Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Vita

1

1

¶ Uita primo contiplatiua per quam intuetur deus quae ad donum apientie videtur pertinere Triplex enim vita re peritur in scriptura. Prima vegetatiua: de qua dicit Philosopus ii de anima. Uiuere viuentibus est esse. Secundo pro hitu siue vita animali: quam diffiniens philosophus dicit. Uita est primus et continuus actus viuentis. Tertio pro actu secundo siue intelle ctuali. sic diffinitur in commento libro intelligentiarum. Ud ta est processio vel procedens ab ente quieto et sempiterno. Et b. Dionysius sic diffinit. Uita est processio theophaniarum ab ente quieto et sempiterno. Ubi tria tanguntur Primo genus vite: dum dicitur processio. Secundo obiectum vt te: dum additur theophaniarum id est diuinarum apparitionum. et dicitur a theos quod e deus et phanos apperitio. In tali bus enim mens maxime viuit. Tertio tagitur causa efficiens huiusmodi vite: du dicitur: ab ente quieto et sempiterno. et deo qui cumncta mouens manet immobilis: et talis vite est principium.

2

2

¶ Utrum vita recte diuidatur in contemplatiuam et actiuam: Arguitur quod non. quia Pulstophus. i Eth. vitam diuidit in tria membra scilicet In conteplatiuam et actiuam et bestialem

3

¶ Confirmatur. quia etiam Aug. libro de ciui. dici ponit tertium membrum inter actiuam et contemplati uam quasi mixtam

4

¶ Confirmatur secundo quod vite diuisio non sit sufficiens. quia quaedam vita est vegetatiua. quaedam sensitiua. quaedam rationalis et huiusmodi. ergo etc.

5

¶ Respondetur secundum Guiller. in. iii. xxxv. conclusione Quod vita recte diuiditur in contemplatiuam et actiuam. Ratio est. quia vita vniuscuiusque attenditur in respectu ad finem: vt trahi potest ex. iiii. Eth. Felicitas autem est finis quam intendit vir spiritualis. Hec autem felicitas diuiditur. x. Eth. in politicam id est actiuam et contemplatiuam. igitur etc. Huic respondent figure in sacra scriptura duas praedictas significantes

6

¶ Prima in duabus vxoribus Iacob Lya et Rachele. eva fecundior significat actiuam vitam. sed Rachel formosior contem platiuam vitam figurabat. Secunda in Maria et Martha. Maria deuotior contemplationi in herebat. sed martha sedulior actiue inseruiebat. De quibus Aug. in Homel. Remanserunt ergo in duabus feminis due vite: ambeinnocentes: ambe laudabiles. sed vna laboriosa: altera ociosa. nulla facinorosa quam cauere debet laboriosa. nulla desidiosa quam cauere debet ociosa. Erant quo in illa domo iste due vite et ipse fons vite. in martha erat imago praesentium. in Maria futurorum. Quod agebat Martha ibi sumus. quod agebat Maria hoc speramus.

7

¶ Tertio he due vite sigrbantur in Petro et Ioanne. Petrus amore feruentior per actiuam vitam salutem in proxio quaerebat. sed dulcior Ioannes sposi amplexibus per contemplatiuam vitam fruebatur. Quod quidem Augustinus loga disputatione declarat in Homel. dicit Duas itaque vitas diuintus praedicatas et commendatas nouit ecclesia: quarum vna est in fide: altera in specie. vna in tempore peregrinationis: aitera in eternitate masionis. vna in labore: alter nin requie. vna in praesenti vita: altera in patria. vna in opere actionis: altera in mercede contemplationis. vna decliat a malo et facit bonum: altera nullum habet a quo declinet malum. vna carnales delectationes frenat: altera spiritualibus delectationi bus vacat. Et igitur vna bona et mala discernit: altera sola quae bona sunt cernit. Ergo vna bona est sed adhuc misera. altera melior et beata. Ista sercata est per apostolum Petrum. illa per Ioannem. Et subditur. ideo dicitur huic Sequere me. de illo aut: Sic eum volo manere. ergo diuisio vite in contemplatiuam et actiuam est sufficiens

8

¶ Ad argumen tum autem respondetur secundum Egidium Rhomanum libro de regimine. principum. quod homo habet ad tria comperari. Primo ad suum superius Et sic ei competit vita contemplatiua quae efficitur deiformis. Secundo consideratur quo ad equale. Et sic sibi competit vita actiua in qua efficitur vir politicus. Tertio comparatur quo ad suum inferius. et sic competit sibi bestialis vita: quae non dcbet computari inter vitas humanas: quia mors potius est diceda quam vita: secundum quod dicit Salustius in eatilinario. Omnes homines qui se praestare student sum mopere niti decet ne vitam silentio transigant veluti pecora quae natura prona atque ventri obedientia finxit

9

¶ Ad confirmationem argumenti dicendum secundum Guill. quod Augustinus ibi non intendit vitam diuidere sed modum viuentium. Nam aliqui sunt qui solum actiue vite insudant. Secundi sunt qui solum contemplationi inhiant. Tertii modo ab actione in contemplatiuam se transferunt: modo rursus a contemplatione in actionem descendunt. sicut patet in volatilibus modo superiora petunt: modo in in feriora descendunt. sic debent facere et praedicatores

10

¶ Ad secundam confirmationem argumti Respondetur secundum e. Guill. quod huic diuisi oni vite non obuiat diuisio vite vegetatiue et sensitiue. quia hoc solum fit mentio de vita hominis secundum quod superioribus participat nec adhuc quo ad esse sed quo ad perfici. Et sic patet quod bene diuiditur vita in contemplatiuam et actiuam.

3

11

¶ Utrum vita cotemplatiua seu ipsa contemplatio consistat in inte llectu: Arguitur quod ipsa consistat in solo intellectum. quia vita contemplatiua consistit in contempla tione. sed contemplatio est in solo intellectu. ergo etc.

