Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Charitas

1

1

Charitas primo c. quo A virtutis et actus rationem Quod deus ex sua immensa charitate infundit nobis virtutem charitatis.

2

¶ Quid est charitas. Nota secundum Guill. lib. iii. di. xxvii. et. xxviii. aliosque docto. Quod charitas dicta est acharis quod est gratia. Eadem quit pe qualitas est in nobis charitas que et gratia secundum ci hastintut ntua coar ematts conos. sced aliis dimissis

3

¶ Uno modo diffinitur per respectum: ad affectum a Magistro e. di. xxvii. li. iii. quod Charitas est dilectio qua diligitur deus propter se et proximus propter deum et nos in deo vel secundum deum. Alio modo per respectum ad finem vltimum diffinitur ab Augustino li. solilo. siue quo ad praemium sic: Charitas est nirtus quae deum videre eoque perfrui desideramus. Tertio diffinitur per respectum ad effectum libro de spiritu et anima sic: Charitas est vita copulans amantem cum amato: vt dicit Augustinus etiam. viii. libro de trini. Dicitur autem vita: quia vt habetur e. libro de spiritu et anima: Ipsa est charitas vita beata animarum et angelorum sine qua nec anima nec angeliviuunt. Dicitur: copulans amantem id est hominem: cum amato deo. quia charitas vnit deo per gratiam et gloriam. Quarto diffinitur per respectum ad ortum ab Apostolo. i. Timot i. Charitas est finia praecepti de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Ubi tanguntur radicea originis charitatis. Primo nanque oritur charitas ex bona intentione in hiceptorum impletione. ideo dicitur finis praecepti. Unde Augustinus libro de laude charitatis icit Ille tenet quicquid latet et quicquid patet in diuinis sermonibus qui charitatem seruat in moribus. Se¬ ¬ cundo oritur ex corde puro scilicet a viciis etc. Tertio ex com scientia bona. Glo. ibi dicit quod conscientia accipitur prospe in bono opere. Uum psclm. Spena in domino et fac bonitatem et pasceris in deliciis eius id est in dulcedine diui ne charitatis. Quarto oritur ex fidei veritate. ideo

4

¶ dicitur: et fide non ficta. qia iustus ex fide viuit Rhoma. i. Ista autem originatio debet intelligi non temnpore. quia simul infunduntur fides: spes: et charitas. sed actuum ratione. quia preintelligitur credere. secundo sperare. tertio diligere. Quis enim sperat quod non credit. Aut quis diligit quod non sperat nec credit. Patet ergo quod deus dat hec ex chaxitate nobis vt ipsum veraciter diligamus.

2

5

¶ Utrum ex charitate debeat homo deum diligere sine modo vel super omnia: Notandum primo secundum Guill. supra di. xxvii. cum Bonauen. q. v. ar. ii Diligere sine modo capitur tripliciter Primo modo per limitationem quantum ad seipsum. et sic nullus actus creatus est sine modo. quia omnia creata sunt in mensura seu modo et numero et pondere limitata. Secundo dicitur aliquid esse sine modo quantum ad aggrauationem circumstantiarum. Et hoc mo do actus viciosus potest esse sine modo: saltem secundum nostram cognitionem. quia ei semper aliqua deest cit cumstantia. Non sic est de actu virtuoso. Tertio modo dicitur sine modo respectu obiecti. Et sic omnis virtus que est respectu entium ad finem est cum modo. quia habet obiectum creatum. Sed theologica virtus est sine modo. quia habet obiectum infinitum id est deum. Isto modo dicitur charitas deum diligere sine modo. Iuxta hunc ergo modum respondetur quod sic. quia Bernd. de diligendo deo: dicit deum diligi debere sine modo id est super omnia quecunque sint et quantumcumque multa vel magna cogitari possint. quia deus in infinitum praecellit. Et ad idem est Magistes. et Augustinus libro de doctrina christiana. Si obiicitur. Nula virtus mouet ad actum inpossibilem. Sed impossibile est nos diligere deum sine modo super omnia. ergo etc. Minor probatur. quia omnis amicicia que est ad alterum est propter amiciciam que est ad seipsum: ex ix. Eth. Sed propter quod vnumquodque tale et illud magis scicet poste riorum. ergo quilibet diligit seipsum plus quam alium: et per cosequens plus quam deum. Confirmatur. quia amicicia quelibet fundatur super aliquam vnitatem: ex. viii. et. ix. Eth. Sed impossibile est vnum alteri eque esse idem sicut sibiipsi. Respondetur ad hec secundum e Guill. et Scotorl. e. di. xxvii. quod in amicicia concurrunt: et bonitas que est ratio diligibilitatis: et vnitas. In proposito aut vnitatem minorem recompesat maior bonitas dei imo summa. Unde deus habet rationem summe diligibilitatis sicut et summe bonitatis.

6

¶ Si queratur ergo Qualiter sit rectum et iustum quod homo appetat non esse sui propteresse dei et honorem: cum natura determinata sit ad appetendum esse proprium. ex. ii libro de generatione. Dicendum est secundum Scotorl. e. di. xxvii. quod rectissimum est et naturali rationi conforme. Tum quia recta ratio dictat optimum scilicet deum esse summe diligendum. Tum quia cum deus sit bonum commune in quo includitur omne bonum particulare totius vniuersi est praeligendum: ex i. Eth. Unde manus se exponit pro capite et toto corpore. Tum quoque quia deus est vt timus finis et obiectum beatificum charitatis. ergo praeappetendus sicut et beatitudo hominis: per Aung. de trini. xiii.

3

7

¶ Utrum dilectio charitatis causetur ex naturalibus in nobis: An solum spiritus sancti infusione: Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Tho. secunda secunde. q. xxiiii. ar. ii quod in nobis esse habet duplex amor dei vel dilectio.

8

¶ Primus amor dicitur naturalis quo omnes homines naturaliter diligunt deum sicut Dionysius dicit libro de di. no. Omnibus inquit naturaliter diligibile est bonum diuinum. Et Augustinus dicit Deus quem amat et sciens et nesciens. Ratio quia dilectio dei naturalis fundatur super communicatione bonorum naturalium: et ideo omnibus naturaliter inest talis dilectio ad deum.

9

¶ Secunda est dilectio vel amor charitatis que fundatur super communicatione bonorum supernaturalium scilicet secundum bona gratuita. et ideo non naturali virtute sed ex spiritus sancti infusione in nobis causatur. Unde ponitur conclusio quod dilectio ad deum vera gratuita charitate non causatur ex actibus praecedentibus in homine: nec ex naturali hominis virtute: sed solum spiritus sancti infusione. Probatur

10

¶ Primo autoritate Apostoli Rho. vi. Charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Augustinus Ne quis putaret inquit charitatem se habere per proprium arbitrium a seipso: cum dixit Apostolus Charitas dei diffusa est in cordibus nostris: addidit. per spiritu sacntum qi. dict etc. Secundo probatur ratione principii productiui. quia charitas creata in nobis est quadam participatio chari¬ tatis increat scilicet priussacti qui est amor patris et fiii. Si spiritus sanctus non necessitate nec naturaliter: sed ex meravoluntate sua et gratia infundit charitatem nobis. Ioan. iii Spiritus vbi vult spirat. ergo non naturaliter nec ex vi naturali est charitas: sed per spiritum sanctum.

11

¶ Tertio probaur ratione termini perfectiui. quia vt dicitur Rho. vi. Gatra dei vita eterna etc. Cum ergo per gratiam id est per charitatem meretur quis vitam eternam que excedit facultatem nature omnis. ergo charitas non inest nobis naturaliter: nec per potentias aut vires naturales adquiritur a nobis. sed ex infusione gratuita spiritus sancti liberali diuino amore etc.

12

¶ Ad hec libro. ii vbi Gratia. §. 4. et se.

4

13

¶ An ergo sine habitu charitatis infuso possit creatura deum diligere super omnia ex puris naturalibus: De hoc Scotorlis. et Guill. e. di. xxvii. li. iii. dicunt quod opinio vna est inter alias quod sic. maxim loquendo de statu nature institute vel innocentie. Probatur

14

¶ Primo autoritate. quia Augustinus libro de fide ad Pe. Spiritus rationales ita creauit deus vt ipsum plus ( inquit Diligerent quam seipsos. Consimiliter intendit dicere libro re trac. et libro de vera relig. licet aliis verbis.

15

¶ Secundo probatur ratione Scoti. quia ratio naturalis indicat aliquid esse sunme diligendum eo quod est bonum summum et infinitum. alia fieret processus in infinitum. ergo voluntas potrit per se sine charitate illud summe diligere id est sine charitate gratui: a.

16

¶ Tertio confirmatur. Quia si quis non posset sine charitate infusa deum super omnia diligere amore na turali: sequeretur quod posset se scire esse in charitate quando scilicet experiretur in se huc actum diligendi super omnia deum quod tamen communiter doc. theologi non tenent. quia Nemo scit an amore vel odio dignus sit Ecces. ix

17

¶ Quarto ostenditur exemplaritate. quia multi despera ti occidunt seipsos: ita quod odiunt suum esse: et tamennon odiunt beatitudinem. ergo plus amant beatitudinem seu obiectum beatitudinis id est deum quam seipsos. Et tales sunt sine charitate infusa.

18

¶ Si autem queratur Ad quid ergo oportet charitatem infusam ponere: cum natura sine tali charitate scilicet infusa potest in hunc actum qui est diligere deum super omnia

19

¶ Respondetur secundum praedictos doctores quod loquendo de potentia dei oridinata necessario reiquiritur infusa charitas quaue est idem quod gratia. quia vt etiam Alexander de Ales. iii. parte Summe. q. xiii. dicit. diligere deum super omnia et propter se. licet sit de lege nature et eius precepto tanque ab insinuante et instigante vel osten dente: in cuius signum homo naturaliter diligit bonum. ergo pre omnibus summum bonum. Uerumtamen natura per se vel secundum se diligere deum super omnia perfecte et gratuite ac meritorie non potest sine gratia ad illud perducente et perficiente. Necessaria est ergo charitas infusa ad tria. Primo vt eam perfectius et gratuite deum diligamus super omnia et propter se. Secundo vt firmius et feruentius diligamus. quia sicut sine fide infusa possemus ex puris naturalibus assentire aliquibus credibilibus: tamen quia non ita firmiter assentimus. Ideo necesse est pontru¬ fidem infusam. ita et in proposito. licet deum possemus ex naturalibus diligere super omnia. tamen non ita feruentur sic cum charitate infusa.

20

¶ Tertio necessaria est ad hoc vt talis amor sit vite eterne meritorius et gratuitus id est deo gratus. et per consequens opera nostra sint meritoria quia sine charitate infusa non sunt deo accepta. vt di Apostolos. i. Cor. xiii. ergo etc. Talem autem charitatem infundere deus presto est omnibus ex immensa charitate quantum est ex se. nisi quis ponat obice gratiae. vt patuit lib. ii. di grto.

21

¶ Item de charitate plurima tractata sunt etiam libro Primo.

5

22

¶ Quid est diligere deum super omnia. Respondetur secundum doc. subti. et post eum Guill. supra quod diligi debet deus super omnia dupliciter intelligendo.

23

¶ Uno modo exte siue vt plus diligat deum quam omnia alia. ita quod prius vellet omnia alia et seipsum non esse quam deum non esse contra hoc peccant qui situt damnati vellents deum non esse quam esse iudicem et vltorem peccatorum suorum.

24

¶ Alio modo intensiue debet intelligi scilicet vt fortius et feruentius et tenerius deum diligat homo plus quam quod cumque aliud. ita quod maiori affectu velit deo omne bonum et obedire sibi quam cuicumque.

25

¶ Sed tertio restarquomodo intelligendum sit affectumhuiusmodi dilectionis esse maiorem et fortiorem ad deum. Dicendum breviter secundum c. doc. subti. quod non debet intelligi quantum ad teneritu dinem vel dulcedinem affectus seu feruorem dnlectionis quia stat quandoque quod homo dulcedinem maiorem experitur in affctu adfilium vel matrem aut vxorem et huiusmodi quam ad deum tenerius diligendo quam deum. Stat etiam quod aliqui deuotimaiorem dulcedinem sentiunt in dei amore quam alii qui sunt solidiores in virtute qui tamen pro deo multo promptius exponerent se morti quam praedicti deuoti. quia tlis dulcedo deuotionis non est de amore qui est actus voluntatis: sed passio quedam appetitus sensitiui et cius actui attributa qua deus allicit paruulos nedeficiant in via. Exemplum. sicut mustum sit feruenti us quam vetus vinum. no tamen sequitur quod sit melius quam vinum vetus. Sic in proposito

26

¶ Proinde concludendo dicitur secundum e. Scotu. quod dilectio dei super omnia debet intelligi quantum ad firmitatem. hoc enim magis diligitur quod firmius diligitur. et illud magis inquit diligo cui minus volo malntem accidere: et pro cuius bono saluando magis me expono ex amo re voluntarie elicito. quia exponere est actus voluntatis: non autem appetitus sensitiui.

27

¶ Concluditur ergo secundum e. Scotum. quod deum debemus diligere super omnia et extensiue et intensiue ex maiori affectus firmita te simpliciter: qui scilicet magis repugnat effectui opposito: hoc est quod facilius posset inclinari ad odium cuiuscumque alterius quam ad dei offensam per peccatum etc. In hoc autem patet charitas dei ad nos. quod sic vult firmiter diligi a nobis ne excidamus a gratuita charitate et pereamus.

6

28

¶ Utrum infusa charitas sit eiusdem rationis cum charitate adquisita: Notandum est. quod ex acti bus frequentatis generatur habitus: ex. ii Eth. Proinde secundum quod arguit Guill. e. di. xxvii. Siquis existens in charitate frequenter diligat deum aggenerabit si bi vnum habitum adquisitum quo poterit deum diligere super omnia. et sic diligeret deum sine infusa charitate: quod est contra antedicta. Sed respondetur secundum e. Guill. quod infusa charitas non est eiusdem rationis cum adquisita: licet habeant magnam similitudinem inter se secundum Bonauen. propter quam vix vel nullo modo potest a nobis discerni illa ab ista.

29

¶ Si obi citur. quia eiusdem rationis est homo productus per generatione: et per creationem. ergo a simili in proposito. Dicendum est inquit quod non est simile. quia homo potest produci ab aliquo per generationem: et ab alio id est deo per creationem Sed charitas infusa non potest adquiri per causas naturales sed a solo deo datur ex mera charitate liberali Alas non esset gratuita.

7

30

¶ Utrum charitas infusa requirat in nobis specialem rationem sub qua deus debeat diligi: An eliciat in nobis actum diligendi deum sub quacunque ratione generali: Respondetur secundum Fran. Mayro. super ist di. xvii. q. vl.

31

¶ Primo dicendo quod actus et ratio dilectionis diuine et charitatis gratuite est nobis ignotus: eo quod supernatu liter habet infundi per spiritum sanctum. Nam si naturaliter ipsos actus atque habitum et rationes dilectionis cognosceremus sequeretur quod possemus ex eis. fidem nostram demonstrare et certitudinaliter scire quod sumus in charitate. quia fides infusa omnia a nobis credita continet. et sic omnia scirentur quod nobis demonstratiue. et per consequens vt dicit Grego. Fides non haberet meritum cui humana ratio pberet experimentum.

32

¶ Secundo dicendum cum e. Francisco quod ad intaligendum deum gratuite non sufficit diligere sub ratione generali: nec etiam subratione speciali nobis naturaliter nota. Tum quia sub ratione generali diligit quacunque ratione tam existens in charitate quam non existens. Tum quia sic diligere est fidelium et infidelium

33

¶ Declaratur. Nam sub hac ratione generali quod deus est summum bonum potest diligi ab omnibus hominibus. quia omnia bonum appetunt: et ex puris naturalibus. et sic diligitur a fidelibus et infidelibus generali ratione. Item speciali aliqua ratione nobis nota per fidem. videlicet ratione redemptionis vel glorificationis diligitur tama bonis christianis quam a malis sperantibus informari fide et spe: et sic de aliis rationibus quae non sufficiunt. Denique super omnes alios actus charitatis rationem potissimam ponit Bonauen. et doctores. videlicet diligere deum per se et super omnia pure propter se: ita quod nihilis equi: nihil supra: nihil contra. Sed nec hoc sufficit nisi fiat ex charitate gratuita: vt patet per apostolum dicit. Nihil mihi conscius sum scilicetcotra deum egisse: sed non in hoc instificatus sum. Et.i. Corinth. xiii. dicit Si tra didero corpus meum ita vt ardeam scilicet ad martyrium: charitatem autem non habuero nil prodest. Sed i tradere se in martytium propter christum est actus diligendi deum propter se et super omnia. ergo nec hoc sufficit.

34

¶ Tertio. idem Fran. dicit quod charitas gratuita seu infusa respicit deum sub ratione supernaturaliter conoscibili a nobis. quia ponitur charitas eiusdem rationis hic et in patria vbi diligemus quod nunc non cognoscimus quantum ad rationem formalem per quam solam meretur charitas vitam eternam ex diuina ordinatione. hac enim ratione sola actus elicitus a voluntate charitate informata fit deo acceptus pro vita eterna. quia ipsa charitas infusa nil aliud est quo ad formale meriti supernaturalis quam acceptatio diuina in actu elicito a voluntate formata charitate. vnde istam rationem formalem in via non cognoscimus nisi forte reuelaretur alicui. Ideo autem non cognoscimus communiter in via. quia a solo deo supernaturaliter infunditur et ex sua voluntate charitatis acceptatio dependet. et quia nunc per peccatum impeditur a suo actu charitas gratuita sicuti et plura alia dei dona. sed in patria cognoscemus. patet ergo mira operatio dei in charitate.

8

35

¶ Quod deus infundit nobis charitatem vt diligamus deum et super omnia et propter se.

36

¶ Utrum ex ratione infuse charitatis requiratur vt deus pure propter se super omnia diligatur: Respondetur per conclusione quod sic. et patet ex diffinito ne charitatis quam ponit Magister in. iii. di. xxvii. supra §. i. Declaratur secundum Fran. Marro. in conflat. libr. i. di. xvii. q. i. quia ad actum meritorium vite eterne ex dei ordi natione requiruntur ista quattuor. Primo voluntas hominis diligens deum. Secundo influentia spiritus sancti. Tertio charitas ipsa quae diligimus super omnia. Quarto diuina acceptatio. Si ergo quis diligit deum non pure propter se sed propter aliquid aliud. sequitur quod illud aliud plus diligit quam deum. quoniam propter vnum quodque tale et ipsum magis. ex ci. Posteri. Sicut si quis amat diuitem propter pecuniam. sequitur quod plus amat pecuniam illius: Sic in proposito. Et ita patet quod non est vera charitas gratuita et meritoria vite eterne nisi diligatur deus super omnia pure propter se id est propter deum Ita quod nil supra deum nec eque deo. vnde sic vult deus ot.

9

37

¶ An ergo potest dici charitas mercennaria et eius ac tus mercennarius meritorius vite eterne: Rt. secundum Guill. e. di. xxvii. quod meritum primo inest actui charitatis infuse. Ex co enim oritur ratio meriti quo aliquem actum referimus in finem debitum. hoc autem facit amor vere charitatis ad deum. Unde et credere in deum est meritorium inquantum ei iungitur amor. quia credere in deum est credendo in deum ire per amorem. vt dicit Augusti. Prima ergo radix meriti etiam in credendo per fidem et in aliis est charitas que est plenitudo legis.

38

¶ Ad quesitum ergo dicit idem Guill. quod si merces intelligatur bonum increatum. sic bene concedi potest charitatem infusam esse mercennariam et actum eius scilicet amorem dei mercennarium. sicut Abrae. Gene. xv. dixit deus. Ego mer ces tua magna nimis. Et Ambro. super illud Luc. xv. Quanti mercennarii in domo patris mei abui. panibus dicit: quod multi sunt boni mercennariis qui spieternorum deo seruiunt. Et Psalmus Inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas in eternum propter retributionem. Si vero merces dicatur bonum crea tum: sic non debet dici charitas mercemnaria nec amor dei mercennarius. maxime si quis habeat oculum principalius ad bonum creatum. quia charitas non queri que sua sunt. Si autem habeat oculum principaliter ad deum: et minus principaliter ad bonum creatum: sic posset esse charitas. Unde Bernardus. libro de diligendo deo: dicit. Etsi sine praemio non possit seruiri deo tamen sine intuitu praemii seruiendum est. Seruiamus ergo deo in charitate que timorem expellit: praemium non querit: meritum non intuetur scilicet principalius sed deum. Hec ille.

10

39

¶ An liceat diligere deum propterbeneficia scilicet creationis vel redemptionis vel promisse glorificationis: Respondetur secundum Tho. secunda secunde. q. xxvii. ar. iii. quod accipiendo vt ly propter denotet causam finalem sine qua nollem diligere deum: sic non licet. quia deus diligendus est propter se etiamsi nil daret: sed flagellaret. sicut filius bonus diligit patrem flagellantem. Sed accipiendo ly propter vt dicit causam motiuam: sic possum diligere deum propter beneficia. Augustinus. super Ioan. ser. iii. Non dilige ad praemium: sed ipse deus sit praemium tuum etc. Unde bonum est cogitare homini dei beneficia: vt accendatur ad rediligendum

11

40

¶ Quod horum trium sit plus deo gratum et melius: An ex charitate infusa diligere deum vt creatorem: An vt redemptorem: An vt obiectum beatitudinis infinitum bonum et glorificatorem: Respondetur secundum Tho. in quodls. primo. q. iiii. ar. iii. in solutione primi argumenti: quod diligere deum prout per creationem est principium totius esse: ad naturalem dilectionem pertinet. Sed diligere pro redempitione ex summa liberalitate: pertinet ad beneficii gratitudinem. Diligere vero deum prout est obiectum beatitudinis: est solius gratuite dilectionis. quia super omnia deus vt sic diligitur propter se: eo quod est infinitum bonum. ergo sic diligere est maximi meriti etc

41

¶ Confirmatur. Quia finis creationis humane et redemptionis est glorificatio: ad quam deus ex summa bonitate et charitate creauit hominem vt dicit Augustinus. et propter gloriam assequendam redemit Sed finis est melior ordinatis in finem: ex i. Phisicut. Et finis est eligibilior his quae sunt ad finem: ex. ii Topici. ergo cum quis mouetur ad diligendum deum tanquam vlti mum finem scilicet obiectum beatificum: sic diligere est melius et eligibilius quam aliis modis. Et hoc ceteris paribus. quia potest aliquando praeponderare fortioris charitatis motus ex beneficio redemptionis etc. secundum quod spiritus sanctus ardentius accendit cor ex tali vel tali beneficio ad deum gratuite diligendum.

42

¶ Quod deus ex charitate precepit nobis vt diligamus ipsum toto posse pro salute.

12

43

¶ Quare deus praecepit nobis tanarduam et difficilem charitatis dilectionem. videlicet Diliges (inquit) dominum deum tuum ex toto cordi tuo ex tota mente ex tota anima et ex omnibus viribus tuis id est ex toto posse virium tuarum. Cum enim dicatur. i. Ioan. v. quod mandata dei grauia non sunt. quare ergo praecebit deus tangraue impleri preceptum: Respondo Primo Dicendo. quod mandatum huiusmodi dilectio nis est facile et leue: adeo quod nullus potest se excusa re de difficultate. quia vt scribitur Deut. xxx. Mam datum hoc inquit non supra te est id est supra vires huma nas cum amare sit homini dum vult in promptu facile dicente Augustinus. Nil sic in potestate est hominis sicut vel le amare. Ideo subditur ibidem Deut. Nec procul a tepositum neque in celositum neque trans mare. vt dicas quis ascendit in celum aut transfretare etc. sed iuxtate est sermo valde in cordetuo vt facias illud etc se Item hoc mandatum est leue ad implendum tam a paupere quam a diuite: tam ab infirmo quam a sano: tasene quam a iuuene. denique est leue. quia iugum amoris christi suaue est et onus eius leue. Matth. xi. Augustinoque teste: Omnia grauia et immania: leuia et prope nulla facit amor.

