Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Creatio

1

1

Ieatio. Quid sit s creatio vel creatura. Nota secundum Guil. ii est disti i. quod vt Aug. ad Felicanum dicit. Creatura est ab eo quod non est: in eo quod est essentia siue existentia. Ideoque creatio proprie est ab eo quod non est: in eo quod est deductio Unde magister eodem ii. lib. di. i. ca. i. dicit. Creare proprie est de nihilo aliquid facere Et de hoc licet libro ilic.t tractauerimus tamen hic aliqua addemus.

2

¶ Inquirendum enim est: Quomodo intelligitur istud non esse vel nihilum. cum nihilum non sit subiectum vel aliquid praexistens ex quo aliquid fiat secundum Ans. monol. lib. viii. ca. vl. Ideo notat idem Guil. quod non esse intelligitur tripliciter Primo vt non esse dicit solumiforme prinationem non materie. et sic generatio est deductio de non esse ad esse. quia de non forma hac ad formam hanc stante eadem materia Secundo intelligitur quandoque vt dicit priuationem. secundum quid alicuius. Et sic motus localis et augmentatio et alteratio: est de non esse tale ad esse tale scilicet de non vbi isto ad hoc vbi. et de non quanto ad quantum. et non albo ad album. Tertio intelligitur: vt non esse negat simpliciter esse: tam materie quam forme. Et hoc mo sola creatio est deductio de non esse ad esse. quia nec formam nec materiam praesupponit. Unde si quaeratur An creatio sit motus Dicendum quod nec est motus nec mutatio proprie loquendo. quia sic pre supponunt subiectum. sed creatio nil praesupponit.

2

3

¶ An creatio differat ab actione et factione. Idem Guil. supra dicit quod differunt hec. Nam actio proprie loquendo requirit subiectum in quod agit. vt dicit Gilh lib. sex prin. similiter factio. Sed creatio nil praesupponit. factio tamen large dicit quid commune actioni et creationi. Unde et scriptura Genes. i. per totam seriem sex dierum ait. Dixit deus Fiat: et factum est. et tamen tunc creauit. et preser tim patet de anima Ade di. Faciamus hominem ad imaginem etc. Ecce ibi facere est creare. Et de bis patuit. vbi Actio. §. 1.

3

4

Sed quo ex nihilo dicatur aliquid neri cum nihil et aliquid sint termi contradictorii et per coneques icompossibiles Nota secundum eundem Guil. supra et Bona. li. ii. dist. ii. q. i. quod sicut notat etiam Ans. li. viii. monols ca. vultim. Aliquid fieri de nihilo tripliciter capitur. Uno modo intelligendo materialiter sicut dicimus ex ferro fieri cultellum. Isto modo omnes consenserunt philosohi: ex nihilo nihil fieri. patet. i. physi. quia impossibile est nihil esse materiam alicuius Secundo modo capitur intelligendo casaliter sicut fit ex patre filius genitus caliter Et sic esset sensus ex nihilo aliquid fit id est nihil est causa alicuius. Et sic etiam non potest ex. nihilo aliquid fieri. Tertio modo capitur vt intelligatur ordinaliter sicuti cum dicimus de mane fit meridies. eo quod mane praecedit odine motus et temporis meridiem. Isto modo concedt tam Aristo. in sua Metaph. quam Auicen. in suat etiam aliqui philosophi ex nihilo aliquid fieri ordinaliter vt sit sensus. post nihil aliquid fieri. Differenter. sim a theologis. quia ili scilicet philosophi ponunt deum agere mdo naturali. et sic deum sola natura praecedere vnuersum et non tempore. quia dicunt mundum esse ab eter no. Sed theologi dicunt deum praecedere omnem creatu ram. tam natura quam etiam tempore imaginario et quod deus ad extra agit solu modo voluntatis et libere. vnde deus infinite virtutis et omnipotens per virtutem infinitani quae non indiget fulcimento materie) ita faciliter potest ex nihilo aliquid producere sicut ex aliquo. alioquin non esset infinite virtutis si egeret materie fundamento. vnde creare soli deo est proprium. Et claret dei bonitas qua ex nihilo facit aliquid vt communicet suam bonitatem etc.

4

5

¶ Quare deus creationem sibi so li voluit appropriare. Ita vt nulla creatura creet cum deus sit summe liberalis mirum videtur quod hoc non dedit alicui creature ex benignitate. Respondetur secundum Bonaue. in. ii dist. i. ar. ii. q. ii quod liberalitas dei praesupponit ordinatam possibilitatem. Sed non conuenit ordinate hec possibilitas creandi ipsi creature Huius vna ratio est. quia quantum quis recipit ab aliquo in tam tum ei tenetur scilicet ad amandum et deseruiendum vel regratiandum. iuxta illud Gregorii. Quanto crescunt dona tanto et rationes crescunt donorum. Sed quia creatio est actio in qua totum esse et tota substantia producitur ex nihilo. ergo si hoc quis reciperet a creatura tunc ille teneretur ipsi creanti creature ex toto. Et per consequens non deo Ideo non fuit conueniens quod creatura crearet. Sed solus deus cui teneatur omnia ex toto. ne honor diuinus et gloria eius alteri attribueretur. Alie ad idem rationes patebunt in sequentibus.

5

6

¶ Quales creaturas fecit solus deus per creationem. nulla creatura mediante Bonauen. vbi supra dicit quod fides tenet omnia in prima rerum conditione immediate a deo esse producta. Et Guil. e. di. i. dicit enumerando. primo angelos. secundo corpora incorruptibilia vt caelum et stellas. Et similiter quattuor elementa quae sunt principales mundi partes incorruptibiles secundum substantiam totalem. Tertio addo secundum Aureo. in conpend. rerum principia vt sunt materia prima et forma prima confusa etc. Quarto quoqe hypostases primarias specerum vt primum hominem. primum leonem et sic de aliis exceptis illis quae putrefactione sunt generata vt vermes pulices et huiusmodi. vnde effectus consequentes praedicta sunt a deo mediante natura vel causa secunda. Ita tamen quod cum hoc sunt etiam a deo immediate. Nihil enim est solum modo mediate a deo. hoc est ita a natura vel causa secunda quod non a deo. quia in omni actione cause secunde deus principalius coagit vt causa prima

7

¶ An autem deus vsque modo et in posterum creet. dicit idem Guil. et communiter doctores quod sic. Et patet de creatione anime rationalis. vt patuit vbi Anima. §.