12

¶ Confirmatur. quia secundum Bern. li. v. de consideratione. Contemplationis quattuor sunt species. videlicet maiestatis admiratio. iudiciorum in spectio. beficiorum recordatio. et promissionum meditatio. Sed omnia ista pertinent ad intellctm tantum. ergo vita contemplatiua est im solo intellectu. Respondetur secundum Rich. i. iii. di. zd ar. i. q.cic. quod in vita contemplatiua quattuor consideranda sei scilce actus spiritualiter viuendi. actus contemplandi. motiuum ad contemplationem. et delectatio consequens contemplationi. Primum maxime consistit in charitatiua dilectione. Unde Aug. xiii. de trini. secundum hoc viuit quisque secundum quod diligit. et Hug. in soliloquio de arra anime dicit. Scio anima mea quod vt ta tua dilectio est. Dilectio autem in voluntate consistit Secundum scilicet actus contemplandi consistit in intellectu tantum. quia contemplatio est actus intellectus tantum. Tertium scilicet motiuum ad contemplandum directe voluntatem respicit quae ex amore mouet intellectum ad contemplandum amatum. Unde Augustinus. viii. de trini. Quantum inquit flagrantius deum dil. cias fcitqe reriter ninus Ouaro sce ositio. consequens similiter est in voluntate. Uoluntas enim est quae in contemplatione rei dilecte delectatur. Ex quibus patet. quod contemplatio simul in intellectum et voluntate consistit.

13

¶ Ad obiecta dicendum secundum eum. Rich. vbi supra quod vita contem pltiua plus importat quam contemplatio. quia actum contemnplandi et etiam actum spiritualiter viuendi importat.

14

¶ Sed di. An vita contemplatiua principalius consistat in volunta te quam in intellectu: Respondetur secundum Guill. in. iii. di. xxxv. quod sic. et probatur. quia gustare est affectus non intellectus. vi te autem contemplatiue est maxime degustare dei bonita tem: et dicere: quam magna multitudo dulcedinis tue domine quam abscondisti timentibus te. Unde Isido. in lib. differ. dicit. quod contemplatiua vita est quae ab omni negocio vacat et in sola dilectione defigitur. Io a sanctis dicitur vita oc osa. et Philosophus. iiii. Ethi. eam vocat vacationem. Hoc est patet ex dono. quia eam perficit sapientia: quod donum pertinet ad affectum.

15

¶ Et si obiiciatur quod differunt secundum philosophum ab inuicem scientia practica et speculatiua. quia finis practi ce est opus. sed speculatiue est veritas. Ex quo enim conplatiua vita est speculatiua. sequitur quod plus aspiciuintellectum quam affectum. Dicendum quod vita contemplatiua est practica. quia finis praecepti est dilectio.

16

¶ Sed di. Est ne in contemplatione quo ad id quod est intellectus discusus aliquis in ratione:

17

¶ Respondetur secundum Guil. quod sic in vianon in patria. Unde sex gradus contemplationis ponit Rich. de sancto Uicto.

18

¶ Primus est cum sensibilia per imaginationes considerates in eis diuinam sapientiam admiramuri¶ Secundus quando earum rationes exquirius.

19

¶ Tertius est quando ex visibilibus ad inuisibilia ascendimus

20

¶ Quartus quando remota imaginatione in solis intelligibilibus versamur.

21

¶ Quintus quando ea cogitamus quae diuina reuelatione non humana ratione cognoscimus.

22

¶ Sextus quando ea consideramus quibus obuiare videtur humana ratio. Ideo dicit idem Rich. quod contemplationis nostre volatus multiformiter variatur: nunc de infimo ad summa Nunc de summo ad inferiora descendit: nunc de parte ad totum: nunc de toto ad partem discurrit: nunc a ma iori: nunc a minori argumentum trahit. Unde Bernardus. libro de consideratione ponit differentiam inter contemplationem et considerationem. quia contemplatio ad inquisitionem se habConsideratio autem est verus certusque anim intuitus. Ubi innuit. quod contemplatio in quiete est: non discursu. et de bet intelligi in patria: non in via vel semiplene inquantum contemplantes hic fuerint deo consimules. vt dicit philosophs iiii. Ethi. Ex praemissis patet. quod defecit hi scilicet Tho. in iii. di. xxxv. ar. i. q. ii qui posuit contemplationem principaliter in intellectum et non in affectu. quia talis contemplatio non christianorum sed philosophorum infidelium est. Huius itaque occasione quaeritur

3b

23

¶ Utrum contemplatio sanctorum differat a contemplatione philosophorum. Respondet Lyra in prologo super Ioam. quod sic. Philosophi em ex creaturis contemplati sunt ipsum deum: similiter sancti: tamen differenti modo: et quasi contrario. Contem platio enim est actus egrediens ab ipso contemplante et in deum terminatur tanquam in obiectum: Et ideo contemplationis actus est medius inter contemplantem et rem contemplatam. et ideo potest ad vtrumque referri. Si igitur actus diuine contemplationis re fertur ad ipsum contemplantem sic habet contemplatio philosophorum. Querebant enim philosophi deum contemplari ex creaturis inquantum talis speculatio seu contemplatio est ipsius speculantis summa perfectio. Contemplatione enim primi et summi intelligibilis posuerunt felicitatem hominis. vt habetu. iiii. Ethi. Ex quo patet quod tlis contemplatio erat pure speculatia. quia quaerebant speculationem talem propter seipsum et non propter alia perfectiom propter quod in tali contemplatione plus facur subtilitas intellectus quam feruor affectus. Si autem referatur actus contemplationis diuine ad ipsam rem contemplatam: quod fiquando talis contemplatio quaeritur propter amorem rei contemplate: vt ex tali contemplatione ipse contemplans inardescat in amor diuinum: sic habetur contemplatio sanctorum. Ex quo patet. quia talis contemplatio non est pure speculatiua. quia non quaeritur propteripsum speculari sed propter amorem ipsius obiecti contemplati. et ideo in tali contemplatione plus facuam feruor affectus quam subtilitas intellectus. Ideo dicit Hugo commentator super. vii ca. celestis hierar

24

¶ Ubi scientia foris stat dilectio intrat.