44

¶ Secundo dicendum est quod deus iustissime et dignissime exigit a nobis diligi ex tota anima et corpore. Tum quia tota trinitas diuina totaliter se per charitatem et gratiam ineffabilemr nobis dedit. nam pater: filius: et spiritus sanctus dant se nobis ad inhabitandum in mente. in corde: in anima et in corpore. vtpote in dei templo. quia corporanostra temnplum sunt spiritus sancti. secundum Aposolum. Unde Ioan. xiiii. Si quis diligit me et pater meus diliget eum et ad eum veniemus etc. Tum quia sic deus dilexit midum vt filium suum vnigenitum daret pro mundi saluteex charitate. Ioan. iii. Similiter et spiritum sanctum misit etc. Tum quoque. quia dei filius se totum pro nobis exposuit ex charitate scilicet animam in precium redenptionis per mortem et sanguinem et corpus totum per passione. ergo iuste exigit a nobis amorem ex toto quod est in nobis. Tum denique. quia deus in futuro glorificabit nos in tota anima: corde mente et corpore. ergo.

45

¶ Tertio ergo dicendum ad quesitum. quod ex charitate immensa precepit nobis deus tamarduam et totalem charitatis dilectionem. vt meritum et premium ex hoc adquiramus: Et vt nil sit in nobis etiam in corporis viribus et membris in quo diabolus locum habere possit per peccatum et perdere nos Et vt tamforti charitate obliget et astringat nos sibi deus totos secundum animam et corpus etc. Unde Augustinus exclamat dicens. O iugum sancgti amoris quam faciliter oneras. quam dulciter illaque as. quam suauiter stxingis nos ad deum et vinculas et qua vtiliter vris. Hec ille.

13

46

¶ Sed quomodo teneamur ex charitate diligere deum toto corde et tota anima etc. Et an possimus hoc preceptum implere in vita presenti: Respondetur secundum Lyram et Chrys. quod dili¬ gere ex toto corde est diligere ex tota voluntate et sine contraria affectione. Item ex tota anima id est ex toto in tellectu sine omni errore. Item ex tota mente id est ex tota memoria sine obliuione. Item ex omnibus viribus id est sensuum tam interiorum quam exteriorum virtute et operatione. Et secundum Guill cum Bonauen. e. dist. xxvii. concor. Thohoc praeceptum non tenemur implere per exclusionem omnia affectus extranei. quia nec est possibile in praesent scilicet quod nilaliud nisi deus sit in amore nostro vel mente: praesertie pro longo tempore. Unde hoc modo solum in patria implebimus. Sed tenemur implere solum per exclusionem affectus contrari id est peccati mortalis: tam a corde quam mente et anima et corpore. Et sic potest etiam in via impleri cum ad iutorio dei per charitatem.

14

47

Charitas secundo quo ad diuinam acceptationem. Quod deus immensa charitate acceptat in nobis sui id est dei dilectionem.

48

¶ Utrum acceptatio hominis et eius operis ad vitam sit a charitate: an a diuina voluntate praecise: Respondetur secundum Fran. Mayro. in confla. primi libro dist. xvii. q. vl. quod precise est huiusmodi ac ceptatio a diuina voluntate acceptante actualiter Sed a charitate est sicut gratia. A satramentis quae si ab instrumentalibus causis etc. Unde et de opere siue actu meritorio vite eterne Si quaeratur An sit naturalis vel supra naturam sicut et ipsa charitas infusa ex qua procedit talis actus vel opus est supranaturam: Dicit ibidem Franciscus quod quantum ad suum materiale est naturalis. quia naturaliter causatur ab hominis voluntate. Sed quantum ad suum formale. scilicet quantum ad diuinam acceptationem ad vitam eternam: sic est supernaturalis: vt non possit gloriari omnis caro coram deo quod ex suis operibus possit saluari. Ecce ergo dei charitas quia non ex operibus que fecimus nos: sed secundum suam misericordiam saluos nos facit: vt dicit apostolus.

49

¶ Utrum autem deus eadem acceptatione acceplet infusam charitatem et opus bonum patuit libro primo.

15

50

¶ Utrum homo existens in charitate per ipsam charitatem infusam necessario sit acceptus deo: Respondetur secundum e. Fran. Mayro. vbi supra. q. ii colligendo veritates quattuor breuius

51

¶ Prima quod acceptatio qua deus acceptat homine vt dignum vita eterna: hec non est ex natu ra charitatis: sed ab ordinatione diuina talem legem statuente. Sicut si rex ordinaret in regno suo quod quicumque haberet aureos centum nobilitaretur hereditate et nullus alius: tunc aureorum centenarius acceptaretur prohereditate incomporabiliter excedente ex ordinata lege statuentis: et non ex natura auri.

52

¶ Secunda. veritas QEo deus mon potest necessifarrabsolute fugutia et ionrgxmutura auri etc.

53

¶ Secunda veritas. quod deus non potest necessitari absoluteper charitatem infusam ad acceptandum ad vitam eternam. Ratio. quia nullum creatum potest necessitare infinitam voluntatem diuinam vt diligat necessario aliquid vel acceptet nisi finis. vel habens necessario c. nexionem ad finem sine qua finis non posset esse. ergo deus libere cuius vult miseretur et quem vult indurat id est indurari permittit. voluntati enim eius quis resistet. q. dicit hoc impossibile est. Rho. ix.

54

¶ Tertia veritas quod sicut deus non necessario acclptat vel diligit charitatem habentem. ita etiam non necessario odit in peccato existentem. loquendo de absoluta necessitate. Ro. quia si sic odiret nunquam posset peccatorem diligere. et peconsequens nunquam peccator resurgeret. ac per contrarium existens in charitate si necessario amaretur nunquam caderet. quia semper a deo amaretur. et eodem modo necessario quo odiretur peccatum secundum te.

55

¶ Si dicas. peccatum non est diligibile deo qui est summe bonus. ergo necessario est odibile. Respondet idem Francis. quod licet peccatum ex se sit odibile. non tamen oportet quod de us actu passiuo odiat illud in quo est malum id est hominem peccatorem. Sicut enim exempli gratia. potest quis actu odire malas conditiones alicuius hominis. vtpote quia est mendax vel fraudulentus. ita tamen quod non odiat illum hominem: Et dato quod deus odiret hominem peccatorem. nec peccatum potest diligere. vt dicit scriptura. Non tamen sequitur quod absolute necessario odiat illum hominem. nec necessitat deum ad odiet dum tali odio quod sit in ordine ad penam eternam. quia deus peccatorem praedestinatum ad futuram gloriam praediligit iusto praescito. Dico ergo inquit. quod deus de potentia sua absoluta potest acceptare quemcunque etiam sine charitate infusa. et etiam postquam infusa est charitas non acceptare ad vitam eternam. et hoc totum est et diuine voluntatis ordinatione. Sicut si rex velle ordinare quod soli acceptentur ad suam mensam qui purpura sunt vestiti. hoc esset ex beneplacito statuentis. Sic in proposito.

56

¶ Quarta veritas. quod deus floquendo secundum ordinatam suam potentiam) non potest odire vel non acceptare actum charitatis et hominem existentem in charitate. Dicitur: secundum ordinata: potentiam. quia secus est de absoluta necessitate. vt in praecedentibus patuit. sed ex liberalitate diuine voluntatis deus ordinauit et promisit diligere se diligentem. Prouerb. viii. Ego diligentes me diligo. Et hoc ostenditur

57

¶ Primo ratione implicationis. quia videtur implicare contradictionem scilicet esse in charitate et non esse charum deo vel acceptum. sicut esse in gratia et non esse gratum. cum gratia dicatur gratumfaciens homine deo.

58

¶ Secundo ratione rectitudinis. quia deus sic ordinauit. quod recta voluntas non possit odire actum rectum moraliter ex natura sua. Sed sic est in proposito. ergo etc.

59

¶ Tertio ratione fidelis promissionis. quia deus promisit diligentibus se vitam eternam. Sed vt dicit Anss. Deus est prma veritas que nec falli nec fallere potest. ergo diligit etc.

16

60

¶ Utrum deus possit aliquem acceptare vel diligere existentem sine charitate infusaRespondet idem Fran. Mayro. in confla. primi lidist. xvii. q. i. Quod loquendo secundum dei potentiam potest de nouo acceptare vel diligere hominem quem prius non acceptabat sine charitate vel aliquo alio modo infuso reali: nisi sola accept atione passiua que est ens rationis: vt sic nulla fiat mutatio circa obiectum in esse reali: sed in esse ratio nis. quia fit in eo acceptatio passiua solummodo

61

¶ Si picas Istaacceptatio est donum quoddam sic ut et charitas infusa. ergo etc. Dicendum inquit quod non potestur talis respectus dici vel esse donum nec charitas. quia solum est ens rationis. nec est creatura in esse subiectiuo: sed est creatura in esse obiectiuo. Lquendo autem de potentia dei ordinata non potest. deus hominem sine charitate infusa acceptare quoad vitam eternam et eius actum meritorium. quia sie deus ordinauit quod non nisi charitate infusa acceptet: vt tactum est etiam. §. ¶. Ideo Apostolus i. Cor¬. xiii. dicit. Si inquit linguis hominum loquar et angelorum charitatem autem non habuero nihil sum etc. Et de pe. dist. ii fere per totum. Item de regularibus. c. Licet. dicitur: quod charitas est fons. proprius scilicet electorum cui non communicat alienus

62

¶ Ad hec libro. ii §.. vbi Gratia.

17

63

¶ Quare deus voluit acceptationem hominis ponerc in charit ate et ei appropiare: cum tamen eque potuisset in quacumque alia virtute scilicet in fide vel spe et sic de aliis ponere: Respondetur secundum e. Franciscum Mayro. supra. q. ii quod licet te potentia absoluta potuisset in alia virtute pone re: tamen loquendo de potentia ordinata magis comgruum fuit: et ideo sic ordinatum quod poneretur in charitate. Primo ratione sublimitatis. quia charitas est virtus excellentissima pre aliis. i. Corm. xiii. Maior horum est charitas. Secundo ratione stabilitatis. quia charitas nunquam excidet: sed remanehi. in patria: aliis virtutibus cessantibus. Tertio ratione vnionis. quia charitas habet animam vnire deo. i. Io. iiii. Qui manet in charitate in deo m. et di. etc. Quarto ratione diuinalis entitatis. quia sicut dicit Augustinus. xv. de tri. deus essentialiter est charitas scilicet increata. Sicut et essentialiter deus dicitur spiritus. Unde ista praedicatio deus est dilectio: vel deus est charitas: est praedicatio essentia lis. sicut et dicendo: deus est spiritus. et non est praedicatio per causam. Aliarum autem scilicet virtutum predicatio: vt pote dicendo. Tum scilicet deus es spes mea. Tues fortitudo mea: misericordia: fiducia id est fides et refugium meum. Tum es patientia mea. et multe similes sunt predicationes per causam tantummodo. Propterea quia deus charitas est. i. Ioam. iiii. scilicet increa ta et diuina essentialiter: necesse fuit diuina voluntate sic ordinante: ex cuius ordinatione oportet dicere quod sic fuit magis congruum videlicet vt acceptatio passiua in charitate poneretur et ei appropriaretur pre omnibus. O ergo mira virtus charitatis diuine: cum peccatorem infinite distantem a deo vnit deo et facit ipsum acceptum esse et diuinum per gratiam

18

64

¶ Utrum deus magis diligat et ac ceptet minimum opus in charitate factum quam sine charitate maximum: puta mortem sustinere pro christo: Respondetur per conclusionem quod sic. Probatur Primo autori tate. i. Cor. xiii. Etsi tradidero corpus m. ita vt ardeam: charitatem autem non ha. nihil suem i Siquis dicat quod Apostolis ibi loquitur posito casu per impossibile. Hoc rovidetur. quia Bonauen. in i. di. xvii. circa lit. ait. Credo inquit quod ex industria naturalium et aliqua gratia gratis data posset quis sustinere mortem pro fide christi sine charitate infusa. Sicut hereticus sustinet per errorem. Et hoc patet de Ioanne Hus heretico combusto in Concilio Constantien. damnato.

65

¶ Si obiicitur. quia Ioan. xv. christus dicit. Maiorem charitatem nemo habet quam vt animam suam po. etc. Dicit idem Bonauen. quod ibi christus loquitur intelligendo quantum ad signum et exteriorem ostens. onem. Signa tantum fallibilia sunt ideo etc. Credo tantum inquit quod talis si non magnum habe ret obicem sed disponeret se ad gratiam quod daretur sibi charitas.

66

¶ Secundo probatur ratione ex Scotls. li. iii. dist. xxviii. q. i. quia illud quod deus magis diligit non propi sui indigentiam sed propter bonitatem rei: est deo acceptabilius vtpote melius: vt patet. Sed opus minimum in charitate factum est huiusmodi. ergo etc. Minor probatur quia charitas est finis omnium actionum ad quam omnia praecepta et opera virtutum sunt ordinata a deo qua scilicet charitate deus immediate attingitur. ergo etc.

67

¶ Tertio probatur exiplari confirmatione. Nam Berandus. in apologetico dicit sic. O quanta fiducia charitatis: Alius operatur non amans: et alius amat nil operans. Ille quidem opsuum perdit. istius vero charitas nunquam excidit. Idem Siue praecipiat deus siue comminetur siue flagellet siue quid aliud faciat: nil aliud nisi vt diligatur requirit. Solue tributum amoris et noueris deo satisfactum. Hec Bernardus.

19

68

Charitas tertio. c qu ad praeminentiam virtualem et perfectionem. Quod ineffabili charitate deus infunditinobis tam excellentissimum donum scilicet charitatis.

69

¶ Utrum charitas sit virtus praecellentissima super omnia dona diuina praeoptima et perfctissima: Respondetur per conclusionem quod sic. Declaratur secundum Bonauen. super i. di. xvii. in. q. circa lit. quia hec quaestiopotest intelligi de charitate increata: vel de creata. Si intelligitur de charitate increata quae est spiritus sanctus: certum est quod est excellentissimum donu. quia est verus ipse deus. Si autem intelligitur de charitate creata nobis infusa: etiam verum est esse inter omnia dona maximum et poaesminentissimam esse virtutem. Quod probatur pluribus viis.

70

¶ Primo autoritatibus. Nam scribitur. i. Cor. xiii Nunc autem manent fides spes charitas: maior au¬ tem horum est charitas. Et Col. iii. Super omnia charitatem habentes quod est vinculum perfectionis. Isid. in de sun bo. li. ii ca. iii. Charitas inquit virtutum omnium obtinet principatum. ideo et vinculum perfectionis dicitur: eo quod vniuerse virtutes eius vinculo religentur. Hec ille. Denique magister e. lib. i. sent. di. xvii. cum Augustino. xv. de trib. In diuinis donis nil maius est charitate. Est quippe excellentissimum donum charitas quod solum diuidit inter filios regni et filios perditionis. Hec ibi. Plures ad idem sunt autoritates quas pertranseo. Secundo probatur conclusio rationibus Prima ratio bonitatis amplioris secundum Bonauen. vbi supra quia charitas plus habet in se de ratione bonitatis siue de ipsa bonitate quam dona alia loquendo praecise. Nam quedam sunt dona quae sunt sepe sine charitate: vt fortitudo pietas: scientia. quia teste apostolo Scientia inflat. Charitas autem edificat. et huiusmodi certum est esse inferiora. Item quedam sunt dona diuina quae praesupponunt charitatem sicut donum sapiente. Charitas enim est quae dat saporem et sensum gustui sapientie: vt sapiant ei bona eterna. Et inde dicitur sapientia quasi sapida scientia. Sapientia secundum se minus bona est charitate. similiter et donum intellectus. Sed prout includunt in se charitatem: sic dicuntur bona. ergo habetur propositum. Et de hoc. §.

71

¶ Secunda ra tio formalis perfectionis. quia charitas est forma omnium virtutum quae dat esse perfectum eis. Et similiter est forma omnium donorum. Unde Augustinus. xv. de trini. c. xviii. dicit. Nullum est isto dono dei excellentius scilicet charitate. Dantur enim et alia per spiritum munera: sed sine charitate nil prosunt. Idem super Ioan. ser. ix. dicit. O quanta est charitas que si desit: frustra habentur cetera. si assit: recte habentur omnia.

72

¶ Tertia ratio diuinalis acceptatio nis. quia ipsa charltas sola grata deo est quae diuidit inter filios dei et perditionis secundum Augusg. spraid est inter electos et reprobos. et patuit. § xvii.

73

¶ Si obiicitur. quia etiam fides distinguit inter electos vel acceptos dei et reprobos etc. Respondetur secundum Bonauen. supra quod licfides distinguat: tantum non secundum se praecise: sed inquantum qest charitate formata. ergo etc.

74

¶ Tertio probatur conclusio signis exemplaribus. Primo quia deus prae omnis bus aliis sic dilexit charitatem vt se nominaret charitatem. i. Io. iiii. Deus charitas et scilicet increata et essentialiter. ita quod si deus non esset charitas: iam non esset deus: eo quod implicaret contradictionem esse summum bonum: et non esse charitate plenum. Secundo quia charita tem esse voluit deus deificam virtutem: vt qui manet in charitate in deo maneret et deus in eo. i. Io. iiii. Tertio quia deus voluit charitatem esse perpetuo permanetem. Quarto voluit esse angelorum et beatorum in celo felicitatem. Et vt quis ordinum esset in charitate altiori praecelleret i celo: prout patet de seraphico ordine. ergo etc. Ecce ergo petet dignitas multiplex charitatis et praerogatiua: et per consequens ineffabilis dei charitas qua nobis dacur. Ad hec plura in sequentibus.

20

75

¶ An charitas veraciter et simpliciter sit excellentior quam sapientia: de qua est scrptum Sap. vii. quod infinitus thesaurus est hominibus sapientia et quod omnium bonorum mater est. Respondetur secundum Guill. in. iii. di. xxvii. quod accipiendo sapientiam vt accipit Philosophus. vi. libro. Ethico. videlicet pro nobilissimo hapitu intellectus. sic charitas est nobilior quam sapiintia. Quod autem sapientia scribitur esse infinitus thesaurus et omnium bonorum mater. huiusmodi dicta intelligenda sunt secundum Bonauen. non de sapientia quo ad se praecise. sed de sapientia que includit in se charitatem et est ei coniuncta. sic enim sapientia est donum sanctispiritus

76

¶ Unde secundo modo accipiendo sapientiam pro dono spiritus sancti. sic nominat complementum charitatis. quia vt Berard. dicit lib. de diligendo deo. Gradatim venitur ab amore dei ad charitatem et acharitate ad sapientiam. Proinde sic quodammodo sapientia est perfectior et nobilior habitus quam charitas. tamen simpliciter loquendo charitas praecellit sapientiam. vt patet ex precedentibus. Unde Amb. dicit. Friget sapientia sine gratia. Et Grego. xvii. lib Morals. ait. Habeto charitaest et cuncta habebis. quia sine illa nil proderit quicquid habere poteris. Hec ille.

21

77

¶ Utrum charitas sit melior quod creatura rationalis et etiam quam beatitudo celestis: Respondetur secundum Bonauen. in i. di. xvii. et Rich. ibidem. q. i. ar. i. colligendo. quod si fiat comparatio abstractiue id est prout abstractiue a subiecto capitur charitas. sic interhec non cadit comparatio saltem proprie dicta. eo quod non vni formiter nec vniuoce dicitur bonitas de creatura rationali et de charitate. Dicitur autem. vii. Physico. quando aliquid non vniuoce dicitur de aliquibus. ipa non comparantur in tali equoco. sicut caniis animal: et canis stella non possunt comparari in animalitate vel celesti sidercitate. Sic autem est de creatura rationali de qua dicitur bonitas vt de subiecto: et de charitate quae est accidens secundum bonitatem moralem. non ergo vniuoce dicitur de eis bonilas. ergo non comparantur in ea.

78

¶ Unde si argnatur. rationalis creaturai id est angelus et anima) est bona propter charitatem. ergo charitas est melior. quia propter vnumquod que tale ipsum magis i. Posteri. Dicendum quod non valet. quia illa regula tenet in his vbi qualitas tenet vniformiter vel vniuoce in vtrisque. ideo sicut non se quitur: homo est ebrius propter vinum. ergo vinum est magis ebrium. Sic in proposito non sequitur. eo quod charitas est bona inquantum ordinans in finem. sed angelus vel anima inquantum ordinata in finem. et sic equiuoce.

79

¶ Secundo autem si fiat comparatio concretiue accipiendo charitate scilicet pro habente charitatem etc. sic certum est quod vnus habens charitatem melior est omnibus non habentibus charitatem. sicut enim vnus angelus dei meior est omnibus demonibus mundi. sic vnus homo iustus omnibus peccatoribus totius mundi. vt dicit Chrys. et patet Ecci. xvi. Melior est inquit vnus timens deum que mille impii. Ad hec plura lib. ii vbi gratia. §. viii. Patet ergo mira diei charitas qua tle donum charitatis dat.

22

80

¶ An autem charitas equiualeat beatitudini celesti dubium restat. Cum enim per charitatem homo efficiatur dignus beatitudine. ergo videtur quod quiualet ei. Respondetur secundum Bonauent. vbi supra in

81

¶Rt.circa it. quo beatitudo ceaestia patrie quauis secndm se sit meliorquam charitas vie: quia illa non potest amitti per peccatum nec per aliquid aliud. Charitas autem huius vite amitti potest: nisi quis esset confirmatus in gratia. Uerumtamen charitas equiualet beatitudini quodammodo: non quidem secundum se: sed secundum diuinam acceptationem vel extimationem: inquantum opus charitatis deus extimat dignum beatitudinis remuneratione vel vita eterna. Hoc autem secundum Richar. e. di. xvii. primi libro ex charitate dei est et liberalitate ipsius statuetis. Sicut si rex statueret quod obolus vel denarius quamuis sit inferior pane magno: tamen valeat panem. Est etiam hoc propter originem charitatis gratuite quam efficit spiritus sanctus supernaturaliter inrundendo nobis ex immensa charitate etc. Unde patet quod pro toto mundo non deberet homo peccare contracharitatem: sed eam appetere et tenere sicut beatitudinem.

23

82

¶ Utrum charitas sit omnis virtus: an habitus ab aliis distinctus

83

¶ Respondetur secundum Guill. in. iii. dist. xxvii. quod charitas infusa est habi tus distinctus ab aliis habitibus. Probatur pluribus modis

84

¶ Primo ex obiecto et actu. Habet enim charitas deum pro obiecto et vtique sub alia ratione quam fides et spes quae sunt virtutes theologice: et quam virtutes quae sunt ad fine scilicet morales. Item actum habet differentem ab aliis. quia charitatis actus est diligere. Hec ratio patet ex. §. xxv. in fi

85

¶ Secundo probatur ex subiecto proprio. quia habet esse charitas in voluntate. Et in hoc differt ab intellectualibus.

86

¶ Tertio ex durationis statu quia euacuata fide et spe charitas permanet perpetuo in celo. Unde patet quod falsa est opinio di. quod charitas est indistincta et quasi immixta omnibus virtutibus.

87

¶ Si obiicitur quod Apostolus i. Cor. xiii. charitati attribuit actus aliarum virtutum: d. Charitas benigna est: patiens est: non emulatur: non agit perperam: non inflatur etc. Et Hierony. Ut (inquit) breviter complectar omnem diffinitionem virtutis Uirtus est charitas qua diligitur omne diligendum. Consimiliter videntur sentire Augustinus et Bernds. libro de videndo deo: quod Uirtus non est aliud quam ordo amoris id est charitas ordinata. Dicit idem Guill. quod hec omnia et consimilia debent intelligi per causalitatem vel in modum forme vel motoris: vel finis. Charitas enim ponitur forma virtutum: et motrix: et finis virtutum. Nec volunt doc. sancti dicere quod charitas esset formaliter omnis virtus. sed quod ille qui habet charitatem habet et ceteras virtutes Unde et eadem speci est charitas omnium diligendorum et in quolibet homine habente charitatem. Item ea dem numero est charitas quae diligitur deus et proximus propter deum. vbi enim vnum propter aliud vtrobique tantum vnum. De hoc. §. 41.

24

88

¶ Utrum charitatis virtus vel habitus tam sublimis possit fieri aliquo modo informis Respondetur per conclusionem quod non secundum Guill. e. di. xxvii. et omnes doc. Ratio. quia forma fieri informem est impossibile Sed charitas est forma virtutum. ergo etc. Maior patet quia forma perfecta et vltima aliarum si posset informari sic fieret processus in infinitum in formis. et sic nunquam esset forma vltimate perfecta. Sed minor patet quia charitas est forma virtutum que non informatur alia forma. Unde Rho. i. Iustus ex fide vi uit. Glor. dicit quod fides formatur charitate quae est forma virtutum omnium. Et est informis qualitas quae sociam non habet charitatem.