8

¶ Aureols. etiam supra pro regula dictat. quod quicquid fit in mudo in instanti. solius dei est operatio. Nam hec est dis¬ ferentia actionum quod solus operatur in instanti et perfectissime. et per consequens excellentissime prae omnibus. Talea actiones sunt creare. et peccata dimittere. gratiam infundere. miracula diuina facere. Et trans substantiare scilicet panem in corpus christi etc. Talia enim fiunt in instanti perfecte et complete a solo deeo. Sed angeli actio fit repente qua si tempore imperceptibili non tamen in instanti. sicut patet in lucis solis diffusione ab oriente inloccidens. Actio vero nature fit paulati successiue etc.

6

9

¶ Utrum creature sit possibile aliquid quantumcumque minimum creare. Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. i. ar. ii. q. ii concor. Scotorls. e. di. q. v. Et Tho. per conclusionem quod non. loquendo de creatione proprie dicta que est ex nihilo simpliciter. vt patet supra. §. i.

10

¶ Et primo probatur ex fide. quia contra fidem et dei honorem est et ad idolatria pertinet attribuere id quod est dei. ipsi creature. Sed creare solius dei est proprium. Iuxta illud Psalmus Ipse scilicet deus dixit et facta sunt ipse mandauit et creata sunt. Et Ioam scilice. Omnia per psum scilicet verbum dei intrinsecum facta sunt et sine ipso factum est nihil. et plura huiusmodi in scriptura habemus testimonia quod solus deus est creator.

11

¶ Secundo probatur ex doctorum dictamine. Nam Damasce. li. ii c. xviii. dicit. quod qui dicunt angelos esse creatores alicuius nature omnes tales sunt filii diaboli. Sed angeli sunt virtutis prae aliis creatis eminentioris. ergo nulla alia creatura potest dici creatrix alicuius a fortiori etc. Item Aug. iii. de tri. c. xvi. dicit. Non est creator nisi deus qui omnia format. Et li. ix. super Gen. c. xxi. dicit. ac. c. xxii. quod angeli nullam omnino possunt cre are naturam sicut nec possunt creare seipsos

12

¶ Tertio probatur ratione secundum praedictos doc. quia creatio est productio totius substantie in esse secundum totum. Cui scilicet non peristit aliquid in re. Sed hoc non potest efficere angelus vel aliqua creatura. ergo etc. Maior nota est. Sed minor probatur. quia vt dicitur lib. de causis. Prima rerum creatarum est esse. et ibidem dicitur quod esse est per creationem. Alie aut perfectiones superaddite per formationem. Sed nulla creatura habet posse super nihilo simpliciter. de quo scilicet nihilo habet fieri creatio. ergo etc. Declaratur ex doc. Subtili. quia nihilum implicat quandam infinitatem. scilicet nec hoc nec illud nec aliud quod cumque in infinitum. Omnis autem creatura est finite virtu tis. ergo nec posse nec proportionem habet ad nihilum comparata. nisi solus deus qui est infinite virtutis. Ad hec plures rationes. §. vii.

13

¶ Ex his patet quod er roneum est dictum Auicenne et quorumdam philosophorum ponentium. a deo esse causatam vnam intelligentiam primam tamquam cantum primum a quo producitur alia intelligentia percreationem vt idem Auicen. dictat ix. sue Metaph. lib. ca. iiii.

7

14

¶ Quare creatura non potest capere potentiam creandi. Nota quod varie rationes assignantur a doctoribus. Una secundum Bonauen. quia superin finitam distantiam non potest nisi virtus infinita. Sa inter terminos creationis scilicet nihil quod est terminus a quo. Et ens vel aliquid quod est terminus ad quem est distantia infinita. ergo non potest nisi diuina virtus facere creationem. Maior nota est. Minor probatur. quia omni distantia finita contingit intelligi maiorem. Sed nulla maior potest intelligi quam illa que est inter nihil et ens. eo quod distant contradictorie eo distantia contradictoria est maxima

15

¶ Confirmatur. quia inter quelibet contradictoria est distantia equalis. cum quelibet contradictoria sint eque incompossibilia. ergo quanta est distantia inter deum et non deum tanta est inter nihil et aliquid. Cum sint equaliter contradictoria. ista sicut et illa. Sed inter deum et non deum est distantia infinita. ergo et inter nihil purum et aliquid. Et per consequens creatura cum sit finite virtutis non potest super ea mouere vel efficere. Sic etiam Scotus arguit in ii. di. i. q. i. addens quod sicut inter posse aliquid et nihil posse nulla est proportio. sed distant in infinitum: eo quod posse aliquid est determinatum ad hoc vel illud. Sed nihil posse infinitatem implica scilicet nec hoc nec aliud quod cumque in infinitum. Sic videtur nulla proportio sed distantia infinita inter nihilet aliquid. Sed pe. de aquil. Scotorlis. dicit quod iste rationes no concludunt necessario. quia inter contradictoria esse semper distantiam infinita non est simpliciter verum. Potest tantum in telligi sic quod inter contradictoria est distantia infini ta id est indeterminate. quia sicut quecumque parua distantia dummodo sit contradictoria sufficit ad contradictionem. Ita quecumque magna se extendit ad illam. Ad com firmationem etiam dicit idem quod licet quecumque contradictoria sint eque incompossibilia ratione contradictionis. non tamen omnia sunt eque distantia. quia album et non album sunt contradictoria sicut deus et non deusis. tamen plus distat deus a non deo quam album a non albo. Et adhuc: deus et nihil plus distant quam deus et ens non deus

