ille.

27

70

¶ Quid de differentiis et numero saporum. Nota quod secundum Auicen. ii cano. Et concor. Hali in practica lib. ii quod sapores distinguum tur octto. Primo dulcedo vel dulcis. Secundo amaritudo. Tertio acuitas. Est autem acutum quod vehementer cum calefactione mordicat linguam et corpus calefacit et inflammat: sicut patet de piperis sapore et zinziberis et huiusmodi. Quarto salsedo. Uuinto acetositas vel acerbitas sicut patet in agresta. Sexto ponticitas vt est in fructi bus circa principium sicut dictum est in precedenti. §. xxvi. Septimo stipticitas sicut est parumperpost tractam agrestam versus maturitatem. vnde ponticum et stipticum in sapore propinqua sunt: sed poesticum magis exasperat et intrat linguam quam stipticum. Amarum autem et acutum radit linguam Octauo est vnctuositas id est sapor pinguis.

71

¶ Item prout dicit Hali vbi supra proprietates horum sunt. Primo omne dulce calidum est contemperate ideo non multum calefacit sed laxat et pectori confert tamen oppilationem facit et choleram. Secundo omne vnctuosum est aquosum et aereum ideoque humectat et emollit et laxat. Tertio omne amarum igneum est et terreum: sed plus igneum est acutum quam amarum ideo choleram plus generat. Quarto omne insuaue et asperum ponticum: est frigidum et terreum. et refrigerat ac desiccat. Quinto omne acerbum aquosum frigidum est. Sexto omne salsum est terreum calidum et siccum ideo constringit et sitim facit etc.

28

72

Quomodo sapores immutant sensum gustus et per que media.

73

¶ Nota quod secundum Albertu magnum. Gustus secundum veritatem est etiam in neruis palati tamen secundum sui optimum est in lingua vel in menbro quod est loco lingue in animalibus que non habent linguam. Unde Gregorius nisenus dicit quod organum gustus lingua et palatum sunt. vt ergo dicit Guilherum de Conchis et etia Hali. Natura lingue rara facta est et spongiosa id est spongie similis. Ueniunt autem a cerebro nerui quidam descendentes ad linguam qui sensum gustus ministrant cumque cibum masticamus quidam succus subtilis quasi saliualis cum sapore rei linguam spongiosam penetrat et lingua mutat in naturam illius rei saporifere. Neruil autem qui ad linguam a cerebro veniunt mutationem illam sentiunt in se recipientes ad animam quoque deferunt et ei praesentant sicut in omnibus aliis sensibus fieri habet per eo rum instrumenta

74

¶ Itaque secundum Alber. Medium gustus est humidum aqueum aut ex instrumentis saliualibus ab extrinseco sumptum cui humido miscentur actu partes rei saporose. Illud enim humidum vt dicit philosophus est insipidum. Auicen. autem dicit quod gustus eget medio tali quod scilicet sit in se non habens sapore sed tamen recipiat saporem. Sicut et in visu medium scilicet aer nullum in se habet colorem tamen susceptibilis est omnium colorum ita est de saporis medio quod est humor saliue que prouenit ex instrumentis saliualibus. Si autem ponatur quod aliqua saporosa per se humida sunt sicut patet de vino et ceruisia vel huiusmodi. ergo non videtur quod indigeant humido saliuali quod est medium in gustuDicendum secundum e. Auicen. et Albertum. quod hoc non obstat quia nihilo minus indigent ad hoc vt sapor comungatur cum lingua et penetret linguam. nam perse sine humido saliuali non possent linguam penetrare et ita nec immutare neruum gustatiuum lingue Ad hec etiam in sequentibus.

29

75

¶ Qualiter impeditur sapor ne bene sentiatur. Nota quod impedimentum sentiendi bene sapores primo fit ex nimia siccitate lingue et palati quia vt iam in precedenti dictum est nihil recipit sensum saporis sine media humiditate saliuali. vnde salsum nimis quia liquidum est et liquefactiuum lingue non permittit proprium saporem rei saporose bene sentire quia scilicet dissoluit humores qui sunt in lingua et inficit. Item propterea lingua non bene sentit cum valde sicca fuerit.

