Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Dos

1

1

Dos capitur tripliciter. Primo dicitur dos id quod datur sponso a patre sponse et illius habet proprietatem et dominium. sed maritus habet vsum ad subleuanda matrimonui onera. Et sic deus pater licet ordinet nos et dotet vt filias vt sponse simus christo: tamen ipse habet hereditatem dotum. Secundo dos dicitur quod donatur a spon so sponse. sic Gen. xxxiiii. ait Iacob. Sichen et filiis eius augete dotem: et munera postulate. Tertio dicitur dos theologice secundum quod ex terrenis theologici in diuina se transferunt. Et sic dos secundum sanctum Thomam in. iiii. distin. xlix. est perpetuus prnatus anime et corporis vite sufficiens in eterna beatitudine iugiter perseuerans. Ubi tria insiunat

2

¶ Primum quod est ornatus anime et corporis: ex quo innuit quod dotes debent esse subiectiue in dotato quod negat Scotus prefata distincti one quarti. Si autem intelligat quod etiam exterio ra que non sunt in aliquo ornant eum: tunc difficultatem non habet. Secundum dicit vite sufficiens ex quo paet comparatio eternorum bonorum istis temporalibus. Tertium dicit in eterna beatitudine iugiter perseuerans. Ex quo patet secundum eum quod dos et bcatitudo non sunt idem: quia dos est in eterna beatitudine: et nihil. est in seipso proprie. et hoc probat ipse vbi supra. q. ii Sed altius consideranti patet quod in proposito se habent sicut animal et homo. Omnis enim beatitudo est dos: sed non omnis dos est beatitudo. Uisio enim quae est beatitudo secundum eum est dos. et fruitio quae est vera beatitudo secundum san. Bonauen. et Scotum est dos: et tunc dos informat subiectiue. si cut de dote loquitur Boetius li ricet de consolatione. Unde notandum quod hec tria differunt: dos: donatio et parafernum Dos enim dicitur quod dat sponsus sponse cum nubit. Sic cum christus nobis nubit dat nobis charitatem: ideo charitas est dos. Donatio est quod dat maritus vxori matrimonio consummato. sic gloria eterna dos est: tunc enim erit consummatio nuptiarum inter nos et christum. Parafernum est quod datur vxori ab amicis sponsi post nuptias in celis. Paraferna sunt gaudia beatorum ad inuicem: et dicitur parafernum a para quod est iuxta: et fernos dos quasi iuxta dotem.

2

3

Sciendum quoque quod dotes sunt duplices scilicet prime anime: quae sunt visio: fruitio et tentio. Dicit tamen Scotus quod securitas non est de ratione formalis beatitudinis sed neccessario sequitur. vt patuit supra in titulo Beatitudo. Secunde dotes sunt corporis: de quibus in sequentibus dicetur.

4

¶ Circa primum primo queritur.

3

5

¶ Utrum tentio sit dos ab aliis distincta: Arguitur quod sic: quia anima deo coniungitur per memo riam: intelligentiam et voluntatem. quia sicut dicit Aug. xiiii. de trini. Co est imago dei quo capax eius et particeps esse potest. Sed imago dei in anima consistit in memoria: intellectu et voluntate. Sed in intellectu est dos vi sionis. in voluntate dos fruitionis. ergo in memoria est tertia. illa autem non videtur esse nisi tentio: quia actus memorie est tenere. ergo tentio est dos ab aliis distincta. Item dotes anime dicunt respondere virtutibus theologicis. sed fidei respondet visio. charitati fruitio. ergo spei debet respondere tertia que non videtur alia nisi tentio.

6

¶ In contrarium arguitur. non ponuntur nisi tres dotes anime sed si tentio esset dos ab aliis distincta essent quattu or. rationabilius videtur quod rectitudo voluntatis sit dos quam tentio. ergo etc. Item securitas non est idem quod tentio. sed securitas suma est vna de dotibus anime secundum quod dicit Aug. xiii. de tri. Impossibile est aliquem esse beatum nisi sit securus de sue beatitudinis perpetuatione: cum ergo non sint nisi tres anime dotes: tentio non erit dos. Respondet Rich. in. iiii. di. xlix. ar. iii. q. vii. Quod proprie loquendo tentio non est dos ab aliis distincta. tenere enim secundum Papiam est habere. Intellectus autem clare videns diuintatis essentiam sub ratione summi veri. voluntas perfecte fruendo eo habet ipset sub ratione summi boni. Unde tenere sun mum verum realiter idem est cum clara visione dei. tenere summum bonum realiter idem est cum perfecta summi boni fruitione. Nec hec dicens (ait Rich. volo dicere quod visio et fruitio proprie loquendo sint dotes: sed actus do¬ tum. dotes enim qualitates sunt. Unde dos visibis est quidam habitus luminosus in intellectu quo eleuatur ad clare deum videndum. Dos fruitionis est perfectus chariatis habitus quo anima fruitur deo. Unde proprie loquendo in dotibus anime non consistit beatitudinis essentia: sed in actibus eorum ad quos ordinantur: sicut habitus ad actum. Dos etiam tertia a duabus aliis distincta est habitus perfectus quo voluntas est perfecte secura de tentionis praedicte perpetuatione. sine enim praedicta assecuratione non potest intelligi anima deo perfecte coniunctu. Unde non est dicendum illam assecurationem esse exclusionem timoris tantum: imo est quidam actus in voluntate respectu dei sub ratione qua est ens summe arduum quo excluditur omnis timor. Et sic patet quod secundum rationem intelligedi primo est dos visionis. secundo dos fruitionis. tertio dos securitatis perfecte.

7

¶ Ad primum argumentum dicendum quod in vita beata memorie et intelligentie non respondet habitus. In vita enim ptam memoria non respicit deum nisi mediante intelligentia: quia actus eius est claram visionem retinere. vnde obiectum eius immediatum est ipsa dei visio.

8

¶ Ad secundum dicendum quod dos corrndens spei non est tentiosed securitas perpetuationis visionis et fruitionis. Unde rectitudo voluntatis comprehenditur in perfecta dei fruitione.

4

9

¶ Utrum in omnibus beatis sint dotes: Arguitur quod non: quia dos datur sponso a patre sponse sed omnia dona beatitudinis dantur beatis a patre sponsi quisponsus est christus. ergo in nullo beato est aliqua dos Item si dotes essent in beatis ratione spiritualis matrimonii: inter ipsos et deum cum in vita praesenti anima per grati am desponsetur christo in ecclesia militante essent dotes quod falsum est

10

¶ Item eiusdem non est dare dotes et recipere. sed beati quae dotes habent recipiunt a deo christo. ergo dotes non sunt in christo. et sic non sunt in omnibus peatis.

11

¶ In contrarium arguitur quod ornamenta sponsarum que eis dantur quando traduntur a sponso dotes sunt: sed omnes beati habent ornamenta spiritualia cum desponsantur a christo. ergo in omnibus beatis dotes sunt. Respondet idem Rich. vbi supra. q. viii. Quod de potibus potest loqui dipliciter. autem secundum id quod sunt: aut secundum quod dotes sunt

12

¶ Primo modo in omnibus beatis sunt ille tres dotes scilicet clara visio: perfecta fruitio: et perpetuitatis vtriusque securitatis perfectio. Dotes autem corporis que sunt agilitas: impassibilitas: subtilitas et claritas erunt post resurrectionem in omnibus hominibus beatis. Loquendo vero de dotibus sub ratione qua dotes sunt: sic maxime proprie sunt in anima bus beatis. aliquo etiam modo quamuis non ita proprie sunt n christo et in angelis. Cuius ratio est. inter sponsum et sponsam proprie loquendo requiritur in natura conformitas: distinctio in persona: et quod sponsa sit sponsa de non sponsa. Et quia inter christum et ecclesiam hominum bonorum est conformitas in natura et distinctio in persona: et de non sponsa facta sit sponsa: Ideo in matrimonio spirituali maxime rationem sponse habet dicente apostolo ad Eph. v. quod christus dilexit ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea vt illam sanctificaret mundans lauacro aque in verbo vite vt exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam. Cum ergo dos assignetur ratione matrimonii visio fruitio: securitatis perfectio in animabus beatis habet rationem dotis magis proprie quam in aliis sanctis. In angelis enim sanctis non est nature conformitas ad christum: et ideo ecclesia ipsorum non ita proprie habet rationem sponse. sicut et clesia hominum. humana etiam natura christi non est conformis diuine in natura: neque distincta ab ea in persona: quia in christo non est alia persona nisi verbi. et praeterea nunquam fuit non sponsa: et ideo non proprie ea quae dotes dicuntur in christo habent rationem dotis: quamuis illa quae dicuntur dotens excellentissime sint in christo secundum illud quod sunt. Ad primum potest dici quod ibi accipitur dos pro eo quod daur sponse ex parte sponsi: secundum quem modum loquitur sacrascriptura de dote Exo. xxii. vbi dicitur quod si seduxerit quis virginem: dormieritque cum ea dotabit eam: et habebit eam vxorem