16

¶ Et nota pro enidentia. Quod inter ens et nihilum non est distantia infinita ex parte entis nisi sit ens infinitum iputa deus Sed tanten est distantia infinita exparte nihili simpliciter. quia nihilum simpliciter implicat infinitatem quodammodo vt praedictum est. Ratio horum est. quia tantum distat aliquid ab vno oppositorum quantum parti cipat de altero. Sed ens creatum non participat esse infinitum. ergo non distat in infinitum a non esse. Deus autem distat a creatura in infinitum. eo quod nihil magis potest distare a creatura quam deus. Itaque patet quod inter ens creatum et nihil. licet sit distantia finita ex parte entis finiti. tamen quia est infinita ex parte nihili: Ideo dicitur quodammodo infinita scilicet ex parte vna. Sicut contingit in omni distantia finiti ab infinito. Cum enim ex parte vna sit finita et ex parte alia infinita qua non potest cogitari maior: merito dicitur infinita eo quod finiti ad infinitum proportio nulla. vt dicitur. viii. Physico. Et consimiliter inter deum et creaturam dicitur distantia infinita. quia est infinita ex vna pare scilicet dei. Sed inter deum et nihilum est maior et simpliciter infinita distantia. quia ex vtraque parte. et sic patet quod dicte rationes. etsi in praesenti materia aliquid valeant. non tamen concludunt vniuersaliter et formali consequentia. Unde alia ratio assignatur secundum Scoti. et Tho. argumenta conflata. Quia semper agens inferius et secundarium praesupponit in agendo effectum cause superioris et primarii. Unde actus cause secunde fir matur super actione cause prime. Exempli gratia Ars vtpote inferior natura praesupponit effectu nature puta lapidem vel lignum de quo aliquid facit Et natu ra praesupponit etiam aliquid potentiale scilicet materiam: que est effectus primi agentis scilicet dei: cuius effectum omnia agentia praesupponut. Si ergo creatura crearet: tunc nullo praesupposito ageret ex nihilo. et ita causa secunda fieret causa prima Sed quia impossibile est quod causa secunda sit causa prima. sicut et impossibile est creaturam esse deum et infinite virtutis. ergo etc.

17

¶ Alia ratio secundum eosdem. quia potentia creandi in deo est idem quod deus: quia deus agit et potest per essentiam. sed deus non potest communicare creature: nec creatura potest esse capax vt creatura ipsa sit deus. ergo etc.

8

18

¶ Utrum deus cum sit omnipotens possit communicare creature vt ipsa creet aliquid ministeriali ter vel quocumque modo. Ad hoc Magister. iiii. sen. dist. v. circa fi. dicit quod deus posset per creaturam creare aliquid: non sicut per autorem sed sicut per ministrum. Sicut operatur per nos opus bonum in nobis vt per ministros. Uerunte theolo. doc. in hoc non consentiunt Magistro: nec tenent in hoc cum eo. sed tenent oppositum rationibus praedictis et aliis pluribus. Tum quia sic gloria dei attribueretur creature: quod esset absurdum con deum. Tum quia secundum Sco. et etiam Tho. per ministerium creature creare: hoc non esset vere virtutis create sed divine. et per conseques nec esset creatio creature. Tum quia creature hoc repugnat: nec potest esse capax talis virtutis eo quod est finita. vt patuit ex praemissis. Exne ponit Uarro de calore qui non potest esse instrumen tum in frigefactione etc.

9

19

¶ Sed an creatura possit aliquid annihilare.

20

¶ Et quod sic arguitur. quia agens naturale potest formam naturalem totaliter destruere. ergo etc. Item homine peccante mortaliter annihilatur in eo gratia. sed deus non est causa peccati: anima autem humana est causa peccati. ergo anima que est creatura annihilat gratiam etc.

21

¶ In oppositum est: quia equalis distantia est a nihilo ad aliquid sicut econuerso ab aliquo ad nihilum. Iuxta illud. iii. Physi. Eadem est via vel distantia ab Athenis ad thebas: et a thebis ad athenas. ergo equalis virtus scilicet divina quae est infinita potest super annihilationem quae et super creationem. et ecomuerso etc.

22

¶ Respondetur secundum doc. subtili. in. ii di. i. q.i. quod so ius dei est annihilare vel omnio in nihilum destruere substantiam cuius est et creare. vt patet per rationem in oppositum factam.

23

¶ Sed ad obiecta Ad primum de forma dicit idem Sco. quod non omnino annihilatur. quia dato quod ita destrueretur vt nulla pars forme remaneret: tamen adhuc aliquid forme receptiuum remanet quod fuerat aliquid compositi. ergo etc. Exepli gratia. potest quis occidere ouem: tamen nec corpus ouis nec anima amnihilatur. sed si corpus etiam ab homine comedatur: conuertitur in substantiam aliti: et anima eius resoluitur in aereum vaporem: de quo est vt dicit Augu.

24

¶ Ad secundm de gratia idem Sco. dicit quod per peccatum corrum pitur gratia et charitas vel amicicia dei tantummodo de¬ meritorie: quia anima peccans demeretur quod gratia et huiusmodi non conseruentur in ea a deo. Et ita non ipe homo annihilat gratiam: sed deus non conseruat. et sic annihilatur inquantum non conseruatur a deo: iusto dei iudicio propter demeritum anime peccantis

25

¶ Item secundum Lyram super ad Heb. iii. Nota: quod sicut solius dei est creare: ita et corda vnire in fide christi iudeorum et gentium omnium. quia solius dei est recreare et gratum facere

10

26

¶ Quid de creaturarum conseruatione:

27

¶ An sit solius dei conseruare sicut et creare. Respondetur secundum Rich. super. ii. di i. ar. ii. q. ii concor. doc. sbicti. et alio communiter. quod ab eodem principio est rei conseruatio a quo et creatio id est a deo. ita quod creatura non posset manere nisi a deo conseruaretur. Ratio: quia conseruatio effect cuiussibet dependet ex causa principali: que est causa per se et immediata sui esse. Talis autem causa creature est so:us deus. ergo etc. Confirmatur: quia omnis creatura a creatore est. sed permanentia esse creati est creatura. ergo etc.

28

¶ Ad idem Secundo est etiam scriptura Heb. i. dici. quod filius dei est portans omnia verbo virtutis sue. Tertio sanctorum doctorum sententia. Nam Aug. iiii. super Gen. ante medium. et lib. v. post medium dicit. et etiam Grego. in moralis. quod cuncta in nihilum redigi rentur nisi manutenentia omipotentis dei conserutarem tur. quia sicut omnis creatura factam est ex nihilo: ita ex se tendit in nihilum. Idem dicitet Ans. monol. c. xiii. etc. Unde soli deo honor et gloria etc.