4

25

¶ Utrum saplentia dirigat vitam comtemplatiuam: Respondetur secundum Sco. in. iii. di. xxxv. praesertiem Bonauen. ibidem ar. i. q. i. quod sapientia quadrupliciter consueuit accipi tam a philosophis quam a sanctis. videlicet communiter et minus commuiter et proprie et magis proprie. Accipiendo communiter sapientiam dicit cognitionem rerum gnalem secundum quod diffinitur ab Augustinus. xiiii. de trinita. lib. Sapientia est rerum diuinarum humanarumque cognitio cum studio bene viuendi. Et philosophus. i. metaphy. dicit. quod sapiens est qui omnia nouit secundum quod conuenit. Alio modo sapienia dicitur minus communiter: et sic dicit cognitionem rerum eterna rum. et sic accipit Apostolus i list Cor. xii. Alii datur per spiritur sermo sapientie: alii secundo scientie. Et sic etiam dicit philosophus vbi supra quod sapientia et cognitio causarum altissimarum etc. Tertio sapienia accipitur proprie. et sic nominat cognitionem dei secundum pietatem quae attenditur in cultu latrie: quem exhibemus deo si fidem: spem: et charitatem. Unde Augustinus. exponens illu Iob: Eccepietas ipsa est sapientia: dicit quod pietas et sapientia idem est quod theosobia. et theosobia idem est quod cultus diuinus. Quarto modo dicitur sapientia magis proprie. Et sic nominat cognitionem experimentalem. et hoc modo vnum est de septidonis scilice set cuius actus consistit in degustando diuinam suauitatem. et sic vita contemplatiua dirigitur ab ista sapientia. quod probatur sic: Uita cotemplatia innititur regulis eternis. quia in deum cuncta refert et secundum deum cuncta disponit. sed hoc est opus sapientie sicut dicit Aug. xiii. de trini. Sapientia eternorum qu scientia temporalium. et secunum scilicet Bona. vbi supra Actus doni sapientie parti est cognitiuus et partim affectiuus. ita quod in cognitione inchoatur et in affectione consummatur secundum quod gustus vel experimentalis boni cognitio. et ideo actus precipuus doni sapientie propriissime dicte est ex parte affectionis. Raytione cuius dicitur Ecci. vi. quod sapientia secundum suum nomen est. quia sapientia a sapore dicitur sapida scientia. Et sic sapientia dirigit vitam contemplatiuam cum suauitate etc.

5

26

¶ Utrum vita contemplatiua consistat in contemplatione solius prime veritatis: Arguitur quod non. quia dicit philosophus. i. Metaphy. Existimanus sapientem omnia maxme scire. sed sapienia pertinet ad contemplationem. ergo vita contem platiua consistit in omni contemplatione. Respondet Rich. vbi supra quod vita contemplatia quantum ad ipsam contemplationem consistit principaliter in contemplatione prime veritatis. quia ab illa principaliter dependet intellectus perfectio propter quam homo contemplationi intendit. quia tamtun per creaturas manuducimur ad cognitionem prime veritatis. secundum illud apostoli. Rho. i.

27

¶ Inuir sibilia dei per ea quae facta sunt a creatura mundi intellecta conspiciuntur et per eam tamquam per primam causam de istis inferioribus iudicare debemus. ideo contemplatio est etiam respectu creature veritatis: in aliqua tamen relatione ad primam veritate.

28

¶ Ad argumentum dicendum quod ibi contemplatio extenditur non solum ad illud respectu cuius est principaliter: sedetiam respectucuiuus non est principaliter

6

29

¶ Utrum contemplatio siue meditatio sit causa deuotionis. Respondet san. Tho. ii. ii. q. lxxxii. ar. iii. et. iiii. et Astexanus in sum. lir. v. ti. xxvii. quod si scilicet canextrinseca ex parte meditantis. Deuotio enim est quidam act voluntatis ad hoc quod homo se tradat diuino obsequio Omnis autm actus voluntatis praecedit ex aliqua consideratione. eo quod bonum intellectum sit obiectu voluntatis. Unde Augu. dicit libro de tri. quod voluntas oritur ex intelligentia. et ideo meditatem est causa deuotionis inquantum scilicet homo per meditationem concipit quod se tradat diuino obsequio. Ad quod quidem inducit consideratio duplex. Una ex parte diuine bonitatis et beneficiorum cius. secundum illud Psalmus Mihi autm adherere deo bonum est etc. et hec consideratio excitat dilectionem quae est proxima casdeuotionis. Alia est ex parte hominis considerantis suos defectus ex quibus indiget vt deo innitatur. secundum illud Psalmus Leuaui oculos me. in montes etc. et hec consideratio excludit praesumptionem per quam quis impeditur ne se subdat deo dum sue virtuti innititur. Cam autem extrinseca principalis est deus. De quo Amb. super Lucam. Deus quos dignatur vocat et quem vult religiosum facit

30

¶ Sed di. Numquid leticia sit effectus contemplationis: Rt. secundum praedictos quod sic inquantum est effect deuotionis. quia deuotio efficit leticiam. quia deuotio est feruor bone voluntatis. vel secundu scilicet Tho. est prompta voluntas seruiendi et placedi deo. Ex consideratione diuine bonitatis prouenit deuotio. secundum illud Palmus Concaluit cormeum intra me et in meditatione mea exardescit ignis Unde Rich. de sam. Uicto. Contemplatio est mentis quedam conspicua in sapientie spectacula cum admiratione suspensio. Hec quidem Hugone teste tres comites praexigit. lectionem. meditationem et orationem. Lectio enim inquirit. Meditatio inuenit. Oratio postulat. sed contemplatio degustat. Lectio enim solidum cibum oriapponit: Meditatio masticat et frangit: Oratio se porem adquirit: Contemplatio est ipsa dulcedo quae iocundat et reficit. Lectio enim in cortice: Meditatio in adipe Oritio in desiderii postulatione: Contemplatio in adeptedelectationis dulcedine.