13

¶ Ad secundum dicendum quod dos solet dici antiquitus quando sponsa traducitur in domum sponsi vt praesertem habeat sponsum. et ideo quamdiu sumus in hac vita peregrinamur a domino: ideo donis quae sanctis in hac vita conferuntur non conuenit proprie ratio dotis: exquo nondum s sunt traducti:

5

14

Aus secundo quan tum ad dotes corporum quaeritur primo. Utrum in corporibus beatorum erut dotes: Arguitur quod non: quia dotes ordinantur ad hoc vt sponsa sit digna sponsi praesentia. Sed homo non erit dignus sponsi praesentia nisi propter dispositionem anime. ergo beati non habebunt dotes nisi in anima. Item si essent ibi dotes corporis originarentur ab anime beatitudine. sed sensus propinquiores sunt anime quam corpus. ergo magis essent dotes in sensibus corporis quam in corpore: cum ergo no ponatur quod in sensibus corporis sint dotes future. ergo etc.

15

¶ In contrarium huius dicitur Sap. iii. Fulgebunt iusti ie. nquam scintille in arumdineto discurrent. in fulgore significatur claritas. in igne impassibilitas qui est clementum maxime actiuum. Respondet Rich. vbi supra. ar. iiii. q. i. Quod in corporibus beatorum erunt dotes. sicut enim dispositiones anime beate per quas deo perfecte coniungitur: et ei obe dit perfecte dotes dicuntur propter rationes supraedictas. Sic dispositiones corporum beatorum per quas perfectius suis animabus coniungentur et eis perfecte obedient dotes dicuntur. et erunt quattuor scilicet impassibilitas: claritas agilitas et subtilitas. Corpus enim ab anima perficitur et mouetur: et ideo erunt dispositiones in corpore per quas coniungetur ei perfectius sicut forme. Et dispositio per quam ei perfecte obediet vt motori: anima autem inquantum est corporis forma ipset primo actu vite viuificat: et actum sentiendi ei communicat. Inquantum autem est corporis motor conceptus suos interiores sensibiliter manifestat et ipsum localiter mouet. propter primum dabitur corporiimpassibilitas: propter secundum subtilitas: propter terti um erit in corpore claritas: propter quartum erit in corpore agilitas. Sed san. Bonauen. in. iiii. di. xlix. ar. ii q.scicet aliter assignat: et vt videtur melius rationem corporum beatorum dicens. Corpus nostrum est compositum ex quattuor elementis: et quia elementa sunt imperfecta quadruplicem habet ab eis defectibilitatem. ab aqua que est elementum humidum et passibile habet passibilitatem et corruptionem. Unde humidum aqueum corpus corrumpit. a terra autem habet obscuritatem: quia est elementum opacum. ab igne animalitatem: quia calor consumit continue: ideo continua indiget alimonia ciborum. Ab aere vero habet infirmitate. aer cnium facillime mmutatur et cedit cuilibet impellenti. Quoniam igitur quattuor isti defectus debent per bona opposita remoueri ad hoc quod corpus sit perfectum perfectione completa: ideo quattuor sunt dotes. Contra corruptionem impassibilitas: contra obscuritatem claritas: contra animalitatem spiritualitas: contra infirmitatem virtus siue penetrabilitas Et hec positio resont auctoriti et rationi. Aucoritati apostoli. i. Cor. xv. dicenti. Seminatur in corruptione: resurget in incorruptione: ecce impassibilitas. Seminatur in ignobilitate resurget in gloria: ecce claritas. Seminatur in infirmitate surget in virtute: eccepenetrabilitas. Seminatur animale surget spirituale: ecce agilitas. Similiter Aug. sumit dotes per coparationem ad illos quat tuor defectus quos remouent. xxii. de ciui. dei: dicit Aberit a corporibus nostris omnis deformitas: omnis tarditas. omnis infirmitas: omnis corruptio. Omnis deformitas per claritatem: omnis tarditas per agilitatem: omnis infirmitas per spiritualitatem: omnis corruptio per impassibilita tem. Concordat etiam hec positio rationi. Dotes enim corporis dicunt non omnes qualitates. sed qualitates nobiles et principales de nouo superadditas nature. Et quia quod de nouo additur nature debet accipi secundum naturales defectus. et hi secundum causas principales que sunt quattuor elementa. Ideo secundum Rich. potest dici quod origo illarum dotum erit a deo: non tamen per creationem sed mediante beatitudine anime. Quia sicut dicit Augu. ad Dioscorum. Tam potentem fecit deus animam vt ex eius plenissima beatitudine quae in fine temporum promittitur sanctis redundet in inferiorem naturam que est corpus nec erit ista redundantia per modum multiplicationis beatitudinis anime que in corpus recepta distinguatur in praedictas quattuor qualitates corporales. Hoc enim dicere est irrationabile. Sed anima in virtute beatitudinis sue cooperante sua naturali virtute de potentia corporis praedictas qualitates educit in actum Non enim in potentia corporis est illud tantum quod de ipso possit fieri naturaliter: sed etiam quod de ipso potest fierisupernaturaliter creata virtute secundum quem modum sunt in potentia dotes: et etiam illud quod de ipso fieri potest per virtutem increatam immediate.

16

¶ Ad primum argume tum dicendum quod quamuis sponsa non sit digna praesentia sponsi dignitate essentiali: nisi propter beatitudinem anime directe et per se: tamen quadam dignitate essentiali dignior efficiter praesentia sponsi propter gloriam corporis: inquantum per hoc non impeditur anima. sed promouetur in actu beatitudinis sue essentialis

17

¶ Ad secundum dicendum quod sicist Aug. xii. de trini. dicit. uic quid habemus in animo commune cum corpore parti¬ net al hois extiorum nunc. qui actu satiedi habemus aliquo modo commune cum pecore: ideo ex dotatione corporis dotatio sensuum comprehenditur

6

18

¶ Utrum dotes corporis equaliter sint in omnibus vel secundum magis et minus. et quod equa liter videtur. quia magis et minus dicitur per admixti onem contrarii minorem vel maiorem: quoniam tantum summum est vbi nihil admixtum est contrario. sed omnes dotes in omnibus beatis nihil habent admixtum de contrario. et go in omnibus sunt equaliter.

19

¶ Item vnum corpus non dicitur altero subtilius: nisi quia aliquid potest penotrare quod non alterum. sed quodlibet corpus glorificatum poterit omne corpus penetrare. ergo etc.

20

¶ In contrari um dicitur. i. Cor. xv. Alia est claritas solis: alia lune etc. Si ergo differens est claritas pari ratione alie dotes.

21

¶ Preterea anima que plus seruiuit deo et meruit excellentiores habet dotes. ergo et corpus per quod anima plus seruiuit deo et meruit debet similiter habere. Respondet san. Bonauen. vbi supra quod dotes in corporibus beatorum sunt secundum plus et minus perfectum in diuersis.

22

¶ Ad cuius intelligentiam notandum quod quedam recipiunt magis et minus per contrarii impermixtionem: vtputa eorum quorum vtrumque contrario rum est aliqua natura: vt album et nigrum. Quedam recipiunt magis et minus per accessum ad complementum: vt sunt illa quorum opposita sunt priuationes: vt bonum et lucidum. Dicendum ergo quod dotes corporis re cipiunt magis et minus per accessum ad terminum no per mixtionem contrarii. et sic patet solutio ad primum.

23

¶ Rursus notandum est quod in recipientibus magis et minus Quedam sunt que dicunt priuationem simulr et positionem: sicut impassibile quod dicit virtutem ad no patiendum: et dicit priuationem passionis sicut subtile et agile Dicendum quod quantum ad priuationem: quia totum et vniuersaliter priuat non recipit magis et minus. sed quantum ad positionem que non est in summo recipit magis et minus. Et sic patet responsio ad argumenta.

