Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Mors

1

1

Mors christi dei et hominis non pro sua redemptione qui nunquam in diguit tali redemptione: sed pro nostra et sua magna charitate tradidit in mortem animam suam: ita quod sponte suscepit necessitatem moriendi: eo bene potuit sumpsisse naturam immortalem. Undem dicit Scotus in. iii. dist. xvi. quod diuinum verbum potest comparari ad naturam humanam Aut primo vt assumendam. Aut secundo comparando ad contrarietatem naturam consequentem. Aut tertio comparando naturam assumptam ad gloriam et penam. Si primo modo hoc est tripliciter. Primo vel comparando ad naturam gloriosam assumendam. quia hoc bene potuit dei verbum et causam corruptibilitatis non habuisse. Secundo modo comparando verbum ad naturam innocentie assumendam nullo primo peccato. et sic potuisset non mori mediante dono iusticie originalis. Tertio comparando ad naturam gloriosam assumendam: ita tamen quod gloria anime in corpus non redundaret. Et sic habuisset necessitatem moriendi Et fuit miraculum gloriam anime in corpus non redundare sicut fit in beatis.

2

2

¶ Utrum conueniens fuerit chris stum mori: Et argustur quod non. quia maior est defectus mortis quam morbi. quia per morbum peruenitur ad mortem. sed non fuit conueniens christum aliquo morbo languescere: vt dicit Chrysostomus. ergetiam non fuit conueniens christum mori. Confirmatur. Nam dominus ipse dicit Ioan. x. Ego veni vt vitam habeant et abundantius habeant. Sed opposi tum non perducit ad oppositum. ergo videtur quod non fuit conueniens christum mori

3

¶ Respondet sanctus. Tho. in iii. parte. q.i let quod conueniens fuit christum mori. Primo ad satisfaciendum pro humano genere quod erat. morti adiudicatum propter peccatum: iuxta illud Gen ii. Quacunque die comederitis morte moriemi. Est enim conueniens modus satisfaciendi pro alio cum aliquis se subiicit pene quam alius meruit. Et ideo voluit christus mori vt pronobis moriendo satisfact ret: secundum quod dicitur. i. Petri. iii. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.

4

¶ Secundo modo christum conueniens fuit mori ad ostendendam veritatem nature as sumpte. Sicut enim Eusebius dicit. Si aliter post conuersationem cum hominibus euanescens subito euolaret fugiens mortem: ab omnibus compararetur phantasmari

5

¶ Tertio vt moriendo nos a terrore mortis liberaret. vnde dicitur Hebre. ii quod communicauit carni et sanguini: vt per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant seruituti.

6

¶ Quarto christum conueniens fuit mori: vt corporaliter moriendo similitudini peccati id est penalitati daret nobis exemplum spiritualiter moriendi peccato: iuxta illud Rho. vi. Quod enim mortuus peccato mortuus est semel. Quod autem viuit: viuit deo. Ita et vos existimate mortuos quidem esse peccato. viuentes autem deo. Quinto ideo vt a mortuis resurgendo virtutem suam ostenderet quae mortem superauit: et nobis spem resurgendi a mortuis daret: secundum quod dicitur. i. Cor. xv. Si christus praedicatur quod resurrexit a mortuis: quomodo quidam in nobis dicunt quod resurrectio mortuorum non erit.

7

¶ Ad argumentum primum dicendum quod christus non sustinuit mortem ex morbo prouenientem: ne videretur ex necessitate mori propter infirmitatem nature. sed sustinuit mortem ab exteriori illatam cui se spontaneum obitulit: vt mors eius voluntaria ostenderetur.