31

¶ Queritur quae sit contemplationis materia: Respondetur secundum Hugonem de scilicet Uicto. super il¬ lud Rho. i. Inuisibslia dei a creatura mundi et. Tria sunt dei inuisibilia: potentia: sapientia: et benignitas. Potentiam manifestat creature immensitas. sapientiam decor. benignita tem vtilitas. Immensitas creaturarum constat in multitudine et magnitudine. Malultitu do in similibus in diuers: in permixtis. Magnitudo est in mole et in spacio. moles est in massa et in pondere. spacium est in lato: longo: alto et profundo Decor creatu rarum est in situ motu in specie et qualitate. Situs est in compositione et ordine. ordo est in proprietate tempore et loco. Motus est quadripertitur scilicet socalis: naturalis: animalis et rationalis. Localis est ante et retro dextrorsum et sinistrorsum: sursum et deorsum

32

¶ Naturalis est in incremento et decremen to. Anialis est in sensibus et appetitibus. Rationalis est in factis et consiliis. Species est forma visibilis quae oculo discernitur sicut colores et figure corporum. Qualitas est proprie tas interior quae ceteris sensibus percipitur. vt melos auditu: dulcor gustu: flagrantia odoratum: lenitas tactu Utilitas creaturarum constat in grato et apto commodo et necessario Gratum et quod placet. aptum quod conuenit. con modum quod praest. necessarium sine quo quid esse non potest Iste secunds quasi quidam liber est scriptus digito dei. hoc est virtute diuina creatus. et singule creature sunt quasi figure. Compositio duo habere debet: aptitudinem et firmi tatem. hoc est vt componenda apte et competentur coerceant et conposita firmiter cohereant. Si vniuersitatis huius machinam consideras inuenies quam admirabili ratione et sapientia compositio omnium rerum perfecta sit et quam apta quam congrua quam decora: quam cunctis partibus suis absoluta. In qua non solum concordiam seruant similia sed ea etiam quae creante potentia diuersa atque repugnantia ad esse prodierunt in vnam quodammodo amiciciam et considerationem conueniunt. Quid enim repugnantius esse potest aqua et igne: que tamen in na tura rerum ita contemperauit dei prudentia vt non solum ad inuicem esse societatis vinculum non dissi pent: verum et nascentibus cunctis vt subsistere possint vitale nutrimentum sumministrent. Quid de huma ni corporis qualitate loquar: vbi omnium membro rum iuncture tantam ad inuicem seruant concordiam vt nullum omnino inueniri possit membrum cuius officium alteri non videatur praestare adminiculum. Sic omnis natura se diligit et miro quodam modo plurium dissimilum in vnum redactorum concordia vnam in omnibus armoniam facit. Apta ergo est et conueniens omnium rerum compositio. Sed quomodo est firma quis non videat: quis non miretur: Ecce celi qui ambitu suo concludunt omnia quomodo solidi sunt et quasi ex ere fusiles desuper circumquaque oppansiTerra vero in medio suo pondere librata semper immobilis perseuerat vt cetera in medio fluctuantia. hinc soliditas celorum illinc terre stabilitas in vnum constringant: ne citra legitimos terminos diffusa concordiam diuersitatis dirumpant. Eccequomodo per viscera telluris intrinsecus draco nes aquarum sparsi et foris per alueos suos ad diuersa loca deducti intus fatiscentem ne dissoluentur conglutinant: et foris ne fatiscat arescentem rigant. Ecce quomodo in humani corporis fabrica iuncturas ossium vincula neruorum ligant et medullis intus per tybiarum fistulas diffusis: Canalia etiam venarum vitalem sanguinem per omne corpus deducunt. ac deinde teneritu dinem carnium curis tegumen inuoluit: vt et rigor ossium intrinsecus corpus sustineat: et pellis munimen foris custodiat.

33

¶ Post compositionem sequitur vt veram disposi tionem qualis sit considerenus. In celo luinaria et stellas collocauit vt subiecta omnia illustrent. In aere ventis et nubibus fecet viam vt agitationibus suis disperse pluuiam deorsum funderent. In gremio telluris moles aquarum recipi iussit vt per gurgites suos habic illicque quo nutus ferret iubentis. discurrerent. Quasdam regiones ditauit vbtate frumentorum: quasdam vinearum alias olerum alias pecorum alias potetibus herb: alias gemmis praeciosialias animalibus et bestiis mostruosis: alias coloribus variis: alias diuersarum artium studiis: alias metallorum alias mineralium generibus diuers: vt nulla prorsus sit regio quae non aliquid nouum et speciale ab aliis accipere quat. Quicquid est ea quae humanis vsibus necesia sunt in communihominum frequentia prouidentia creatoris constituit ea quae non natura propter necessitatem sed cupiditas propter specitum in ab ditis terrarum finibus abscondit: vt que amor virtutis ab immoderato non castigat: ab appetitu saltem laboris pedio victus conquiescat. Quid enim de temporum dispositione Ecce post noctem venit dies vt torpentes in ocio laboris exerceat: post diem sequitur nox vt fessos acd refocillam dum quies excipiat. Item quemadmodum vicissitudines dirum et noctium animantia renouant: ita quattuor anni temporaordine sibi succedentia totius mundi specim immutant.

34

¶ Primum per teporem veris quadam innouatione modos nascitur Deide per feruorem estatis quai in iuuentute roboratur. Post hec superueniente autumno ad maturitatem conscendit. postremo succedente hyeme ad defectum virgit. idcirco autem semper deficit vt post defectum renouari possit. quia ni si prius a statu suo deficerent: vectra ill locum occupanti bus: non valerent exurgere noua. Omnes sensus deforis intus veniunt: solus visus de intus foras exit et emi nus posita mira praeceteris percipit et agilitat. Bene ergo quasi quidem speculator eminentiorem locum cunctis obtinuit: vt quae ceteris sensibus superuentura sunt ante periculum praeuidere possit. post hunc auditus et loco et nobilitate secundus est. deinde olfatus. Gustus autem qui nihil sentire potenst nisi id quod tangit: merito velunt tardior aliis sensibus in imo residet. Tactus specialem sedem non habet qui ideo vniuersalis est. quia cunctis cooperatur sensibus. vnde et in digitis pollex qui tactum significat coadunatis in vnum digitis solus omnibus respondet. quia sine tactu nullus sensuum esse potest. Uidete etiam quomodo in humano corpore ossa intrinsecus collocata sunt: quatus robur eorum corpus sustineat. Deide caro ossa vestit vt duricia eorum mollita excipiat tactum. Ad vltimum pellis carne induit: vt sua quodammodo tenacitate ab incommodis foris accidenti bus corpus muniat: sic cortex munit arbores: sic rostra et penne volucres: sic squame pisces. Uidete est quo motu locali sapientia conditoris appareat. Cogita nunc vnde de fluentibus aquis semper ideficiens vena mostratur. Unues motus ventorum educitur. Quis infatigabilem astrorum cursum moderantur. Quis solem per hyberna signa prae¬et cepit et similia