11

29

¶ Sed an deus conseruet creaturas per aliquem influxum medium an immediate per seipsum. Respondetur secundum e. Rich. supra. q. iiii. quod deus eodem modo quo creaturas produxit: conseruat

30

¶ Ita quod primo deus qual dam creaturas produxit per seipum immediate: vt sunt angeli et anime rationales. et corporalia primo producta: et institutiones vel leges naturales rerum primo producta rum. et sic de aliis. de quibus patuit etiam. supra. §. v. tactum. Et tales creaturas deus conseruat per seipsum immedia te: sicut et per seipsum creauit: et non per influxum medium Ratio: quia cum non sit maius creatum conseruare quam creare. sed vtrumque equalis est virtutis. ergo per illam eandem virtutem per quam deus rem creauit ex nihilo vel potest creare: etiam conseruat et potest in esse creato conseruare ne redeat in nihilum: ad quod ex se naturali inclinatione semper tendit. etc. Proinde tales creaturas quas deus fecit per se ipsum immediate: conseruat et potest conseruare per seipsum immediate. et per conseques ponere influxum medium per quem conseruaret deus eas esset superfluum etc

31

¶ Secundo alie sunt creature producte a deo mediate et immediate similis vt ea quae sunt a deo mediante caus secunda. Et quia caus secunda potest dici quidam influxus cause prime: quae est deus. ideo tales creature a deo conseruantur per influxum. vel mediante infltixu et etiam simlis a deo. hoc est mediate similis et immediate. Sicut exempli gratia. Radius solis vel lumen conseruatur in aere a praesentia sols et a deo sic ordinante

32

¶ Tertio denique. nulla creatura est a deo mediate tantum: vt tactum est. supra §. v. Ideo nihil conseruatur a deo mediate tantummodo ne fluat in nihilum. per consequens nihil conseruatur a sola creatura sine deo.

33

¶ Si autem queratur: Quomo intelligendum sit quod Greg. dicit in moralis. Omnia conseruari manutenentia dei: cum manus dei sit ipsa virtus et potentia dei quae non est aliud a deo. videtur ergo quod omnia immediate a deo seruantur. Respondetur secundum Rich. supra quod conseruari dicitur per quandam similitudinem manuteneri. quia sicut lapis grauis vel aliud huiusmodi habens inclinationem ad descendendum deorsum: prohibetur ne cadat per hoc quod manu tenetur. Sic creatura habens inclinationem tendendi in nihilum: prohibetur a casu in nihilum: per hoc quod conseruatur a deo. vel immediate tantummodo. vel inmediate et simul etiam mediante causa secunda seu natura vt dictum est etc.

12

34

¶ Utrum deus creauerit vniuersum operando in rebus creatis per necessitatem nature.

35

¶ Aguitur quod sic. quia deus omnia creauit per suam bonitate: vt dicit Aug. in de doctri. christia. libr. i. Sed deus est natura liter et de necessitate bonus. ergo mundum creauit naturaliter et de necessitate. Ad hoc respondet Rich. in i. libr.o di. xliiii. quod licet praemisse sint vere: tamen conclusio hec non sequitur quod creatio mundi erat necessaria ad dei bonitatem: cum nullius egeat deus.

36

¶ Ad quesitum ergo secundum e. Respondetur quod creatio vniuersi et operatio dei in rebus creatis non est naturalis vel de necessitate nature sed mera dei voluntate. Ratio secundum e. Rich. concor. Tho. e. li. i. di. xliii. q. ii arscilicet Quia constat quod deus non potuit creare vniuersum nisi propter finem: qui est ipse met deus. Unde Prouer. xvi. Uniuersa propter semetipsum operatus est dominus. Nam quicquid non fit propter finem: erit casualiter. quia nil aliud est casus nisi natura agens praeter intentionem. ex. ii physi. ergo cum deus habuit cognitionem finis per suam sapientiam in creatione mundi: et in illum finem voluit omnia ordinari. maxime cum deus sit substantia habens intellcem et voluntatem per que facit omnia. Iuxta illud psaeos. Omnia quaecunque voluit dominus fecitin celo et in terra. sed taliter producere non est de necessitate producere vel operari. ergo etc. Confirmatur: quia secundum fidem deus non creauit modum ab eterno: licet potaisset creare ab eterno. sed creauit quando voluit: et qumo voluit sic fecit omnia: et quando vult consummationem siculi: faciet. ergo creatio vniuersi est voluntaria et non naturalis nec de necessitate etc.

37

¶ Si obiicitur. quia Dio ny. iiii. de di. no. dicit quod sicut sol noster non ratiocinams non eligens: radios suos diffundit in omnia corpora. ita et divina bonitas in omnia entia emittit sue bonitatis radios. sed taliter sol illuminatio est de necessitate natu re. ergo et deus de necessitate nature operatur. Respondetur secundu pra dictos Rich. et Tho. quod hec similitudo non tenetquo ad omnia: nec sic intendit Diony. sed solummodo pro tanto: quod sicut sol communicat omnibus abundanter lucem. sic deus suanbonitatem omnibus vsque infima etc.

13

38

¶ Utrum inequalitas creaturarum sit a deo. Et dicendum secundum Bon. in. ii di. i. q. i. ar. ii par. ii concor. Tho. i. per. q. xlvii. ar. ii quod sic. Et patet ex scriptura Ecci. xxxiii. Quare dies diem superat: et lux lucem. etc. Sequitur a domini scientia separata sunt. Et ratione patet quaere sic decuit: quia primo propter manifestationem divine sapiie potentie et bonitatis: quae plus clarent in multipli¬ citate rerum. Secundo propter perfectionem vniuersi in creaturarum variarum ordine et perfectione: cum quedam sunt superiora: quedam inferiora: quedam media. Omnis quippe qurado de necessitate habet supremum medium et in fimum. Item perfectio etiam vniuersi requirit non esse tantummodo vnum gradum bonitatis in rebus: sed vt omnes gradus impleantur. et sic inequalitatem. vt quedam sint corporalia: vt elementa. quaedam spiritualia: vt angeli. et quaedam corporalia et spiritualia similis vt composita. Et horum quaedahabeant esse tantum. alia esse et viuere. et alia etiam senti re. Alia insuper intelligere etc. Tertio propter vtilitatem vnius creature alteri: dum vnum subuenit alte ri: et alterum subseruit aliis. Sicut in corpore patet demembris. Non enim quodlibet membrum est oculus vel ca put etc. sed vtilius est vt vnum ministret alteri etc.