7

24

¶ Utrum in patria omnes sensus habeant suos actus: Arguitur quod non: quia omnis virtus finita plus potest in vnum quam quando dispergitur ad multa. sed anima habet virtute finitam. ergo et intensius moueretur si in solum deum moueretur cognitione et delectatione. ergo cognitio et delectatio sensuum minuunt motum in deum. ergo et gloriam. sed nihil debet ibi esse tale. ergo etc.

25

¶ Item si est sensus in actu. aut ille est cum delectatione: aut sine. Si non est cum delectatione. ergo non est in actu perfecto. Si vero est cum delectatione. sed aliquis delectatur in vno oppositorum tristatur in reliquo. quando delectatur in medio tristatur in extremis. ergo si delectatur in percipiendo possibile est tristari in non percipiendo. Si dicas quod nihil sic bi repugnat nec corrumpit propter incorruptionem saltem carentia rei inducit tristiciam: cuius praesentia afferebat delectationem. ergo.

26

¶ Item sensus gustus deseruit virtuti nutritiue. sed vixtus nutriti ua non erit in bcatis in suo actu: ergo nec sensus gti¬ stus.

27

¶ Item odor apprehenditur cum quadam fumali euaporatione qui a corpore odorifero resol uitur. sed tunc in nulla corporali creatura oritur talis resolutio: quia non potest stare cum impassibilitate. ergo odoratus in beatis non erit in actu.

28

¶ Item vox generatur in aliqua natura passibili et cum quodam tremore medii ad auditum pertingit secundum philosophum. ii de anima. si celum empyreum qui est locus beatorum non est passibile nec mobile. ergo in ipso nullus poterit generari sonus in beatis. ergo non erit auditus in beatis in suo actu.

29

¶ Item illud quod est in actu lucidum non receptiuum speciei visi bilis. vnde speculum directe positum sub radio solis non representat specium corporis oppositi. sed pupilla in oculis beatorum erit lucida. ergo non poterit recipere speciem visibilis. ergo visus in beatis non erit in suo actu.

30

¶ Item sensus tactus propter suam materia litate no immutatur nisi cum quadam transmutatione materiali. sed in beatis nulla erit transmutatio cum non possit stare cum impassibilitate. ergo in beatis sensus tactus non erit in suo actu.

31

¶ In contrarium dicitur Apoc. i. Uidebit eum omnis oculus sed qua ratione sensus visus in beatis erit in actu suo eadem ratione omnes alii. ergo etc.

32

¶ Item natura humana in beatis erit in maxima perfectione. sed perfectiores sunt sensus actibus quam non coniuncti. ergo in beatis omnes sensus erunt in suis actibus

33

¶ Item sensus propinquiores sunt anime quam corpus si corpus propter beatitudinem anime praemiabitur. ergo et sensus praemiabitur aliqua delectatione. sed delectatio non potst esse in sensu sine actu. ergo in beatis quilibet sensus erit in suo actu. Respondetur quod de ista questione duplex est modus dicendi. Primus est san. Bonauen. et Scoti quod aliqui sensus erunt in suis actibus et aliqui non in beatis. Quod sic declarat Bonauen. Quod est posse sentire ex coniuncione potentie cum organo bene disposito. Et est posse sentire ex coniunctione ipsius cum obiecto. Quoaniam ergo ibi erunt omnes. potentie sentiendi. Quoniam vero obiecta omnium sensuum non erunt in gloria sed quorundam: ideo quidam erunt in actu suo quidam no. Obiccta vero quorundam sensuum sunt proprietates absolute que reperiuntur in corpore glorificando: vtputa color: visus et lenitas ipsius tactus. et quia corpus gloriosum resurget cum luminositate et lenitate erunt ibi obiecta duorum sensuum: ideo isti duo sensus erunt in suis actibus. obiecta vero aliorum sensuum non sunt proprieta tes corporis glorificandi: nec proprietates absolute sed emanationes a corporibus vt odor et sonus et sapor. et quia non crunt in patria. ideo etc. Alia etiam ratio sumitur ex parte medii: quia medium in visupotest esse omne quod habet rationem peruii. medium in tactu est caro sibi coniuncta. et quia ista duo me dia erunt in patria: ideo isti sensus erunt in suis actibus. Alii vero minime deficientibus sibi mediis nisi forte quis instet in auditu. de quo relinquitur in dubio: sicut de laude vocali in patria quam ibi ponere: nec videtur necessarium nec ineptum. et et ideo hic opinari est licltum. Hec Bonauen.

8

34

¶ Secundus dicendi modus est Rich. vbi supr. q. iii. Quod duplex est immutatio sensus. Quedam quam comitatur naturalis organi transi mutatio. Quedam quam talis trasmutatio non concomitatur sed patitur sensus passione tantum animali. In e ma immutatione sensus ita recipit formam sensibilis quod vere denominatur ab ea: vt cum homo sentit calorem quod instrumentum sensus est calidum. In secundaimmutatione ita recipit formam sensibilis forme similitudinem quod non denominatur ab ea: sicut patet in visu. visus enim videndo album non denominatur albus. Asbedo enim vniuoce non praedicatur de albedint que est in pariete: et de eius similitudine que est in oculo. Prima immutatio non potest esse sine naturali immutatione que stare non posset cum impassibilita te beatorum. sed secunda immutatio non requirit de necessitate nisi quandam immutationem seu passionem animalem. sine hoc autem esse non potest. quia sensus est que dam passio animalis lequendo de actu sentiendi. Secundo in beatis quilibet sensus erit in actu: quia talis passio sensus est eius secundaria perfectio. Sed vtrum. hoc futurum sit per effluxum a superioribus viribus it sensum: aut persusceptionem a rebus extra animam. dubium est quo ad aliquos sensus: maxime quo ad odoratum et gustum: credo tantum quod hoc erit non tantummodo per alique influxum ab interiori vt forte a beatitud ne anime: sed etiam per susceptionem a rebus que sunt ex tra animam. Hec ille. Addit san. Tho. dis. xlix. quarti. An omnes sensus beatorum erunt in actu. quidam dicunt quod in corporibus gloriosis erunt omnes potentie sensuum. sed non erunt in actu sentiendi. sed illa positio sibi non placet. non enim deficiet ibi medium. quia quoc ibi erit medium visus illud etiam erit medium auditus et odoratus. recte sicut nunc aer qui est medium visus est etiam medium auditus et olfatus. vt patet. ii de anima Similiter gustus habet medium coniunctum sicut et tactus: nec etiam deficient ibi obiecta aliorum sensuum Et ideo hec positio pluribus placer doctoribus quo post resurrectionem omnes sensus beatificabuntur in beatis. quia tunc corpus praemiabitur quattuor dotibus. igitur a fortiori anima praemniabitur secundum vires suas sensitiuas: et non nisi per conuenientissimos actum ipsorum sensuum respectu propriorum obiectorum. Corpora enim gloriosa erunt colorata: et illo colore immutant visum ad actum videndi. Unde discurrendo per sin gulos sensus assignemus modum actuum illorum. Primo secundum Rich. gustus non erit ibi in aliquo actuali deseruienti nutritiue: sed tantummodo inquantum est apprehensiuus saporum. et hoc potest separarab alio: quia erit immutatio animalis sine immutatione naturali et materiali. sed a quo sic immutetur gustus cum certum sit quod beati non gustabunt aliquid corporaliter saporosum. Dicendum quod erit quedam humiditas in lingua beatorum que maxime competit perfectioni sensus que in lingua beati seruabitur incorruptibilis imperpetuum. hec aut humiditas aut fict a deo in lingua per creationem aut causabitur in ea ex vi beatitudinis anime. nec ex hoc sequitur quod gustus non saperet sed tantum videretur sibi sapere. quia ex vibeatitudinis anime non causabitur in ligua simili. tudo humiditatis tantum: sed vera humiditas in qua erit non solum similitudo saporis: sed verus. non si cut in somnis apparet homini quod videat aut gustet: tamen non videt neque gustat.

9

35

¶ Secundo secundum eundem Richar. de odoratu dicendum quod fumalis euaporatio non est per senecessaria ad hoc vt similitudo odoris pertingat vsque ad olfatum. quod patet. quia sicut re fert philosophus. ii de anima Quedam enim sunt animalia quae alonge currunt ad alimentum per hoc quod ab odore mouentur. Unde vultures ex odore percepto ad loca ta remota currunt ad cadauera quod non esset possibile quod euaporatio ab illis cadaueribus partingeret ad loca tam remota. sed quod cum multiplicatione odoris fi at euaporatio aliqua a corpore odorifero. Hoc prouenit ex hoc quod corpora odorifera sunt nimia humiditate aspersa. Sed in corporibus gloriosis erit odor in sua vltima perfectione nullo modo per aliquam superfluam humiditatem depressus. et ideo ab eis multiplicabitur odor ad olfatum sine aliqua euaporatio ne.