76

¶ Secundo non bene sentit lingua ex nimia humiditate praecellentis saporis praegustati velut si quis praegustauit fortem saporem et deinde alterum tunc non sentiet secundum saporem propter primum praedominante. in lingua. Unde ingurgitati male postea de cibis sapiunt quia pleni sunt humoribus praegustatorum sed fames facit dulcem cibum et sitis dulcem potum. Et secundum Philo sophum libro de Anima. et alibi. Fames est appetitus calidi et sicci. Sitis vero est appetitus frigidi et humidi. Ex istis etiam constat quod postquam quis gustauit mel vel nimis dulce. postea gustando statim vinum non bene sapit propter praedominantem priorem saporem.

77

¶ Tertio impedimentum fit ex infirmitate quae inficit linguam egroti. Unde Aristo. lib. de anima dicit. Laborantibus egritu dine omnia videntur amara: quia sentiunt ea in humore tali id est amaro summersam per linguam et infectam. Hinc etiam est quod vt dicitur in problematibus philosophicis Carnalibus viciis dediti non habent tamcertam saporationem propter corruptionem sanguinis sicut casti et virgines et sobrie viuentes. Sic spiritualiter est de cibospiritum ali id est verbo dei.

30

78

¶ Quare saporum gustus ponitur pro particulari sensu distincto a tactu. Cum philosophus lib. de anima. et lib. de sensu et sensa. dicat quod gustus est quidam tactus. Omnia quoque inquit xangibilia sentimus per linguam et etiam saporem etc.

79

¶ Respondetur secundum Alb. magnum et Uincen. in speculo natu. lib. xxvi. quod gustus accipitur duobus modis

80

¶ Uno modo secundum quod est sensus alimenti vt in multis locis dicit Philosophus et sic gustus est quidam tactus quia alimentum. ergo oportet quod tangat per sub stantiam illud quod nutrit et quia se contingit cum humi do lingue et sic est quidam tactus in lingua et praialato. Sectu distinguitur a tactus sensu: quia gustus est tactus particularis membri scilicet lingue et palati. sed sensus tactus est vniuersaliter in omnibus membris corporis. ergo bene ponitur pro distincto sensu proprio a tactu quia sentit cum tactu etiam saporem quem non sentit tactus sensus.

81

¶ Alio modo accipitur gustus secundum quod est iudicium saporum vt dicit Aristo. iii. Ethic. et sic non est tactus quia distinguitur ab eo per obie ctum etc. Sed quomodo philosophus lib. de sensu et sensa. dicit quod cor est instrumentum vtriusque scilicet gustus et tactus Dicendum secundum Alber. quod hoc intelligendum est capiem do gustum primo modo quod cor est instrumentum eorum pro tanto quia alimentum a calore cordis digerente habet completam formam cibi. Sed secundo modo capiendo gustum non habet instrumentum circa cor sed in lingua et palato etc.

31

82

Abiectum. i. 1. sclicet de obiecto tactus quod generaliter dicitur tangibile. Queritur quomodo tangibilia sentiuntur pra organa tactus. Respondetur quod vt Ioannes Damascenus dicit. Tactus est sensus qui fit missis qacerebro neruis ad totum corpus. Unde tactus fit a toto corpore praeter ossa et neruos et vngues et pslos et cornua et alia quedam talia.

83

¶ Notandum ergo secundum Hali in practica. li. iii. quod tactus fit sicut et alii sensus videlicet i mutatione sentientis in rei sentite naturam et in continuatione sensus illius per neruum sibi pro cium ad anmam. Hoc solum exrcepto quodcuique ceterorum sensuum proprium membrum deputatum est: sed tactus est in omnibus membris corporis praeter praedicta. Unde ad vnum qudque membrum aut a cerebro aut a nucha dirigitur neruus. ad pilos autem et vngues nullus quia pilorum generatio fit ex vaporibus siccis. Ungues vero excremitatibus digitorum continuati sunt et in eorum radici bus sunt ligamenta. ex neruorum genere que illos tenent et carni astringunt. Non aut illis sensum extra locum ligationis excrescentibus conferunt sed solum in loco ligationis dant sensum. Itaque vt dicit Guiller. de conchis. Cum manus vola (que vt melius sentiat est neruosa alicui tangibil scilicet calido vel frigido etc. se applicat: aerea substantia quae in illis membris est calorem vel frigus sibi assumit quem anime in logistica cellula representat id est in sensu communi et phantasia. et sic anima percipit et sentit qualitates sensibiles secundum tactum. Quamuis autem iste sensus manibus tanquam prganis ascribatur eo quod frequentius per eas exercetur. tamen omnibus membris neruos habentibus est communis. et sue carent neruis carent et sensu tactus. Unde Aristo. libro de anima dicit. quod idcirco ossibus et capillis et huiusmodi partibus. non sentimus quia terree sunt videlicet carentes neruis vt predictum est.