35

¶ Species est forma visibilis quae continet buo scilicet figuras et colores. Figure autem rerum multis modis apparent mirabiles. Aliquando ex magnitudine aliquando ex paruitate. aliquando quia rare. aliquando quia pulcre. Secundum magnitudinem figura attenditur quando res qualibet sui generis modum in quantitate excedit. Si miramur gigates inter homines: cetum inter pisces: griphem inter voucres: elephantem inter quadrupedes: draconem inter serpentes. Uide quid magis mireris. dentes apri vel tine e. alas griphis vel sciniphis. caput equi vel locuste Crura elephantis vel culicis. aquilam vel formicam. leo ne vel pulicem. tigridem vel testudinem. Hic miraris ma gnitudinem illic paruitatem. corpus paruum magna sapienia conditum. magna sapientia cui nulla surripit negligentia. illis dedit oculos quos vix comprehendere potest oculus. et n tam exiguis corporibus sic omnifaria lineamenta nature sue congrue distribuit vt nihil videas deesse in minimis eorum quae natura formauit. In magnis rursu ilia idcirco miramur. quia mostruosa quodammodo sunt vel ridicula. quorum quidem plasmatio quantum ab humana ratione aliena est tato leuius anim humanum in admiratomonem compellere possunt. Quare crocodilus manducans inferiorem mandibulam non mouet. et quomodo salamandra in igne illesa permanet. Quis dedit ericio spinas et docuit eum vt se pomis turbine discussius inuoluat: qui onustus incedens stridet quasi plaustrum. Formica hyemis superuenturi praescit: granis horrea sua replet. Aranea quoque de visceribus suis laqueos nectit vt praedam capiat sti sunt testes sapientie dei. Est adhuc aliud et euidens piuine sapientie argumentum quod omne genus simile sibi procreat. et in tammultis similitudo vna propagata prime originis formam non immutat. Hoc quoque mirabile est quod in vno corpore tot membra construuntur. tot membrorum forme tot loca: tot officia cum sint ita diuersa inter se singula inuicem tamen cooperantur omnia.

36

¶ Post figuram sequitur. color. Quid luce pulcrius quae cum non habeat in se colorem: omnium tamen rerum colores ipsa quodammodo illuminando colorat. Sol sicut aurum rutilat. luna pallet quasi electrum. Stellarum quaedam flaueo aspectu radiant: quaedam luce niuea micat. quaedam alteruatim nunc roseum nunc viridem nunc candidum fulgorem demostrant

37

¶ Quid de termibus narrem. Ecce tellus redimita floribus quam iocum dum spectaculum praebet. quomodo visum delectat. quomodo affectum prouocat. Uidenus rubentes rosas: candida lilia: purpureas violas. in quibus omnibus non solum pulcritudo sed origo quoque est mirabilis. quo scilicet dei sapientia de puluere terre talem producit speciem.

38

¶ Post speciem de qualitate rerum discernendum est ta diuersas deus qua litates rebus indidit vt ibi omnis hominis sensus sua oblectamenta inueniat

39

¶ Quot enim oblectamenca oculorum mostramus tot oblectament a aurium in varietate sonorum inuenimus. Inter quae prima sunt dulcia sermonum commertia: quibus inuicem homines suas voluntates communicant: praeterita narrant: praesentia indicant: futura nunciant: occulta reuelant. adeo quod si his careat vita humana bestiis comparata videatur. Quid autem concentus auium: quid humane vocis melos¬ locundum. Quid dulces modulos sonorum omnium commemorem. sic est de olfatum ac ceteris sensibus. Hec ille Creature itaque facte sunt ianua contemplationis vt in his contemplans deum praesentem intelligat. ac potentiam sapientiam et bonitatem illius inuisibilem meditetur. vt secundum b. Gre. in hon. Ex his quae animus nouit surgat ad incognita quae non nouit: quatus exemplo visibilium se ad inuisibilia rapiat vt per ea quae vsu didicit quasi confricatus incalescat: vt per is quod scit notum diligere discat et incognita amare. E. exclamans dicat prorumpendo in laudem dei illud psalmus. Quanm magnificata sunt opera tua domine: nimis profunde cogitationes tue. Idem. Non est similis tibi in diis domine: et non est secundum operatua. tu enim creasti caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt. tibi gloria eterna in secula seculorum Amen.

7

40

¶ Utrum in vita praesenti possit homo habere simulis vitam contemplatiuam et actiuam: Respondetur secundum Guill. vbi supra quod sic. Quod patet in virgie Maria quae fuit viatrix et tamen siml vtramque habuit vitam. Hecc eim ratio est secundum Anss. quare in eius assumptione legitur euangelium de Maria et Marthaquia in his duabus mulieribus vtraque vita notatur quae fue runt in Maria. Unde Gre. super Ezech. dicit. Quod plerum quod a contemplatiua vita ad actiuam vtiliter animus reflectitur quod no esset nisi siml starenti Sed di. Hoc non potest fieri quia contemplatiua occupatur studio lectionis: actiua vero opere laboris. Respondet idem Guill. quod simls stant secundum habitum licet quo ad opus in nobis diuersa exigant tempora: sed in Maria simuli stabant.

41

¶ Si dicas quod vita actiua turbatur secundum quod dicit saluator Luc. x. marthe. Turbaris ergplurima. Turbatio autem contemplationi repugnat. Dicendum quod hec turbatio vite actiue est in suo genere imperfecte neperfecte. Unde Ber. Qui arcem contemplatio is ascendem: et disiderat prius necesse est vt se in caumapo actionis per cxercititur laboris probent vt sollicite sciant si nulla iam mala proxims irrogant: si irrogata a proximis equanimiter portant. si obiectis bonis temporalibus ncquaquam mes leticia soluitur. si subtra ctis non nimio merore sauciatur. at deinde perpendant si cum ad seipsos introrsus redeant: in eo quod spiritualia rimantur nequaquam secum rerum temporalium vmbrastrahant. vel fortasse tractas manu discretionis abigant. Hec ill¬

8

42

¶ Utrum omnis scientia possit dici contemplatiua: Responetur secundum Guill. vbi supra quod sic. maxime quando ordinat vt expeditius postmodum contemplemur veritatem et bonitatem. Cui concorsilicet Tho. in. iii. dis. xxxv. ar. i. q. ii dicens antiquos sapientes in iuuentute aliis insudare scientetiis: vt in senili etate melius diuine insudarent theorieSed diceres: an actus docendi pertineat ad vitam contemplatiuam vel actiuam: Respondetur secundum Guill. quod docere dicitur quis vel propter veritatemlet est actus vite contemplatiue. vel actus docendi fit propter bonos mores et tunc est actus vite actiue: ex quo non eodem modo proxim inspiciunt. quia doctrina de verita te non repugnat doctrine de moralibus. Unde Aug. in homels ait. Remoti a negociis sepositis familiaribus curis conuenitis statis auditis: inquantum hec agitis Marie simules estis et facilius vos quod agit Maria etc.