39

¶ Utrum vnamquan quae creaturam fecit deus secundum quod melius fieri d ebuit. Et plura de creatio ne. libr. i. Item plura in hoc libro vbi De creatione modi. c. mundus

14

40

¶ Utrum productio creaturarum necessario praiexigat vel praesupponat productionem personarum. Respondetur secundum Guil. in. ii di i. concor. Scotor. e. di. q. iii quod quamuis Tho. i. scip. di. x. q. i. et Henr. de Gad. v quodlib. q. iii. dicat quod sic. Ita quod per impossibile si so lus pateresset tunc nihil posset producere. Sed in oppositum est: quia deus ab eterno est creature productiuus sicut deus etia est omnipotens: quae omnipotentia creaturas producit Alioquin sequeretur in deo mutatio si non posset ab eternocreare Item deus pater omnipotentiam qua creat non accipit a filio nec a spiritu sancto. ergo sequitur quod etiamsi non generaret nec spiraret: adhuc posset producere creaturas et se solo. et sic patet propositum. Ideoque secundum doc. subti. in primo. di. i. q. i. Dicendum est quod inter emanationes personarum quae sunt eterne: et creationem rerum ad extra ex tempore est solum ordo quasi effectuum multorum ad causam eandem: non sic quod vnus effectus sit casa alterius: sed quod vnus est ante alium. Sicut exempli gratia. Sol non illumiat occidentem nisi prius illumiet orientem. et tamen illumiatio orientis non est ratio illuminationis occidentis. sic in proposito prius est productio divinarum personarum quam creatio creaturarum: licet non sit ratio hust etc. Probatur: quia productio divinarum personarum est de obiecto necessario. creaturarum autem de obiecto contingenti. sedt principium omne se prius habet smper ad necessarium quam ad contingens. ergo etc. De his latis. li. i potunit.

15

41

¶ Utrum creature relatio ad creato rem sit eadem cum suo fundamento.

42

¶ Arguitur quod non quia praedicamenta sunt formaliter seipsis distincta. sed quae cunque sunt seipsis diuersa non habent identitatem reale. ergo relatio rationis non potest esse idem realiter alicui fundamento: cum non sit ens reale

43

¶ Item si relatio creature ad deum esset eadem cum suo fundamento. sequeretur quod omnia entia essent ad aliquid: non tantum accidentaliter vel apparenter sed per identitatem: quod est inconuenientius quam omnia apprarentia esse vera: vt deducit philosophus. iiii. Metaph

44

¶ Item in oppositum arguitur: quia essentialior est con¬ paratio creature ad deum quam materie sit ad formam et quam compositi ad partes. Inter ista autem non cadit mediu. ergo nec inter deum et creaturam. Sed si poneretur relatio ista distincta realiter a suo fundamento. hoc est a creatura tunc esset aliquod medium inter deum et creaturam. ergo etc.

45

¶ Respondendo licet de relatione plurima habeantur primo libro huius nostri operis. tamen et hoc libro insero pro intellectu dictorum vel dicendorum. quia sepius de materia relationum versatio occurrit.

46

¶ Notandum ergo primo pro pambulo. Cuiusmodi entitas dicatur entitas relationis. Et de hoc Scotor. in. ii libro di. i. q. iiii. inducit Auicen. ponentem. iii. Metaph. opinionem. Quandm scilicet Stioicorum quod esse relationis sit praecise ab anima. ratione tali. quia si relatio esset res aliqua cum sit accidens esset in subiecto Et ita per aliquid ligatur cum subiecto. Illud autem ligamentum non est nisi relatio. Si ergo hec relatio est res aliqua: Iterum illa ligatur ad alia reali relatione. et illa ad sequentem. Et sic erit processus in infinitum in rebus. videtur ergo esse solius rationis.

47

¶ Sed contra hunc opinionem est primodo dictum philosophi. vi. Metaph. vbi diuidit ens reale extra animam in decem praedicamenta inter que vnum est relationis. Secundo quia relatio vt dicit Auicem. etiam nullo existente intellectu bene existit inter sursum vt caelum. et deorsum vt terram. Et inter patrem et filium in brutis ex. vi. Metaph. e. Auicen. c. vlti. Item secundum Scotum sic destrueretur vnitas vniuersi que secundum Aristo. xii. Metaph. consistit in ordine partium inter se et ad primum reali relatione. vtpote que relatio est perceptibilis sensu. tam visus quam etiam auditus in consonantia armodnie. et in mathematicis patet per relationem equalitati et inequalitatis quae omnia destruerentur: si non poneretur relatio realis.

48

¶ Ad rationem autem huius opinionis rantun det idem Auicen. iii. Metaph. ca. ultimo. quod relatio non ligatur nec refertur per aliam relationem sed seipa. Et sic non proceditur in infinitum. Ideoque melius est de hoc dicendum. quod relatio est aliquid in re extra animam. licet sit res minime entitatis. Quod si obiicis arguendo. quia relatio non distinguitur nisi penes distinctionem funda menti. ergo non habet esse aliquod sine fundamento sicut nec distingui. Dicendum secundum e. Scotorlis. quod relatio habet etiam aliquam propriam distinctionem. non tamen innotescit nobis propter eiusdem scilicet relationis modicam valde entitatem. nisi per distinctionem fundamentorum. Non enim habet esse absolutum relatio. sed respectiuum tantum. et sic modicum.

49

¶ Ad quaesitum ergo respondetur secundum opinionem Scoti quam sequor quod relatio creature ad deum ipset est idem realiter cum suo fundamento sed distinguitur formaliter ab eo. vt probatur in sequentibus.