8

¶ Ad secum dum dicendum quod vnum oppositum per se no ducit ad aliud sed quandoque per accidens: sicut frigidum quando quem accidens calefacit. Et hoc modo christus nos per suam mortem perduxit ad vitam. quia de sua morte mortem nostram destruxit. sicut qui penam pro alio sustinet remouet ab eo penam eius. ergo valde conueniens fuit christum mori¬

3

9

¶ Utrum christus fuerit ab aliis pccisus: Et videtur quod non: sed a seipso. quia dicebat Ioa. x. Et nemo a me tollit anima mea: sed ego pono eam. Ille autem dicitur aliquem occidere qui animam eius tollit. ergo christus non ab aliis sed a seipso occisus est

10

¶ Qod confirmatur. quia illi qui ab aliis occiduntur paulatim natura debilitata deficiunt. et maxime apparet in crucifixis: secundum quod dicit Aug. iiii. de tri. Longa morte cruciabantur ligno suspensi. In christo autem non sic accidit: sed clamans voce magrga emisit spiritu Mat. xxvii. ergo christus non ab aliis sed a seipso est occisus.

11

¶ In comtrarium tamen dicitur Lu. xviii. Postquam flagellauerint occident eum. Respondet scilicet Tho. vbi supra quod aliquid potest esse cam alterius effcctus dupliciter. Uno modo directe ad illum agendo. Et hoc modo persecutores eum occiderunt. quia ex illorum verberibus et vulnerationibus mors christi est subsecuta: sicut illi intendebant. Alio modo dicitur aliquis causa alterius indirecte scilicet quia non impedit cum impedire possit. sicut si quis dicatur alium perfumdere quia non clausit fenestram per quam imber ingreditur. hoc modo christus fuit causa sue mortis. Poterat enim suam mortem impedire Primo quidem aduersarieos reprimendo: vt aut nollent: aut interficere non possent Sed quia spiritus eius habebat potestatem conseruandi naturam carnis sue: ne a quocumque lederetur. quod quidem habuit anima christi. quia erat verbo dei coniuncta in vnitate persone. quia ergo christus non repulit illud nocumentum: sed voluit quod natura corporalis illi nocumento succumberet. ideo suam animam posuisse vel mortem voluntarie subisse dicitur. Et per hoc patet responsio ad primum argumentum.

12

¶ Ad secundum dicendum quod ideo cum valido clamore tradidit spiritum: vt christus ostenderet. quod illa passio per violentiam non eripiebat animanm eius: qui naturam corporalem in sua fortitudine conseruauit: vt in extremis positus clamaret quod interalia miracula mortis eius computatur. Unde dicitur Matth. xxvii. Uidens autem Centurio qui ex aduersostabat quia sic clamans expirasset ait: Uere hic filius dei erat. Sicut enim eius voluntate natura corporalis conseruata est in suo vigore vsque ad extremum. sic etiam quando voluit cessit nocumento illato: et sic violentiam passus est vt morcretur. et tamen voluntarie mortuus fuit.

4

13

¶ Utrum christus fuit ex obedienti a mortuus Arguitur quod non. quia obedientia requirit praeceptum sed non legitur christo fuisse praeceptum quod ipse pateretur. ergo non fuit mortuus ex obedientia. Preterea illud dicitur quis ex obedientia facere quod facit ex necessitate precepti. christus autem non ex necessitate: sed voluntarie mortuus fuit. ergo non ex obedientia.

14

¶ Sed contra hoc dicitur Philip. ii Factus obedies vsque ad mortem. Respondet scilicet Tho. vbi supra quod christus mortuus est ex obedientia: et hoc conueniebat iustificationi humane nature. vt sicut per vnius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi. ita per vnius hominis obedientiam iusticonstituantur multi. vt dicitur Rho. v.

15

¶ Secundo hoc conueniebat reconciliationi dei ad homines. iuxta illud Rho. v. Reconciliati sumus per mortem filii eius. inquantum scilicet ipsa christi mors fuit quoddam sacrificium acceptissimum deo. secundum illud Ephes.

16

¶ Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suanuitatis. Obedientia vero omnibus sacrificiis ante fertur. secundum illud. i. Reg. xv. Melior est obedientia quam victime. Et ideo conueniens fuit christum ex obedientia cum magna charitate formata mori.