9

43

¶ Utrum contemplatio sit actus sapientie: Respondetur secundum Rich. vbi supra ar. ii. q. i. quod sic. quia actus contemn¬ plandi deum non quocumque modo fit sed ex dilectione cum quodam experimentali suauitate in affectum. Mouens enim sapientiam ad contemplandi actum est dilectio. Unde Aug. xvii. libro de trini. Ubi nlla dilectio est quis vnquam dicat esse sapientiam: q. di. nullus Nec est intelligendum de quacumque dilectione: sed de charitatiua quae homo est simpliciter bonus. quia dicitur Sap. i. In maliuolam animam non introibit sapientia. Actus aut contemplandi praesupposita dtlectione est suauitas in affectu. Et sic contemplatio proprie est actus sapienie doni inquantum est fidelium.

10

44

¶ Utrum donum sapientie et donum intellectus sint eiusdem obiecti: Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. ii. Quod doni intellectus et doni sapientie non est idem formale obiectum. quod sic patet. Sicut ei in cognoscibilibus quae subduntur naturali nostre facultati intellectus qui est habitus principiorum se habet ad scientiam quae est habitus conclusionum. Ita in cobnitione dei tramscendente naturale lumen et nostram naturalem facultatem se habet fides ad sapientie donum. Fides enim est habitus supernaturalium principiorum quae sunt articuli fiodi. et sapientia est habitus illarum conclusionum quae de deo ex illis principiis possunt concludi. Unde sicut in cognitione subiecta nostre naturali facultati alius est habitus ab intellectu et scientia qua sumus prompti et habiles ex principiis adquirere cognitionem conclusionum: quod spectat ad scientiam inuentiuam. Sic in cognitione dei transcendente nostram naturalem facultatem alius est habitus a fide et a sapientia quo sumus prompti et habiles ex articulis fidei inueniendo adquirere multas veritates de deo. de quibus inuentis per sapientiam recte iudicamus. Et quia inueniendo adquirimius per creaturas maxie spirituales quae sunt deo similiores cognitionem pridictarum veritatum de deo. ide ille habitus non tantum est respectu creatoris sed etiam respectucreaturarum. Et quia habitus intellectualis formalius respicit medium: quam illud quod per medium cogscitur. quod patet in hoc. quia scientia quam habemus de re naturali et de re mathema tica: formalius est mat hematica quam naturalis. sic est habitus quo sumus prompti et habiles ex articulis fidei. sicut ex principiis per creaturas maxime spirituales sicut per media concludere conclusiones de deo. quarum iudicium spectat ad sapientiam formalius est respectu obiecti creati quam in creati. Ex quo patet quod quamuis donum intellectus sit respectuobiecti sapinie sicut naturalis obiecti: est tamen respectu creaturarum sicut respectu formalis obiecti. sapientia vero econtrario: vt visum e. non ergo est idem formale obiectum doni in tellectus et doni sapente.

45

¶ Hic valde relucet altissimi dei magna charitas in homines.

11

46

Ita secundo actiua prout distinguitur a contemplatiua Unde est obi sciendum vltra quod vita est tripleux scilicet Nature quae omnibus tam bonis quam mal est communis. De qua dicitur Gen. ii. Inspirauit in faciem scilicet hominis spiraculum vite. Secunda dicitur vita gratiae quae est tantum bonorum. Et hec diuiditur in contem platiuam et actiuam. Hac enim vita mali non viuunt sed mortui sunt. Unde Maximus in sermone de martyribus. Iustus ex fide viuit. Christus autem in cordibus fidelium per fidem habitare dignatur: discedente fide discedit ab homine christus. discedente christo discedit ab homine vita. Apostolis enim docet quod christus est vita nostra di. Cum christus apparuerit vita vtra.

47

¶ Tertia vita est glorie. quae succedit vite contemplatiue et actiue. De his tribus dicit Augustins in home. In duabus feminis due vite desigrantur. ambe innocentes: ambe laudabiles sed vna laboriosa altera oclosa. nulla facinorosa quam caucere debet laboriosa. nulla desidiosa quam cauere debet ociosa Erant ergo in illa domo iste due vite et ipse fons vite.

12

48

¶ Utrum ad vitam actiuam requiratur operatio omnium virtutum cardinalium: Arguitur quod non. quia vita actiua consistit in actione: sed actus prudentie consistit i cognitione. ergo actus virtutis prudentie non pertinet ad vitam actiuam

49

¶ Confirmatur. quia actiones quae sunt ad alte rum non pertinet nisi ad iusticiam: sed in solis operationibus quae pertinent ad alterum consistit vita actiua. sicut saluator Mat. xxv. redarguens impios non enumerat nisi actiones ad alterum. ergo sola operatio pertinet ad vitam actiuam Sed in contrarium dicit Aug. xii. de trin. Quicquid prudenter fortiter temperanter et iuste agimus ad eam pertinet sententiam siue disciplinam qua in vitandis malis bonisque appetendis actio nostra versatur. ergo opera omnium virtutum cardi nalium pertinent ad vitam actiua.