50

¶ Ad obiecta autem principalia primo posita. Ad primum idem Scotorls. dicit quod praedicamenta sunt primo seipsis diuersa in rationibus formalibus propriis. Nec valet illud argumentum de rela tione. quia ista relatio de qua hic loquimur est transcendens. et non alicuius generis vel praedicamenti determinati.

51

¶ Ad aliud etiam secundum viam Uarronis dicendum quod inconueniens est omnia esse ad aliquid. ita vt vna creatura essentialiter dicatur ad aliam. Sed non est inconueniens omnia esse adaliquid sic prout creatura dicitur ad causam primam. quia omnia dependentiam habent a deo Cui sit laus et gloria.

16

52

¶ Sed an in creaturis quo ad aliam creaturam relatio sit eadem res cum suo fundame to.

53

¶ Henrici opinio est quodlibetur. ix. q. ii quod relatia in creaturis non differt realiter a suo fundamento. Tum quia non facit compositionem cum eo. quia non est compositius album simile quam album tantum. vel iste sursum ille infraet sic de aliis. Tum quia relatio aduenit fundamento sine eius mutatione reali. v. Physicus. ergo non distinguitur realiter.

54

¶ Item ad idem. Quidam doctor arguisic. Impossibile est quod aliqua res creata habeat penes se entitates infinitas. Sed si relatio differret a fundamento realiter sequeretur quod res quelibet et musce pedes haberent infinitas distantias. et per cosequens entitates ad diuersas partes mundi infini tas

55

¶ Sed hec opinio non valet secundum Scotorlis. in ii liro di. i. q. iiii. ar. ii Et ad argumenta dicit.

56

¶ Ad primum quod compositio idem est quod cum alio positio. Et sic compositius est album simile quam album tamtum scilicet respectu alterius. licet non in se absolute. Etsi velis instare de relatione diuina quae nullam facit compositionem in deo. Deco inquit quod non est simile. quia ibi nihil est alicuius grod neris praedicamentalis. Sicuti est in proposito de abbosimili altero.

57

¶ Ad secundum dienum cum Simplicio super praedicamenta qui dicit quod relatio sicut est res ad aliud sic est ibi mutatio ad alterum. Ita quod inquantum relatio aduenit. non mutatur res in se vel ad se ex relationis aduentu. quia manet idem fundamentum sed mitatur ad alterum

58

¶ Ad tertium dicndum inquit. Uno modo quod non est inconueniens vt vna res habeat respectum ad infinitas entitates. Alio modo quod ex quo relatio specificatur ex terminis et non sunt compossibilia entia in finita actu in multitudine.iii. Physico. ergo non habet infinitas entitates aliqua creatura penes se.

59

¶ Respondetur ergo ad quaesitum verius secundum e. Scotorlis. et communiScotis. Quod relatio generaliter loquendo in creatu ris prout vna creatura refertur ad aliam creaturam est alia res realiter a suo fundamento. Sicut etiam relatio rationis est alia res a suo fundamento vel sub iecto. Et hec positio probatur secundum Scotum. Primo. qud quandocumque duo aliqua realia sic se habent quod vnum potest manere altero non manente illa distinguuntur realiter. Sed sic est de fundamento et relatione. videlicet quod tam fundamentum est aliquid reale quam etiam relatio est quid reale vt patuit. §. praecedenti. Et fundamentum potest manere relatione non manente. puta albedo potest mane re. non manente similitudine. ergo realiter distinguun Maior patet ex primo Physics. vbi per hoc probatur quod materia realiter distinguitur a forma. quia separantur Secundo quia opposita formaliter non possunt simuls ineeneidem secundum idem. Sed in eodem fundamento possunt fundari simulis et inesse opposite relationes. ergo sunt alie qo fundamento. Probatio minoris. quia secundum eandem ab bedine potest petrus esse similis paulo et dissimilis ioanni. Item tertio. quia relationes fundate aliquando in duo bus generibus minus differunt quam due relationes fundate in re eiusdem generis. Exne: equalitas fundatur super quantitatem. Nam equalia sunt quorum quantitas est vna secundum philosophum. Et similitudo fundatur super qualitatem ex libro praedicamentorum. Ecce super duo genera fundantur iste due relationes scilicet equalitas et similitudo: et tamen minus differunt quam relatio potentie actiue et relatio potentie passiue: que bene possunt fundari super eundem colorem. Si ergo relationes huiusmoi essent idem cum fundamentis magis deherent differri et non minus distingui in continemntibus generibus magis distinctis. et sic patet propositum.

17

60

¶ Sed an relatio creature ad deum distinguatur realiter a creatura. Ad hoc secundum eundem Scotor. in. ii e. di. i. q. iiii. ar. iii. varie sunt opiniones.

61

¶ Una enim opinio dicit relationem creature ad deum sic esse eandem suo fundamento quod fundamen tum hus relationis nihil aliud est nisi quaedam relatio ad deum. Quia vt dicit: Creatura nil aliud est nisi quidam respectus vel relatio ad deum. Et licet creatura in se similiter etiam eius respectus ad deum sit ens: tamen in respectu ad deum dicitur nihil: eo quod ex se non habet aliquod esse.

62

¶ Sed contra hanc opiini est tum dicutum Aug. iii. de trini. quod id quod nihil est non est ad aliquid. tum dictum Auicen. v. Metaph. ca. i. Equinitas est tantum equinitas. ergo in quiditate rei create non includitur essentialiter relatio. Alia autem opinio dicit omnino oppositum. videlicet quod relatio creature ad deum distinguitur realiter a creatura. Probat. quia Aug. v. de trini. dicit. quod quicquid in creaturis non secundum substantiam dicitur. restat vt secundum accntens dicatur. Sed relatio creature ad deum non secundum substantiam dicitur. ergo secundum accmens habet dici. Accidit enim contingenter rem creari. Contra opi. hanc est. quia sic sequeretur quod cum substantia sit prior natura tempore et diffinitione quam omne accantens. ex vii. Metaph. ergo creatura posset esse manere sine relatione ad deum absque contradictione. quod est falsum.