89

¶ Unde si queratur. Quare homo existens in peccato mortali amittit charitatem: nec potest esse vera charitas nisi obseruando dei mandata. Et tamen per peccatum non perditur fides nec spes: Respondetur secundum Tho. secunda secunde. q. xxiiii. ar. vl. quod non est simile de fi sde: spe: et de charitate. quia fides et spes perdita charitate per peccatum remanent in homine informes: quia possunt stare cum peccato. Sed charitas simpliciter extinguitur per peccatum mortale: nec potest simul stare cum eo: ec quod charitas et peccatu mortale sunt contraria. ergo vnum expellit reliquum. Ideo Augustinus libro de vera in no. dicit: quod dilectio dei et proximi est propria et specialis virtus piorum et sanctorum. Ex qo clare patet vt Guill. supra dicit quod homo in peccato mortali deum diligens non diligit eum charitate infusa sed adquisita seu actu dilectionis sine quacumque charitate. Potest enim esse secundum Fran. Mayro supra quod sicut aliquis potest diligere regenpopter aliquas bonas conditiones in eo existentes: puta quia verax est et castus et lartius. et tamen praecepta regis vel leges non diligat: licet sint iusta et licita: nec obseruet. Ita potest quis deum diligere et tamen praecepta eius non diligere sed contra peccare. Et talis dilectio ad deum non est charitatis gratuite: nec saluifice. O homo ergo dilige deum vera charitate.

25

90

¶ Qualiter charitas extat forma omnium virtutum: Cum enim omnis res habeat propriam speciem a propria forma. Fides autem spes et virtutes morales et intellectuales differunt a charitate secundum species suas. Non videtur ergo quomodo charitas dicatur forma illarum. Dicit Guill. in. iii. di. xxxvi. per conclusionem quod charitas est forma omnis virtutis: non tamen intrinseca sed solum denominatiua. quia sunt habitus diuersi et distincti a propria forma specifica.

91

¶ Inde si queratur An fides sit virtus sine charitate: similiter spes sine charitate: aut quicunque alia virtus sine charitate. Dicit idem Guill. quod quamuis Tho. ibidem qi. ii dicat quod non est virtus: Tamen dicendum inquit quod sic. Est enim virtus licet non ita complete scilicet in ordine ad meritum et praemium sicut cum charitate quae sola facit meritoria vite eterne quecumque opera virtutum. Probatio. quia affectus nomen operi imponit (vt dicit Ambro. et rectitudinem qua tenditur in finem. Ideo ad hoc quod opera virtutum sint recta complete respectu finis id est dei: oportet quod affectus eleuetur ad diligendum deum super omnia. Et hoc facit charitas que maxime iungit fini id est deo. ergo etc.

92

¶ Si obiicitur quod forme non est forma. sicut nec motus est alius motus: nec actionis actio. v. Physices. Dicendum ( inquit) quod loquendo proprie: forme secundum quod forma est: non dicitur forma: tamen nil piffert forme secundum quod habet aliquam imperfectionem admixtam: habere formam. siut patet de anima que est forma corporis. quia tamen. habet imperfectionem informatur virtutibus variis. et Sic in proposito. Hec Guill. Itaque secundum Richar. in. iii. dist. xxiii. concor. Tho. Charitas non est essentialis forma virtutum sed accidentalis. quia virtutes recipiunt a charitate perfectionem non essentialem sed accidentalem: per quam actus et habitus virtutum fiunt formalius bone et meritorie vite eterne. Quod patet

93

¶ Primo ratione. quia forma est rei decor. sed virtutes fiunt decore et deo grate per charitatem qua decorem diuinalem accipere deo vniendo habent. Unde charitas quass chara vnitas dicitur. Hinc Magister cum Ambro. super epistola ad Rho dicit. Charitas est mater omnium virtutum: que omnes informat: sine quae virtus non est vera id est gratuita.

94

¶ Secundo patet autoritate Iaco. ii Fides sine operibu scilicet charitatis secundum glo. mortua est

95

¶ Tertio similitudine. quia sicut colores et existentes in tenebris fiunt decori et grati aspectui hominis. per lucem qua informantur vt sint visibiles actu. Sic in proposito secundum Bonauen. Patet ergo excellentia charitatis a deo date. Nam morales virtutes precellit charitas: eo quod ille attingunt medium secundum rationem in operibus vel passionibus humanis. sed charitas attingit deum et secundum deum regulat opera vel affectiones. Item virtutes theologicas praecellit. quia ille at tingut deum prout ex eo prouenit nobis cognitio veri et praemii. Sed charitas attingit deum sic vt in ipso consistat: non vt aliquid nobis ex illo proueniat. Item omnes simul praecellit: quia est omnium forma perficies etc. Sed quo ordine perficiat omnes: vide alibi.

26

96

Charitas quarto quo ad incertam in nobis cognitionem.

97

¶ Quod deus ex charitate voluit nos esse incertos de charitatis cognitione.

98

¶ Queritur nempe Quali diuersi tate se habeant homines in noticia charitatis: bi prenotandum est secundum Rayne. in sum. sua: quod aliqua possumus cognoscere tribus modis. scilicet Per certitudinem. Et per probabilem coniecturationem. Et per dei reuelationem. Prio scilicet per certitudinem cogscimus ea quorum species sunt in sensu vel intellectum. Et hoc modo in praesenti vita non possumus cognoscere nos habere charitatem de lege communi: patet Eccs. ix Nescit homo vtrum amore vel odio dignus sit scilicet coram deo. Nam et Iob. ix. dicitur. Si venerit ad menon videbo eum scilicet deum. Si abierit non intelligam etc. Secundo modo communiecturaliter scilicet aliqua possumus scire per probabiles communiecturas. Et sic per signa bene cognoscimus nos habere charitatem. De quibuo signis infra dicemus.

99

¶ Tertio cognoscimus aliquo reuelabiliter scilicet deo vel eius angelo reuelante. sicut ca sepe reuelantur que sunt fidei et reuelata sunt propht tis. Et sic aliquibus deus reuelauit ex speciali gratia vel priuilegio se habere charitatemn. Rho. viii. Certus sum quod nulla creatura separa. n. a charitate. Ad questionem ergo dicendum est ex eadem summa Rayne. simulque ex compendio theol. ve ritatis. quod circa noticiam charitatis sunt quinque diuersitates hominum.

100

¶ Primo aliqui sunt qui pro certo sciunt se non habere charitatem. sicut qui sciunt se esse in peccati mortalis actu vel proposito.

101

¶ Secundo alii sunt qui dubitant se habere charttatem. quia rationes habent pro vtraque parte. sicut illi qui incipiunt facere quod in se est.

102

¶ Ter tio alii sunt qui probabiliter putant per coniectu ras se habere charitatem. sicut illi qui multa bona feccrunt et diu abstinuerunt a peccato mortali. sed adhuc sustinent motus tentationum et imaginantur turpia.

103

¶ Quarto alii sunt qui experiuntur se habere charitater. sicut illi qui gustant diuinam dulcedinem: et fomes in eis quasi extinctus est: qui semper bona faciunt vel affectant. tamen non sunt certi in hoc quod omnino infallibiliter habeant charitatem.

104

¶ Quinto alii sunt qui sunt certi per dei reuelationem. sicut Paulus et Apostoli et plures alii sanctissimi. Hec autem omnia fiunt deo dispensante ex charitate singulis: prout huiusmodi noticia expedit saluti hominum: vt patebit in se.

27

105

¶ Sed vnde est quod non possumus in via certitudinaliter cognoscere charitatem nos habere: Respondetur secundum e. Rayne. in sum. cum Tho. et secundum Bonauen. et Rich. in primo. di. xvii. Quod homo net de se nec de alio in hac vita potest certitudinaliter scire se habere charitatem nisi dei reuelatione. Hoc autem est propter plura vel ex rationibus pluribus

106

¶ Prima ratione ex nostri intellectus obumbratione a carne. quia oculus nostri intellectus se habet sicut oculus noctue ad lucem: ex. ii. Metaph. Ideo ebes est ad spiritualia vt non possit discerneri inter lumen gratuite charitatis et adquisite. Quanm uis enim sciamus nos habere habitum et actum dilectionis ad proximum et ad deum: tamen propter magnam similitudinem actus charitatis gratuite cum actu dilectionis adquisite non possumus per certitudinem discernere in singulari an talis actus vel habitus sit adquisite charitatis vel gratuite. Si cut a simili anima licet sciat seipsam in generali: tamen non potest cognoscere seipsam in speciali nisi per actum: vt patet per Auicen. vi. naturalis. Sic esse charitatem in anima non cognoscimus nisi ex actu pilectionis vel habitu quo prompti sumus diligere deum super omnia. Nemo autem scit vtrum talis actus sit ex charitate gratuita: quia potest esse quod quis inflammetur ad amandum deum super omnia per assuefactionem: ita quod se credit deum fortiter diligere qui tamen in tentatione positus experitur non tam fortiter diligere. Aliquando autem contingit econtrario. Propterea Bernar. libro de amore dei reprehendit nimis uperbientes de deuotione

107

¶ Secunda ratione hoc est ex merendi virtute. quia ad actum charittis gratuite requiritur quod sit meritorius vite eter¬ ne et ad eam efficiat hominem dignum. Sicut per oppositum mortale peccatum facit dignum mortieterna. Sed quod quis sit certus vita eterua vel infer no non est cognitionis humane. ergo

108

¶ Tertia ratione est ex diuina acceptatione. quia existens in charitate gratuita est deo acceptus. et hoc est supr nos

109

¶ Quarta ratione est ex diuine voluntatis ordinatione. quia deus ex charitate ad nos sic ordinauit vt scilicet oculi seruorum suorum claudantur a cognitione eorum que sunt dignitatis: de quibus possent in superbiam efferri. et sic humilientur ne perdant gratiam cui contrariatur superbia.

28

110

¶ Sed quare fidem habere potest cognosci certissime: non autem charitatem habere: Cum scriptum sit Unctio docebit vos de omnibus sed necessariis ad salutem: Ioan. vii. Charitas autem est necessaria ad salutem et quodammodo magis quam fides i. Corum. xiii. Etsi fidem hab. ita vt montes ttansferam sine charitate nihil sum. Cum ergo dicat Augustinus quod nil est certius homini sua fide. ergo debuit sic esse de charitate

111

¶ Dicendum est secundum Bonauen. e. di. xvii. primi: quod vnctio docet nos de necessariis ad salutem. hoc est intelligendum eo modo quo necessaria sunt talia ad salutem. Sed charitas licet sit ne cessaria ad salutem: tamen solum quo ad habere eam. non autem necessarium est scire se habere charitatem. sed fidem et habere et scire sicut et profiteri ore pro loco et tempore: necesse est ad salutem ergo etc. Unde non est simile de fide et de charitate. quia fides dicit purum habitum etiamsi sit informis. sed charitas dicit habitum coniunctum diuine acceptationi qui non potest esse informis quo ad meritum vite eterne. Sic enim voluit deus ex charitate.

29

112

¶ An certitudine fidei potest quis scire se habere charitatem: Dicendum secundum aliquos et verisimiliter: quod cum dicitur non esse quenquam certum an habeat charitatem gratuitam. hoc est verum loquendo de charitate finali pro omni tempore et absolute. Sed loquendo de charitate pronunc potest homo ceritudine fidei se scire charitatem habere vera credulitate: puta cum quis adultus bene dispositus baptipatur. vel cum quis suscipit sacramentum penitentie sine obicepeccati mortalis inherentis voluntati etc. Similiter cum quis paruulus in fide parentum vera baptizatur. In huiusmodi quoque signis maxima dei charitas patet

30

113

¶ Qualibus ergo signis commiecturaliter cognoscitur charitas infusa haberi et gratia gratum faciens spiritus sancti Notandum secundum doc. quod plurima sunt signa communiecturalia huiusmodi: ex quibus tamennon potest homocertificari de charitate vel gratia pro omni tempore et finali absolute.

114

¶ Primum signum visi bilis spiritus sancti receptio. sicut fuit in Apostolis et aliis sanctis. Sed quod per huiusmodi signum non possit quis certificari nisi de reuelatione speciali. Patet de Nico lao aduenam antiocheno qui fuit vnus ex septem diaconibus electis et spiritu sancto plenis Act. vii. Et ipse eum aliis receparat visibiliter spiritum sanctum. qui tamtur. postea apostatauit a fide et multa iniqua seminauit: vt patet Apocals. ii

115

¶ Secundum signum est omnis culpe euitatio et mundicia ab omni peccato. sed hoc etiam non est certum et infallibile signum euidenter. quia Apostolus ait Nil mihi conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum. ergo etc.

116

¶ Tertium est secretorum diuinorum reuelatio: prophetia et miraclorum operatio. Sed nec hoc est certum: vt patet de Balaam propbeta damnato. et de multis Mat. vii. Domine nonne in nomine tuo prophetauimus et virtutes fe. etc.

117

¶ Quartum est moriendi pro christo desideratio et passio. Sed nec hoc est certum id i. Corm. xiii. Etsi tradidero corpus etc.

118

¶ Quintum est delectatio in deo et suauitatis diuine degustatio. Sed nec hoc est certum: vt patuit. §. 2.

119

¶ Sextum est raptus ad diuina et futurorum puisio. Sed nec esse certum signum patet de ipso Adam et pluribus. Alia quaecumque signa traduntur a sanctis sunt incerta et fallibilia: Ideo charitas solum communiecturando cogscit. Quoniam deus ex charitate sua sic voluit ordinare ad nostre salutis vtilitatem. Tum vt humiliemur. Tum vt cautiores simus: ne a charitate vel gratia cadamus in peccatum: semper timentes ne forte si peccauerimus in peccato peribimus: nec deus facit nos resurgere a peccatis vtpote non acceptos. Tum denique vt semper petamus et praeparemus nos ad gratiam Nam si sciremus eam habere non peteremus.

31

120

¶ Utrum homo sine charitate existens possit cognoscere charitatem et quod non habeat illam: Respondetur secundum sententiam doc. praecipue Bonauenture e. di. xvii. primi libro plura documta colligendo.

121

¶ Primum quod charitas experimentali cognitione non potest cognosci a malis qui nunquam habuerunt eam. et hoc uit clarum

122

¶ Secundum quod charitas cognitione speculationis potest cognosci tam a bonis quam a malis. Nam malus homo desiderat charitatem: ergo nouit eam. quia incognita non possunt desiderari: secundum Aug. et pec cator theologus diffinit charitatem. sed hoc est scire ex primo posteriorum ergo etc.

123

¶ Tertium documentum quod pluribus modis cognosci potest charitas a non habentibus. Uno modo. quia aliquando habuerunt eam et post lapsum per specim derelictam in memoria recordantur affectionu suarum. Et sic sancti in patria recordantur se habuisse fidem secundum Aug. li. confes. Alio modo per rectitudinem amoris naturalis. patet in paganis etiam. quia dicente Aug

124

¶ Innate sunt nobis regule rectitudinis et iusticievnde cogscere possimus omnes quid rectu vel non rectum: iustum vel non iustum sit. Tertio modo per sacre scripture regulas per quas bene scimus quod quicunque est in peccato mortali est sine charitate. Hec omnia deus sic ordinauit pro salutenostra vt recognoscamus nos charitate dei puenti.

32

125

Charitas quinto quo ad diligendorum ordinem id est ordinatum amorem

126

¶ Quod deus ex charitate vult vt charitas in nobis sit ordinata.

127

¶ Utrum quelibet charitas debetur necessario esse ordinata: De hoc pro praeambulo Notam dum est secundum Guill. in. iii. di. xxix. quod iuxta Ambrositur varii sunt gradus charitatis. Primus est in respectu ad bonum simpliciter scilicet ad deum qui est super omnia diligendus. Secundus comparando ad habentem charitatem. quia secundo post deum debet homo prae aliis diligere se. Tertius comparando ad alienum. Et hoc tripliciter. Uno modo ratione sanguinis ascendendo. et sic est tertius gradus charitatis qui est filii ad patrem et matrem. Uel fit ratione sanguinis descendendo. et sic est quartus gradus scilicet dilectio parentum ad filios

128

¶ Alio modo fit ad alienum ratione familiaritatis. et sic est quintus gradus charitatis scilicet dilectio ad domesticos

129

¶ Tertio fit ad alienum comparatio solum ratione conformitatis in natura. et sic est sextus gradus charitatis qui dicitur dilectio ad extraneos: tam amicos quam inimicos. De istis singulis in sequentibus

130

¶ Ad quesitum itaque ponitur conclusio quod Quelibet charitas vt sit deo grata necessario debet esse ordinata Patet

131

¶ Primo autoritate Can. ii ca. Ordinauit scilicet deus in me charitatem. Glo. ordinaria id est ordinatam: me fecit habere charitatem: quia ostendit mihi qualiter deus et qualiter proximus sit diligendus. Et secundum Ambro ac Aug. de doc. christiana. alios quem Inordinata charitas non est charitas sed peruersitas.

132

¶ Secundo probatur ratione secundum Guill. supra. Primo quia charitatis ratio est affectum rectificare. sed nullatenus affectus rectificatur nisi preponatur maius bonum minori bono. ergo patet propositu. Secundo confirmatur. quia vbicunque est vnum propter aliud: ibi est aliquis ordo prioris et posterioris. Sed charitas diligit aliquid propter alterum scilicet omnia diligibilia propter deum. ergo habet ordinem: alias non esset charitas

133

¶ Tertio ostenditur declaratione. quia cum dicitur charitas ordinata: non est intelligendum quod charitas sic faciat ordinem vt alia sit charitas et prior qua diligimus deum: et alia qua diligimus nos: et sic de aliis. quia vna charitas numero terminatur in respectu ad deum et ad proximum. Sed dicitur charitas ordinata et oque in bona ordinata per rationem acceptam tendit ordinate ipsa charitas: ita quod ordo iste non est charitatis sed diligibilium Nam ilicet scientia faciat ordinem entium in mudo discernendo hoc esse melius altero: tamen charitatis est talia ordinare in finem que de se est inclinatiua ad diligendum magis bonum maius: et minus inferius. Ideo Augs. libro de doc. christia. ait. Ille inordinatam habet dilectionem qui diligit quod non est diligendum: autem non diligit quod est diligendum: aut eque diligit quod minus vel amplius est diligendum: aut minus vel amplius diligit quod eque est diligendum. Hec ille. Unde deus sic ordinauit charitatis rectitudine.

33

134

¶ Inqiuibus ordo charitatis debet attendi: Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Tho. ii. ii. q. xxv. Primo in numerositate diligibilis. Enumerantur. aut quattuor diligenda ex charitate secundum Aug. i. de doc. christia. videlicet Deus. anima propria. proximus. et corpus proprium. Et hec propter communicationem beatitudinis. Secundo attendi debet ordo charitatis in quantitate bonitatis. Pati mi¬ verba Augustini. §. praecedenti in fine. Tertio in affctuositate cordis vt magis id est maiori affectu diligatur quod est magis diligendum. Ratio huius quia obiectum charitatis est bonus: secundum quod diuina bonitas a rebus participatur. Sed huiusmodi participatio bonitatis diuine inequaliter est in rebus. ergo nec equalis affectio eis debetur. Quarto attendi debet in relatione finis: vt deus diligatur propter se et omnia alia propter deum vltimate. Unde Augustinus. libro confes. Beatus qui amat e scilicet deum propter te et amicum in te: et inimicum propter te. Hec ille. Et sic patet quod si volumus esse in charitate dei gratuita debemus charitatem or dinatam habere

135

¶ E deus ex charitate vult prediligi in omnibus.

34

136

¶ Utrum summa bonitas sit prima po diligendi omne quod ex charitate diligitur: Notandum pro praeambulo quod secundum Guill. cum Bonaue. in. iii. dixxviii. q. i. Diligi ex charitate potest intelligi triplicter ter.

137

¶ Primo sic quod charitas faciat circa dilectum ponere affectum et finem. Et hoc modo solus deus diligitur ex charitate: quia solus est diligendus propter se.

138

¶ Secundo sic quod charitas faciat circa dilectum ponere affectum: sed non finem. hoc modo diligimus proximum ex charitate: quia non propter se: sed propter deum.

139

¶ Tertio intelligi potest non quod charitas circa dilectum ponat affectum seu finem: sed solum in eo dicitur dilectio ratione dilecti vel propter ipsum dilectum. sicut quis amat canem amici sui propter amicum illum. hoc modo potest dici quod diligimus corpora nostra ex charitate. quia in his vel cum his deum videbimus post resurrectionem

140

¶ Unde si queratur Cur diligenda est ca ro nostra ex charitate propter deum: cum non sit ad dei ima ginem. quia imago est in anima non in carne. et maxime impediat anima ab vltimi finis id est dei assecutione. quia Gal. v. scribitur. Caro concupiscit aduersus spiritum. Dicendum est secundum e. Guill. quod licet caro non sit ad imaginem dei: tamen est participabile immagis dei per redundantiam inquantum gloria anime in corpus redundabit in beatitudine Et hoc sufficit vt ex charitate diligatur propter deum quia seruit deo in operibus bonis. Nec valet obiectio quod impedit concupiscendo aduersus spiritum. quia ibi Apostolus capit carnem pro carnali concupiscentia quae non est diligenda ex charitate: imo castiganda et mortificanda vt subseruiat spiritui in adquirendo celestia praemia. Secum dicitur quod caro propria est diligenda accipitur pro altera parte compositi id est pro corpore quod cum anima simul habet beatificari

141

¶ Itaque ad quesitum principase Respondetur secundum Rich. in. iii. di. xxviii. ar. ii. q. i. te. conclusionem quod sic. Patet

142

¶ Primo autoritate. sed Anselmi in monols. lxviii. c. dict quod creatura rationa lis nil debet diligere nisi summam essentiam: aut alia propter illam. Ad idem Augustinus. libro confes. Minus te amat domine quis quicquid amat quod non propter te amat. Et sic patet

143

¶ Secundo patet ratione. quia deus finis omnium. Et ideo vera charitas omnia debet referre in eum vt vltimum finem.

144

¶ Tertio similitudine patet. quia sicut prima veritas est prima ratio credendi: sic summa bonitas est prima ratio diligen¬ di. et prima ratio videndi sicut dicitur esse illud subcuius ratione mouet visum quicquid est visibile: puta lumen vel color. Et sicut prima ratio intelligendi est illud ratione cuius intelligitur quicquid intelligitur puta ens vel verum Ita concedendum est illud esse primam rationem diligendi ex charitate ratione cuius diligitur quicquid ex charitate diligitur. hoc autem est summa bonitas. vnde et alia omnia intantum sunt diligenda inquantum participant dei bonitatem. et per conseques deus summe biligendus. Et sic ordinata debet es charitas.

35

145

¶ Utrum omnia a deo creata: sint ex charitate diligenda: Respondetur secundum Scotorlis. in. iii. di. xxx. Quod de hoc sunt opiniones. Bna dicit quod non. quia quae non sunt capacia charitatis et beatitudinis non sunt diligenda ex charitate. Ut enim dicit Aug. libro de doctri. christia. Ea inquit ex sola charitate diligenda sunt quae societate quadam nobiscum in deum referuntur. Sed quia multa sunt que non sunt capacia charitatis et beatitudinis. patet de irrationalibus et demonibus. Sed contra hec est quia illud est diligibile ex charitate in quo relucet dei similitudo et inuenitur diuine bonitatis participatio. Hec autem sunt aliqualiter in omnibus etiam insensibilibus et irrationalibus et in demonibus. ergo omnia sunt diligenda.