36

¶ Tertio de auditum dicendum: In patria erit sonus: quia ibi erit laus vocalis. vt dicit glo. super illud psalmus. Exultationes dci in gutture eorum. et immutabit auditum non facta aliqua mutatione naturali et materi ali in auditu. nec in medio: et generabitur in ipso me dio absque naturali passibilitate. vel in aere in loco formationis vocis reseruato qui incorruptibiliter remanebit. Uel potest dici quod partes celi enim pyrei diuidi possunt a se inuicem et iterum vniri sicut videmus in partibus aeris. Potest etiam secundum sui partes moueri motu tremoris et pati illa passione que est necessaria ad formationem vocis et inspirationem et respirationem. Cum ergo hoc mo dus sit vitalis dicunt quidam quod erit in beatis. Unde ita se habebit illud corpus ad corpora gloriosa sicut aer ad corruptibilia. et celum aqueum ad eos se habebit aliquo modo: sicut ad nos se habet terra quo ad hoc quod habebunt pedes suos super concauita tem illius. quamuis quandocumque eis placebit: ita se si ne quocumque difficultate eleuare poterunt vt illud non tangant. et tamen illud corpus est incorruptibilis nature. Sicut enim in celo stellato est soliditas et firmitas ita vt diuidi partes eius ratio possint virtute creata. que tamen soliditas et firmitas non sunt causate per quattuor primas qualitates contrarias quae sunt Caliditas Frigiditas Humiditas Sic citas. Sic qualitas per quam caelum empyreum est penitrabile et supradicto modo passibile non est aliqua de supradictis qualitatibus. nec per aliquam illarum causata. Quod etiam praedicta passibilitas in corruptioni illius corporis non repugnet videtur posse persuaderi per Aug. dicentem super Gen. quod celo non moto si sola sidera verterentur fieri potuisse onia qut in ipsio siderum conuersonibus animaduer sa atque depraehensa sunt. In quo semine videtur quod possi bile esset stellam incedere de vna parte celi ad alima quod si ne diuisione partium celi et reunitione fieri naturaliter non posset: et tamen illud caelum etiam incorruptibile est. hoc tamen de celo stellato non approbo: sed protanto hic allegaui: quia sentire videtur quod talis passibilitas incorruptibilitati corporis non repugnat. Et de aliis sensibus similiter patet. Si enim sensus non essent in suis actibus in beatis: tunc vita illorum magis assimularetur somno quam vigilie quod in nullo competit perfectioni illi qua beati tuc habebut: quia in somno non erit corpus in vltimo actu sue vite. propter hoc somnus dicit dimi dium vite vt dicitur i. Ethicorum.

37

¶ Ad primum secu silicet Tho. quod beatorum occupatio circa sensibilia aut quaecunque alia cognoscenda aut agenda in nullo impediet diuinam contemplationem: nec econuerso. Sicut modo vna potentia impeditur in suo actu quando alia vehementer operatur. et hoc ideo: quia vna potentia de se non sufficit ad diuersam operationem nisi ei subueniatur ab aliis potentiis et membris influendi a principiis vite. Sed in sanctis omnes potentie erunt perfectissime: ideo vna potest operari ita quod non impediatur alia. quia vnus sensus non prdinatur ad alium: sicut modo ad alia argumenta. potei responsio ex praemissis.

10

38

¶ Utrum corpora beatorum erunt impassibilia: Arguitur quod non. quia Greg. super illud Ioa. xx. Infer digitum tuum huc dicit Corrumpi necesse est quod palpatur. sed corpus gloriosum est palpabile. sicut patet de christi corpore Luc. xxiiii. quod dedit. discipulis ad paspandum dict palpate et videte. ergo etc

39

¶ Item nullum violentum est perpetuum secundum philosophum. sed corpus humanum cum sit mixtum habebit in se quattuor elementa: etiam post resurrectionem quorum quodlibet erit extra regione propriam scilicet in celo: et ita violentatur. ergo aliquando redibit ad locum proximi. et per conseques aliquando corrumpetur totum

40

¶ In contrarium dicit apostolus i. Cor. xv. Oportet morlale hoc induere immortalitatem: et corruptibile hoc incorrupitionem. Respondetur quod loquendo proprie de passione corporum non intentionali solum. sed de passione reali dicitur aliquid passibile. quia habet potentiam recepriuam dispositione. quarum vna est nature ipsius recipientis conueniens. alia disconueniens vt ipsum sic possit mutari de vna qualitate conuenienti ad aliam sibi disconuenientem et priori contrariam: et sic aqua est passibilis: quia potest tramsmutari a frigiditate sibi conuenienti ad caliditatem sibi disconuenientem. et sic de aliis. Impas sibile vero dicitur corpus illud quod non habet potentiam receptiuam talium contrariarum qualitatum. et hoc vel simpliciter ita quod nullo modo potest sic pati. vel secundum quid scilicet non potest sic pati secundum dei potentiam ordinatam. et illo scuit cundo modo loquimur hic de passibilitate vel impassibilitate. quia isto secundo modo erunt corpora beatorum impassibilia ita quod dos impassibilitatis excludit separationem anime a corpore et omnem passionem lesiuanhuiusmodi autem impassibilitatis causa a diuersis diuesimode assignatur. Quidam enim attribuunt illam conditi¬ oni lementorum. Dicunt enm quo elementa remancbintr ibi secundum suas substantias sed non secundum suas qualitates actiuas ad passiuas: vt sunt caliditas et frigiditas: humiditas et siccitas. ille enim auferentur ab elementis que ingrederentur compositionem corporis humani. sed illa opinio non est vera. quia beatitudo non tollit illa que sunt de perfectione nature. sicut nec illa que sunt de eius ornatum.s. sed qualitates sunt de perfectione nature saltem accidentali. igitur non tollentur in gloria. Alii huius impassibilitatis causam assignam scilicet quod ille qualitates prime actiue et passiue erunt in corporibus gloriosis: tamen ipsum non erit passibile: quia reducentur tunc ad tantam equalitatem actiualitatis et resistentie: quod vna earum non poterit agere in aliam: et sic perpetue stabunt ibi corpora sine mutua actione. nam non obstante contrarietate elementorum vt isti dicunt si essent in tanta equalitate et virtute quod nullum eorum posset in aliud agere aut ab alio vinci. et si sic includerentur in corpore nulla sequeretur ibi corruptio. Sed illa posi tio videtur supponere falsum: quia non erunt tunc in corpore humano ad tantam equalitatem reducte quod vna non possit agere contra aliam. Cum natura resurgat integra: et alia erit natura cordis alia cerebri etc. Ista etiam positio non excludit passibilitatem respectu extrinseci corruptiui.

41

¶ Tertia positio est san. Tho. in. iiii. di. xliiii. art. ii. q. i. quod anima intellectiua sit causa illius impassibilitatis: quia cum ipsa sit constiruta inter deum et corpus in medio. et sicut ipsa erit perfecte subiecta deo suo superiori: ita etiam perfecte dominabitur suo corpori et his que in eo sunt. Sed ista positio non placet: quia sic anima posset prohibere actiones omnium qualitatum corporis. sed hoc non videtur probabile. quia summus angelus non habet per suam voluntatem impedire actionem alicuius esse naturalis. Cause enim corporales non obediunt angelis ad nutum quantum ad attritionem earum. igitur a fortiori anima nopoterit hoc efficere.

42

¶ Quarta positio aliquorum est specialiter Henri. de Gan. in quodlibe. ix. quod impassibilitas corporis humani tunc erit per aliquam qualitatem accidentalem que confertur corpori. Unde sicut duricies est quedam qualitas prohibens aliquam passionem scilicet facilitate incidendi. Sic dicunt quod in corporibus gloriosis erit quedam qualitas diuinitus eis collata: prohibens ab eis omnem lesionem. et ad hoc videntur pertinere verba Augnu. ad Dioscorum dicentis Tam plene felicem fecit deus animam vt ex eius plena felicitate redundat in corpus sanitas perpetua et vigor incorruptibilis. Sed nec ista via aliis placet: quia non videtur qualis esset ista qualitas: non enim elementaris cum nulla talis omnem corruptionem excludat. sicut duricies impedit facilitatem incisionis: non tamen combustionem: nec videtur esse qualitas celestis. quia nec lux nec lumennec perspicacitas etc.