63

¶ Melius ergo dicendum est cum Scoto: sicut et tactum est. supra § xv. Quod relatio creature ad deum realiter est idem suo fundamento scilicet enti creato: sed distinguitur formaliter ab illo. Prima pars probatur. Quia omne illud proprie dicitur esse idem alicui realiter vel essentialiter: siue qui id cui illud inest non potest esse absque contradictione. Sed relatio creature ad deum sic inest creature quod non potest esse sine ea. ergo est ei idem etc. Probatio minoris. quia creatura non potest esse vel manere creatura sine. termino relationis istus scilicet ad deum. Alias posset crea tura manere vel esse deo non manente: qui est terminus istius relationis. quod est impossibile.

64

¶ Si obiicitur quod deus potest manere sine creatura. hoc non obstat: quia deus est terminus relationis secundum dici tantum: non sic est in creatura respectu dei: quia non potest esse creatura secundum rem sine dependentia a deo.

65

¶ Item secunda pars conclusionis patet: quia ratio absoluti realis non includit formaliter rationem respectus: Ideo potest esse vera identitas realis sine formali idetitate: vt late dictum est li. i.

18

66

¶ Utrum creatio sit aliqua creata res an icreata.

67

¶ Et arguitur sic. Si dicas quod e res increata. ergo creatio est idem quod deus. et per consequens erit ab eterno. Si autem dicis quod est res creata: tunc arguitur. Omnis res creata: creatione producitur. et ita sequitur quod creationis erit creatio aliqua. et iterum illius creationis erit alia creatio. et ita processus erit in infinitum contra philosophum v. Physi. dicit quod actionis non est actio scilicet ne procedatur in infinitum. etc.

68

¶ Respondeturad hec secundum Tho. super. ii. q. ar. ii per. ii prime di. Quod creationem esse aliquid et fides tenet et etiam ratio demostrat: et cum hoc experientia ma nifesta

69

¶ Primo quidem fides tenet. di. Credo in vnum deum creatore celi et terre. et per consequens aliorum. Secundo ratio demonstrat: quia quelibet res accipit esse a primo ente perfectissima a quo producitur vt a prima causa secundum totam subtram suam a quo omnium causarum mediarum vel secundarum esse dependet et deriuatum est. Unde xii. Metaph. dicitur. quod a deo dependet caelum et terra et pota natura. et i. Physi. Omne quod fit: ab aliquo fit. Idcirco etiam libro de causis dicitur: quod prima rerum creatarum est esse: et non est ante ipsum creatum aliud. ergo etc. Hoc idem Tertio patet experientia in motibus et influentiis celi secundum ordinationem dei et animarum rationalium creatione etc. Et maxime experimur in miraculis quae facit deus sepius. Obiecta autem praemissa soluentur ex subsequentibus hic immediate consequenter prosequendo

19

70

¶ Sed an creatio ipsa sit res increata an creata. Iuxta argumenti praedicti inquisitionem Dicendum est secundum e. Tho. supca et concor. Bone ea. di. i. lib. ii quod creatio potest capi dupliciter. Uno modo actiue. Alio mo passiue. Primo modo scilicet actiue capiendo: creatio idem est quod creare etc. et sic idem est per conseques quod creator: quia creatio actiue sercat operationem divinam: que non est aliud inquantum in deo est nisi essentia dei vel sba diuina cum relatione quadam ad creatum. Secundo modo si sumatur passiue: sic est quoddam accidens in creatura. et hoc modo significat quandam rem: non quae fit in praedicamento passionis proprie loquendo: eo quod creatio fit de nihilo: cuius non est pati: sed quae est in genere relationis. Et est habitudo quedam habetis esse ab alio consequens operationem diuinam. et sic non est inconueniens quod sit in ipso creato quod educitur per creationem vt in subiecto. Exne.: sicut filiatio inquantum recipit naturam humanam in petro a patre suo non est prior ipso petro: sed sequitur generationis actionem. sic habi tudo creationis sequitur actionem diuinam tantum: quae est prior quam creatura. Unde ex his praedictis solui possunt plura dubia: que subscribuntur pro clariori euidentia singillatim.

20

71

¶ Primo si queritur In quo fundatur relatio quando creatura refertur ad creatorem. Respondetur breuiter secundum praedcons et omnes doco. quod pro regula generalitenendum est vt patuit. i. lib. videlicet: quod quandocunque crea tura refertur ad creatorem: semper relatio fundatur realiter in creatura. In deo autem non realiter sed secundum rationem tantum: quia deus cum sit immutabilis et nullius accidentis susceptibilis. ergo non potest in deo esse relatio aliqua adueniens realiter ex creatione temporali: nisi relatio secundum dici. id est secundum rationem solam intelligendi. Proinde ipsa relatio importata nomine creationis non ponit aliquid in deo: sed in creatura sola realiter. Et dum deus creat vel operatur: nulla fit in deo mutatio vel nouitatis contingentia ex nouo creato. sed sicut deus ab eterno voluit hoc creatum facere pro isto tempore et non antea vel postea: ita fecit etc. Unde licet dei voluntas sit ab eterno: tamen creatio non est ab eterno: sed pro tali tempore quo deus voluit hoc fieri. Secundo si queritur: Quid sit creatio prout est in pso deo quado ratio intelligendi concipit referendo deum in ordine ad creaturam: et econuerso. Si enim nihil est in deo. ergo ratio ficta est. Respondetur quod ratio non est ficta sed fundatur super veritate habitudinis: que vere est inter deum et creaturam vt inter causam et effectum. Itaque sicut in praecedenti. § dctum est: Creatio que actiue est in deo vt sic: non est aliud quam essentia diuina in referendo ad creaturam seu vt est creans.