146

¶ Alia ergo opinio est. quod no omnia sunt diligenda ex charitate. Et praeter praedicta de irrationalibus et demonibus dicit quod charitas ipsa non est diligenda ex charitate. Quod probat

147

¶ Primo sic. quia sicut se habet fides ad credendum et spes ad sperandum: ita se habet charitas ad diligendum. Sed nullus potest per fidem credere fidem suam: nec per spem sperare speu suam. ergo nec diligere charitatem suam Sed hoc non valet. quia non est simile de fide et charitate. Nam nullus credit se habere fidem sed scit se habere fidem. Hoc ideo est: quia fides est praesens licet sit informis etiam in homine peccatore. et similiter est de spe. Ideo peccator scit se habere fidem et spem. In charitate autennon est sic. quia non potest esse informis. ergo non est praesens: nec stat cum peccato

148

¶ Secundo quoqe hec eadem opi nio probat sic. quia si charitas diligeretur ex charitate: eadem ratione illa charitas diligeretur ex alia. Et sic esset processus in infinitum. Sed nec hoc valet. quia tum dicitur quod charitas diligitur ex charitate. non est intelligendum quod diligatur alia charitate: sed seipsa. sicut dicit Aug. ix. de trini. c. vi. Amor(inquit) amatur: non autem alio amore amari potest sed seipso. De hoc transeo. quia libro primo latius patuit.

149

¶ Unde ad quaesitum Tertia opinio est secundum e. Scotlis. quod aliquid diligi ex charitate potest intelligi Uno modo proprie Et sic solummodo illa sunt ex charitate diligenda quae sunt capacia felicitatis eterne. Alio modo minus proprie Et sic omne quod est referibile in deum est ex charitate diigendum. Et sic patent obiecta.

150

¶ Proinde si quaratur An virtutes sint dilsgende ex charitate Guill. in. iii. dist. xxviii. cum Bonauen. q. v. dicit quod sic. quia Augustinus. viii. de trini. dicit: quod virtus charitatis est ex charitate diligenda. Sed intelligendum est quod est diligenda non amore amicicie: sed amore concupiscentie inquantum est medium perueniem di ad vitam beatam.

36

151

¶ An beatitudo sit diligenda ex charitate: Et arguitur quod non. quia ea sola sunt diligeda ex charitate que ratione amicicie diliguntur volendo bonum amato et econuerso: ex. viii. Eth. ca. ii Si beatitudo non reamat se amantem cum abstracte considerata non est rationalis. ergo. Respondetur secundum Bonauen. e. q. v. di. xxviii. quod loquendo de amore amicicie: sic beatitudo non est diligenda: nec charitas vel virtus: vt iam argutum est. Charitatis quippe motus et affectus est diligere: aut amore amicicie: aut saltem amore concupiscentie. Et sic loquendo de amore concupiscentie dicuntur diligi omnia que desiderantur ad habendum deum. Et talia sunt bona gratuita: puta charitas et etiam beati tudo que a sanctis summe desideratur. ergo sic beatitudo diligenda est. Concorditer Rich. e. di. ar. i. q. i. dicit quod beatitudo est diligenda ex charitate. quia ex charitate diligitur non tantum id ad quod habetur amicicia: sed etiam bonum quod optamus amico: vel quod manere volumus illius gratia. et sic beatitudinem ex charitate diligimus quia eam nobis et amicis optamus et manere volumus ad gloriam dei. Patet ergo quod diligentem aliquid ex charitate non oportet quod sit amicus rei dilecte. hoc enim est dilectionis proprie loquendo. sed bene sufficit lloquendo improprie vt quis diligat ex charitate quodcunque referibile in deum saltem amore concupiscentie.

152

¶ Quod deus ex charitate ordinauit vt homo diligat seipsum.

37

153

¶ Utrum ordine charitatis post deum debet homo recte praediligere aliis seipsum: Respondetur per conclusionem quod sic. Et patet

154

¶ Primo autoritate. quia Mat. xvi. christus dicit. Quic prodest homini si vniuersum mundum lucretur: anime vero sue de trimentum patiatur: aut quam dabit homo commutationem po anima sua. q. dic. Nil prodest etc. ergo praediligenda est anima propria omnibus.

155

¶ Secundo probatur ratione ex dictis Guill. in iii. di. xxix. cum Scoto. quia sicut natura suam appecit conseruationem: sic charitas suam perfectionem. Sed natura appetit prae aliis sui in se conseruationem quam in quocum que sibi similir. ergo a simili homo per charitatem debet magis appetere bonum suiipsius quam cuiuscumque proximi Et sic ordinata charitas a seipso incipit: vt dicit Aug. in Enchy. Qui vult inquit ordinate elemosynam dare debet a seipso incipere et eam sibi primo dare. Unde et scriptum est. Miserere anime tue scilicet primo placens deo. Qui enim sibi nequam: cui alii bonus erit Ecci. xiiii. Et ratione secundum Scotum confirmatur. quia cum charitas sit habitus reflexiuus: primo dilecto deo ad quem terminatur super actum suum conuertitur: vt quis dicatur diligere ex charitate sue dilectionis actum ad deum. Per diligere autem dei ipse diligens efficitur perfectus. ergo ante dilectionem proximi debet se diligere in deum et secundum deum. Uerum est ta men quod charitas proprie perficitur completius dum secum et proximum dili¬ git. Ideo Greg. in Homel. dicit Nemo ad se charitatem habere dicitur: sed per dilectionem ipse in alterum tendit vt esse charitas possit scilicet completior.

38

156

¶ Sed difficultas est: quia sepeproximus est melior nobisipsis: et per consequens cum deus eum magis diligat debemus deo conformari vt et nos talem plus diligamus quam nosmetipsos. Nam charitas no quaerit que sua sunt: sed quae Iesu christi. e Corum. xiii. Respondetur secundum e. Guill. supra quod licet sit melior nobis proximus: non tamen tenemur eum magis diligere sed nos laborando vt boni simus vel efficiamur. Nec obuiat quod eum deus plus diligit: quia non sempertenemur conformare voluntatem nostram diuine in volito sed in modo voleudi: vt dictum est latius libro primo. Nec obuiat illud Charitas non querit quae sua sunt. quia querere que sua sunt: intelligitur sic quaerere quod homo optet sibi deum esse ita proprium vt non communicetur aliis. Taliter enim quaerere non est charitatis. Sed quierere propriam prius salutem et postea aliorum charitatis est. Et sic deus ex charitate ordinauit etc.

39

157

¶ Quare deus non dedit preceptum quod homo ex charitate diligat seipsum: sicut precepit diligere proximum: Respondetur secundum e. Guill. di. xxviii. et Tho. ibidem. q. vi. quod ideo: quia de dilectione sui non oportuit dare praeceptum. Tum quia adhuc satis inclinat natura. Tum quia satis includitur in dilectionis dei praecepto: et dilectionis proximi praecepto. Nam qui deum vere diligit: seipsum in deum et ad salutem diligit. Et qui proximum diligit lipecipitur vt diligat sicut seipsum id est ad id ad quod seipsum. Denique tertio Tum quia diligere seipsum est quasi primum et notissimum. Unde sicut in speculatiuis cognoscitur conclusio ex principiis per se notis que non probantur: Sic in agibilibus ea que sunt ad alterum amicabilia ex his notis pendent que sunt ad seiprsum: ex ix. Eth. Et ita de dilectione sui non opor tuit praecipere. Unde homo debet diligere se ipsum et etiam proximum Primo amore vero qui est beniuoentie. ix. Eth. Secundo amore iusto id est ordinato: vt meliora praediligat. Tertio amore sancto non infeco scilicet in deum et propter deum.

40

158

¶ Qualiter ergo sancti dei dixerunt in scripturis quod plus diligerent ex charitate proximos quam seipsos: vt patet in ve. te. d Moyse. Exo. xxxii. dicente. Aut dimitte populo huic noxam hanc: aut certe dele me de libro vite. quod est contra salutem propriam petere prtio aliis. Item in nouo testamento Apostolus Rhon. ix. dicit Optabam egoipse anathema esse a christo pro fratribus. Respondetur ad hec secundum doc. praesertim Guill. supra. di. xxix. et Lyram quod huiusmodi dicta sanctorum intelligenda sunt Primo ad tempus: vt scilicet aliquanto tempore ipse sanctus Moyses vel Paulus optauerint a deo separari non per peccatum: sad per dilationem sue glorie: quatinus intenderet interim Paulus couersioni plurium saluandorum conuertendo eos ad fidem. Et Moyses secundum quid petiuit se deleri ex magno desiderio ad salutem iudeorum. non de libro vite simpliciter. sed solum petiuit deleri parabolice loquendo: vt maximum ostenderet affectum ad salutem iudeorum. Secumndo talia dicta sanctorum intelligenda sunt sub conditione scilicet si foret hoc optabile et possibile. Et sic pat: Unde sicut contingit in humanis quod aliquis petaes ab aliquo magno desiderio: dicit. Aut facias hoc: aut auferas mihi vitam: hyperbolica locutione. licet nollet carere vita sed potius illo quod petit. Sic est in propo sito. Et christus dixit patri. Si possibile est transfera me calicem. licet simpliciter vellet potius pati pro salute nostra ex charitate. Sic suo modo intelligendii est in praedictis. Mira ergo dei charitas.

41

159

¶ An eodem actu charitatis diligat quis et deum et seipsum et proximum: etiam inimicum: Respondetur secundum Guill. e. li. iii. di. xxvii. et. xxx. Ex Primo hoc dicendum est videlicet quod eodem actu seu amore diligimus deum et proximum et nosipsos. quia et nos et proximos diligimus propter deum. et ita reputatur vnus actus tam ex actu amoris eodem quam ex fine eodem scilicet propter deum.

160

¶ Secundo hoc notandum est iuxta Bonauen. q. iii. ar. ii. quod deus et proximus possunt considerari tripliciter Primo deus sub ratione finis: et proximus sub ratione entis ad finem. Et sic eodem amore diligitur deus et proximus. Secundo potest considerari deus vt bonum optatum. et proximus cui illud bonum optamus. Et sic etiam eodem amore adhuc vterque diligitur. Tertio possunt hec considerari vt obiecta quediuerso distincta. Et sic non possunt eodem diligiactu: imo distinctis. Sicut et motus ad numerationem termini numerantur: et subiecti: et temporis. Sic in proposito

161

¶ Tertio quoque hoc dicendum est quod eadem dilectione diligitur et amicus et inimicus: dum vterque diligitur propter deum. quia tunc est vnicus finis scilicet deus: et vnus actus dilectionis. Nisi ergo quis velit alio fine hunc et alio illum diligere: idem erit actus quia a fine numeratur etc. Si autem diligantur vt obiecta: sic absolute sumprta diuerse sunt dilectio nes sicut diuersa dilecta. Quod si queratur. Ad quem primo terminatur iste actus dilectionis: An ad deum: an proximum: Dicit idem Guill. e. di. xxvii. quod si loquimur per modum inclinationis primo inclinat in deum: sicut et primum mandatum est diligere deum. et secundo propter deum diligere proximum. Unde tam in intentione finis quam in affectione prius intelligitur deus et ardentior amor ad deum quam proximum. Si autem loquimur per modum exercitii: sic primo est in proximum. quia in praesenti statu est processus ab inferiori ad superiora et ab imperfecto ad perfectum: et prius est animale quam illud quod spirituale. Ideo. i. Ioan. iii. Qui non diligit fratrem quem videt: deum quem non videt quomodo potest diligere Patet in omnibus dei charitas.

42

162

¶ Utrum charitatiua dilectione corpora nostra propria et etiam alia sint diligenda: Ad hec respondendo ponuntur conclusiones secundum Guill. e. di xxviii. et Scotls. e. ii li. di. xxx

163

¶ Prima conclusio quod propria corpora nostra etalia humana sunt ex charitate diligenda. Patet. quia Eph. v. dicit Apostolus quod viri diligant vxores suas sicut corpora sua. sed vxores sunt diligende ex charitate. ergo et corpora nostra. Similiter et proximorum corpora omnium sunt diligenda ex fraterna dilectione. Et ita vita nature in nobis et in proximis est diligenda secundum deum et in deum. De hoc. §. xxxiiii.

164

¶ Secunda conclusio quod cetera corpora ab humanis alia non sunt ex charitate diligenda. Probatur quia vt Augustinus dicit libro de doctus. christiana

165

¶ Ea sola ex charitate diligenda sunt que nobiscum societate quadam referuntur in deum scilicet in beatitudine consequenda. Sicut sunt homo et ancelus et nostra corpora. talia non sunt alia. ergo

166

¶ Tertia conclusio. quod alia ab humanis corpora licet non sint diligeda ex charitate eliciente: bene tamen possunt diligi ex charitate imperante referendo in deum omnia. Ratio quia in omnibus relucet bonitas dei. Et deus diligit omnia que fecit Sap. xi. ergo et sancti debent in hoc conformari deo. Unde legitur quod sanctus Franciscus in omnem creaturam mira pietate charitatis ferebatur. penas quoque et infirmitates sorores vocabat: et ad laudandum deum aues incitabat. Similiter legitur de sancto Remigio Episcopo et aliis. pluribus. Ecce amorosus deus ex charitate sic omnia ordinauit vt amore quem imperat vel includit charitas diligantur vt dei creature: non quod charitas feratur directe ad illa: sed ad deum cuius sunt creature: vt dicit Bonauentura.

43

167

¶ Quo deus ex charitate voluit vt homo diligat ordinata charitate proximos.

168

¶ Qui intelligantur nomine proxi mi ex charitatis praecepto diligendi: Respondetur secundum Guill. e. di. xxviii. quod proximus est superlatiuus huius quod est prope: propior: proximus. Dicitur aute quis proximus alicui tripliciter

169

¶ Primo ratione conditionis. Et hoc aut nature: aut sanguinis. Isto modo ex conditione nature intelligitur quo ad omnes homines illud praeceptum Diliges proximum tuum sicut ceipsum. Et ex conditione sanguinis intelligitur specialius de consanguineis: vt parentibus vel na tis: propinquis: et huiusmodi.

170

¶ Secundo dicitur quis proximus ratione conuersationis: Hoc modo angeli dicuntur proximi hominibus quia ex eis vna efficitur triumphans ecclesia in celo. Matth. xviii. Erunt sicut angeli dei in celo.

171

¶ Tertio ratione benefactionis: vt patet Lu. x. de eo qui incidit in latro nes. vbi glo.a dicit. Proximus est qui impendit misericordiam et cui impenditur. nam calis tenetur magis diligere pro beneficio.

44

172

¶ An ergo christus sit vt proximus diligendus: Respondetur secundum e. Guill. supra quod christus dominus Primo potest attendi secundum naturam diuinam. et sic non dicitur noster proximus: sed dominus deus omnium summe diligendus

173

¶ Secundo potest attendi secundum naturam humanam. et sic potest dici proximus: sed longe altior nobis.

174

¶ Tertio simpliciter loquendo. ergo secundum coniunctam vtramque in christo naturam tenemur christum diligere supra omnia et supra quam nospsos. ita quod morti nos exponamus eius amore pro loco et tempore quando adesset necessitas: vel deserendi iusticiam vel perdendi vitam. vt patebit

45

175

¶ Quid de beata virgine matre christi: Dicendum secundum Bonauen. in. iii. dis. xxviii. circa litte. aliosque colligendo.

176

¶ Primo quidem. quod dilectio beate virginis marie sub dilectioneproximi in cluditur. quia dicit Magister in littera ibidem. Manfestum est inquit omnem hominem proximum esse reputandum cuiuscumque sexus sit et dignitatis et virtutis. ergo etc. Uerum tamen est vt ibidem Bonauen. dicit. quod ipsa beata virgo speciali affectu charitatis debet diligi ab omnibus. vtpote mater gratie et misericordie. sed per prius ipsa charitas ordinat ad diligendum salutenpropriam scilicet si ponatur casus huiusmodi.

177

¶ Secundo si quis obiiciat. quod beata virgo exaltata est super omnes creaturas et praehonoranda speciali honore scilicet hyperdulie. ergo diligenda est supra nos vt domina omnium. Dicendum est secundum eundem Bonauen. quod ipsa beata virgo licet sit supra nos ratione dignitatis gratie tanquam mater regis omnium atque nostra domina et angelorum: tamen est iuxtanos secundum conformitatem nature. vtpote homo puraSed quia dilectio respicit similitudinem. honor autemhumiliationem. hinc est quod dilectio eius generaliter sub dilectione proximi continetur quamuis veneratio eius superponatur aliis.

178

¶ Tertio dico. quod in his quae sunt fidei. puta quod beata virgo concepit et peperit ac sepevirgo permansit: ac deum verum genuit. et huiusmodi: tenemur nos morti exponere dum oportet: et sic diligere plus quam nos. Ecce in omnibus dei charitas ad nos qua sic ordinauit habere charitatem pro salute.

46

179

¶ Utrum homo malus vel proximus sit ex charitate diligendus: Respondetur secundum Guill. dist. xxviii. per conclusionem. quod quamdiu est in viamalus homo ex charitate diligitur: quamuis eius malicia odiatur.

180

¶ Prima pars huius conclusionis probatur. quia omnes praedestinati sunt ex charitate diligendi. Sed multi sunt modo mali qui tamen praedestina ti sunt vt conuertantur et saluentur finaliter. et hoc adeo quod sicut dicit Augustinus de nemine est desperandum dum est in via. ergomnes etiam mali et pagani sunt diligendi

181

¶ Confirmatur. quia ecclesia orat pro omnibus hominibus in praesenti. ergo quo ad bona gratie et glorie omnes sunt diligendi.

182

¶ Secunda pars conclusionis patet. quia in malis hominibus potest considerari natura cum possibilitate ad gloriam: et hoc est diligendum totum vt dictum est. Potest etiam considerari malicia et illa est odienda. Unde Augustinus. Sic diligantur scilicet in natura homines: vt eorum non diligantur errol res. Ideo dicit et Psalmus Iniquos odio habui et legen t. dilexi. et iterum. Nonne qui oderunt te domine oderam etc. Si obiicitur. quia scriptura dicit. quod altissi¬ mus odio habet peccatores. Et iterum. Odio est deo impius et impietas eius. ergo et nos debemus in hoc conformari deo vt odiamus non solum impietatem vel maliciam peccatorum sed etiam hominem peccantem. Respondetur secundum e. Guill. et Rich. quod in hoc bene conformamur deo qui diligit in nobis naturam et odit culpam. Ad scripturam aut dicit idem Rich. quod homo impius non oditur a deo. sed impietas sua per se oditur. et ipse homo per accantens ratione impietatis sue. non ratione nature. Et similiter dicendum de inimicis: qui inquantum inimici sunt mali. ergo vt sic non diligendi. Secus ratione nature. Nam et christus dilexit nos cum essemus mali. Unde Scotus dicit quod amor charitatis in deum non est amor zelotypii qui non vult habere consortium in amato. sed amor charitatis vult quod suum dilectum omnes diligant quos nescit esse in odio dilecti id est omnes viatores: vt dicit Hugo de arra sponse

47

183

¶ Utrum demones et damnati debe ant omnino odiri: et angeli ex charitate diligi: Respondetur per conclusione quod sic. Et secundum Guill. quo ad primam partem de demonibus probatur. quia nil est ex charitate diligendum quod est perpetualiter separatum a deo et curia celesti. sed huiusmodi sunt demones: quicum sint obstinati nunquam possunt redire ad gratiam vel iusticiam et gloriam. ergo etc. Maior patet. quia nos debemus conformari deo et curie celesti vt diligamus quae ipsi diligunt. Minor autem nota est. quia demones nolunt bona: insuperhomines praecipitant in peccata.

184

¶ Siquis autem dicat quod ad exercitium et meritum est demonum tentatio. hoc non obuiat. quia id praeter eorum intentum prouenit nobis. Intendunt enim ipsi nos in damnationem precipitare. Nec valet si dicatur quod sunt ad ostensionem diuine iusticie et decorem vniuersi: quia inuoluntarie hoc faciunt.

185

¶ Q si quaratur An saltem natura in demonibus sit charitate diligenda sicut in peccatoribus hominibus diligimus naturam: licet odiamus malici am Cum enim demones sint rationales facti ad imaginem dei. et secundum Diony. iiii. de diui. no. in eis naturalia remamserunt integra post peccatum: quare ergo non diligantur in natura sicut homines peccatores: cum glo. Leuit. xix. Diliges proximum: dicat quod proximus intelligitur omnis qui socius est rationis. Dicendum secundum e. Guill. quod praedicte obiectiones non obuiant. Sed absolute et proprie loquendo Respondetur quod necc natura in demo nibus est ex charitate diligenda a nobis hominibus quia etsi naturalia in eis sint integra: tamen adeo offuscata sunt et infecta per maliciam: vt vix possit figi in natura eorum consideratio non attenta culpa. deformauerunt quippe in ipsis imaginem dei que esset ex charitate diligibilis: si non esset sic deformata. Ideoque non nisi iproprie alonge potest dici quod demonum natura inquantum bona sit homini diligibilis: puta inquantum fuit in principio bene a deo condita. Sed quia nunc totum est oppositum. ergo etc. Item quod proximus dicitur socius rationis Dicendum quod illa societas rationis non est lintelligenda secundum naturam rationis absolute: sed secundum ordinationem ad gratiam et gloriam. Ideoque non est simile de hominibus viatoribus qui ordinati sunt ad gratiam et gloriam. et de demonibus qui non habent ordinationem.

186

¶ Alia pars quaestionis et conclusio nis de damnatis patet quod nec illi sunt diligendi ex charitate: eisdem rationibus praedictis. ergo nec orandum est pro eis. Unde Aug. fertur dixisse. Si scirem inquit patrem meum esse in inferno: non plus orarem pro eo quam pro diabolo. Et Gregorius quia orauit pro Traiano legitur punitus fore.

187

¶ Tertia pars conclusionis scilicet quod boni angeli sint vt proximi et certius ex charitate diligendi a nobis. Tum quia certum est eos iam fore glorificatos: sicut et beatos in celo: quanm gloriam et nos speramus. Et conuenimus cum eis perintellectum plus quam cum brutis secundum corpus. quia homo est maxime suus intellectus: ex. x. Eth. Tum quia amicus noster deus ex charitate diligit angelos et beatos suos homines. ergo et nos conformiter debemus diligere ex charitate.

188

¶ Quod deus ex charitate voluit ordinem seruari in gradibus charitatis.

48

189

¶ Utrum secundum ordinem charitatis magis sint diligendi parentes quam filii: Et arguitur quod filii sint magis diligendi. quia Apostolis. ii Corum. xiii. dicit quod filii non debent parentibus thesaurizare sed parentes filiis. Thesaurizare autem alicui est effectus charitatis: ergo etc

190

¶ Confirmatur. quia filius comparatur ad patrem sicut ramus ad radicem. sed humor rami procedit a radice et non econuerso. ergo similiter in proposito homo debet plus amare et sustentare filium quam patrem.

191

¶ In oppositum est Amb. et cum eo Magister in. iii. libro di. xxix. qui praeponunt dilectionem patrum amori filiorum.

192

¶ Notandum pro solutione ergo secundum Guill. e. di. xxix et Scotlis. ibidem. q. ii quod Dilectio accipitur duobus modis. Uno modo secundum affectum naturalem scilicet sensualitatis. Alio modo secundum effectum charitatis.

193

¶ Primo modo scilicet secundum Affectum dicitur dilectio tripliciter. Uno modo pro dilectione amoris naturalis: sicut dicimus vnum er ga alterum valde affici. Secundo capitur affectus pro actu charitatis infuse elicito. Sicut dum quis aut sibi aut alteri optat ex affectu deum. Tertio capitur vel dicitur affectus actus vel pro actu voluntatis a charitate non elicitus sed imperatus. sicuti dum quis aut sibi aut alteri optat ex affectu bona temporalia ordinata ad conseruationem nature.

194

¶ Iuxta hec prima conclusio ponitur ad quaesitum quod secundum affectu sensualitatis et carnis naturaliter homines plus diligunt filios quam parentes. Ratio. quia natura appetit conseruari in suo simili. Sed pater conseruatur in filio: et non econuerso. ergo etc. Et de tali amore charitats bene concludunt praedicta argumenta.

195

¶ Secunda conclusio. quia secundum effectum charitatis plus tenetur homo diligere parentes quam filios. et ita affectum elicito infuse charitatis prae filiis tenetur parentibus. Probatur Primo ex ratione theologica. quia mandata dei sunt tradita secundum ordinem charitatis. sed vnum de decem praeceptis et primum inter alia praecepta fraterne dilectionis est Honora patrem et matrem ergo patet.

196

¶ Alia ex ratione patet canonica quae sanxit quod de beneficieis acceptis grati esse debemus. quia dicente Greg. Quanto crescunt dona tanto et rationes crescunt donorum. Ad hec. xii. q. ii c. Octaua. secuetur quod ingratitudo autoritate canonum et legum cul patur: et pro ea quis iuste priuatur beneficio. xxii. q. v. de forma. Sed quia plura beneficia accepit quis a patre quam a filio scilicet esse: nutrimentum: et doctrinam. quibus po possumus reddere equiualens: ex. viii. lir. Eth. ergo etc.