17

¶ Tertio hoc expediebat eius victorie qua de morte triumphauit. Non enim miles debite potest vincere nt si duci obediat. Et ideo christus patri obediendo victoriam obtinuit. Iuxta illud Prouerb. xxi. Uir obediens loquitur victorias

18

¶ Ad argumentum primum dicendum. Quod non omnla de christo sunt scrpta prout testatur Ioan. vltim. tamen christus accepit a patre mandatum vt pateretur. quia dixit Ioan. x Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam. et hoc mandatum accepi a patre meo. Ad secundum dicendum. quod licet obedientia imbbrtet necessitatem respectu eius quod praecipitur. tamenimportat voluntatem respectu impletionis precepti. et talis fuit obedientia christi. Nam ipsa passio et mors secundum se considerata naturali voluntati repugnat. volebat tamen circa hoc christus dei voluntatem implere: secundum illud Psal. Ut facerem voluntatem tuam deus meus volui. Et Mat. xxvi. Fiat voluntas tua.

5

19

¶ Utrum deus pater christum tradidit ad mortem: Respondet Magister in. iii. di. xx. Quod christus fuit traditus a patre: a seipso: a Iu da: et a Iudeis

20

¶ Sed arguitur quod non fuit tradi tus a deo. quia si deus tradidit in mortem: videtur quod iudei eum occiderunt autoritate dei. ergo deus particeps fuit in illo homicidio.

21

¶ Si tu di cags quod tradidit eum quia permisit eum occidi. hoc similiter posset dici de quo ibet qui occiditur. quia quemlibet qui occiditur deus permittit occidi.

22

¶ Confirmatur sic. Quia qui potest alium liberare ab occisione et non liberat: dicitur eum occidere interpraetatiue. Sed deus potuit christum liberare ne occideretur et non liberauit. ergo videtur saltem interpretatiue eum occidisse. Respondet sanctus Bonaue. di. praedicta in expositione litterali Quod mors est priuatio vite. Et hec habet comparationem ad inferentem et ad eum qui sustinet. Et secundum hoc aliquis potest dupliciter alium tradere in mortem. Aut quia facit vt alii inferant ei mortem: Aut quia facit vt ipse ustineat mortem. Quoniam ergo sustinentia mortis fuit a deo patre: et fuit a christo. quia deus pater voluit quod ipse sustineret mortem. et ipse voluntarie sustinuit. Hinc est quod traditus dicitur a patre: traditus etiam a se. Rursus quia Iudas et iudei procurarunt vt alii inferrent ei mortem Hinc est quod traditus dicitur a Iuda et a iudeis. Et quoniam fuit laudabilis mortis sufferentia. illatio autem fuit vituperabilis: Hino est quod traditio dei et christi laudatur. Traditio vero Iude et iudeorum vituperatur. Et sic patet quod mors christi a parte sustinentis fuit deo accepta. sed a parte infligentium fuit permissa. Et sic patet ad argumentum primum

23

¶ Ad illud vero quod qui alium potest liberare ne occidatur particeps est homicidii: Dicendum quod fallit in deo: qui nulli obligatur sicut homo homini. sed omnes homines obligantur ei soluenda morte. Posset enim deus omnia peccata prohibere et non prohibet. quia hoc spectat ad retimen sue prouidentie vt sinat res quas condidit quas proprietates agere. igitur etc.

6

24

¶ Utrum concedendum sit quod iu deboperati sunt bonum in morte christi: Respondet sanctus Bonauen. vbi supra: quod cum querimus de bonitate passionis: non querimus de bonitate vel malicia in genere nature: sed in genere moris. De hac ergo bonitate absque dubio concedendum est quod passio christi fuit bona tota simpliciter. Est enim praeciosa in conspectu domini mors sanctorum eius Multo magis mors christi fuit praeciosissima.

25

¶ Tri plici autem ex causa debet dici mors christi bona. Una est strenuitas ex parte sustinentis. Sustinebat enim illam passionem virtuosissime: quia patientissime et constantissime. Secunda est vtilitas redemptionis ex parte humani generis. quia per illam totum genus humanum est liberatum. Tertium est honestas cause moriendi mortuus enim fuit pro veritate dicenda. Quamuis autepassio christi sit bona simpliciter. tamen actio iudeorum fuit mala simpliciter. quia ex mala voluntate et radice procesit nec propter bonitatem passionis que inde secuta est bona dicenda est. Hoc enim fuit propter intentionem ipsorum et operationem diuinam per quam deus de multis malis elicit multa bona. Et ideo cum queritur Utrum iudeit operati sunt bonum: Dicendum quod est opus operans: et opus operatum. Si sermo sit circa opus operans: et simpliciter negandum. quia tale opus in iudeis sims pliciter fuit malum. Circa vero opus operatum quod quidem fuit mors christi: hoc dupliciter potest intelligi. Aui primo et per se. et sic est falsum quod iudei sunt operati bonum