43

¶ Ultima positio quam Scotus acceptat: dicit quod tausa impassibilitatis est voluntas diuina prohibens actionem corruptiua cuiuscumque in corpus gloriosum: ita quod voluntas diuina non coaget imperpetuum cuicumque cause secun¬ de corruptiue. et illa causa non erit intrinseca homini sed extrinseca impediens actionem qualitatum corporis illius et etiam exteriorum agentium per hoc quod non vult eis coagere in perpetuum sine cuius tamen coactione non agit causa secunda. Cumius aptum exemplum habemus in Daniele de igne in camino qui non egit ad consumptionem trium puerorum non tamen propter aliquam im passibilitatem intrinsecam in pueris. nec propter carentem potentiam passiue nec ex contrario impediente: nec ex felicitate anime puerorum adhuc enim erant viatores: Sed quia deus sua voluntate non cooperabatur illi igni ad huiusmodi actionem. et sic impassibilitas in corporibus beatorum erit quod virtus diuina eis assistens prohibebit actionem cuiuscunque corruptiui. Et hoc tangit. Aug. in epistola ad Constantinum dicens. Sicut ab igne fornacis chaldeorum abstulit deus virtutem comburendi quantum ad aliquid quod corpora puerorum illesa conseruata sunt. sed mansit quantum ad aliquid quod comburebat ligna. Ita aufert ab humoribus corruptionem eorum impediendo excessum actionis et prae eruando ab omni nociuo extrinseco.

44

¶ Sed concra istam arguitur fortiter. quia tunc impassibilitas beatorum non esset dos corporis beati. Dos enim est aliquid intrinsecum ei cuius est. illud autem velle dei prohibens causas illas non corrumpere non est intrinsecum isti ergo etc. Item si sic. tunc dos impasibilitatis esset futura equaliter in elementis et in corporibus damnatorum que praeseruabuntur a corruptione

45

¶ Preterea hoc videretur esse miraculum in illa praeseruatione sicut fuit in preseruatione puerorum in camino. non autem videtur quod opera diuina perpetuo sint miracula: iuxta illud Aug. vii. de trinita. Sic deus res quas condidit administrat vt tamen eas proprios motus habere sinat. ergo etc. Respondetur secundum Scotum quod bene potest dos non inesse persone dotate realiter sicut sponse illud quod ei datur a sponso. Et ita etiam ratione nuptiarum spiritualium in resurrectione dabitur cui libet beato illa assistentia diuina preseruans ab omni corruptione. Aliter potest dici quod sicut dotatus habet ius in illo quod sibi assignatur prodote: ita beatus ex suis meritis habet ius in illa diuina custodia. Per hoc patet responsio ad secundum argumentum. quia nec elementa nec corpora damnatorum habent ius vt preseruentur a corruptione: imo seruantur ad afflictionem propter damnatorum demerita.

46

¶ Ad auctoritatem Augustini dicendum quod nihil aliud est dicere illam incorruptionem deriuari ab anima in corpus quam quod illud premium scilicet sanitas consecuta est in mium corporis mediante anima: que sicut erat principalior in merendo ita principalior in praemiam do

47

¶ Ad tertium dicitur quod magis naturale est coagere corpori beati ad conseruationem eius quam coagere contrariis corrumpentibus. quia causa si perior perfectius agit cum secunda causa perfe¬ ctiorem. licet tantum hoc nunc esset miraculum de corpore alicuius iusti. quia in tempore mutationis et actionis mutue in corporibus tamen tunc erit status quietis et inuariationis in corporibus. ergo pro tunc erit naturale siue consuetum quod agat ad quietem tunc ssicut nunc ad mutationem. Ad argumenta ante oppositum dicit Scotus quod piconcedi autoritas Gregorii: que tamen non videtur neces saria. quia non oportet quare non posset palpari celum digito hoc modo intelligendo palpationem scilicet quod corpus sensibiliter resisteret tactui: licet non auferendo per aliquam sensibilem qualitatem: vtpote nec vt durum vel molle: nec vt calidum vel frigidum. quod autem palpatur secundum quantitatem sensibilem immutando tactum bene est corruptibile sibi derelictum: et ideonon plus sequitur nisi quod illud corpus si non praeseruaretur a deo esset corruptibile.

48

¶ Ad secundm dicitur quod si nengatur clementa formaliter esse in mixto: tunc patet respo sio. Si autem hoc conceditur. tunc dicit Scotus quod sicut aquam iam est sursum vel ascendere vel soluetur plenum in vniuerso est simpliciter naturale: et solum secundum quid violentum. quia natura totius vniuersi est magis principi um naturalitatis quam natura illa particularis. et ma gis naturale est quod toti vniuerso competit quam quod parti solum. Corpus autem mixtum et maxime humanum est quoddam naturale nobilius valde elementis. ergo quod est naturale isti corpori est simpliciter magis na turale quam cuicumque elementorum. Illa autem propositio nullum violentum est perpetuum fuit vera apud Aristotelem qui omni potentie passiue posuit aliquam causam actiuam correspondere. Theologo autem no est illa pro positio necessaria. quia deus potest confuare aliquod particulare perpetuo eius ad quod sibi dimissum indlinatur.

11

49

¶ Utrum subtilitas sit dos corpo ci ris gloriosi: Arguitur quod non. quia corpus subtile est corpus quod habet pauciores partes materie sub equali aut maiore quantitate. sed corpus gloriosum habebit eandem materiam: tunc sub equali quantitate sicut nunc. ergo sicut nunc non est subtile: ita nec tunc

50

¶ In contrarium huius dicit apostolus i i. Cor. xv. Seminatur corpus animale surget spirituale id est spiritus similie. Sed subtilitas spiritus excedit omnium corporum subtilitatem. igitur corpora gloriosa erunt subtilia. Respondetur quod secundum omes theologos quaestio est vera et quod corporabeatorum erunt subtilia: et ideo penetratiua. Quid autem sit subtilitas et quomodo humana corpora erunt subtilia: sunt diuersificati doctores.

51

¶ Notandum tamen quod subtile opponitur grosso: et vtrumque inuenitur in corporibus tam ratione qualitatis quam ratione quantitatis. nam ratione qualitatis illudicitur subtile quod est acutum vt quia paruum secundum latitudinem et profundita tem dato quod sit bene longum. Grossum vero dicitur illud quod est magnum secundum latitudinem et profunditatem. Sed ratione qualitatis dicitur aliquid subtile quod est rarum et paruum vt aer. Grossum vero quod est densum et opacum vt terra. et sic subtile secundum qualitatem est penetratiuum alterius propter acutiem vt acus. Sed subtile secundum quanti tatem est facile penetratiuum alterius propter di¬ uisibilitatem suarum partium in partes paruas poros alterius corporis penetrans propter fluxibilitatem huiusmodi corporis: vt sunt aer aqua etc. Et propter proprietatem no men subtilitatis tractum est ad potentias cognitiuas. vt ille dicatur habere subtilem intellectum qui facili ter capit cognitionem occultorum. Iuxta hunc modum substantie spirituales dicuntur subtiles. quia maxime elongantur a grossicie corporali et penetrant cognoscendem intima rei. Est itaque de subtilitatis corporum beatorum modo triplex positio. Prima erronea. Secunda pro bata. Tertia veritati magis consona. Prima postio quomodo in beatorum sit corporibus subtilitas est erronea multipliciter. Prima quod illa corpora post resurrectionem vertuntur in spiritus: et ita erunt subtilia secundum modum quo substantie spirituales dicuntur subtiles: et ad muniendum suum errorem adducunt illud dictum apostoli. i. Cor.xv. Seminatur corpus animale surget spirituale. Sed hoc non videtur quacumque potentia possibile: quia implicare videtur contradictoriam quod corpus vertatur in spiritum remanente corpore. et quod diuisibile fiindiuisibile: et si esset possibile non tamen homo sic resurgeret: quia non esset homo ex quo non ex anima et corpore est: nec ipsorum motiuum cogit. quia sicut apostolis dicit quod corpus resurget spirituale ita dicit. quod seminatur animale sed non dicitur ideo animale quod conuersum sit in animam. igitur nec tunc dicitur spirituale quod conuersum sit in spiritum: sed nunc dicitur animale quia indiget alimento tunc spirituali: quia tunc non indigebit cibo sicut nec spiritus. Est etiam circa hoc positio heretica quae dicit: nullo esse possibile duocorpora esse simul et manere in eodem loco. et hoc nec esse potentie increate nec create. que positio reprobatur: quia fide catholica tenemus christum natum de virgine Maria: remanente claustro virginitatis integro. Tum quia christus resurrexit clauso sepulcro et in trauit ad discipulos ianuis clausis. Tum tertio quia corpora beatorum erunt in celoempyreo.