197

¶ Unde patet idem Tertio ex ratione philosophica. quia maior est inclinatio effectus ad causam quam cause ad effectum. Illud ergo plus tenemur diligere amore charitatis cui secundum dictamen rationis recte magis tenemur subuenire tempore necessitatis. Sed quia ix. Eth. ca. ii philosophus dicit quod plus tenemur subuenire patri quam nobisipsis secundum aliquid. Et assignat rationem: quia pater est causa essendi. ergo plus tenemur patri quam filiis ordine charitatis.

198

¶ Ad hec Bonauentura e. di. xxix. q. iiii. dicit quod in nobis est triplex cursus naturalis appetitus. Primus est quo homo diligit plus seipsum quam proximum. et talis est cursus nature consonus gratiae. Ideo hunc perficit charitas: praesertim quando ex precepto dei id facit in extrema necessitate suiipsius quidem se plus diligendo quam perentes. sed citra extremam necessitatem sui exponit obsequiis parentum se per omnia et suos. Secundus cursus nature est quod homo ex corrupta natura plus diligit se quam deum. Et iste est gratiae dissonus Ideo hunc penitus euacuat charitas: vt videlicet homo praediigat deum seipso. Tertius est cursus nature quod homo plus diligit filium quam parentes. et iste est gratiae distemparatus. Ideo hunc tolerat charitas vt aliter et aliter possit filius magis vel minus patrem diligere quam filium: vt patuit

199

¶ Tertia conclusio est quod charitas completur affectu similis et effectu in sui ordinis quouis gradu. Propatio quia ordo in effectu ortum habet ab affectu charitatis. Unde Greg. Probatio charitatis exhibitio est operis. Intellige dum adest operis facultas: vt alibi latius dictum est. Et sic patet.

49

200

¶ An ordine charitatis homo debeat plus diligere corpus proprium quam proximum: Respondetur secundum Richar. e. di. xxix. q. iiii. quod proximi animam debet diligere magis quam corpus proprium. Unde Augustinus. libro de doc. christiana c. vii. inter diligibilia ex charitate praeponit proximum corpori nostro proprio. Io scilicet Io. i

201

¶ In hoc cognouimus charitatem dei quoniam ille pro nobis animam posuit: et nos debemus pro fribus animas ponere. Uerumtamen corpus proprium plus debet homo diligere quam proximi corpus. Unde secundum Tho. e. di. xxix. ar. viii. Cum scimus fratrem posse liberari a damnatione vel a morte anime per mortem corporis nostri sine periculo anime nostre: tunc tradere animam nostram id est vitam corporalem pro fratribus necessitatis est. alias non: quia perfectionis est. Dicit etiam idem quod quando incumbit periculum fidei scilicet in fratribus tunc quidem vt homo se offerat persecutoribus: hoc perfectionis est. Sed si comprehensus est: tunc ne cessitatis est vt non neget fidem sed morti potius se exponat propter fidem christi et salutem proximorum.

50

202

¶ Quomodo attenditur ordo charitatis in effectu ad consanguineos et coniunctos: Respondetur secundum BPonauen. ea. dis. xxix. q. vi. quod effectus est triplex.

203

¶ Primus est qui respicit salutem anime: et hunc attendium ordo charitatis principaliter in omnibus gradibus. et secundum hunc effectum primo debeo salutem anime mee quam proximi. et prius parentum ac consanguineorum quam extraneorum.

204

¶ Secundus effectus est qui respicit sustentationem vite. et hunc attendit charitatis ordo minus principaliter. quia secundum diuersas conditiones et oportunt tates debet homo magis et minus esse. videlicet beneficus in collatione alicuius temporalis: tamen in huiusmodi praeponendi sunt parentes et filii ac domestici extraneis.

205

¶ Tertius est in collatione beneficii ecclesiastici et hunc minime respicit. quia tunc dignitas meri ti solum est attendenda et non propinquitas sanguinis.

51

206

¶ Utrum homo ordine charitatis plus teneatur diligere patrem quam matrem: Rich. supra dicit quod sic. et hoc ceteris paribus intelligendo. quia potest esse mater melior quam pater. Et huius est ratio. quia homo principalius habet esse a patre tanquam ab actiuo principio quam a matre. Ex iii. libro de animalibus.

207

¶ Seds an filie etiam plus diligere debeant patrem quam matrem: Guill. cum Tho. ibide scilicet dis. xxix. q. vii. dicit quod sic. Et quod filie naturaliter plus diligunt patrem quam matrem quia plus in bonis similantur patri quam matri. licet in defectibus plus assimulantur matrum moribus et defectibus vt dicit Chrys. Sed bonitas est ratio dilectionis. ergo

208

¶ Unde sicut filii plus diligunt patrem: ita et filie. et econuerso tam pater quam mater plus diligunt filios quam filias: nisi aliunde accidens eueniat. Et sic charita tis ordini conuenit deo amoroso ordinante. quatums discamus deum qui est pater noster praediligere: et post enum matrem Mariam vel ecclesiam.

52

209

¶ Utrum homo ordine charitatis magis debeat diligere vxorem quam patrem et matrem: Respondetur secundum Rich. eade dist. xxix. quod omnibus pensatis inquit maiori affectu debet vir diligere patrem et matrem quam vxorem. Tum quia fortior est coniunctio fundata super propinquissimum nature gradum. scilicet ad patrem et matrem quam fundata super cosensum mutuum inter virum et vxorem. Tum quia maiora bona recepit homo a parentibus. vt supra predictum est. §. xlv. iii. Tum quia ex precepto diuino debet praehonorare parentes. licet plus afficiatur ad vxorem.

210

¶ Si ob iicitur. quia Geness. ii scribitur. Relinquat homo patrem et matrem et adherebit vxori. Dicit idem Rich. quod hoc non est intelligendum de adhesione per amorem nec per consequens de patris et matris relictione. quin teneatur eos plus amare quam vxorem. sed intelligendum est de adhesione per cohabitationem qua homo relinquens patrem et matrem cohabitabit vxori Unde et illud Ephe. v. Uiri diligite vrores vestras sicut et corporavatra. Intelligendum est secundum e. Rich. quod vir debet diligere vxorem sicut vnum corpus legale ordinatum ad procreationem prolis. Et sic patet dei charitas quae omnia secundum iusticiam recte ordinauit ad nostram salutem.

53

211

¶ Utrum ordine charitatis magis debeat diligi pater spiritualis quam carnalis: Responde tur secundum e. Rich. supra Oomnibus pensatis (inquit magis tenetur homo diligere patrem carnalem quam spiritualem: optando sibi maius bonum et ex maiori affectu etc. Si dicatur quod maius beneficium accepit homo a patre spiritualie scilicet gratiam: quam a patre carnali a quo accepit esse naturale. Uerum quidem est: tamen illud a patre spirituali non nisi ministerialiter concurrente accepit: cum autor gratie sit met deus. Sed pater carnalis est causa efficiens esse nature: et cum hoc dat filio nutri mentum et disciplinam. Uerum tamen est quod in actu exteriori debet quis aliam reuerentiam patri spirituali quam non de bet carnali: praesertim vt dicit Scotus in. iiii. quando spiritualis pater puta confessor praecipit vel iniungit id quod est necessarium ad salute: tuc enim debet ei obedire etiam contra affectum perentum naturalem. Nam christus dicit Lu. xiiii. Qui amat patrem vel ma. plus quam me non est etc.

54

212

¶ An ordine charitatis magis sint diligendi propinqui et domestici quam extranei: Dicendum secundum Guill. e. di. xxix. et omnes. per conclusionem quod sic. Patet per apostolum Gal. vl. Operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei. Et iterum. Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet infidelis est et infideli deterior. Unde et naturalis calor primo ad propinqua diffunditur.

55

213

Sed an ordine charitatis magis debeat diligere quis extraneum quem scit esse meliorem quam quemcumque consanguineum: propinquum vel domesticum minus bonum: Respondetur secundum e. Rich. supra et Tho. ii. ii. q. xxvi. quod dupliciter potest intelligi diligere. Uno modo optan do alicui bonum maius Et sic ex charitate debenus praediligere meliorem quamdiu est in tali statu melioritati scilicet diligere ad gradum maioris beatitudinis in celo. quia ad charitatem pertinet vt velimus seruari dei iusticiam qua meliores altus praemiantur in celo. Alio modo diligere intelligitur ex maiori affectu. Et sic potest esse propinquitas tanta alicuius ad me puta parentalis vel huiusmodi. et tamparuus excessus bonitatis illius extranei quod maiori affectu possum et debeo velle vt iste propi quus meus fieret melior et in celo beatior extrneo. Secus si excesss esset in magra bonitate. et maxime in priuilegiata bonitate: vt apostolorum: ac fortius christi humanitatis et beate Marie quos maiori affectu quam parentes vel quoscumque diligere debeo ex charitate. Et sic patet.

56

214

Charitas Sexto c quo ad inimicorum dilectionem. Quod deus ex charitate mam dauit nobis vt inimicos diligamus

215

¶ Utrum mandato charitatis teneatur homo diligere etiam inimicos vero corde: Et arguitur quod non. quia sicut propositum in proposi to: sic oppositum in opposito: ex. ii Topicorum

216

¶ Ded ex dei praecepto tenemur diligere amicos. ergo per oppositum inimicos odire. Et patet Matth. v. ca. Audistis quia dictum est antiquis: Diliges proximum et odio habebis inimicum tuum. ergo non debemus diligere.

217

¶ In oppositum est ibidem quod subdit christus dicens Ego autem dico vobis: diligite inimicos ve. benefacite his qui ode. Dicendum ad hec Primo secundum Guill. in. iii. dist. xxviii. quod praemissa regula Topica in causis praecisis tenet solum: sicut non sequitur: Album est visibile ergo nigrum est inuisibile per oppositu. Sic in propo sito. Ideo debet intelligi modo debito. vt dicatur amicus inquantum amicus est diligendus. ergo peroppositum. inimicus inquantum inimicus non est diligendus. Et ita dicendo verum concluditur ex illa regula quia inimicus inquantum inimicus est malus. ergo vt sic non debet diligi. sed hoc non obstante natura diligenda est. Unde etiam secundum Tho. ac Lyram et alios expositores super Matth. v. Licet iudeis nunquam expresse fuerit scriptum preceptum vt odirent inimicum: sed oppositum. sed et christus di. Audistis quia dictum est antiquis. non ait scriptum est. et loquitur secundum iudeorum errationeam argumentationem. Ex hoc enim quod Leuit. xix. praecipitur. Diliges (inquit) amicum tuum sicut teipsum. Iudei arguebant a contrario sensu. quod debebant odire inimicum. et tamen in hoc errabant. quia hoc falsum est. nec sequitur ex praedicta regula Topi. vt dictum est etc.

218

¶ Respondetur ergo ad quesitum per conclusionem. quod inimicus debet diligi ex mandato charitatis vero corde et affectu. probatur secundum Guill. in. iii. di. xxx. et alios concorditer tali ratione. Quia sicut culpa est detestabilis sic imago dei est diligibilis. sed quantumcumque proximus sit dilectus amicus: si peccauerit eius culpa est odienda. ergo quantumcunque sit inimicus: ima go dei in eo est diligenda. vt pote reformabilis et capax beatitudinis

219

¶ Confirmatur. quia teste Augustinus. plus est diligendus proximus quam corpus proprium. sed quilibet tenetur corpus proprium diligere: dato quod sibi noceat. ergo et proximum sibi inimicantem

220

¶ Item quia deus nemini peccatum dimittit nisi proximo dimittat Matth. vi. et. xviii. sed dimissio fit ex charitate. ergo dictis patet falsitas quorundam dicentium. quod nullus tenetur inimicum diligere affectu quamdiu inimicici as exercet. sed dum venit ad reconciliationem. hoc eim falsum est quia scribitur Ecci. xxviii. quod homo cum homini seruat iram frustra a deo querit medelam. de hoc alibi.

221

¶ Sed quare deus nobis praecepit vt diligamus inimicum odietem nos. quod est nimis arduum: Dicendum quod ideo voluit sic praecipere. vt charitatem maiorem in hoc nobis apud deum promerendum exhiberet. quia diligendo inimi cos meremur plus diligi a deo tanquam filii. Mat. v. Diligite inimicos vestros vt sitis filii patris ve stri. Et in hoc propter virtutis arduitatem plura meri ta adquirimus. vt patebit etc.

57

222

¶ Sed qualem affectum charitatis tenetur homo habere circa inimicum: Respondetur secundum e. Guil. e. di. xxx. aliosque praecipue Bona. Rich. et Alexam. ac Tho. colligendo quod

223

¶ Primo debemus inimicos di¬ ligere in deum et ad deum. videlicet optando eis bona spiritualia et gratiam et gloriam.

224

¶ Secundo debemus orare pro ipsis Etsi non nominatim: ad minus in communi vt ad deum conuertantur. Sicut oramus in illa collecta Amicis et inimicis nostris charitatem largire. Nec possumus a communioratione inimicum excludere.

225

¶ Tertio tenemur inimi cis signa exteriora communia chafitatis ostendere

226

¶ Nota ergo quod signa charitatis Quedam Primo sunt communisvel generalis exhibitionis: et talia necessario tenemur inimicis exhibere: vt docere populum vel predicare vel t. elemosyna dare generaliter vel orare pro omnibus fidelibus viuis et defunctis et huiusmodi. In his excludere inimi cum esset peccatum mortale. Secundo Quedam sunt sigua specialis vel familiaris conuersationis: puta colloqui et conuersari amicabiliter et huiusmodi. talia quis inimico non penetur exhibere nisi reconciliato.

227

¶ Tertio Quedam sunt signa suspecta et propinqua inimicationis. vt quae probabiliter ostendunt ramcorem. videlicet cum quis nunquam vult loquiiniurianti: vel diuertit ab obuiante: toruo oculsio respicit: vel cum salutantem consueta salutatione non resalutat secundum commuem consuetudinem loci vel patrie clara voce et huiusmodi. Et talia sunt species mali et sigrgo inimicicie: ideo ctam sunt. nisi quis huiusmodi faceret eo quod timeret illum ex hoc prouocari ad malum: vel sibi aliquod inconueniens verisimiliter oriri.

228

¶ Quarto tenemur inimicis velle vitam eorum vt emedentur: aut ad minus nolle mortem eorum nisi in duobus casibus: quos tangit Scotus e. dist. xxx. Primus est: si tales inimici impediunt cultum dei et eiusdem seruitores vel bonum commune ciuium vel reipublice vel ecclesie. Talibus enim inimicis quamuis non liceat velle malum eterne dam nationis: tamen velle malum temporale bene licet. Nam ecclesia orat vt pagant et heretici et tyranni conterantur.

229

¶ Secundus casus est Quando quis licet sit inimseus personalis: tamen in malicia est permansurus: nec vult emendari vel corrigi: tunc licite possum eum citius mori velle quam diu viuere. quia sic minus cruciabitur in inferno. Unde et iudices puniunt tales iustoiudicio mortis hac de causa: et vt boni pacem habe ant. Denique tali inimico etsi non possim velle ma lum damnationis: tamen licite possum optare vt taliter sit sibi in persona vel rebus quod nec mihi nec aliis possit nocere: vt dicit Cancellarius in regulis morali. et praeceptis.

230

¶ Quinto principaliter tenemur inimicis: vindictam de eis non expetere sub ratione vel zelo vindicte. nec a deo vindictam imprecari. Patet Lu. vi. et ad Rhoma. xii. Benedicite persequentibus vos. Mihi vindictam et ego retribuam: dicit dominus. Uerumtamen siquis velit se vindicare zelo iusticie: et seruato iuris ordine: causa bona: sic bene licet.

231

¶ Sexto tenemur veniam petenti remittere. Luce. vi. Dimittite et dimittetur vobis. In qua mensura etc.

232

¶ Nota secundum Alexan. de Ales Ex iniuria tria sequi habnt. Primum est rancor in corde. Et hunc remittere tenetur quis ex necesitate praecepti: nec ad horam potest tenere in animo quia vt dicit Augustinus: quamdiu quis iram tenet in animo: tenetur a diabolo. Ideo etiam inimico nondum veniam petenti remittendum est quo ad rancorem.

233

¶ Secundum est signum rancoris in exteriori signo. et quo ad hec signa communia non sunt neganda: et suspecta cauenda. vt patuit supra

234

¶ Tertium est actio vel punitio iusticie zelo. et hec remittere non tenetur quis tamen si remittit meretur.

235

¶ Septimo tenemur inimicis effectum etiam charitatis impendere pro loco et tempore. vt patebit. §. subsequenti. In praedictis patet dei charitap. quia teste Bonauen. lib. de profectu religi. Inter omnia certissimum signum est. quod a deo diligimur si inimicos nostros veraciter diligimus etc.

58

236

¶ Utrum homo teneatur inimicum ex charitate non solum affectu sed et effectu diligere: Respondetur secundum e. Guill. supra. et Tho. ii. ii. q. xxv. aliosque quod sic. Et patet Primo ratione. alioquin vana esset in affectu dilectio si pro loco et tempore non probaretur opere. cum teste Grego. Probatio dilectionis est exhibitio operis. Tenetur ergo homo paratum anim habere vt loco et tempore necessitatis subuenire velit proximo etiam personali inimico. puta cum ille cadens in aquas summergeretur vel fame moreretur et huiusmodi.

237

¶ Secundo patet Prouerb. xxv. Si esurierit inimicis tuus ciba illu: si sitit potum da illi. et ad Rho. xii. Apostols. Noli vinci a malo: sed vince in bono malum sed et si esurierit inimicus tuus ciba etc. Et sic pater.

238

¶ Sed an etiam citra necessitatem extremam teneatur homo effectualiter subuenire inimico: Dicit idem Guill. quod necessitate extrema tenetur. sed citra extremam necessitatem non quidem tenetur necessario: sed tamen est mire perfectionis. Unde super illud. Reuelaoculos meos. Psalmus exviii. Glo. dicit. Nil mirabilius est in mandatis dei quam diligere inimicos et benefacere cis. ergo deo gratissimum.

59

239

¶ Utrum maioris perfectionis sit ex charitate inimicos diligere quam amicos amare: Respondetur secundum e. Guill. ea. di. xxx. breviter. quod praedicta possunt comparari ad inui cem: sicut excedentia et excessa biuersis rationibus.

240

¶ Primo namque si comparantur rarione vel respectu charitatis que est radix veri amo ris et meriti ac victorie simpliciter possunt dici equa lis perfectionis. dium scilicet eadem radice quis diligit amicum et inimicum.

241

¶ Secundo si comparantur in ratione obiecti: melior et perfectior est dilectio amici quam inimici. quia amicus inquantum amicus dicit bonum. non autem inimicus. Et hanc rationem tangit Tho. q. iii.

242

¶ Tertio si autem comparantur ratione circumstantia rum. sic se habent secundum excedens in aliquo et excessum. vt puta dilectio amici est feruentior. sed inimici dilectio est liberalior etc.

243

¶ Sed quid tenendum sit simplicier ter loquendo dicit idem Guill. quod licet Magister videatur in eadem dist. xxx. lib. iii. sentire oppositum. Melius tamen dicendum est. quod dilectio inimicorum est perfectior simpliciter loquendo et melior

244

¶ Probatur Primo ratione superadditionis. quia dilectie inimicorum est de superadditis in euangelio. ea autem sunt maioris perfectionis quae in euangelio superadduns ¶ degi et prophetis.

245

¶ Secundo ratione difficultatis et per consequens gloriositatis. quia vbi est maior pugna ibi est gloriosior victoria. Uirtus enim est circa difficilia. ex. ii Eth. Sed difficilius est inimicum diligere quam amicum. ergo etc.

246

¶ Tertio ratione liberalitatis et puritatis. quia idilectio inimici nil habet carnalitatis vel redilectionis sicut dilectio amici. sed diligens magis ibi eleuatur supra se vt pure propter deum diligat odientem.

247

Si obiicitur. quod Ambro. dilectionem amicorum praebbnit locando in quinto gradum charitatis et dilectonem inimicorum in sexto. Et quia tanto dilectio est perfectior et excellentior quanto diuine dilectioni est propinquior et similior. Sed deus magis diligit amicos suos. Prouer. viii. Ego diligentes me diligo. ergo etc. Item dilectio ad proximum amicum est feruentior et frequentior. et ita ex maioris charitatis fornace progreditur. ergo est excellentior.

248

¶ Dicendum secundum e. Guill. quod Amb. ibi non intendit assignare ordinem perfectionis: sed ma iorem vel minorem obligationem. Uerum est autem quod plus obligamur diligere amicos quam inimicos: licet non sit eque perfectum. Unde et in dilectione qua dilexit nos deus in hoc maxima charitas commendatur: quia cum essemus adhuc peccatores christus pro nobis inimicis mortuus est: vt dicit Apostolis Rho. v. Nec obuiat illud quod dile ctio ad amicum est feruentior et frequentior: et per consequens est maioris charitatis. Hoc enim non semper sequitur. quia aliquando est resistentia et difficultas in causa propter quam non potest feruere intantum vel frequentari. Et patet ad ensum. quia citius paruus ignis comburit multum fenum quam magnus ignis forte lignum. Sic est in proposito. Unde voluit deus propter huius charitatis praecelsam perfectionem: vt quicunque inimicos diligunt consequentur gratiam magnam et gloriam ac omnium peccatorum remissionem. Sicut patet de martyribus: vtpote sancto Stephano protomartyre qui in morte orauit pro inimicis et aliis multis. Ideo Aug. ser. de martyribus dicit. Frens quid dulcius et sic melius dici potest quam dimitte inimico tuo et dimittetur tibi. Non dixit deus: Uade in occidentem vel orientem vt accipias indulgentiam. nil a te extra te querit. sed si veraciter diligis inimicum in corde: indulgentiam poteris inuenire scilicet ex dei mira ctt.

60

249

¶ An peccet quis contra charitatem quando videns iuimicum mox commouetur corde amaro ontraillum et feruet: Respondetur secundum Cancel. Parisien. in libro de regulis morali. et praeceptis: quod talis dummodo non volit inimico suo malum anime deliberata voluntate. malum autem corporis si non nisi debito modo: ordine iuris et iusticie velit omnibus circumstantiis adhibitis: quamuis ad inimicum habeat cor durum et non clarum: inducendus est quod amaritudinem rancotis vel indignationis deponat. Quod si facere non potest: et de hoc dolet: non est iudicandus propi hoc esse in peccato mortali. Secus si sibi deliberate placet huiusmodi rancor vel odium. quia sic peccat. Ecce ergocharitas dei quia non obligat ad impossibile in passionibus cordis. sed quantum potest deponere vel saltem deliberate dolere.

61

250

¶ An ex chariltate teneatur homo inimito reconciliari veniam petendo: Respondetur ex euangelio expresse quod tenetur: si ipse est causa iniurie vel inimicicie: ledendo proximum. Matth. v. Si obfers munus tuum ad altare et ibi recordatus fuerquia frater tuus habet aliquid aduersum te. vade prius reconciliari fratri tuo etc. Ubi Ly. dicit et docor. quod debat accedere pedibus corporis si commode possit haberfratris offensi praesentia. quod si non potest. sufficit accedere pedibus mentis habendo propositum satisfaciendi loco et tempore competenti.

251

¶ Sed qualit er debearfieri reconciliatio dicunt doc. communiter cum Chrys. superMatth. dicente. Qualis praecessit offensio talis debet sequi reconciliatio. si cogitatu offendisti: cogitatu reconciliare. si verbis offendisti: verbis reconciliare. si autem operibus: reconciliare operibus etc.

62

252

¶ Sed quid cum frater. ignorat se a me offensum: Humbertus super regulam beati Augustinus. ac Ludolphus dicit. quod si quis alterum lesit iniuste: et hoc notum est fratri postulanda est reconciliatio. Etsi in publico lesit cora multis non sufficit satisfacere in secreto propter scandalum aliorum. sed debet facere in publico coram illis quantum fieri potest. Si vero non est fratri nota offensa qua ego feci non teneor sihi manifestare et prodere me ne concitetur aduersum me amplius. Sed vt dicit Augustinus in sermo. de concordia fra. petere debeo per alium et satisfacere non manifestando me etc.