26

¶ Illud enim opus operatum bonitatem non habui ex inientione iudeorum. Si autem intelligatur per accident et ex consequenti: sic habet veritatem. Iudei enim operati sunt passionem christi que fuit maximum bonum toti mundo. ergo iudei operati sunt etc.

7

27

¶ Utrum deus debuerit modum satisfaciendi per mortem christi acceptare: Et arguitur quod non. quia maxime crudelitatis est hominem iustissimum morti tradere. sed christus fuit iustissimus. ergo crudelissimum fuit christum ex quacumque causa moritradere. ergo talis modus nullo modo debuit qa deo acceptari

28

¶ Si tu dicas non tradidit eum mort Contra hoc est illud Philip. ii Factus est obediens vsque ad mortem.

29

¶ Confirmatur. quia deus mortem non fecit nec delectatur in perditione morientiur Si ergo deus delectatur in satisfactione et non delectatur in alicuius morte. non videtur quod debuerit acceptare mortem christi pro satisfactionei Respondetur secundum san. Bonauen. in. iii. dis. xx. arti. i. q. v. Quod modum satisfactionis per christi mortem vltra ceteros modos deus debuit acceptare. quia nobilissimus est inter omnes qui possunt esse vel excogitari. Fuit enim acceptissis mus ad placandum deum. congruentissimus ad curam dum morbum. effieacissimus ad attrahendum genhumanum. prudentissimus ad expugnandum huma ni generis inimicum.

30

¶ Primo quidem fuit acceptissimus. propter quod dicst Anselmus. libro cur deus homo Quod nihil asperius et difficilius potest homo ad honorenm dei pati sponte et non ex debito quam mortem. et nullatenus potest homo seipsum magis dare deo quam cum se mortitradit ad honorem ipsius. et hoc est quod dicitur Ephes. v Tradidit seipsum oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis.

31

¶ Secundo fuit congruentissimus ad curandum morbum. Primus enim homo peccauerat per superbiam et gulam et inobedientiam sicut dicit Grego. voluit enim deo assimilari per scientie sublimitatem: gustare ligni suauitatem: et transgredi diuini praecepti limitem. et quoniam curatio habet fieri per contrarium. ideo modus satisfaciendi congruentissimus fuit per abiectionem: humi liationem: et diuine voluntatis impletionem. Et hec omnia relucent in christi passione. ideo de his dicit Apostolus Phil. ii Humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem: mortem autem crucis.

32

¶ Tertio fuit efficacissimus ad attrahendum genus humanum. His solis passio ad salutem valebat qui mera voluntate deo adherebant per amorem. Non enim decre uit deus genus humanum saluare nisi libere volun tatis ar. et nullo alio modo. saluo voluntatis armagis potuit attrahere ad amorem suum quam suscipiendo pro eo crucis patibulum. Propter quod dicitur Ioan. xii. Ego si exaltatus fuero a terra: omnia traham ad meipsum. Et Hugo de arra sponse. Ut ostenderet tibi quantum te diligeret non nisi morie do te a morte liberauit: vt non tantum pietatis impenderet beneficium: verum etiam charitatis mostraret as fectum.

33

¶ Quarto fuit ad vincendum aduersarium prudentissimus. Decebat enim vt christus sua prudemtia superaret diabolum: sicut diabolus sua astutia decepit hominem primum. quod dicitur Iob. xxvi. Prudentia eius percussit superbum. Propter quod dicit Magister in littera Uenit redemptor et victus est deceptor: tetendit illi muscipulam crucem suam: posuit ei quasi escam sanguinem suum. Ex quibus patet quod deus mortem christi pro satisfactione debuit acceptare.