52

¶ Tertia positio est fatua quae dicit quod anima tatu habebit dominium super corpus gloriosum vt possit ipsum in quamcumque quantitate mutare: et ita in minima vt transire valeat per foramen acus et per poros alterius corporis si cut acus. sed hoc ponere quam fatuum sit intelligere quilibet poterit ex hoc quod corpus post resurrectionem habebit carnem et ossa in statu virili et incorruptibili.

53

¶ Secunda positio est probata sancti Bonauenin. iiii. di. xlix. de dote subtilitatis di: loqui possumus de quanto mathematico. et sic duo quanta non possunt esse simul in eodem situ quoniam efficerentur vnum autem de corpore naturali. et sic possunt esse simul duo corpora vel duo quanta. quia dato quod non distinguantur situ: distinguuntur tamen sbiecto. sed hoc non placet Scoto: quia eadem est linea mathematica et naturalis situs vero est posterior: ideo quod dicitur de vna dicitur de alia. Rich. vero ibidem. q. v. dicit: quod hoc fit virtum te alicuius forme subtilitatis. sed non videtur quam¬. cumque qualitatem accidentalem habere huiusmodi virtutem ita quod sit bomo et non habeat grossiciem. sicut si sit lapis et non habeat duriciem. Petrus de Tharam. dicta di. q. iii. dicit quod ratio quare nequeunt duo cor¬ pora esse simul est grossicies. cum ergo tollitur grossicies possunt esse simul.

54

¶ Sed contra. non implicat contradictionem duo grossa remanente grossicie vt videbitur in ista materia esse in eodem loco. Sanctus Tho. vbi supra ar. ii. q. ii dicit tria. Primum quod deus potest facere solus quod duo corpora habeat distincta esse in eodem loco. Secundum quod diuerse materie requirunt diuersum situm. Tertium est quod non conseruantur in esse distincto: tunc a causis secundis exquo infert Scotus. quia materia istius est materia illius et forma istius est forma illius. quia si dicat quod non patet quod non solus deus conseruat in esse distincto illa corpora. sed etiam eorum principia essentialia. Henricus vero de Gan. quodli. ix. dicit: quod in habentibus se secundum prius et posferius quando sunt absoluta potest deus facere aut confuare prius non conseuando posterius vt subiectum sine accidente. quantitas autem est causa situs: et diuersa quantitas diuersi situs. poterit ergo facere deus quod sint diuerse quantitates et tamen vnus situs solus. Gandefredus de fontibus quodli. v. q. v. dicit: quod corpus gloriosum potest esse cum non glorioso. per miraculum enim quantitatiuus est. Ratio quare aliquid est: localiter in loco. se hic modus quanntitatiuus potest tolli a corpore. et sic non erit socaliter in loco. esse uutem cum alio corpore. et tamen non localiter non est inconueniens Contra inquit Scotus hoc modo valet. quia quod est in loco sibi equali est in loco localiter. sed tale corpus quando est cum alio corpore in loco est equali. ergo etc. Unde bene verum est quod deus potest hoc facere: sed propter hoc non opertet vt faciat.

55

¶ Tertia positio est Scoti veritati magis consona si est quod sicut causa impossibilitatis est diuinum velle perpetue conseruans corpus gloriosum a corruptione Sic causa subtilitatis est diuina voluntas cooperans corpori vt sit simul in eodem situ cum alio corpore pro libito voluntatis animc beate ita quod cum anima beata vult corpus suum esse cum alio in eodem situ tunc diuina voluntas facit ipsum esse cum alio sine alterius cessione vel diuisione. et ita non oportet quod dos sit aliquid intrinsecum illi cuius est dos. Ad argumeutum autem dicendum quod corpus gloriosunon erit subtile per carentiam alicuius partis motiue per potestatem existendi cum alio corpore secundum libitum voluntatis anime informantis. sed per voluntatem diuinam id facientem. Unde vnum gloriosum corpus sancti quando dicitur quod non potest esse cum glorioso corpore alte rius sancti: intelligendum est quod vnus sanctus non vult esse cum alio sancto in eodem adequato situ quia nulla est ratio illius aut causa. Sed si subesset aliqua causa rationalis: tunc vnus sanctus posset esse cum alio in eodem situ. Et hoc fieret per dotem subtilitatis. quia diuina voluntas ita operaretur ad votum sancti: alioquinnon esset perfecte beatus.

12

56

¶ Utrum corpora beatorum erunt us agilia: Arguitur quod non: quia nihil est in natura frustra. ergo multo minus in gloria. sed si agilitas poneretur in corpore glorioso videretur ponenda pro¬ prter motum localem: et talis non erit ibi quia talis motus est actus entis imperfecti. corpora autem gloriosa erunt perfecta. Secundo si corpora electorum habitura essent agilitatem tunc non indigerent motore. sed consequens falsum. quia ic. Thessal. iiii. dicitur

57

¶ Rapiemur obuiam christo in aeravbi glo.a post resurrectionem corpora gloriosa in nubibus deferentur obuiam christo in aera ab angelis.

58

¶ In contrarium dicitur Sap. iii. de beatis quod tanquam scintille in arundineto discurrent. Et Esa. xl. Assument pennas vt aquile volabunt et non deficient Respondetur quod de dote agilitatis in beatis nullus theo logorum dubitat. Sed de modo qualiter sit in ipsis varius est modus dicendi. Dicit enim Rich. vbi supra ar. iiii. q. vii. quod dispositio ad agilitatem in corporibus beatorum est quedam qualitas per quam au ferentur impedimenta vt possit sine labore mouere corpus suum vt grauitas. et hoc videtur dicere Aug. li. xxii. de ciui. dei. tunc inquit pondus graue auferetur. Sco:us vero dicit quod hoc non intelligit quod maneat corpus hominis et non dominetur in eo terra: est hoc tantum inconueniens. sicut dicere quod fiat solvel aliud corpus celeste. et quod dominetur in eo terra et quod non mantat grauitas manente terra. esset idem dicere quod remaneret lapis et non esset durus. anima enim hominis non perficit corpus quocumque modo bispositum. si enim esset corpus hominis ita densum sicut aurum non esset perfectibile ab anima. Et dicit idem Scotus quod in homine est duplex motus secundum locum. Unus secundum exigentiam elementi praedominantis in ipso in trahendo deorsum. et ita motus hominis deorsum naturalis est a grauitate terre praedominantis in ipso. Alius motus localis in homine est non ratione elementi praedominantis in eo: sed conueniens ei ea ratione qua animatum. et vocatur iste motus progressiuus vel generalis vel elongatiuus. Agilitas autem est habilitas ad prompte mouendum se secundum locum illo motu cuius principium est anima scilicet quod ab ea fit mediante cognitione. et animali appetitu: et ad hanc agilitatem requiritur perfecta virtus motiua in anima: et congrua dispositio corporis per quam non resistat virtuti anime.

59

¶ Notandum et secundum Scotum quod duplex est virtus in anima mouendi corpus suum mediante cognitione. Una est ad mouendum corpus organice scilicet per motum partium determinatarum. vt patet in motu animalis progressiuo vbi vna par mouetur mediante alia. Alia virtus est in anima ad mouendum corpus localiter: animaliter et non organice. quia no mouendo ipsum per organa: sed totum corpus simul et cque omnes eius partes. et talis motus maxime conue nit anime separate que mouet se de loco ad locum sine organis. et talis virtus mouendi se est etiam in angelis. Et ista duplex mouendi se virtus secundum Scotum est vnica qua potest mouere corpus motu organico et non organico. Non est ponenda pluritas sine necessitate. eadem enim virtus qua mouet nunc corpus organice post resurrectionem moucbhit non organice.