63

253

¶ An autem offensus teneatur ex charitate reconciliationem quae rere: Respondetur secundum doc. quod non de necessitate. sed si quesierit prius ipse roganm do duplicem coronam onsequetur. vt dicit Chrys. Unam quia lesiortem sust inuit. alteram. quia prior rogauit. Quomodo autem rogare debeat offensus dicit Augustinus. sermone de concor. fra. quod non debet mentiri dicendo se culpabilem cum non sit. sed rogare vt deponat odium. quia non sum tibi culpabilis (inquiens sicut extimas. vel consimili modo. debet etiam orare pro illo vt se deo dante recognoscat. et adhibere aliquos qui obiurgent illum ad pacificandum. et ipse habeat paratum animum remit tendi. Hec ex dictis Augustinus.

254

¶ Plura de tali materia habentur in summis. an videlicet praelati teneantur a subditis quaerere reconciliationem et huiusmodi. ideo causa breuitatis hic dimittenda censeo

64

255

¶ Utrum homo no dimittens proximo ex charitate possit in dominica oratione licite dicere dimitte nobis debita nostra sicut etr nos dimittimus debitoribus nostris. De hoc nota

256

¶ Primo. quod Hilarius in expositione dicit. Quod qui non dimit tit proximo: contra se per hec verba imprecatur. Et propterea sunt aliqui qui iram tenentes hec verba rescindunt et omittunt in dominica oratine. Sed vt dicit Rayne. in sum. et Astexa. nullus debet dimittere aliqua verba orationis dominice. eo quod non licet formam orationnis ab ecclesia institutam praeterire. debet ergo totum dicere Secundoad quaesitum Guill. e. di. xxx. dicit quod qui non dimit¬ rit proximo rancorem licet sit in periculo preccati mortalis qamen non peccat in hoc quod orat: Dimitte nobis de. etc. Tum quia non dicit hec in propria persona nec debet dicere: sed in persona ecclesie: alias impcaretur contra se. Tum quoque quia non dicit hec inquantum habet rantorem cum alio: sed inquantum petit ad caelum parut nire. Uerum tamen est quod impeditur meritum vite eterne: quoniam in peccato mortali est. Unde dicam cum Augustino in ser. de martyribus Elige quod vis ohomo. Si inimicum toto corde non dilexeris: deum propitium non habebis. Si autem inimicum dilexeris: non solum amicus: sed et filius dei appellaberis. Ecte ergo patet dei charitas ad diligentes.

65

257

Charitas septimo c quo ad profectum vel augmentationem.

258

¶ Quod deus ex charitate vult in nobis charitatis augmentum

259

¶ Utrum charitas secundum suam essentiam possit augeri in via: Respondetur secundum Rayne. inssumma. cum Tho. primo scip. sen. di. xvii. Et. ii. ii. q. xxiiii. per conclusionem quod sic. Probatur

260

¶ Primo autoritate Augustini dicit quod in rebus spirituallbus idem est maius quod melius. Sed contingit charita tem meliorari. quia et homo melioratur ex melioris charitate: ita quod vnus maius meritum et praemium consequitur vno tempore in praesenti quam ei debebatur alio tempore. Et in celo consequitur maximum et perfectius quam in via omni tempore quo erat in charitate. ergo augetur

261

¶ Secundo probatur ratione. quia boni tas charitatis consistit ex appropinquatione et coniunctione ad deum. Sed quia in hac via plus et magis appropinquare deo possumus tam secundum essentiam charitatis: vt videlicet apud deum simus meliores veraciter quam antea fuimus: quam etiam secundum feruorem charitatis: vt patet. ergo charitas vie potest augeri in via tam secundum essentiam quam secundum feruentiam deuotionis in deum. Alias iam cessaret vie processus. Unde Apostolis. i. Cor. tii. Charitatem vocat viam excellentiorem demostrandam.

262

¶ Tertio probatur similitudine. quia sicut in homi ne corpus augeri potest in substantia: quantitate: et qualitate: Sic charitatis virtus potest augeri tam in substantia quia virtus ibi idem est quod substantia charitatis quae non est alia a virtute. tam in quatitate id est melioritate: quam in qua litate id est in feruore charitatis deo dante

263

¶ Si obii citur. quia augmentum in corporalibus est secundum accidens: non secundum substantiam. Respondetur secundum Bonauen. in i. e. di. xvi quod in corporalibus quantitas molis est accidens differens a quanto. Sed in virtute (sicut est charitas est quantitas virtutis non differens a virtute imo quantitas virtutis est essentialis ipsi virtuti: vtpote sua bonitas et perfectio essentialis qua habet esse talis et tante virtutis. Et hec non mutatur in esse simpliciter quando virtus augetur: sed tantummodo respectu esse perfecti. quia de imperfecto fit perfectum. et tunc non est aliud: sed idem essentialiter. sic cum de puero fit virperfectus: idem est homo essentialiter. Unde quando charitas augetur tunc virtus eius bonitatis et essentia augetur. manet tamen eadem secundum substantiam: sed accipit incrementum et perfectionem essentie ex augmentata virtute. Nam virtuti charitatis coniuncta est essenti a eius. ergo augmentata pirtute augetur charitatis essentia. et augmentum es sentie charitatis est eius perfectio etc. Ideo Augustinus. super Ioan. dicit. quod charitas meretur augeri vt aucta mereatur perfici. Et hec deo dante.

66

264

¶ Quis nempe auget in homine charitatem: Rich. e. di. xvii. primi lib. ar. ii q. iii. dicit. quod deus solus est qui auget charitatem. Sicut enim charitas non adquiritur per nostrum exercitium: sed deus solus eam nobis infundit per creationem quamuis nos ad eam disponamus per bonorum operum exercitia. ita solus deus infundit nobis augmentum charitatis quamuis per exercitia aliquo modo disponamus nos ad recipiendum. et sic est dei donum liberalis charitatis. Ad hec plura infra. §. lxviii. et sequentibus.

67

265

¶ Qualibus gradibus charitas in homine distinguitur proficere: De hoc nota secundum Guill. in. iii libro dis. xxix. quod triplex gradus est. Prmus dicitur charitas incipiens. Secundus charitas proficiens. Tertius dicitur charitas perfecta et complens. Licet enim charitas in ratione sue essentie sit vnica: tamenest differens secundum magis perfectum et minus perfectum. et sic in ratione effectuum secundum hos tres status vel gradus quibus nominatur scilicet incipientium: proficientium: et perfecto rum.

266

¶ Primus itaque gradus est charitas incipiens que ad hoc tendit vt peccata praeterita emendentur et a futuris caueatur. inciptentes ergo de malo cogitant fugiendo. vnde et sic denominantur quia bellum diuni aggredi incipiunt.

267

¶ Secundus gradus dicitur charitas proficiens. quia habita per incipientem charitatem fiducia de liberatione peccatorum bonis virtutum adipiscendis intendit ad perfectionis vestigia anhelando.

268

¶ Tertius gradus dicitur charitas perfecta bona mentis enim hec quasi connaturalia efficit vt hanc habens quasi sit in talibus bonis connutritus Hac nempe charitate perfecti dicuntur qui cumulo sunt roborati virtutum: intra mentem soporati diuinorum donorum dulcedine: etxra fortia agentes: nec tenta tione vincuntur: sed et mortem pro christo libenter patiuntur et queque aduersa: atque coronam victorie reportant: omnia mundana vt stercora arbitrantes quatinus christum lucrifaciant. sicut dicebat Apostolus Unde virtus charitatis maxime in ipsa pugna re lucet. quia non coronabitur nisi qui legitime certauerit: quod facit charitas quie perfecta maxime claret in martyrio. ibi enim etiam si in principio parua foret charitas: tamen meretur per martyrium susceptum vt augmentum capiat et sit perfecta deo dante ex cbaritate ad nostram vtilitatem etc.

68

269

¶ Utrum charitatis augmentum fi¬ eri habeat per depurationem an per appositionem: Reipondetur secundum sententiam Bonauenture in primo di. cvii. parte. ii Et Fran. Mayro. in confla. e. primuus aliorumque colligendo plura documenta.

270

¶ Primum est. quod cum charitas habeat augeri dupliciter scilice secundum essentiam. et secundum feruorem

271

¶ Ideoque dicendum quod quantum ad feruorem bene intenditur vel augetur charitas per depurationem siue per impermixtionem contrarii. Nam. iii. Topicorum forma intenditur per impermixtionem et recessum a contrario: sicut perfectum et magis album dicitur quod minus permixtum est nigro. Sed contrarium charitatis et eius feruoris est concupiscentia. Ideo vt dicit Augustinus libro. lxxxiii. quaestionum. Quanto crescit charitas tanto decrescit cupiditas: et econuer so. Quia crescente feruore charitatis minuitur cupiditas: et crescente cupiditate charitas inficitur Secundum documentum est quod charitas quanlum ad essentiam vel substantiam suam non augetur ex diminutione cupiditatis: sed solum quantum ad feruorem. quia si per hoc augeretur charitas secundum essentiam: tunc sequeretur quod in primis parentibus in statu innocentie fuerit charitas in summo. et similiter in quolibet angelo ante casum et confirmatio nem: quia in eis nulla fuit concupiscentia permis xta. et tamen hoc non est verum. quia si fuissent in tam summa charitate: non cecidissent tentatione parua.

272

¶ Tertium est secundum Scotum et Petrum deAquila Scotorls. e. primi. dist. xviii. Tenendum est quod charitas augetur per aduentum noue charitatis a deo infuse: siue realitatis que facit per se vnum tum charitate praexistente. Et ita augetur per appo sitionem maioris influentie: diuine quoque acceptationis. In augmento quippe charitatis nouus gradus adquiritur auges charitatem preexistentem. Sicut maius lumen additum minori ipsum auget. et plures lucerne accense magis illuminant. et lux in aere per additionem noui luminis augetur. sicut etiam quantitas augetur per nouam partem praeexistenti quantitati adueniente. Sic in proposito. Ex quo patet dei ad nos charitas qua voluit quod charitas in nobis non augeatur a seipsa virtute propria. sicut ignis seipso augetur in combustibili. Sed sola virtute diuina: vt sicut a deo habet ortum generationis id est infusionis: ita et ab eo habeat principium augendi vt deum reamemus ad salutem.

69

273

¶ Utrum charitas quolibet suoactu et motu augeatur: Arguitur quod sic. quia per quemlibet actum a charitate imperatum meretur quis vitam eternam: quod est maius. ergo nulto fortius meretur minus id est augmentum charitatis quolibet actu

274

¶ Sed in oppositum est quia ex eodem principio augetur aliquid quo generatur ex libro de generatione. sed ex vno actu non generatur charitas in nobis: sicut nec quecumque virtus: ex i. Ethi corum. ergo nec ex vno nostro actu augetur etc.

275

¶ Ad hec respondetur secundum Thosli. scrip. sen. di. xvii. et Rich. ibidem ar. ii. q. iii. Aliosque communiter. quod licet quilbet actus charitatis mereatur vitam eternam: non tamen statim exhibendam sed suo tempore. Similiter etiam quilibet actus charitatis meretur augmentum charitatis: non tamen statim augetur. sed quando aliquis conatur ad charitatis augmentum tali actu qui scilicet est necessarius ad augendum charitatem. sicut est actus omnia contemnendi pro christo: et exponendi se morti pro fide. et huiusmodi actus praecellens. Unde cum charitas ordinetur ad duo. videlicet principaliter ad meritum vite eterne. et minus principaliter ad meritum sui augmenti. non sequitur quod quia homo meretur maius per quemlibet actum ad illud ordinatum scilicet ad vitam eternam. quod ergo mereatur minus ad quod non est ordinatum principaliter scilicet augmentum sui. et sic soluitur argumentum praemissum.

276

¶ Ad quesitum itaque dicendum. quod licet aliquando vnus actus pruilegiatus scilicet et praecellens qui procedit ex perfecto conatu potentie naturalis et habitus charitatis perficientis sufficientur disponat ad charitatis augmentum. tamen aliquando homo disponitur per plures actus: praesertim communes vel non tam priuilegiatos. sicut est exercere se in bonis operibus quae non procedut ex toto conatu. quia quilibet talis actus est remota dispositio. sed vltimus actus cum praeclispositi one praecedentium actuum sufficientr praeparando inducit charitatis augmentum a deo infundendum. sicut videmus in cauatione lapidis que disponitur per multas guttas. Ecce ergo dei charitas quae sic promouet nostram salutem.

70

277

¶ Que sunt ergo per que in nobis charitas augetur et proficit etc. Respondetur secundum Rayne. in sum. quod quattuor sunt praecipua.

278

¶ Primo nanque charitas augetur per actum. Actus aut humanus est duplex. Unus precedens charitatem. et iste ordinatur id consequendam charitatem non per modum meriti sed solum dispositionis. exemplum de attritione. Alius actus est informatus charitate. et talis ordinatur ad augmentum charitatis et per modum dispositionis et permodum meriti. exemplum de perfecta contritione vere penitentie. neuter tame actus ordinatur ad habendam vel augendam charitatem per modum alicuius efficientis sicut actus nostri ordinantur ad habendum habits virtutum adquisitarum. qui scilicet habitus ex actibus frequenter iteratis adquiritur secundum Philosophum. sed a solo deo datur charitas et eius augmentum per modum efficientis Sed actus dispositiue concurrunt. vt patuit.

279

¶ Secum do charitas augetur in via per conatum. Homo enim qui est in charitate si secundum habitum charitatis quem habet a deo: fortiter et debite conatur ad virtutum ppera meretur augmentum charitatis: Si vero tepide agat. tunc non sufficit vnus actus vel quandoque etiam plures tepidi actus ad charitatis augmentum. vt patet ex. §. precedenti.

280

¶ Proinde aduertendum. quod sicut Nicolaus de Lyra in Postil. et comuniter doctores dicunt. Certum satis signum est quoniam charitas aucta sit in homine secundum charita¬ tis essentiam quando adaucte sunt quequi virtutes. quia ad augmentum charitatis necesse est augeri omnes virtutes. videlicet humilitatem: castitatem: patientiam: et alias virtutes. Et econuerso cum augentur virtutes huiusmodi: augetur et charitas. Exemplum patet quia ad augmentum corporis humani necessario augentur et digiti maiores et minores: iuxta suam proportionem. Item in cithara si at trahatur principalis lira pro altiori sono faciendo oportet et alias omnes cocorditer attrahi.

281

¶ Tertio charitas vie augetur per affectum scilicet intensum et hoc quo ad feruorem charitatis intendendum. Potest tamen aliquando talis esse feruor in affectu quod meretur augmentum in substantia charitatis.

282

¶ Quarto augetur per accessum scilicet ad terminum vel finem vltimum id est deum. Sicut enim lumen augetur non solum per recessum a contrario vel depurationem aeris a tenebris: sed etiam per additio nem plurimi vel maioris luminis accessum: puta quando plures candele accenduntur et addunur vni accense. vel quando lumen solis maximum accedit super candelam lucentem: Ita charitas augetur non solum per recessum a cotrario charitatis id est a peccato vel per depurationem a cupiditate: sed etiam augetur per se scilicet per accessum ad terminum scilicet deum. sicut fuisset in angelo et in homine stante in innocentia. Unde tanto magis charitas augetur et perficitur in via quanto magis volutas anime se actu colligit et applicat accedendo ad obiectum et finem scilicet deum. Unde Apostolus Eph. iiii. hortatur: dicens. In charitate crescamus in illo per omnia. id est in deo: qui ex charitate sua auget illam.

71

283

¶ Utrum augmentum charitatis habeat terminum aliquem vltra quem non possit proficere: Respondetur secundum Rayne. in summa cum Tho. i. scrip. dist. xvii. ar. iiii. et secunda secunde. q. xxiiii. quod videlicet de augmento charitatis possumus loqui dupliciter. Uno modo quantum ad id quod est in homine. Secundo modo quantum ad id quod potest esse. hoc est quantum charitas augeri potest.

284

¶ Primo loquendo quantum ad charltaterenim que est in homine Dicendum est quod augmentum charitatis peruenit ad aliquem terminum vltra quem charitas non augetur in quolibet homine. Probatio secundum Bonauenturam. e. di. xvii. primi. quia constat s philosopho etiam testequod omnium a natura constantium terminus est et ratio augmenti ac magnitudinis. ergo simiiliter in quantitate virtutis et charitatis per ascensionem ad quantitatem perfectam est terminus aliquis in homine.

285

¶ Sed vnde est talis terminus vel status augmenti charitatis. Cum enim charitas sit ignis spiritualis Lu. xii. Ignem veni mittere in terram id est charitatem dicit christus. Ignis autem crescit in infinitum per apupositionem combustibilium: ex. ii de anima. ergo et charitas: Dicit Richar. ibidem quod hoc verum est extensiue si possent esse et apponi infinita combustibilia sic et charitas crescere posset in infinitum extensiue si possent esse infinita diligibilia ex charitate. Sed non est verum intensiue charitatem vel ignem crescere ininfinitum in essentia etc

286

¶ Ad quaesitum ergo hoc respondetur secundum Bonauen. ibidem quod Status augmenti charitatis in homine Primo est a parte dei agentis qui omnia condidit in numero: pondere: et mensura: et operatur in omnibus sicut vult iuxta dispositionem sapientie dans cuilibet charitatis augmentum sicut placet sue maiestati. Secundo est a parte suscipientis id est hominis. cuius anime capacitas est limitata: nec potest capere infinitam charitatem. ergo et deus dat vnicuique secundum propriam virtutem ex sua charitate: Mat. xxv. Unde in viris perfectis est status charitatis perfecte secundum actum: cum amplius non procedunt ad maiora deo sic ordinante licet ipsi perfecti anhelarent ad maiora eo quod se credunt non perfectos. Tertio est status augmenti charitatis ex parte virtutis: cum peruenit ad perfectam charitatem vie. Unde saluator Mat. v. hortatur dci. Estote perfeci scilicet i charitate: sicut et pater vester celestis perfectus est

287

¶ Secundo loquendo quantum ad augmentum charitatis quod potest fieri dicitur secundum eundem Rayne. et Tho. vbi supra aliquosque simpliciter quod charitas numquam potest esse in via tanta quin non possit augeri et proficere ad maiora. Deus enim ex charitate immensa semper praesto est plus dare petentibus et quaerentibus. Et quanto charitas in hac vita habetur tanto anima ad vlteriora et maiora incrementa charitatis perficitur. Sed vide§. subse. de hoc.

72

288

¶ Utrum charitas vie possit augeri in infinitum: Respondet idem Rayne. cum Tho. vbi supra quod charitas vie licet in vno quoque hominum habeat actu sui augmenti statum: tamen ex parte aliqua potest augeri in infinitum. Prima pars patet ex praedictis. Secunda pars patet

289

¶ Primo ex parte virtutis diuine que est infinita. ergo quatumcumque charitatem infuderit potest semper maiorem infundere. sicut etiam quacumnque creatura data potest producere meliorem

290

¶ Secundo ex parte obiecti charitatis infuse: secundum Rich. e. di. xvii. primi. ar. ii. q. iiii. quia obiectum charitatis est deus ad quem mouetur. Et ipsa charitas est assimilatio ad deum et participatio quaedam spiritus sancti. Sed quantumcunquae quis appropinquat ad assimilandum deo et participationem spiritus sancti per charitatem: semper deus in infinitum distat ab eo et charitas spiritus sancti est infinita. ergo in infinitum potest haberi et participari a viatore si deus velle

291

¶ Tertio ex parte cognitionis anime. quia charitas sequtur cognitionem dei ab anima. Sed cognitio dei potest in infinitum crescere: quoniam numquam conoscimus de deo tantum quin plus possimus cognoscere. ergo et charitas semper potest crescere. quia charitas quantumcunque crescat semper superexcrescit habilitas ad vlterius vel maius augmentum charitatis

292

¶ Ideo dicit apostols ad Phil. i. Charitas vestra magis ac magis abundet in scientia. Et e. epistole ca. iii dicit. Non quod iam acce¬ perim autem perfectus sim sequor autem si quo modo comprehendam. vbi glor. ait sic. Nemo fidelium etsi multum profecerit dicat: sufficit mihi. Qui enim hoc dicit exit de via antequam finem attigit. Ecce patet larga charitas dei.

293

¶ Si autem quaeratur Quomodo infinitam charitatem posset capere anima: cum de se sit creatuta finita. Dicit idem Rayne. cum Tho. supra quod natura que est corporalis existit in recipiendo quidem finita et limitata vt non sit capax infinite perfectionis actu. Sed aliter est de natura rei spiritualis. quia licet de et sit finita: tamen in recipiendo potest dilatari vel ampliari in infinitum. Sed hec opinio Tho. quo ad infinitum augmentum intelligendo simpliciter et abso lute non valet: secundum Scotist. et doc. nostros Bonauen. ac Richar. quia sequeretur quod creatura cum sit fini ta posset fieri deus infinitus. quod implicat contradi ctionem. ergo impossibile est. Igitur melius dicendum est cum praedictis nostris docor. quod licet secundum quid charitas possit augeri quantum est ex parte dei et charitatis et cognitionis sine fine aliquo: Uerum tamen non potest augeri in infinitum simpliciter prohibente limitata subiecti capacitate.

73

294

¶ Quibus modis dicitur charita tis augmentum habere terminum vel statum: Nota secundum Bonauen. e. primi. dist. xvii. et Rayne. in sum. cum Tho. ibidem colligendo: quod status augmenti charitatis intelligitur vel attenditur vt amplius non crescat.

295

¶ Primo secundum sui motus finem. Nam augmentum charitatis est quidam motus de minus perfecto ad magis perfectum tanquam ad aliquem sui motus finem. Sed ille finis non est in hac vita: sed in futura. Unde charitas vie nunquam potest adequari charitati patrie. quia nunquam potest homo tantum diligere in viaquantum in patria: cum charitas vie sequatur cognitionem fidei. sed patrie apertam visionem dei. ergo cunc erit terminus.

296

¶ Secundo Status attenditur in quantitate charitatis secundum aptitudinem: quando pomines non sunt apti amplius se disponere. Et sic stare dicitur augmentum charitatis in beatis. quia tantum habent quantum se disposuerunt in hac vita. Nec in eis ibi charitas augeri potest propter status conditionem. quia non sunt in via: sed in termino vie. quia ibi datur eis praemium secundum hoc quod praemium in eis per merita creuit.

297

¶ Tertio status attem ditur charitatis secundum augmenti possibilitatem videicet suscipientis. Et sic statum habet in christo qui tantum habet de gratia et gloria quantum potest creatura vnita deo recipere. Et idem credo (inquit Bonauen. de beata virgine Maria videlicet quod tantam charitatem habuit quanta decuit et potuit mater dei accipere qua maior nequiuit pure dari creature non vnite deo: saltem quo ad donum dei sibi datum in conceptione christi. et tandem in consummatione finali. Quamuis Tho. aliter dicat: tamen teneo cum nostris doc.

298

¶ Ex omnibus patet mira dei charitas ad nos qua lic in nobis charitatem auqu eo niot.

74

299

¶ Utrum charitas in presenti vita possit esse perfecta: Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Tho. iii. scri. di. xxix. et. ii. ii. q. xxiiii. ar. viii. quod perfectio charitatis duobus modis potet telligi.

300

¶ Uno moex parte diligibilis scilicet quando in tantum aliquid diligitur qua tum est diligibille. et quia bonitas est causa vel ratio diligendi. sed bonitas diuina est infinita. et per consequens infinite diligibilis. Nlla autem creatura potest deu in finite diligere eo quod quaelibet virtus creata est finita ideo hoc modo nullius creature charitas esse potest perfecta sed solum charitas dei quae seipsum diligit est perfecta et parte diligibilis.

301

¶ Alio modo perfectio potest intelligs ex parte diligentis. et sic dicitur perfecta charitas quad aliquis secundum totum suum posse diligit deum. Et sic petest homo perfecte diligere deum tam in via quam in patria: sed aliter. et aliter. quia charitas vie dicitur perfecta quattuor modis.

302

¶ Primo cauendo omne vicium. et tleris perfectio est communis omnibus habentibus charitatem Unde Matt. v. Estote perfecti sicut et pater vester.