34

¶ Ad argumentum vero dicendum quod de us christum non tradidit infligendo illi mortem: vel precipiendo aliis quod ipsi eum traderent: sed permittendo et voluntatem christi acceptando. Et ideo non fuit in deo crudelitas. quia non sanguinem christi sitiuit: sed mortem eius acceptauit. Ideo pater non ipsum coegit sed acceptauit ipsum voluntarium et deuotum

35

¶ Ad confirmationem dicendum quod deus non delectatur in pena secundum quod est afflictiua et nature corruptiua. Delectatur tamen et placet sibi optima voluntas per quam pena sustinetur et ad honorem dei ordinatur et hominis absolutionem

8

36

¶ Utrum genus humanum redemptum fuisset si nullus christum occidisset: Respondetur quod diuersa de hoc est opinio inter doctores. Quidam enim dicunt quod si christus mortuus et occisus non fuisset: nihilominus genus humanum redemptum fuisset. quia in tali casu suffecisset bona voluntas christi. Prohare conantur per illud quod dicit sanctus Bonauen. in. ii dist xxxi. Quod siquis habet facultatem et opportunitatem bene operandi: sic non sufficit sola intentio sine opere. quia nec bona voluntas debet dici sed sempitr na. Si vero facultas non adest: tunc bana voluntas subficit ad meritum. Hinc Gre. Non vacat manus a munere si arca cordis fuerit plena bona voluntate Huic opinioni videtur consonare quod dicunt communiter doc. in. iii. di. xx. quod alius modus redemptionis humani generis fuit possibilis. Alii vero dicunt: et vt videtur verius: oportuit christum pati et mori aut simpliciter: aute ex presuppositione. Cuius ratio est. quia Adam fuit sententiatus actuali morti. ideo satisfactor debuit actualem mortem pati. Et in tali casu si Iudas non tradidisset: nec iudei occidissent: vel aliquis alius angelus: vel homo: aut diabolus: redemptum non fuisset genus humanum. Unde Ambrosius et habetur di. lxxxvi. Non satis est bene velle: nisi studeas bene facere. Et ar. extra de eo qui mit. in pos. c. i. et extra de sententia excommunicationis. c. Cum aliquibus. Et huic videtur consonare illud Apostoli Si cognouissent nunquam bominum glorie crucifixissent. Ac si dicat. ex iudeo rum et gentilium ignorantia deus elicuit hoc bonum. quod ignorantes christum crucifixerunt. et sic genus humanum fuit redemptum. per hoc tamen non excusantur iudei. quia si mortem christi no procurassent: nec Iudas tradidisset. tunc forte praecepisset beato Petro vt ipsum crucifixisset: vel alteri etc. Ideo ex suppositione finis humane salutis fuit mors christi necessaria. Ex parte quoque christi ex suppositione meritorie exaltationis per humilitatem passionies secundum quod dicitur Phil. ii Factus obediens vsque ad mortem. propter quod et deus exaltauit illum etc. Denique etiam ex parte patris actualiter debuit christus mori. qui diffiniuit et praeordinauit vt moriatur christus. et eius mortem in nocentem et non alterius pro redemptione et satisfactione humani generis. et sic pro nunciauit per prophetas omnia quae ad mysterium christi passionis pertinent. ideo oportuit christum mori vt prophete fideles inueniantur.

9

37

¶ Utrum in morte christi anima separata fuerit a deitate. Et arguitur quod sic. quia dixit christus Ioan. x. Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumedi eam. Sed ponere ibi animam non est aliud quam deponere. ergo si iste sermo est persone filii dei. videtur quod filius dei in morte animam deposuerit. ergo in morte anima christi fuit a verbo separata

38

¶ Preterea diuintas non potuit anime esse vnita. quin anima ipsa frueretur et delectaretur in ipsa. sed in morte remota fuit ab anima delectatioe: quam habebat in ipsa diuintate. ergo separata fuit deitas ab anima. Maior propositio per se est manifesta. Minor probatur per illud Matt. xxvi. Tristis est anima mea vsque ad mortem. Gloi. remota delectatione cterne deitatis: tedio humane calamitatis afficitur. ergo secundum istam glo. delectatio remouebatur. ergo vnio soluebatur.