60

¶ Sed est dubium de dispositio ne ex parte corporis que requiritur ad agilitatem. dicit vna opinio quod sit quedam qualitas per quam corpus redditur habile vt moueatur ab anima. et per il am qualitatem auferentur a corpore illa que vere impediunt ne corpus faciliter ab anima moueatur. vende vt dicunt isti tunc auferetur a corpore grauitas. cui consonat dictum Augu. dicentis. tunc pon dus graue corporis auferetur. Quod sic probant. quia in tunc grauitas non auferretur. tunc violente quiesceret corpus nosttum extra centrum et fatigaretur in motu. et sic ibi non perpetuaretur. Sed hec positio non videtur vera. quia si manet corpus humanum stnc manet graue: quia non erit sicut sol aut stella fine grauitate: alias non esset corpus humanum Sanctus Tho. autem vbi supra dicit quod corpus gloriosum erit omnino subiectum anime beate no solum vt illud sit in eo quod resistat voluntati spiritus. quia in statu innocentie hoc fuit in corpore Adam. Sed etiam vt sit aliqua perfectio affluens ab anima glorificata in corpus per quam habile redditur ad praedictam subiectionem. que quidem perfectio dos dicitur disponens ad hoc vt sit expeditum in omnibus motibus et actionibus anime ad obediendum spiritui. Sed dicit Scotus quod agilitas que requiritur ad beati motum potest esse sine superaddita qualitate nature corporis aut anime. non enim oportet ponere ex parte anime nisi quod potentia eius motiua fiat perfectior et tollatur resistentia que nunc est ex parte corporis: et vtrumque potest fieti sine tali qualitae supernaturali addita. nam quod vixtus motus in anima nunc non est sufficiens ad mouendum: hoc est ex eo. vel quia est impedita a corpore: vel quia in se est diminuta. Cum autem separatur virtus anime intenditur. quia corpus quod corrumpitur aggrauat animam. Ex parte corporis est duplex impedimentum motus. Unum in organis: et in membris: neruis Aliud in toto corpore vt quia est ponderosum et repletum humoribus grossis: et talia auferuntur a corpore: et hoc vocat Augu. pondus. et sic dos agilitatis non erit aliqua qualitas supernaturaliter addita anime et corpori beati vt dicit sanctus Thom. Sed quomodo fieri habeat. Scotus in summa dicit tria per que homo tunc habebit agilitatem. Primum quod virtus motiua in anima intendetur sicut et visiua. poterit enim tunc beatus videre quodcumque visibile sine difficultate. Secundum amotio impedimentorum in iuncturis et neruis. Tertium est amotio omnium humorum superfluorum per totum corpus. Unde Guil. Parisien i. parte summe de vniuerso dat exemplum de istis fatuis quando sunt in fatuitatre sua mira faciunt de corporibus suis que face re non possent sani. Unde hoc oportet quod dicatur vnum horum trium. aut enim euacuantur superfluis humoribus in toto corpore aut in neruis. quia etiam non multum commedunt. aut virtus motiua non ita alligata est sicut in sanis. aut tria simuls aut duo

61

¶ Sed diceres. Quis erit situs beatorum. qun scilicet ie deant aut stent: Respondetur secundum Scotum quod estprobe¬ i bile quod non sedeant neque saceant sed stent erecti in patria. quia licet corpori vt est corpus mixtum ma gis competat iacere. quia sic partes eius vniformi ter tendunt ad centrum propter quod corpus sibi dimissum iaceret: tamen inquantum est instrumentum anime magis competit sibi stare propter aptitudinem et promptitudinem ad operandum. Unde incuruatio que est in sessione videtur repugnare attilitati. sed erectio videtur nobilior et magis conueniens corpori viuo. et hoc etiam innuit Augu. in de symbolo vbi exponens illum articulum. se det ad dexteram dei. vult enim ibi quod non debeat intelligi de sessione corporali: sed per sedere habitare vel manere intelligit. sicut solemus dicere. ille sedet in tali ciuitate id est cohabitat vel manet. Unde etiam ste phanus vidit Iesum stantem vt dicit Actuum. vii. Dubitatur iterum. Utrum anima beati possit mouere corpus suum subito an successiue

62

¶ Respondetur quod aliquibus videtur probabile quod posset mouere ipset in instanti de vno loco ad alium distantem cum meclium non resistat motui corporis gloriosi: nec oportet ipsum medium diuidi. cui consonat Aug dici. vbi volet spiritus protinus illuc gradietur et corpus. Alii. tamen dicunt verius quod possit ipsum mouere suo cessiue: alicuius tamen citius alicuius vero tardius prout anima est in merito fecundior. Et ad autoritatem dicunt quod ibi protinus intelligitur mira celeritate.

63

¶ Ad primum argumentum dicendum quod aliqua sunt tam perfecta quod propter sui perfectionem non possunt recipere vlteriorem perfectionem sicut deus. Alia autem que cum perfectione sua sunt in potentia ad aliam perfectionem recipiendum sicut sunt anime infra deum.

64

¶ Ad secundum dicendum quod quia beati in instanti respectionis christi habebunt dotem agilitatis. et per illam dotem rapientur obuiam christo in aera. Dicuntur tamen ferri obuiam christo baiulis angelis et etiam in nubibus non quasi indigeant illis. sed ad reuerentiam designandam que ab angelis et ab omnibus deferatur. habebunt ita que locum sibi deputatum in celo secundum merita: nihilo minus secundum libitum sue voluntatis ire possunt vt in omnibus desiderent et contemplentur diuinam sapientiam et bonitatem et iterum reuertentur.

13

65

¶ Utrum corpora gloriosa erunt clara: Arguitur quod non: quia corpus lucidum occultat intra se contenta. Corpora autem gloriosa non occultant intra se contenta. secundum Grego. super illud Iob. Non adequabitur ei aurum et vitrum. ibi scilicet in celesti patria vniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet. patet quod que oculis corporalibus ipsa etiam corporis armonia.

66

¶ Item corpora beatorum erunt colorata. igitur non erunt lucida. tenet consequentia. quia lux et colorcontrariam requirunt dispositionem in subiecto. An tecedens patet per Augu. xxii. de ciui. dei dicentis. Pulcritudo corporis est partium congruentia cum quadam colorum firmitate. Sed si pulcritudo conue¬ nit corporibus Aloriosis ergo et colo.

67

¶ Inypo situm arguitur per illud. i. Corn. xv. Seminatur in ignobilitate: surget in gloria. ergo corpora beato rum erunt gloriosa: et per consequens clara. Respondetur quod corpora beatorum post resurrectionem erunt claraquia christus volens ostendere futuram corporum claritatem Matth. xvii. transfiguratus est ante discipulos. vbi dicitur. Resplenduit facies eius sicut sol. Ad Phil. autem. iii. dicitur. Reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corporiclaritatis sue.

68

¶ Sed est dubium valde que sit illa claritas in corporibus gloriosis. De hoc sunt diuersi modi dicendi. Unus est Scoti vbi supra. q. xv de dote claritatis quod erit quedam refulgentia. ad dit autem claritas super lucem aut colorem sui manifestationem. tunc enim color clarus dicitur dum ma nifestatur aut in promptum est vt se manifestet. beati nutem tunc colorem habebunt manifestum. Et sic claritas illa non est aliud quam perfectio coloris conuenientis corpori glorioso secundum suam complexionem et merita. Quilibet enim beatus habebit pulcrum venustum et delectabilem colorem secundum corpus suum et non omnes eundem. quia commensurationes colorum sequuntur commensurationes primarum qualitatum. Et ideo sicut hic: ita et ibi alium colorem habebit sanguineosus. alium cholericus: alium phlegmaticus etc. secundum genus sue complexionis conuenientem: hoc tamen erit adhuc secundum exigentiam meritorum Nam vt ait apostolis. i. Cor. xv. Sicut stella differt a stella in claritate. et alia est claritas solis: alia lune et alia stellarum. Sic erit de claritate heatorum. qui enim sunt maioris meriti excellunt eos qui sunt minoris meriti

69

¶ Alius modus dicendi est durandi qui recipit claritatem pro refulgentia lucis. et dicit quod sicut videmus in corporibus bene tersis et politis ex reflexione radiorum solis aut alterius lucidimagnam causari claritatem. et tanto maiorem quanto corpus est magis politum. sicut gladius benelimatus: Sic corpora gloriosa erunt multum limata et tersa super quibus refulget aliquod lumenvel pars celi empyrei luminosi: vel sol vel stelle super ipsa resplendent. Tertii dicunt quod corpora gloriosa erunt vere lucida ita quod eorum claritas non erit solum color venustus: nec sola refulgentia lucis ex reflexione alterius luminosi: nec in superficie. corporis gloriosi tantum. sed erit vera et realis lux corpori beati subiectiue et inherens. Et hoc innuit Augu. xxii. de ciui. dei. vbi distinguit inter colorem faciei christi et luminis dicens: apostoli post christi. resurrectionem viderunt colorem faciei christi et non claritatem. Isti enim dicunt quod illa claritas dabi tur beatis a deo immediate: quia ipsius non videtur aliqua alia causa. Anima enim vt videtur non otest causare illam realem lucem in corpus suum licet possit causare qualitates sibi in eo conuenientes: et suam complexionem naturaliter consequentes vt colorem grauitatem etc. non tamen alias sicut est lux. igitur a deo datur illa corpori glorio¬ so. Aliqui tamen dicunt quod illa beata anima causat illam lucem: non quidem mediante complexio ne corporis sui sed mediante anime beatitudine Beatitudo enim ita redundabit in corpus secundum quod erit meriti maioris maiorem claritatem causat. et sic erit differentia claritatis in corpore beati.