303

¶ Secundo contemplando deum scilicet vacando diuins aliis curis temporalibus dimissis nisi quantum exigit necessitas

304

¶ Tertio non timendo supplicium. quia. i. Io. iiii. Per fecta charitas foras mittit timore scilicet tam seruile quam mundialem: quam humanum siue carnalem quam initia le. sed non timorem filialem nec naturalem.

305

¶ Quarto per fecta charitas viatoris est affectando premium. Phil. i. Cupio dissolui et esse cum christo.

306

¶ Charitas autem patrie dicitur perfecta. quia habet impossibiltatem offensitramquillitatem ab omni sollicitudine: actualem continui tatem in dei contemplatione: claritatem in dei lumine: libertatem ab omni passione: et securitatem ab omni tentatione: atque perpetuitatem in omnis boni possessione. Unde talem perfectam charitatem nullus potest haberin hac vita qualem deus ex charitate immensa dabit electis in patria.

75

307

¶ Utrum habens perfectam charitatem teneatur ea que sunt perfectionis implere et subire pro christ mortem: Respondetur secundum Guill. in. iii. dist. xxx. cu: Bonauen. di. xxix. quod perfectum potest intelligi

308

¶ Prmo pro perfectione communi sufficientie: quae est in manda torum impletione.

309

¶ Secundo pro perfectione consiliorum que est religionis vel voti obseruantie

310

¶ Tertio in subditorum regimine: vt in praelatione.

311

¶ Quarta in aliorum edificatione. sicut Noe dicitur fore lustus et perfectus Genes. ix.

312

¶ Quinta in glorie consummatione. sicut in beatis. et consimiliter obligatio fit his modis.

313

¶ Primo propter diuinum mandatum. et sic eque omnes obligantur a perfectionem quae est in mandatis implendis

314

¶ Secundus propi votum emissum. et ad hoc obligatur solum qui vouit

315

¶ Tertio propter. officium. et sic praelati obligantur ad necessaria officii.

316

¶ Quarto propter vitandum scandalum. et sic quitenetur ad opera edificatoria vbi alia scandalum sequeretetur

317

¶ Quinto propter conscientie iudicium quod dictat de necesita te fiendum. In praemissis suo modo tenetur quis. alias non. Unde mortem pro christo subire potest esse

318

¶ Primo quando adest necesitas vel deserendi iusticiam vel perdendi vitam. et tumncquo ibet tenetur magis mori

319

¶ Secundo quando non est talis neces¬ sitas sed solum adestopportunitas manifestandi diuinam gloriam et edificandi ecclesiam. et tunc est superero gationis vel perfectionis ad quam non omnes tenentur. Tertio quando quis mortem subiret quia exosam habet vitam et sic peccaret.

76

320

¶ Utrum teneatur quis in charitate semper proficere tendendo ad perfectionem. Et videtur quod sic quia Berarndus dicit quod in via dei stare est retrocedere. ergo etc Respondetur secundum Guill. in. iii. dist. xxix. quod hec auctori¬s tas intelligenda est sic. In via dei stare scilicet intentione est retrocedere. quia homo debet semper intentionis proposi tum habere ad melius etiamsi non possit opere procedere augmentando bona opera. Sicut et de beato Francits legitur. quod circa finem vite sue proponebat se facturum ingetia et nouum de diabolo reportare triumphum.

321

¶ Ad quesitum ergo dicendum secundum Tho. quod non tenet quis semper proficere vel procedere ad perfectionem tendendo nec tenetur esse perfectus quis etiam si sit religiosus Nec hoc sequitur ex praedicta auctoritate Berards. quod teneatur. sed sufficit secundum intentionem conari semper ad melius: et sic non stare intentione. Unde non tenetur quis ac perfectionem tendere neque eam habere: sed tenetur ea non contenere nec contra eam se obfirmare. vt patet latius in sum mis. Itaque ex omnibus praedictis patet quod deus ex charitati vult in nobis charitatis augmentum propter nostram utilitatem.

77

322

Charitas octauolc. quo ad diminutionem vel amissionem et recuperationem.

323

¶ Ex deus ex charitate vult ne in nobs charitas diminuatur vel pereat

324

¶ Utrum charitas semel habita possit diminui secundum essentiam in via: Respondetur secundum Bonauen. in i. di. xvii. et Rich. ac Fran. mayro. concor. Tho. e. dist. et communiter doc. probabilior opinio est quod charitas secundum substantiam de facto non minuitur licet augeatur. Et pro batur primo ex charitatis causalitate. quia charitas causatur ex sola dei influentia. et ex eadem habet augmentari. ergo per oppositum et ipsius diminutio deberet fieri perinfluentie diuine diminutionem. sed deus non subtra hit nec minuit influentiam sue gratiae nisi propter demer tum mortalis culpe. Unde charitati secundum substantiam non contrariatur nisi mortale peccatum per quod totaliter extinguitur et tollitur charitas. ergo non habet minui secundum substantiam. sed habeaut augeri per diuine influentie appositionem. aut omnino tolli per mortale.

325

¶ Si obiicitur. quia Augustinus. li. lxxxii. quaestionum dicit. quod quantum crescit charitas tantum decrescit cupiditas. et econuerso quantum crescit cupiditas tantum decrescit charitas. ergo diminuitur etc. Respondetur quod cupiditas non opponitur charitati secundum sub stantiam sed solum secundum feruorem. Et ita etiam intelligendum est illud dictum Augustini. quod crescente cupiditate decrescit charitas secundum feruorem non secundum substantiaum. patuit. §. lxviii

326

¶ Secundo probatur ex culpe venialis qualitate. quia peccatum veniale simul stat cum charitate in anima: nec diminuit charitatem secundum substantiam sed solum eius feruorem. Et hoc probatur. quia si diminueret: aut foc faceret aliquid de charitatis essentia tollendo: aut demerendo. no primum scilicet effectiue aliquid tollendo. quia cum charitas sit finite virtutis et non infinite magnitudinis. sequeretur ergo quod veniale aliquotiens iteratum totam adimeret charitatem. quod falsum est. quia veniale non opponitur charitati. Item sequerctur etiam sic. quod veniale premium substantiale diminueret quod debetur charitati secundum substantiam. Sed cum premium substantiale sit bonum eternum. ergo peccatum veniale auferret aliquid de bono eterno. Boni vero eterni ablatio siue simpliciter si ue secundum partem est pena eterna. ergo veniale mereretur penam eternam: quod falsum est. Nec dicendum est secundum scilicet quod peccatum veniale demerendo minuit charitatem quia sic deus per modum pene subtraheret gratiam in penam peccati debitam. sed hoc non competit diuine iusticie. vt cum aliquis delinquit in minori id est in veniali: mereatur de trimentum pati in maiori. Unde deus non plus se auertit ab homine quam homo se auertat a deo. veniale autem non auertit hominem penitus a deo sed mortale. ergo propter veniale non subtrahit deus gratiam nec minuit charitatem.

327

¶ Tertio probai propositum ex charitatis similitudine. quia charitas in scriptura comperatur igni. Luc. xii. sed ignis quamdiumanet semper accendit et calet nisi omnino extinguatur. Similiter calor iolis non per diminutionem successiuam cessat: sed subito ab vmbra tollitur eius radius. Sic in proposito.

328

¶ Patet ergo quod non nisi per accidens et indirecte dicitur charitas dimiui per venialia inquantum disponunt ad ex tinctionem charitatis fiende per mortale et inquantum diminuunt feruorem et radicationem charitatis non est sentiam. et eodem modo dicitur minui per cessationem ab operibus charitatis et per ocium. Ecce ergo deus ex charitate voluit huiusmodi mirabile fore in charitate vt in nobis licet crescat sed nunquam minuitur. Aliud quoqe mirabile quod etsi totaliter extinguatur totiens quotienscumque semper recuperari potest in via. Tertium mirabile quod etiam in maiori quantitate recuperari potest. vt in sequentibus patebit. quod vix fit in aliis rebus perditis.

78

329

¶ Sed quare vel vnde est quod charitas augeri potest et non minui: cum augmentum et diminutio sint opposita que nata sunt fieri circa idem ex. ii Periheru. Respondetur secundum Bona. et Rich. supra quod huius vna ratio est ex parte nature charitatis. quia ipsa esse habet ex dei influentia secundum diuinam acceptationem. sed quod deus acceptet vel quod magis ac magis acceptet charitatem hoc est ab ipsa dei voluntate. et ita charitas de natura sua habet quod possit augeri. Quod autem deus minutim acceptet vel minus acceptet hi non est ex se. sed oportet quod veniat a nobis. ergo charitas de se habet naturaliter vt possit augeri. Minui vero non habet nisi a nobis. sed quia per nos non potest minui licet possit totaliter amitti. vt in praecedenti dictum est. ergo charitas potest augeri sed non minui.

330

¶ Quod autem obiicitur. quia opposita nata sunt fieri circa ider. Dicendum quod hoc ver est nisi alterum eorum insit per naturam. sicut charitati per naturam inest augmentum sine diminutione que non potest inesse etc.

331

¶ Alia ratio est ex parte diuine misericordie et pie tatis vt ostendatur quia deus veraciter pronior est ad miserandum quam ad damnandum. et promptior ad donandum qrae ad subtrahendum gratiam. Ideo deus charitatem tribuit et auget quandocumque liberumarbitrium se disponit de congruo ad suscipiendum. sed non minuit nisi dum homo de meretur quod non potest esse nisi omnino extinguatur. Et hoc non est minui proprie. Exemplum patuit supra de Igne. vt dicit etiam Augustinus. iii. super Gen. qui non potest frigescere licet possit augeri vel penitus extingui

332

¶ Tertia ratio est ex parte diuine equitatis. quia sic deus iustissima ordinatione voluit ex charitate immensa vt charitatem ab homine non subtrahat nisi pro demerito peccati mortalis. quod non nisi extinguere habet ea. Ueniale autem secundum dei iusticiam non habet extinguere nec diminuere nisi quo ad fernorem. vt patuit in praecedenti

79

333

¶ Si queratur ex dictis: posito casu: buobus hominibus charitatem equalem habentibus. tunc si vnus illorum venialiter peccet altero non peccante An deus equaliter diligat peccantem sicut alterum Respondetur secundum Petrum de aquila qui Scotorel. dicitur. in principio dis. xviii. quod sicut est praemium essentiale et est accidentale: ita etiam est dilectio essentialis et accidentalis Modo ambos in tali etiam casu deus diligit equaliter pilectione essentiali scilicet peccantem venialiter sicut non peccantem venialiter. Sed dilectione accidem tali non equaliter diligit. eo quod peccantem venialiter vult deus punire aliqua temporali pena non eterna. Sed non pectantem non vult taliter punire. et sic patet dei charitas iustissima in omnibus ad homines propter quod debemus conari vt peccata vitemus.

80

334

¶ Item posito casu Unus permaneat in charitate habita sine diminutione omni alius de nouo recipiat charitatem: quis horum plus recipit vel minus de ipsa influentia diuini luminis:

335

¶ Respondet Rayne. in summa. cum Tho. iii. scrip. sententiarum di. xxxi. ar ti. iiii. quod ceteris paribus semper ille qui habet charitatem plus recipit de influentia diuini scilicet luminis. Sed ille quinon habet vel minus habet potest plus conari et magis recipiet ex dei charitate. Exemplum. Cyphus argenteus vel huiusmodi rubiginatus potest plus clarificari quam non rubiginatus.

81

336

¶ Utrum charitas vera semel habita possit amitti in via: Respondetur communiter secundum omnes doc. in. iii. dist. xxvii. quod sic. Et aliter tenere esset erroneum. Quod si obiiciatur. quia Augustinus in secundone de operibus misericordie dicit. Charitas quae deseri potest nunque vera fuit. Respondetur secundum Guill. dist. xxxvi. quod hoc intelligi debet sic. Numquam vera fuit id est aunquam ducit ad verum finem beatitudinis si deseratur: ad quem erat ordinata. Quod autem charitas vie vera potest amitti Probatur Primo ratione quia non tallit liberiarbitrii. vertibilitatem. Secundo probatur ex dictis sacre scripture. Nam dicit apostolus i. Corinth. x. Qui stat videat ne cadat. Item in Apoc quoii. dicit christus. Habeo aduersum te pauca quia charitatem primam reliqui. Et psalmus orat. Redde mihi leticiam salutaris tui scilicet qua perdiderat per peccatum mortale

337

¶ Tertio probatur experimento fidei vere. quia paruulis et adliis in baptismo infunditur vera charitas vel eius habitus quorum multi postea mortaliter peccando perdunt eam. ergo etc. Sic et recidiuans homo post poenitentiam veram amittit charitatem. quam tamen deus ex charitate semper praesto est restituere penitenti. Ueruntum charitas petrie nunquam potest amitti. quia ibi scilicet in patria semper videbitur deus actualiter per essentiam sue bonitatis inamissibiliter. que non potest non amari secundum Berardus.

338

¶ Sed quomodo charitas perditur et corrumpitur. cum deus sit causa indeficiens qui quantum est ex se liberaliter semper eam influere praesto est et conseruare Dicit Rich. quod dei iusticia decreuit non conseruaro charitatem in anima auertente se per mortale a deo. et quia non conseruatur ergo corrumpitur. An autem in nihilum redigatur. plura vide de hoc vbi Gratia. §. xxxvi. et sequanti libro. ii etc.

82

339

¶ Utrum per vnicum solum peccatum mortale charitas corrumpatur omnimode: Respondetur secundum Rayne. cum Tho. ii ii. q. xxiiii. art. xii. Et Bonauensupra. aliosque communiter per conclusione. quod sic. Et probatur Primo rationibus. Secundo similitudinibus. Tertio auctorita tibus.

340

¶ Primo inquam ratione oppositionis. quia quodlibet peccatum mortale contrariatur charitati. sed contrarium omne tollit suum oppositum. ergo etc. Item ratione auersionis. quia per omne mortale auertitur homo a deo. vt dicit Augustinus. Sed charitas conuertit ad deum super omnia diligendum. Ideo tanquam opposita se siml non compatiuntur esse in eodem subiecto. Item ratione inimicationis. quia qui cnta praeceptum dei facit inimicus est deo et contenit. sed omne peccatum mortale est huiusmodi

341

¶ Si obiicitur. quod hoc bene potest esse verum de eo qupeccat ex malicia talis etiam contenit. ergo charitatem per dit. Sed dum quis peccat ex passione vel timore sicut Petrus christum negando non videtur. Respondetur secundum praedictos doco. quod charitas perditur Unous directe per actualem contemptum. Et hoc modo Petrus charitatem non perdidit. quia christum non contempsit directe deliberata voluntate. Alio modo perditur indirecte. quando quis committit aliquid contrarium charitati. propter aliquam concupiscentie passionem vel timoris. Et sic Petrus contra charitatem faciens eam perdidit sed cito recuperauit.

342

¶ Secundo probatur similitudinibus: quod charitas per vnicum mortale amittatur

343

¶ Primo videmus quod vnico obstaculo adueniente cessat in aere claritas solis illuminantis

344

¶ Secundo vnico vulnere morta li videmus totum hominem mori per omnia membra. Sic in I proposito

345

¶ Tertio quoqe probatur auctoritatibus. Rhonm vi. Stipendia peccati mors: gratia autem dici id est charita te vita eterna. Sed non potest quis dignus esse simul morte eterna et vita eterna. ergo etc. Item Iac. v. Qui offenderit in vno factus est omnium reus. De hoc alibi. Ecce ergo mira dei charitas quae sine omni mortali vult nos esse ne charitatem et vitam eternam amittamus.

83

346

¶ Utrum opera bona facta extra charitatem valeant: De hoc dicendum est breviter secundum docto. communiter quod quo ad praemium vite eterne non valent: sed quo ad alia plurima valent. vt dictat Alex. de ales in quarto volumine summe. enumerando plurimos talium fructus.

347

¶ Primo quia animam delectant. Nam vt Aristo. dicit. iiii. Eth. Nemo est qui non gaudeat bonis operationibus

348

¶ Secundo quia satisfactionem debitam implent. dum quis horas canonicas persoluit et ea quae tenetur ex praecepto. licet sit in peccato mortali. quae si dimitteret nouo peccato mortali peccaret secundum Scotum.

349

¶ Tertio quia penam tenporalem diminuunt. qua quis in praesenti demeretur iudicio dei pro peccatis flagellari.

350

¶ Quarto bona temporalia augmetant. Esa. i. Si volueritis scilicet benefacere et audieritis me bona terre comedetis

351

¶ Quinto a potestate diabolica protegunt et liberant

352

¶ Sexto ad penitentiam disponunt de congruo et illustrai¶ Septimo ad homoa habitum ex continuitate generant

353

¶ Octauo penas gehenne alleuiant. Unde Augustinus. in Enchy. dicit. Tale bonum facit vt tolerabilior fiat damnatio. Hec ille

354

¶ Sed quomodo hoc dictum sit intelligendum dicit Richar. et concor. Tho. quod non est intelligendum directe sic videlicet quod pro peccatis quibus homo damnatur habeat leuiorem vermis vel ignis penam in gehenna. Aut quod minus sentiat huiusmodi penas. eo quod bona fecit in peccatis existens. quia sic non haberet veritatem. cum omnis pena ibi erit secundum mensuram culpe. Sed intelligendum est indirecte: sic videlicet. quod si homo extra charitatem existens in peccatis loco talium bonorum ope rum factorum fecisset mala opera: tunc pro istis etiam ma lis operbus penam haberet. Sed quia cauit malaopera et fecit bona: ideo indirecte leuior erit eius pena. quia non punitur pro his que cauit

355

¶ Nono ope ra bona extra charitatem facta gaudisi quodammo in celo accidentale habebunt. vt patet. §. subsequenti. Unde claret dei charitas qua nullum bonum reliquit irremuneratum. vt Augustinus. dicit

84

356

¶ An ergo homo amissa charita te faciens bona opera in peccatis si recuperans charitatem finaltiter saluetur: habebit aliquod gaudium in celis ex illis bonis operibus extra charitatem factis: Respondetur secundum Rich. in. iiii. dist. xlix. ar. penulti

357

¶ Primo dicendo: quod beatis in celo placet se fecisse talia bona opera inquantum sciunt quod illa opera eos ad penitentiam disposuerunt. et quia placentia non est sine aliqua delectatione vel gaudio: ergo aliquod gaudium accidentale habebunt pro illis

358

¶ Secundo dicit idem quod non equaliter gaudebunt de talibus operibus sicut gaudent de factis in charitate. Nam de factis extra charitatem solum gaudent ratione operis quia plus placet se fecisse quam omisisse. Sed de factis in charitate gaudebunt tam ratione radicis id est charitatis: cui debetur essentiale praemium et eius gaudium quam etiam ratione operis operati. Sicut homo habens aurum impurum gaudet quidem plus quam si nil haberet. Sed si habet purum plenius gaudet. sic etc

359

¶ Tertio dicit quod pro operibus factis in peccato non dat deus speciale praemium nisi large accipiendo premium pro quocunque gaudio accidentali. Sed pro operibus factis in charitate deus dat ex sua charitate speciale praemium.

85

360

¶ Utrum charitas quantumcunque parua possit stare in quacumque tentatione resistendo. Responde tur secundum Guill. in. iii. dist. xxx. quod sic. Et hoc intelligendum est si sit charitas infusa et gratuita. quae quantum cunque parua sit sufficit ad salutem. et per consequens resi stere tentationi. Probatio. quia si no posset tunc non peccaret. cum nullus peccat in eo quod vitare non potest. dicente Augusti. Ideo resistentia non liberoarbitrio sed principalius charitati et deo tribuenda est. Hinc.. i. Corum. x. Fidelis deus qui non permittit vos tentari superid quod potestis: sed faciet etiam cum tentatione prouentum Ecce dei charitas ad nos. Item hec quaestio latius pat: ex li. ii. vbi Gatra. §. xxvii. et sequen. ibidem. Ideo hic breuiter transeo.

361

¶ De recuperatione. Quod dei charitas claret in hoc quod homoni faciliter restituit charitatem

86

362

¶ Qualiter ergo amissa charitas ab homine recuperatur: Respondetur secundum omnes docoret quod per peni tentiam quae tollit voluntatis humane a deo auersionem Unde Aug. li. v. confes. dicit. Penitentia est quaedam res optima et perfecta omnes defectus reuocans ad perfectum. Item Amb. super Lucam. Penitentia omnia ablata restituit. Ideo de filio prodigo reuertenti ad patrem dixit pater ad seruos. Cito proferte ei primam stolam id est charitatis prime ornatum etc. Ecce ergo dei charitas que tam faciliter ad penitentiam solam restituit nobis indicibile bonum charitatis.

87

363

¶ Utrum autem homo cadens a charitate resurgat in equali semper aut minori charita te vel quandoque in maiori: Respondetur secundum Rich. in iii. dist. xxxi. arti. i. q. ii Bonauen. et Thoma. quod exquo deus de lege communi dat charitatem hominibus secundum plus vel minus prout magis vel minus se disponunt. Nec poni potest terminus diuine liberalitati per peccatum commissum. cum ipse deus quantum in se est ex immensa sua charitate sit paratus omnia peccata totaliter delere. Et quia homo cadens a charitate potest cum adiutorio dei equali ter vel minus aut magis se disponere sicut erat dispositus in receptione charitatis amisse. Ideo potest resurgere quandoque in charitate equali et quando que in minori et quandoque in maiori charitate. Unde secundum Rayne. cum Tho. in scripto. iii. dist. xxxi. arti. iiii. Mensura maior vel minor charitatis in resurgente praefigitur

364

¶ Primo secundum diuinum beneplacitum quoniam vult omnia peccata delere. et potest prout vult reparare ad statum pristinum. siue equaliter siue minus siue magis.

365

¶ Secundo praefigitur secundum humanum conatum. quia potest homo plus vel minus conari ad tharitatem. Ideoque oportet dicere: tum ex diuina libalita te. tum ex humana dispositione. quod homo post peccatum per penitentiam potest in maiori vel minori charitate re urgere. Exemplum in magdalena et Petro aposto ac Paulo qui maiori charitate post lapsum claruerunt. ex dei charitate.

366

¶ Si obiicitur. quia Rhom. viii. dicitur Diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Ibi glos. bicit. quod etiam casus in peccatum cooperatur in bonum. quia pumiliores redeunt atque doctiores et cautiores. Et quia poenitentia omnia ablata restituit: secundum Amb. ergo videtur quod homo cadens a charitate semper in maiori vel ad minus in equali charitate resurgat et nunquam in minori. Dicendum est secundum Tho. quod ex his vel aliis auctoritatibus non est necessarium. nec oportet sequi quod homo senper in maiori vel cquali charitate resurgat. quia etiam minor praeparatio sufficit ad hoc vt gratia infum datur. nec poenitentia omnia ablata restituit in equali. imo si quis etiam in minori charitate resurgat adhuc sufricienter in bonum cooperatur casus in peccatum perhumilitatem et cautelam prout deus ex immensa sua charitate prouidit ad hominum salutem expendere.

88

367

¶ Un homo cadens a charitate et resurgens habeat tantum de merito et premio quantum habet is qui nunquam cecidit a charitate semel habita: Respondetur secundum Ray. cum scon Tho. iii. scrip. di. xxxi. ac Bona. et alios communiter doc.

368

¶ Primo dicendo quod praemium et similiter etiam eius mentum est dupleux scilicet essentiale et accidentale. Quo ad praemium essentiale scilicet i deo ille praefertur qui plus de charitate habuit. secus deaccidentali. vt patuit supra hoc liro vbi Amor. § xvi. et sequanti.

369

¶ Secundo si queratur huius ratio. idem Tho. dicit. quia praemium essentiale commensuratur charitati. sodeoque secundum quod quis in maiori vel minori charitate resurgit: secundum hoc habebit praemium maius vel minus scilicet essentiale. Secus de praemio accidentali quod commensuratur actui vel statui. Unde virgini si corrumpatur aureola non datur etiamsi postea peniteat.

370

¶ Tertio quoque dicendum secundum e. Tho. quod quamuis quis resurgens reducatur ad equalem charitatem vt fuit prius: non tamen restituitur ad eandem dignitatem quo ad omnia: puta quo ad innocentie incorrupte dignitatem etiamsi peniteat et huiusmodi. sed bene restituitur quo ad aliquas dignitates extrinsecas vel accidentales. sicut Petrus ad apostolatum: Dauid ad prophetiam. et hec omnia ex dei charitate.