50

¶ Respondet Rich. in. iii di. xxxv. ar. i. q. iii. quod operatio omnium virtutum cardinalium pertinet ad vita actiuam. Uita enim actiua in hoc distinguitur a contemplatiua. quia contemplatiua principaliter intendit contemplationem veritatis et dilectionem summi boni. Uita vero actiua primo intendit actioni sicut ad proxim finem non dico vltimum propter hoc quod actiua vita ordinatur ad contem platiuam vitam: secundum quod dicit Greg. in home. super Ezech. quod ab actiua vita ad contemplationem surgimus. Operia autem omnium virtutum cardinalium ordinantur ad actionem rectam: sicut ad proximum finem quia obiectum virtutum cardinalium est verum vel bonum agibile per nos. Propterea dicit philosophus. ii Eth. quod preter ipsas virtutes morales sciri parum autnihil pet. Unde patet quod sine praedictis virtutibus no posset se homo recte haber in vita actiua

51

¶ Ad argumentum Respondet idem Rich vbi supra quod actiuum optet speculari ageda propter actionem. sic autem prudens speculatur quia non tantum speculatur quae sunt agenda: sed etiam suam speculationem praecipit applicari ad operationem

52

¶ Ad confirmationem dicendum: quod quamuis vita actiua loperibus iusticie principaliter consistat. tamen quia per opera prudentie et temperantie disponit homo vt bene se habeat ad alterum: sicut per ordinationes intenperantie et timiditatis proueniunt multae inordinationes ad alterum. ideo non tantum opera iusticie pertinent ad actiuam vitam: sed etiam fortitudinis et temperantie. Dominus autm in iudicio enumerat opera misericordie tantum. vt magis ea imprimere in cordibus audientium ad magis eos prouocandum ad subuenti onem pauperum. Hec ille.

13

53

¶ Utrum vita actiua magis sit meritoria quam contemplatiua: Arguitur quod sic. quia maioris meriti est bene operari sibi et alii: quam sibi soli scilicet per vitam contem platiuam solum sibi operatur homo: per actiuam vero operatur sibi et alii. ergo ipsa est magis meritoria quam contemplatiua.

54

¶ Pret ea a vita magis meritoria non debet homo reuocari propter¬ vitam minus meritoriam. sed a minus meritoria ad maius meritoriam. Sed aliquando homines vitam contemplatiuam ducen iuste transferuntur ad praelationem quae actiua vita consistit. ergo magis meritoria est actiua vita quam contemplati ua

55

¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iiii. Quod ad istam quaestionem dilcunt aliqui. quod vita actiua pot considerari tripliciter. Aut quantum ad actiones ordinatas ad corporale vtilitatem agentis: cuiusmodi sunt operationes mechanice. aut quantum ad actiones ordinatas ad spiritualem vtilitatem agentis. cuiusmodi sunt ieiunium et disciplina. per quae ages suas modificat passiones. quarum modificatio agentems melius disponit et reddit ad actus contemplatiue vite. Aut quantum ad actiones ordinatas ad proxiorum vtilitatem maxie spiritualem et ex consequenti corporale. cuiusmo di sunt actiones praelatorum quae eis conueniunt inquantum sunt prelati: et etiam subditorum procurandam vtilitatem instituti. sicut praedicare: confessiones audire: delinquantes corrigere sacramenta ministrare: indigentibus subuenire. et sic de aliis. Loquendo de vita actiua quantum ad actiones primo modo dictas vita contemplatiua praefertur actiue vite: sicut bona anime bonis corporis. Loquendo etiam de ea quantum ad acti ones secundo modo dictas contemplatiua praefertur actiue vite sicut finis his quae sunt ad finem. Loquendo autem de eo quantum ad actiones tertio modo dictas. sic actiua vita et contemplatiua possunt comparari in bonitate quantum ad earum essentias vel quantum ad earum vsum

56

¶ Primo modo contemplatiua simpliciter praefertur actiue vite: si actiua et contemplatiua vt ta no ordinarentur ad vitam aliam: ita quod non eligerentur nisi propter earum bonitatem absolutam quilibet plus deberet eligere contemplatiuam quam actiuam. quia illa vita magis est deo ac cepta quae similior est vite beatorum in nobilioribus conditionibus. Sed vita contemplatiua est huiusmodi quae deum contemplatur et eius suauitate fruitur sicut beati in patria. ergo etc

57

¶ Preterea illa vita quae conuenit homini secundum illud quod es optimum in homi scilicet secundum intelle ctum et respectu optimorum cogscibilium et magis potest esse continua magis delectabilis dilectione pura et paucioribus indigens. et propter se dilecta et inquiete consistens et diuine vite similior. et homi inquantum homo est magis propria: melior est quam illa cui non conueniunt conditiones praedicte. sed secundum philosophum x. Eth. praedicte conditiones conueniunt contemplatiue no atti ue. ergo est melior

58

¶ Secundo autem modo vita actiua praefericonteplatiueno quia proximis vtilior: sed etiam quia vtilis or ipsi agenti: si ad exercendas operationes vite actiue tertio modo dictas sit idoneus et ad hoc vrgeatur superioris auctoritate aut feruida charitate. Sicut enim propter vtilitatem communem ordinatum est vt plus valet vsus aliquarum rerum minus nobilium in essentia quam aliquarum aliarum magis in esse nobilium. sicut quantum ad vsum plus valet magnum pondus argenti quam vnus passer. Sic deus plus spiritualem vtilitatem charitatis ordiauit vt praedicte acti ones vite actiue quamuis sint minus nobiles in essentia quam actiones contemplatiue vite. plus tamen valeant quantum ad meriti vsum illi qui eam facit sub conditionibus supra dictis Pro praedicta opinione videtur facere quod dicit Grego. vii. moralis libro Charitas quae ad vere compassionis nos humilia altius in culmem contemplationis leuat: et multiplicata iam melioribus desideriis estuat: ideo perueniret ad vitam spiritus per cruciatus corporis anhelat. Et extra de renunciatione. nisi cum pridem. Licet contemplatiua vita sit magis secura: Actiua tantum magis est fructifera. et licet illa magis suauis: ista tamen magis vtilis. cum in fecunditate sobolis lippitudo Lie Rachaelis pulcritudini sit praelata. Aliis videtur dicendum. quod contemplatiua vita simpliciter est magis meritoria quam actiua. Radix enim merendi in charitatiua dei dilectione consistit. quod patet per Grego. in omel. quadam dicentem. Non habet aliquid viriditatis ramus boni operis si non manet in radice charitatis. Illa ergo vita in quae perfectius potest vigere actus diligendi deum ex charitate est meritoria simpliciter et absolute: Sed contemplatiua magis est huiusmodi quam actiua. quia in ea magis potest praedictus actus intendi et continuari. quia iugis contemplatio rei dilecte vehementer intenditur et incendit diligendi actum. distractio autem intellectus ad alia cogitanda et parum delectari in re dilecta tepidiorem reddit diligendi actum et frequenter discontinuat. In vita autem contemplatiua homo vacat iugi dei contemplationi et delectatur in eadem per Actiuam autem illa contemplatio aut minuitur aut interrumpitur ergo contemplatiua vita simpliciter est magis meritoria quam actiua. Unde Greg. super Ezechie. omel. iii. Quia actiua minor est merito quam contemplatiua: recte nunc dicitur Manus hominis sub pennis eorum. Nam etsi per actiuam aliquid agimus ad celeste tamen desiderium per contemplationem volamus. In casu tamen aliquo magis meretur homo in agendo quam faceret tunc temporis in contemplando quando scilicet coactus auctoritate superioris aliquam actionem vtilem ad quam est idoneus agit: vel quando ad illam ex charitate inclinatur vt implens voluntatem dilecti ad perfectiorem gradum contemplationis et dilectionis postea subleuet se. Ipsa enim obedientia et inclinatio praedicta recompensant intermissam contemplationem.