72

¶ Tertio si queritur vt argumento. supra insinuatur. An creatio a deo fiat alia semper creatione media. Respondetur secundum Tho. supra quod non oportet quod id quod creatur: alia creatione media creetur. quia id quod est relatio per essentiam scilicet deus: non refertur ad aliud alia relatione scilicet media: nisi secundum rationem. Et quia huiusmodi relationes que sunt tantum secundum rationem: non est impossibile multiplicari in infinitum: Cum ratio possit cogitare quod deus semper potest plura creare in infinitum. Et ita patet quod creationis non est creatio realis: sicut nec actionis est actio. Sicut obiiciebatur. §. xviii. que et etiam alia soluuntur per hec eadem documeta

73

¶ Quarto denique si queritur: Quid sit creatio vt est in crea tura. Respondetur secundum Tho i. parte. q. xlv. art. iii breviter dicendo: quod Creatio in creatura non est inquit aliud nisi relatio ad creatorem: quia creatio in creatu ra ponit aliquid in creato secundum relationem tantum: eo quod deus creando producit res sine motu et mutatione Subtracto aut motu ab actione et passione: nisremanet inquit nisi relatio. Et ita patet quod creatio in creatura non est nisi relatio ad creatorem. Hec Tho

74

¶ Addo tamen secundum Scotum super. ii di. i. q. v. quod creatio non solummodo importat ipsam relationem ad deum in ratione cause efficientis: sed etiam respectum cum hoc ad non esse praecedens: quia creare est de nihilo aliquid facere. vt patet. supra §. i. et seqi.

21

75

¶ Qualiter deum omnis creatura laudat. Notandum est quod sicut dicit scriptura. Omnia opera dei benedicunt et laudant deum. praes. ultimo. Omnis spiritus laudet dominum. Et Dan. iii. Benedicite omnia opera domini domino: laudate et superexaltate. eum in secula etc. Augustinus. Omnia quecumque fecit deus laudant deum. celestia: terrestria: angeli: homines: flumina: maria: etc.

76

¶ Sed qualibus modis etiam insensata laudant deum. Nota recolligendo ex doctoribus quod Primo omnia creata laudant deum: deo ipsi deseruiendo et obediendo ac officia sua implendo. et sic laudant deum: etsi non voce tamen opere: vt dicit Hiero. super Dan. Idem Hiero. super Psalmus cxlviii. dicit. In hoc quippe deum laudant omnia quod ab officio suo non recedunt. Nam seruitium eorum laus dei est. Ecce sol et luna cursus si¬ bi statutos nunquam mutant. Totus quoque mundus deo deseruit: et preceptum quod deus posuit non praeteribit. Solus homo non meminit dei praeceptum scilicet et diabolus etc. Ideo idem Hieronyus super praeos. xci. dicit. Dicunt aliqui: si omnia deus in vti litatem hominum fecit: quid culicem ac pulicem face re necesse fuit. Respondeo inquit tibi vt ostenderetur fragilitas tua. et propterea non erigaris scilicet in superbiam: cum et talibus vilibus morderis. Debes enim dicere apud te: Celum et terra seruiunt deo: vt quid ego infelix homo non seruio. Apes et formice prouident sibi contra futuram hyemen: Ego christianus non cogito iudicium esse venturum scilicet nec timeo quod tradar vermibus infernalibus perpetuo deuorandus.

77

¶ Secundo omnis creatura laudat deum ipset summo bonum ostendendo. Unde Augustinus de ciui. dei. lib. xi. Si querimus inquit Quis fecit omnia: deus est Si per quid: per verbum. Si quare: quia vidit cuncta que fecit: et erant valde bona. Nec actor potest esse excellentior in bonitate deo. nec ars efficaciorm vel melior dei verbo. nec causa melior quam vt creare tur bonum a bono. Erant quidem opera dei singula per se bona: sed in ordine ad vniuersum erant omnia vasde bona. Sicut oculus in animali pulcrior est quam cum a corpore separatus est. Nam et ipsa vene na que sunt aliis perniciosa: sunt vtilia pro medica mentis. Sed et Diony. dicit. Si venenum quod est in scorpione: si per seipsum malum esset: ipsum scorpionem prius perimeret. At contra. si ei detraheretur: periret. Stercus quoque aspernabile: agris vtilitatem affert. et ita de aliis. Omia ergo sic facta sunt vt sint bona et miranda: Atque dicete Aug. Ideo sunt omnia bona: quia aliis alia sunt meliora. et ita bonitas inferiorum addit laudibus superiorum. et per consequens omnia deum summe bonum ostendunt a quo habent omnia bona. Unde Bernds. super Can. omel. xxxi. dicit. Quid nisi radii quidam sunt deitatis numerositas in rebus conditis: et varietas pulcritudinis. Miraris in sole splendorem. in flore pulcritudinem. in panesaporem. in terra multimodam bonorum fecunditatem. sed a deo sunt hec omnia. nec dubium quin multo am plius sibi reseruauit quam creaturis indiderit. Hec ille.

78

¶ Tertio omnia laudant deum ex sui contemplatione homines ad dei laudem incitando. Sic ex arti ficio pulcro et bono videntes incitantur vt cogscant quod sapiens et bonus artifex est qui sciuit tale facere. Nam vt Aug. super Gen. Deus est maxime certe sapientie artifex adeo in magnis rebus vt non sit minor in paruis. Patet vbi Animal. §. ii.

79

¶ Hoc idem declaro sententialiter breuius ex dictis Hierony. super pralos. xi. et latius Hugo. lib. de tribus diebus. Nam mira mur gigantem inter homines: inter pisces cetum: intertolucres griphem. inter quadrupedes elephantem: inter serpentes draconem: eo quod natura fecit tlrlia magna vel monstruosa. Rursus: alia idcirco miramur: quia sunt parua corpore et tamen in eis indita est industria quasi rationis magne: ita quod in formica et vulpe mirabilior sit astutia quam in elephante vel ca¬ melo et magnis Item in culice paruo corpusculo quomodo sunt omnia membra diuisa quae sunt in elephante. quia habet os oculos ventrem. vocis tubam. Insuper pedes sex. et salas quae non sunt in elephante vel camelo etc. Hec ideo. ne putetur quod dei potentia defecerit in minoribus. quae apparet maior in maioribus. Sed eque potest sicut illis plura dare et istis maiora. Ita ecomnuerso: istis plura et illis maiora conferre etc. Et etiam ne homo superbiret ex maioritate sibi collata siue in corpore siue in aliis. nec deiiceretur diffidendo de paruitate Nam infirma mundi eligit deus vt confundat fortia Quod bonitatis diuine maxima iusticia claret in demonibus ex quaestionibus subscriptis

PrevBack to TopNext