32

84

¶ Quid est medium quo tangibilia. sentiuntur a tactus sensu. Nota quod Aristo. ii lib. de anima dicit. Omnia quidem sentimus inquit per medium: erto in gustum et tactu latet. In tactu enim medium est ca ro sicut aer et aqua in visu et auditu et olfatu. et cum sensibilia cetera posita fuerint supra organum sentiens illud non sentiet omnino. vnde visus non videt digitum positum immediate super oculum. caro autem sentit cum tangibile super eam positum fuerit: caro ergo medium est eius quod tangi potest. Hec tamen Aristo. dicta sunt intelligenda non ita quod caro sit instrumen tum vel organum tactus simpliciter et absolute nec etiam ita quod sit caro: medium quod prius immutetur tempore quia immutatio a tangibili simul tempore fit en in neruo et carne. Sed intelligi debent ita quod prius et natura fit immutatio in carne sicque caro maiorem habet medii rationem quam neruus itamen caro cum neruo simul tempore immutatur. vt vult ibidem Aristo.

85

¶ Ad idem in sequentibus.

33

86

¶ Sed vbi principalius habet elt se tactus tanquam in organo et quo medio vtitur tangendo

87

¶ Nota secundum Uincen. supra lib. xxvi. quodtactus posideratur dupliciter.

88

¶ Uno modo secundum quod est forma et perfectio animati corporis: et sic totum corpus habet pro organo et non vtitur aliquo alio medio: sed magis sentit in partibus corporis aque magis accedunt ad equalitatem et plus participant spiritum sensibilem sicut in neruis carne et cute. Que autem recedunt ab equalitate et non participant spiritum sensibilem sicut ossa cerebrum vngues et huiusmodi non sentiunt nisi inquantum in circumposita sunt talia quibusdam neruis vel panniculis neruosis in quorum dissolutione sentilis dolor sicut circa cerebrum et circa ossa et vngues vt patuit. §. xxxi. etiam. Unde quo ad hoc prinu cipaliter tactus est in corde quod est principium totius corporis et per fila neruorum continet totum corpus

89

¶ Alio modo consideratur tactus secundum quod est iudicium tangibilium. et sic principaliter est in cerebro quod licet propter sui superfluitatem et humiditatem nullum habeat in seipso tactum tamen ibi ab ipso spiritus animalis diffunditur qui est principium sensuum vt dicit Algazel qui in suo vehiculo quod est corpus subtile discurrit per compagines neruorum quibus mediantibus pertingit ad partes carnis et cutis.

90

¶

34

91

Cur homo habet tactum certiorem aliis animalibus circa tangibilia. Dicendum secundum Uincentium. supra quod hoc est ideo quia alia animalia non habent tam equalem complexionem et nobilem sicut homo ideo etiam homo est sapientissimum animalium quia optimam prae aliis habet dispositionem mollioris carnis in tactu quae est aptimor meti secundum philosophum. ii de anima dicit. Molles carne aptos mente dicimus. Quod autem homo habeat certiorem tactum patet quia ille bonus et certus tactus est qui subtilius cognoscit causas etiam minimas tangibilium differentias ab equalitate recedentes: sed hoc est in homine prae aliis quia tan quam contraria complexioni sue equa li subtilius cognoscit secundum tactus multimodas qualitates scilicet calidum frigidum siccum humidum graue leue: durum molle: asperum lene: grossum subtile ergo etc.

92

¶ De hoc vide etiam vbi Aia. §. xlii.

93

¶ Ex dei bonitas est laudabilis ex olei diuersa proprietate etc.

PrevBack to TopNext