59

¶ Ad argumentum autem primum Respondet idem Richar. vbi supra quod cum dicitur: quod maioris meriti est bene operari sibi et alii quam sibi soli: quod verum est ceteris paribus: aliter non oportet. Potest est dici quod in operibus vite contemplatiue homo non tantum proficit sibi sedetiam alii. Unde de aliquibus sanctis inuenitur quod plus contra aduersarios fidei proficiebant orando quam alii maiores clerici disputando. Maiorem etiam victoriam fecit oratio Moysi contra Amelech quam Iosue pugna corporalis. Oratio autem saltem mentalis ad vitam pertinet contemplatiuam.

60

¶ Ad secundum respondet idem. quod illi qui transferuntur ad statum praelationis non abstrahuntur a contemplatiua vita. quia ipsi dominant esse perfecti in actiua et in contemplatiua: nunc ascendere ad contemplationem: nunc descendere ad subditorum necessitatem. Unde extra de renunciatione cum pridem. dicit dominus papa cuidam archiepiscepo petenti licentiam renunciandi. Simul in vnum contemplatiuus esse vales et actiuus legislatoris exemplo qui nunc ascendebat in montem vt ibi gloriam domini cum maiori cerneret libertate. Nunc vero descendebat in castra vt cum vtilitate maiori necessitatibus populi prouideret. Quaproptur facilius indulgetur vt ascendat monachus ad praesulatum quam praesul ad monachatum descendat. quia secundum Greg. Magis est meritorium si quis deo offerat animam suam et aliorum quam quaecumque alia exteriora bona di. super Ezech. i. hom. Nullum omnipotenti deo tale est sacrificium quale est zelus animarum ergo ceteris paribus melior et contemplatiua vita quam actiua octo rationibus prout collige repossumus ex san. Tho. i. iii. di. xxxi et aliis dictis eius. et summa Rayne.

61

¶ Primo quia vita contemplatiua consistit in aspectu summi boni. et conuenit homini secundum id quod est in eo optimum scilicet secundum intellectum.

62

¶ Secundo quia est delectabilior. Tum ratione actus contemplationis. quia sicut videre est delectabile corporaliter sic intelligere veritatem. Tum ratione amati dei quem amare est dulcissimum. Unde Augustinus in homel. de maria. Mira enim suauitate tenebatur quia profecto maior est refectio mentis quam ventris. Et

63

¶ Gre. ait. Suaue est esse in rebus humanis: sed eis tantum qui spiritualia non gustant. quia gustato spiritu desipit omnis caro

64

¶ Tertio quia vita contemplatiua est vita actiua melior: pro eo quod est durabilior. quia manebit perpetuo in patria: quia erit circa incorruptibilia. ideo dixit salua. Luc. x. Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea Quod tractans Augustinus dicit. A te Martha auferetur aliquando onus necessitatis. non enim dum veneris ad illam patriam inuenies peregrinum quem suscipias: non esurientem quem reficias etc. A te igitur auferetur opus vite actiue. non quasi sit malum: sed vt quod melius est detur quia auferetur a te labor vt requies detur. Cuius ablationis rationem dicit scilicet Tho. ii. ii. q. clxxxi. ideo post hanc vitam vita actiua finietur. quia vita actiua occupatur circa exteriora quae in futura vita cessabunt quando corpus erit non animale sed spirituale. Uita at contemplatiua versatur circa interiora vt dictum est: quae nunquam cessabunt.

65

¶ Quarto: quia vita contemplatiua est vtilior quam actiua: quia maioris meriti. Unde Greg. super Ezech. Magna sunt vite actiue merita: sed vite contemplatiue potiora. Quia secundum scilicet Tho. i. iii. di. xxxv. Labor exterior operatur ad augmentum praemii accidentalis: contemplationis raritas ad augmentum praemii essentialis

66

¶ Quinto quia vita contemplatiua et quietior quam actiua De qua dixit dominus Luc. x. Martha martha sollicita es et cur. er. plurima. Ubi Augustinus ait. Uult enim occurrere quando minstrat et aliquando non potest. quaeritur quod deest: distenditur animus et sic ex labore excludit vanum ocium Sexto vita contemplatiua est sufficientior quam actiua. quia paucioribus indiget homo ad contemplationem. Secundum enim philosophum contemplatiui paucis contenti sunt

67

¶ Septimo vita contemplatiua est similior vite celesti. quia vt dicit Augustinus li. de ciui. dei. In celesti vita vacamus et videbimus: amabimus et laudabimus Octauo ipsa est purior et securior. quia minus admiscetur ei de puluere terenorum negociorum ergo melior

68

¶ Uerumtamen vita actiua secundum quid excedit contemplatiuam et sic se habent secundum excessum et excedens. Primo. quia vita actiua est prior tempore et disponit ad contemplatiuam. Secundo quia ipsa est vtilior proximis. Tertio quia vita actiua est laboriosior. vnde plus habet de ratione satisfactionis. et propterea magis meretur quo ad dimissionem culpe quam contemplatiua. Hec Rayne. etc.

69

¶ Hic vltimo relucet eminenter dei grata charitas erga homines

PrevBack to TopNext