89

371

¶ Utrum bona facta in charitate et ter peccatum mortificata reuiuiscant charitate recuperata. Notandum quod secundum doct. communiter in. iiii. disti. iiiii. Et praecipue secundum Raymundum in sua summa. operapona distinguuntur in triplici differentia. quia Primo quedam dicuntur simpliciter mortua. puta quae sunt in peccato mortali facta. Nam Ezech. xviii. dicitur. Anima qui peccauerit ipsa morietur. Sicut ergo mortuus homo non potest facere vitales operationes scilicet sentire: agere: loqui et quaecunque opera viua: sed sola mortua. vt fetere: corrumpi et in terram ire. Sic in proposito.

372

¶ Secundo quaedam opera dicuntur simpliciter vel omnino viuida. vt que sunt facta et stant in charitate

373

¶ Tertio quaedam dicuntur medio modo se habentia scilicet quo facta fuerunt in charitate viua: sed postea per peccatum subsequens sunt mortifica ta Ad propositum dicendum est quod opera prima scilicet mortua facta nunquam reuiuiscunt etiam per poestentiam in eoqui recuperat charitatem. Opera autem secundo modo dicta manent viua manente charitate. Sed opera tertia. sed prius viua facta: postea mortificata reuiuiscunt per penitentiam recuperata charitate. vt dicitur expresse Ezech. xviii. Si auerterit se impius ab impietate vita viuet. Unde Raymundus supra ponit versus. Illa reuiuiscunt quae viua nata fuerunt. versus. Non poterunt viuere quae mortua nata fuere. Hec ibi. Et ita patet dei charitas in hoc quod homini quae per poestentiam recuperat charitatem restituit omnium operum merita et praemia que ante casum egerat in charitate et pro illis habebit praemia in celo. licet non pro operibus simpliciter in peccato factis: iusticia id dictante. Unde super illud Michee. iii. Placebit deo sacrificium iuda. Glosa dicit quod sacrificia scilicet bonorum operum que a principio placuerunt deo et per peccatum mortificata per penitentiam placere iterum incipient. Et sic patet

90

374

¶ An per talia bona facta in charita te et post mortificata mereatur quis recuperationem charitatis siue reparationem sui post lapsum etc. Respondetur secundum Tho. i. ii. q. vl. et Bonauen. in. iii. dis. iiii. et Guill. qui distinguunt tripliciter meritum operis scilicet meritum congrui et digni: et condigni. De qui bus habetur hoc eodem libro vbi Aduetus domi ni. §. xxi. vide ibi latius

375

¶ Ad quaesitum ergo dicendum secundum doct. quod opera falta in charitate et postcamortificata: aut manent tota vita mortificata: ita quod non reuiuiscunt: aut postea iterum reuiuiscunt in gratia. Si primum scilicet quod manent mortua: sic homo per esa non meretur primam gratiam vel reparationem. Neque morito congrui. quod habet locum: quando quis disponit se ad grartiam faciendo quod in se est. Neque etiam merito digni: quia non est dignus dei amicicia et reparatione quo manet in mortali. Neque etiam merito condigni: quia talia opera manentia mortua non sunt condigna vite eterne. ergo sequitur quod per modum meriti nullo modo potest quis sibi mereri reparationem post lapsum ergo soli misericordie dei innitendo orandum est vt detur prima gratia qua quis resurgat et reparetur et non ex operibus fit iusticie quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit deus. vt dicit apostolus. Titum iii. Si autem talia opera saltem finaliter penitendo reu uiscant sic valent ad multa etc.

376

¶ De ista materia et vralore talium operum mortificatorum patuit li. ii. vbi Gra. §. xxiii. Uide ibi pulcra ad hec pertinentia.

91

377

Charitas.IX. quo ad eius in patria permansionem etc.

378

¶ Ex deus ex charitate voluit theologicis aliis virtutibus euacuatis charitatem remanere in patria.

379

¶ Utrum ergo charitas ipsa remaneat in patria: De hoc manifeste patet responsio ex sacra scriptura quod sic. vt docet Apostolus i. Corum. xiii.

380

¶ Sed que sit ratio huius dicendum est secundum Cuill. in. iii. dist. xxxi. quod huius vna est Ratio diuine dilectionis. quia charitatis est diligere deum pro pter se et super omnia ex toto corde et tota anima ac mente Sed hoc maxime debet esse in patria vbi est perfectissima charitas. ergo etc.

381

¶ Secunda est ratio diuine vnionis. quia amoris est vnire secundum Diony. iiii. de diui. no. et est assimulare: Hec autem debent esse in patria vbi similes deo erimus. i. Ioan. iii. Scimus quia cum apparuerit simules ei erimus. ergo cum ista non fiant nisi per charitatem sequitur quod in patria debet remanere charitas perpetua ibi

382

¶ Tertia est ratio diuine transformationis. quia in patria debemus transformari perfecte in deum vt simus beati perfecte plus quam modo transformari possimus: Sed hoc no fit nisi per charitatem. Unde Hugo de arra anime dicit. O anima scio quod charitas est vita tua. et ipsa vi amoris in eum quem diligis transformaris. ergo etc. Mira ergo dei charitas qua nos sic diligit vt ei vniamur et transformemur per charitatem remanentem in patria.

92

383

¶ Quomodo stante charitate fides euacuatur in patria. idem est et de spe. Et ratio questionis est. quia cessante causa cessat effectus. sed fides est causa charitatis. ergo fide cessante et spe nec charitas stabit. Minor patet. quia fidei cognitio ve ra debet praecedere vt sit charitas vera. Respondetur secundum Guill. in. iii. di. xxxi.

384

¶ Primo dicendo ad minorem istam. quod fides non est calsa charitatis gratuite. quia he tres virtutes. videlicet fides: spes: charitas si mul infunduntur quantum ad habitu. licet quantum ad actum fides gignat spem et spes charitatem. secundum gloMatth. i.

385

¶ Secudo dicedum inquit vltra quod fides non praexigitur charitati propter enigma: nisi propter cognitionem. Ubi ergo est cognitio visionis aperte sicuti est in patria. ibi non fides preuiat charitatem. sed visio aperta preuia est charitati. Et quia fidei cognitio est imperfecta. vtpote enigmatica. ergo non conuenit per fectioni patrie: sed obuiat. ideo euacuatur. Iuxta illud Apostoli. i. Cor. xiii. Cum venerit quod perfectum est scilicet in patria: euacuatur quod ex parte est. Ex parte enim nuc cognoscimums scilicet per enigma fidei. Et sic patet pro positum.

386

¶ Si obiicitur. quia charitas vie etiam est imperfecta. eo eadem ratione debet euacuari. Dicendum. quod licet charitas vie sit imperfecta respectu charitatis patrie. tamen illa imperfectio non est de ratioe eius. ideo solum tollitur imperfectio charitate remanete in essentia. Unde ad id potissima ratio est secundum Scotum eadem dist. xxxi. et Bonauenturam ac Scotistas. quia habitus qui indifferenter respicit vnum obiectum et presens et absens secundum quemlibet statum: manet in omni statu. sed habitus charitatis est huiusmodi. ergo etc. Minor probatur. quia charitas est tam absentis quam presentis obiecti eiusdem scilicet dei: qui scilicet deus in viaest per modum absentis: et in patria est per modum prae¬ sentis. ergo debet manere etiam gloria. Fides vero et spes sunt de obiecto per modum absentis. quia fides est de non apparentibus Heb. xi. et per consequens opponitur statui glorie. Spes quoque est expectatio futurorum. ideo praesentia obiecti adueniente euacuantur.

387

¶ Si adhuc obiicitur de spe. quia scribitur Sap. iii. quod spes illorum id est beatorum immortalitate plena est. ergo habent spem. Item quia damnati semper sunt in desperatione. ergo per oppositum saluati in celosunt semper in spe. Respondetur secundum eundem Guill. supra quod sicut dicit Apostolis Rho. viii. Fides que videtur non est fides scilicet quia fides est credere quod non vides. secundum Aug. ix. de trinita. Subdit Apostolus. Et spes id est res sperata que videtur non est speco id est non est subiecta spei. Spes ei est de futuro. ideo fides et spes euacuantur gloria habita. Unde et praedicta scriptura Sapien. iii. Spes illorum etc. intelligitur de re sperata. quia saluati sunt securi de rebus in gloria spcratis. et non intelligitur de habitu spci. quia euacuatur. Nec oportet quod quia damnati semper sunt in desperatio ne. ergo per oppositum beati sunt in spe. quia oppostio huiusmodi non consimiliter currit. eo quod desperatio augmentat penam in damnatis. non sic spes habet augere bonu in beatis. imo repugnat eis. Unde et illud Pe. i. In quem desiderant angeli prospicere. non interligitur de desiderio futuri: sed iam habiti. Itaque deus ex charitate voluit vt et in praesenti gustemus aliquo modo per charitatem et in futuro perfectius fruamur dulcedine diuina.

93

388

¶ Utrum manente charitate in patria fides et spes simul euacuantur: Respondetur secundum eundem Guill. eadem dist. xxxi.

389

¶ Primo dicendo. quod simul tempore euacuantur. quia simul tempore dotes eis correspondentes succedum scilicet fidei visio. tentio spei cum fruitione charitatis.

390

¶ Secundo dicendum quod licer simul euacuentur tempore. non tamen simuls natura. quia sic fides habet precedere spem. Et similiter est in dotibus eis correspondentibus dei ex charitate.

94

391

¶ An manente charitate in patria fides et spes totaliter euacuentur secundum habitum et secundum actum. Scotorells. eadem di. xxxi. ponit duos modos dicendi. Unus est quod in fide est reparire duo. scilicet Habitualem illuminationem. et Enigmatis obscuritatem.

392

¶ Quantum ad primum scilicet ad Habitum luminis fides non euacuatur: sed perficitur et consernatur.

393

¶ Sed quantum ad Enigmatis obscuritatem tortaliter tollitur. vt enim Glo. i. Corum. xiii. dicit Destruetur (inquit) imperfectio: non autem illud quod verum est euacuabitur. Similiter de spe dicendum secundum istum modum. quod in spe est duo reparire. Unum est imperfectionis scilicet Expectatio eorum que non habentur. et quo ad hoc totaliter tollitur. Aliud in spe est perfectionis siue complementi. scilicet confidentia et certitur do que facit nos inniti summe bonitati et quo ad hoc perficitur et non tollitur.

394

¶ Alius modus dicendi ponitur. videlicet quod tam fides quam spes in patria totaliter tollitur. quia nullhabitus in patria debet poni frustra alias esset superfluus. Sed si habitus fidei pon eretur in patria poneretur frustra. eo quod habitus ponitur vt eliciat actum vel vt inclinet ad actum. Fidei autem actus est credere non apparens. et hoc non habet locum in patria. ergo tollitur omnino fides secundum habitum et actum. Similiter si poneretur ibi habitus spei: frustra esset. quia non cliceret actum sperandi aliquod futurum vel absens: nec inclinaret ad ipsum ergo totaliter tollitur. Quod horum verius sit de nouit. videtur tamen saluo meliori iudicio secundum modum fore veriorem. Sed siue sic siue sic sit videbimus in patria quod deus ex immensa charitate ordinat omnia.

95

395

¶ An actus charitatis remanentis in patria sit eiusdem rationis cum actu charitatis vie. Respondetur secundum eundem Scotorel. eadem dist. xxxi. quod non. Primo quia actus charitatis vieest meritorius. patrie autem actus non est meritorius. alias beati continue mererentur in perpetuum. Sed meritorium et non meritorium non sunt eiusdem rationis. ergo etc.

396

¶ Secundo quia actus charitatis patrie est beatificus: sed vie non. ergo sunt alterius: alteriusque rationis. et ita patet.

397

¶ Sed obiicitur. quia charitas vie non euacuatur in patria sed manet eadem. Manente autem eadem causa vel eiusdem rati onis: manet effectus eiusdem rationis. ergo etc. Dicendum secundum eundem Scotorelis. quod non sequitur in proposito. quia ad hoc quod actus charitatis eliciatur non sufficit sola charitas sed etiam requiritur cognitio secundum quam charitas elicit actum. Sed alia est cognitio vie et alia patrie et per consequens etiam charitatis actus erit alterius rationis. Unde patet dei charitas in hoc quod in presenti infundit nobis charitatis habitum quem eundem tandem perficit in patria. licet alterius rationis actum habeat charitas ibi: et hic tamen eiusdem glorie participationem secundum habitum habet. vt quasi per charitatis habitum hic incipiaa beati.

96

398

¶ Utrum ordo charitatis remaneat in patria: Respondetur secundum Guill. eadem distin. xxxi. concor. Tho. eadem. dist. q. ii arti. iii. Et Richar. quod ordo charitatis quo ad aliquos suos gradus remanebit. et quo ad alios gradus cessabit. Declaratur. Nam primus gradus ordinate charitatis est diligere deum super omnia. vt ponit Ambrosius Secundus gradus est post deum plus diligere seipsum quam quemcunque alium. Quo ad istos gradus ordo charitatis remanebit in patria: licet cessabit quo ad alios gradus quos enumerat idem Ambrostus scilicet diligere parentes: et post filios et consanguineos et extraneos. vt de istis gradibus habetur supra de ordine charitatis scilicet §. xxxii. Nam in patria cessabit ordo istorum graduum vlteriorum quia preponetur melior minus bono siue sit con¬ sanguintus sue non

399

¶ Prima pars huius dicti probatur secundum eundem Guill. quia precepta charitatis incipiunt in via vt perfectius impleantur in patria. Sed in praecepto dilectionis proximi praeponitur ipse diligens proximo cuicunque: dicendo Diliges proximum tuum sicut teipsum. ita quod primo velis bonum tibiipsi quam proximo. ergo et in patria sic erit. quod primo omnium post deum quem supra seipsum et super omnia diliget ama bit seipsum pre aliis. Nam charitas primo reflectitur super actum suum. ergo oportet quod primo post deum reflectatur ad diligentem

400

¶ Confirmatur ex rati one Thome. quia vnusquisque quantum diliget deum tantum amabit frui deo: sed deum diliget super omnia. ergo super omnia volet sibiipsi et optabit vt deo fruatur etc. Item ex ratione Rich. quia natura per gloriam non tollitur sed perficitur. In statu autem nature etiam integre homo nunquam dilexisset alium intantum quantum seipsum. ergo et in patria sic erit: cum hoc sit de lege nature vt homo primo sibiipsi velit bonum quam proximis. Unde Hugo lib. ii. de sacramentis. per. xiii. ca. x. dicit. Quod maius bonum mihi est: a me plus diligendum est. quia mihi primum insitum est a natura vt diligam bonum meum illud maxime quod verum est bonum id est deum. et post lludac secundum illud diligam bonum proximi sicut et meum etc

401

¶ Ex quibus patet. quod opinio quorundam dici. quod quilibet in celo tantum diligit proximum quantum se. et tantum gaudebit de bonis proximi quam tum de proprio. prout dicit Ansel. in prosol. cap. vlti. non est satis probabilis nec tenenda. vt dicunt predicti doctores. Nec Ansel. ibi negare intendit gradum scilicet quin post deum prediligat in celo quis seipsum pre aliis: sed solum intendit dicere perfectionem charitatis patrie qua quisque diligit non minus alium quam seipsum id est non minus perfecte quam debet. licet seipsum praediligat post deum

402

¶ Item secunda pars responsionis patet secundum omnes docor. quod sicut deus plus diligit meliores et deo propin quiores: ita conformiter vnusquit que beatus plus diligit extraneum magis deo propinquum et meliorem quam suum consanguineum minus bonum. sed de equaliter bonis praediligit consanguincum.

97

403

¶ Sed difficultas est Quare quis in patria ordine charitatis plus diligit seipsum quam meliorem se et deo proximiorem. cum enim in patria tota ratio diligendi erit deus et eius voluntas. vt dicit Berarnd. lib. de diligendo deo. ergo plus debet ibi quis diligere alium quem deus voluit sibi est se praedilectum scilicet magis deo propinquum per gloriam et meliorem quam diligat quis seipsum inferiore.

404

¶ Confirmatur. quia vt Augustinus. dicit libro de vera religione. Hec est inquit perfecta iusticia qua potiora plus et minora minus diligimus. Sed potiora hona sunt que sunt deo proximiora. ergo plus diligenda. Respondetur dicendo primo secundum eundem Guill. et Rich. supra quod diligere plus maiora bona potest in telligi dupliciter. Uno modo extensiue: alio modo intensiue

405

¶ Primo modo scilicet extensiue id est ad plus bo¬ ni vel ad maius bonum. Et sic minor sanctus sputa Linus magis diligit maiorem sanctum (puta Pecrum apostolum quam seipsum. quia ad maius bonum. Diligit enim Linus quod Petrus est altior in gloria: sicut ex dei gratia altiorem gradum promeruit quam ipse met Linus

406

¶ Secundo modo autum scilicet intensiue loquedo id est intensiori voluntate. sic Linus seipsum magis diligit quam Petrum. hoc est dictu: quod intensius diligit sil iipi inesse suam beatitudinem quam diligat Petro inesse suam altiorem beatitudinem. Unde dictum Augustini intelligendum est primo modo scilicet extensiue. et sic non obuiat. Unde ad obiecta ista etiam Rich. dicit. quod illud Bernardi Tota ratio biligendi erit deus in patria. Et consimiliter illud Augustini. quod iusticia perfecta est: qua maiora bona plus diligimus etc. intelligi debent prout deus vel tale bonu est ipsi diligenti summum bonum vel maius bonum simpliciter. aliter non oportet. Modo quamuis Petrus sit propinquior deo sub ratione qua summum bonum absolute. et etiam sub ratione quae sunmum bonum ipsi Petro. Sed tamen sub ratione qua deus est summum bonum Lino diligenti deum. sic inus est propinquior deo quam Petrus. ergo post deum Linus plus debet diligere se: loquendo intensiue quam Petrum. Et sic deus ex charitate ordinauit vt pre toto mundo vnusquisque plus diligat animam suam ad salutem et beatitudine. quia prout dicit Hugo de sacramentis. ii libro parte. xiii. c.x. Si aliquid etiam quemcunque beatum infra christum deum plus diigis quam tuam animam tunc comprobaris ipsum plus diligere quam deum. quia animam tuam non diligis nisi in hoc solo quod bonum illius quod deus est diligi scilicet pptando habere deum sibi plus quam alteri proximo

407

¶ An cum charitate in patria rema neat habitus scientie et virtutum cardinalium. De his vide alibi.

98

408

¶ Utrum charitas in patria habeat dilatari: Respondetur secundum Bonauentu. in. iii. distin xxx. art. iii. q. ii quod latitudo charitatis attenditur dupliciter. Uno modo in liberalitatis magnitudine. et hec charitati est essentialis.

409

¶ Unde isto modo charitas in patria dilatatur: quia melior et virtuosior erit. Alio modo in diligendorum multitudine quae est accidentalis charitati. et sic non dilatabitur quin potius restringetur: plus quam sit in praesenti. Et hoc non fit ratione charitatis secundum se sed ex parte diligibilium. quia postquam impletus fuerit numerus electorum soli illi diligentur qui in patria erunt. Alii vero non. eo quod non erunt capaces beatitudinis. Unde tunc erit dilectio solum ad amicos. et non sicut modo ad inimicos qui adhuc possunt saluari. Mira ergo charitate et iusti iudicii dei equitate sic ordinatum est pro beatorum ampliori leticia et malorum mesticia.

99

410

¶ Utrum charitas sit radix omnis meriti in via et omnium bonorum permanentium in patria: Respondet Guill. e. dist. xxx. quod quamuis Tho. eadem dist. xxx. ar. v. dicat. quod gratia est remota causa vel prinu cipium merendi vitam eternam. Charitas autem propinqua. Tamen salua sua sanctitate hoc aliter se habet quia idem habitus est gratia et charitas. sicut sepius dictum est et patet lib. ii. vbi Gratia. § xvi. et sequenti Relinquitur ergo simpliciter dicendum. quod charitas est radix et principium meriti et omnis boni hic et n patria deo volente.

100

411

¶ Qualibus magnaliis mirabililus deus predilexit charitatem pro nostra salute.

412

¶ Nota finaliter. quod secundum docto. de laudibus et comendatione charitatis. praecipue Hugonem colligendo.

413

¶ Primo magnum mirabile voluit deus ex suo amore statuere in charitate. videlicet quod cum charitas sit prae toto mundo praecellentis dignitatis. tamen est vbique presto reperibilis cunctis.

414

¶ Si enim queratur. quid est charitas: Dicendum quod deus est charitas scilicet increata i. Ioan. iiii. quo maius dicinon potest. Et sequitur: Qui manet in charitate re deo manet. quo dignius esse non potest sed quoniam deus vbi que est. ergo et charitas vbique repariri presto est. Psalmus Prope est dominus omnibus inuocantibus eum in veritate.

415

¶ Secundo magnum mirabile quod cum sel datur nobis tamen est eterrialis et in patria perpetuostabilis. vt patuit.

416

¶ Tertio magnum mirabile est. quod cum charitas sit effectualis id est create in nobis virtutis: tamen est supernaturalis deificationis. Unde idem Hugo supra dicit. Numquid paruum est deum in homine manentem habere: vtique et tantum est charitatem possidere. quia qui manet in charitate in deo manet et deus in eo etc.

417

¶ Quarto magnum mirabile est. quod cum charitas sit inappciabilis: et tamen est omnibus protio comparabilis. Unde idem Hugo dicit. O charitas si scirem quanti vales precii pro te appenderem. sed exct dis angustias meas: nec inuenire possum precium tuum penes me: dabo tantum quod habeo et totum quod habeo et cum totum dedero prote: totum quasi nihil reputabo: omnia pro te libenter impendam vt te solam possideam: tuisola pre omnibus charior: tu sola vtilior: tu solaiocundior: que tutius saluas: felicius conseruas. Hec et plura Hugo.

418

¶ Si ergo queratur. Cum charitas sit tam inappreciabllis: vbi ergo mercari vel comparari potest: Respondetur. quod non alibi quam in apotheca crucis christi. Ibi enim ex summa charitate pater filium et filius obtulit semetipsum. illuc ergo curreo anima ad emendum di. Mihi absit gloriari nisi in cruce domini Iesu.

419

¶ Quinto magnum mirabile est. quod cum charitas sit inextimabilis valoris: et tamen est pro vilissimo praecio commutabilis.

420

¶ Si enim queratur. quali praecio charitas vendatur et emnatur in apotheca crucis christi: Respondetur. Trade et depone de bursa tui cordis vel voluntatis omnia scelera et ponde ra peccatorum qua nostra propria sunt: et deus dabit tibi charitatem. ecce nil melius eo quod emitur id est charitate. nilqutem vilius eoquo emir id est peccati voluntate et tom¬ placentia. Et ita patet popostum.

421

¶ Sexto magnum mirabile in charitate quod cum charitas in via sit semper augmentabilis tamen nunquam est diminuibilis.

422

¶ Septimo quod cum sit penitus extinguibilis. tame semper in via est recuperabilis

423

¶ Octauo quod quantumcunque sit amissibilis. tamen est in equali vel ma iori siue quandoque minori quantitate restaurabilis. Et de istis tribus patuit supra. §. lxxvii. et sequenti.

424

¶ Nono magnum mirabile: quod cum deus charitatis sit insuperabilis tamen sola charitate est vincibilis. Unde idem Hugo eodem libro de charitate dicit. O charitas forte est vinculum tuum quo et deus ligari potuit: et homo ligatus iniquitatis vincula dirupit. Necio inquit quid maius in laudem tuam dicere possum: quam quod deum de celo sola tum traxisti in terram. et hominem ad caelum subleuasti. O charitas vulnerasti impassibilem. eternum fecisti mortalem

425

¶ Sed quare deus permittit se vinci a charitate: ibidem Hugo subdit. Charitas deum vicit: superauit: adduxitque vulneratum: vt amplius puderet hominem charitati resistere cum videret ipsam de deo triumphas se. Hec ille. O ergo homo habe charitatem vt de um habeas.

426

¶ De charitate plurima diuersis libris et passibus tractata sunt et tranctantur hic sufficiant praescripta etc.

427

¶ Item de effectibus diuini amoris vide capitulo Amor diuinus etc.

428

¶ Item de charitatis dilectione in deo qua amat creaturas Uide cap. scilicet Abba per totum. Et capitulo Amor dei. cum aliis subsequentibus capitulis de amore. xer totum.

PrevBack to TopNext