70

¶ Ad primum argumentum dicendum quod secundum illam autorita. rem Grego. videtur quod illa corpora sint peruia et trasparentia: et cum hoc lucida et hoc intensc. sed aliquibus videtur mirabile exquo color et lux terminent visum et ea quae sunt retro occultant. Sco to tamen videtur quod no sint diaphana seu perspicua totaliter sicut crystallus. sed quod erunt peruia respectu visus ocli beati propter poros subtilissimos qui propter sufficientia oculi beati possunt multipli care species: et pereos corporis armoniam videre ad intra: extra vel retro: non ratione diaphaneitatie sed ratione porositatis. Alii autem dicunt quod corpus gloriosum erit coloratum naturaliter intenseque lucidum et cum hoc diaphanum: nec ista ad inuicem repugnant. nam color non ineptificat corpus ad receptionem specierum lucis.

71

¶ Ad secundum dicendum quod ponendo realem ludem in corporibus gloriosis. iam patet responsio bene. Unde addit sam. Bonauen. in. iiii. dist. xlix. quod corpora beatorum erunt simul luminosa et colorata: colorata per naturam quatuor elementorum ex quibus constat corpus humanum. Sed luminosa ratione luminis superadditi: nec hoc est inconueniens. sicut patet in noctiuca que est corpus coloratum in die. sed lucens in nocte. nam constat quod homines recognoscentur in patria. vnde habebunt effigies quas habuerunt et aspectus oculorum gloriosorum peruenient vsque ac superficiem corporis illius splendentis: sicut ensis per multam tersionem non amittit colorem sed colori additur splendor. Sic in proposito sicut carbeper sui naturam alicuius coloris est. adueniente autem igre efficietur luminosus: et tamen nihilominus est coloratus. quia ibi est lux materie terrestri incorporata. sic in proposito etc.

14

72

¶ Utrum corpora gloriosa possint claritatem suam secundum imperium voluntatis oculienostris occultare: Arguitur quod non. quia lux se manifestat illuminando. sed illuminare est actus lucis naturalia et essentialis. ergo cum nihil possit priuari actu essentiali ipso saluato in esse impossibile est quin corpus gloriosum irradiet. ergo impossibile est quin illuminet et se visui manifestet. In contrarium arguitur: quia corpus gloriosum est ir perfecta obedientia respectu anime. ergo apparet et resplendet secundum plus et minus vt anime placet. Respondetur quod de ista quaestione varius est modus respondendi Quidam dixerunt quod claritas corporis gloriosi visui glorioso est manifesta et ei non potest occultari. oculo autem non glorificato est occulta: et ei non potest manfestari. quia est ei improportionabilis. Unde occult. re dicitur quia est de manifesto occultum facere: ideo non potest facere simpliciter secundum Scotum vbi supra. Nulla qualitas actiua que est praecise corporis subsit ipsi anime quo ad eius imperium. et ideo quilibet beatus qui habet claritatem quando est approximatus passo sibi approportiona to simpliciter vt oculo glorificato vel proportionato aliqualiter vt oculo no glorificato necesse est quantum est ex parte sui quod immutet illud. Nulla enim creata voluntas potest impedire actionem ignis ne agat in aquam vel stupam sibi applicatam. verum potest ab inuicem remouere vt non agat. De claritate autem christi post suam reurrectionem que non immutauit oculos discipulorum hoc fuit per elus potentiam diuinam: quia deus et homo primus agens cuiuflibet creature et coagens. et quando pae non coagit tunc desinit agere. potest autem esse quod ad voluntatem beati deus non coagat illi claritati quando ptus vult non videri suam claritatem. et sic potest dicit prtus occultare claritatem suam non quod hoc fiat immediate a voluntate sua. sed ad suum velle deus occultat non coagendo claritati. Sanctus vero Bonauen. vbi supra. ar. v. q. ii huic modo dicendi tenm contrarium dicens quod corporis qualitas secundum exigentiam eius in quo est agit Corpus aut gloriosum est subtile et per subtilitatem suam potest omne non gloriosum penetrare: potest etiam resistere. et ideo potest penetrare oculum: et tunc non erit ob iectum eius. et ideo potest latere. Rursus: quia potest se corporiobiicere: potest et claritatem suam omnino ostendere: licet oculus obtundatur et non comprehendat: potest et medio modo plus et minus se ostendere.

73

¶ Ad argumentum respondet idem sanctus Bonauen. quod lux se manifestat illuminam do. non tantum illuminando: sed etiam oculis intuentium se obiiciendo. et potestesse quod corpora gloriosa radiosas penetrent visibiles corporis non gloriose. ideo etc. Et hec positio et responsio procedit secundum opinionem ponentium in corpore glorioso ex se virtutem agilitatis: et non secundum voluntate dei ad voluntatem beati.

15

74

¶ Ex premissis epilogando recolligere possumus de diuersis opinionibus quod beatus habebit dotem impassibilitatis per quam praeseruabitur ab omni incorruptione. et vt non possit amplius mori: et a nullo nociuo ledi. Deinde electus habebit dotem agilitatis per quam erit habilis et promptissimus ad omnem corporis operationem perficiendam sine labore et fatigatione: imo potest anima corpus suum mouere ad omnem positionem temporis id est in tempore imperceptibili ad quantam cumque distantiam.

75

¶ Tertio habebit dotem subtilitatis vt possit corpus fuum esse cum alio corpore praecise in eodem situ per modum penerrationis: et sine alterius corporis diuisionc aut cessione.

76

¶ Quarto quilibet beatus habebit pulcerrimum ac delectabilissimum colorem secundum exigentiam sue complexionis: et habebit claritatem ad instar solis dicente domino. Fulgebunt iusti sicut solin regno patris eorum. Et illius totius claritatis excellentia erit secundum exigentiam meritorum. qui enim hic magis meruit habebit ibi maius praemium. Et secundum Esalam non erit ibi amplius sol ad lucendum: neque splendor lune illuminabit ciuitatem supnam hierlum. sel

77

¶ est dsno deuo inlucem senpiternam. Et Apec. xxNon egebit ciuitas illa sole neque luna vt luceant in ea. sed claritas dei illuminabit eam: et lucerna eius est agnus. Eruntque omnes corporis sensus remune rati secundum delectabilissimam vniuscuiusque actionem perpetuam respectu propriorum suorum obiectorum. Uisum et immutabit ad actum videndi pulcritudo et claritas gloriosorum corporum. Auditu suauissima consonam tia vocalis laudis. olfatum immutabit gloriosit sima fragrantia corporum beatorum. Gustui cocreabit deus humorem sapidum conuenientissimum. Et similiter intellige de tactu. Insuper erit in celesti patria ordinatissima situatio secundum merita vniuscuiusque. licet enim vbicunque situentur beati deum habeant eque sibi presentem quem vident intime solo oculo intellectuali. tamen in ordine ad christi humanitatem aliqui situabuntur propinquius: aliqui distantius secundum exigentiam meritorum: et secundum quod christo se hic assimilari studuerunt: et illi in terris preceptis eius implendis animo appropinquauerunt. hi etiam corpore viciniores erunt: non desunt tamen aliqui dicentes quod postquam deus creauit caelum empyreum mox repleuit angelis: et ideo in omni circumferentia celi sunt angeli. Et quia anime beatorum collocabum. tur cum angelis. Iuxta illud Matth. xxii. Erunt homines sicut angeli: ideo et ipsi sic situabuntur Que positio aliis non placet. quia a christi huma nitate aliquis beatus magis distaret quam nunc. Ideo alii dicunt situatio beatorum in celo empireo erit in vna circumferentia scilicet ad partem aquilonarem quam appetit luciper di. Ponam sedem meam ad aquilonem etc. Et Psalmus Fundatur exultatione vniuerse terre mons sion: latera aquilonis: ciuitas regis magni. quam videbimus si fideliter vixerimus.

PrevBack to TopNext