39

¶ In contrarium tamen dicunt Augustinus. et Damass. sic. Anuthema sit: qui dicit verbum deposuisse quod sel assumpsit. Respondetur secunu scilicet Bonaue. in. iii. di. xxi. ar. i. q. i. cui concor. san. Tho. et Rich. ea. dicit quod in morte christi anima non fuit separata a verbo. et Ratio huius est. quia nec deum decebat: nec nobis expediebat: nec illi anime cogruebat. Deum non decebat. quia indissolubili matrimo nio sibi eam coniunxerat. Unde sicut non decet virum relinquaere vxorem. sic non decuit verbum dei separari ab anima. Nobis non expediebat. quia si facta fuisset separationi anima illa non habuisset potentiam ad redimendum genus captiuum: nec mediatoris officium ad reconciliandum. et neutrum erat nobis expediens. sed potius eius oppositum. Anie etiam illi non cogruebat. e. um quia innocentissima. Tum etiam quia beatissima erat. ideo non poterat contra voluntatem separari ab eo.

40

¶ Ad argumentum dicendum. Quod ponere animam intelligitur separari a carne. diuina enim virtus manens in carne: voluit animam separari non a se. sed a carne. et ita etiam intelligendum est de resumptione.

41

¶ Ad argumentum secundum respondetur secundum eum. Bona. quod sicut iux dupliciter potest obfuscari: vel in se vel in sua irradiatione. sic et delectatio potest dupliciter remoueri ab anima rationali. autem quia ipsa desinit in se delectari. autem des sinit in se redundare in partem inferiorem. Cum ergo dicitur quod delectatio diuintatis remota fuit in morte ab anima christi. hoc modo intelligitur sic quod mens eius desineret delectari et frui diuinitate. sed dispensatiue subtracta fuit redundantia in partem inferiorem siue sensibilitatem et exposita ipsa fuit passioni sicut dicit Psal. de hoc. Deus deus meus vt quid dereliquisti etc. Quod pulcre probat Guiller. in. iii. dist. xxi. dicens. Si anima christi fuit separata in morte: Aut nolens: aut volens. Si nolens tunc erat misera: et ita nunquam fuisset beata. quia nullus beatus miser efficitur. Si volens: iam fuisset impia volens istam separationem. Confirmatur quia christus post mortem dictus est descendisse ad inferos. et tamen sola anima ibi descendit. quod verum non esset si separata a diuintate fuisset. quia tunc diceretur anima christi descendit non sic quod christus descendit. ergo etc.

10

42

¶ Utrum in morte christi diuini tas fuit separata a carne: Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. ii quod non. Cuius triplex est ratio

43

¶ Prima Liberalitas a parte assumentis. quia cum dicit aliquod donum: subtrahit illud sine culpa Si ergo nulla interuenit culpa non decuit summam iberalitatem carnem sibi semel vnitam separare a se

44

¶ Secunda ratio est dignitas ex parte assumptibilis. Caro enim non debuit videre corruptionem Iuxta illud Psal. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sicut enim nunquam decuit ipsam incinerari: ita non decuit a verbo separari

45

¶ Tertia causa est vtilitas ex parte assumptionis. Ad hoc enim fiebat illa vnio diuinitatis ad naturam humanam et carnis ad animam vt procuraretur nostra salus. et quoniam separatio diuinitatis a carne nihil faciebat ad nostram salutem: pro eo quod non potest fieri satisfactio: cum diuinitas non possit sentire dosorem in separatione ipsius a carne. Hinc est quod non erat conueniens separari a diuinitate

46

¶ Sed diceres. Si diuinitas non fuit separata ab anima neque a carne: queritur Ad quam vnitatem erat hec vnio: Non nature: quia alia natura diuinita tis: alia carnis. Nec persone: quia caro non potest esse persona.

47

¶ Respondetur secundum Guiller. in. iii. di. xxi. Quod ad vnitatem hypostasis seu suppositi. hypostasis enim charior est persona. Non tamen sic intelligendo quod caro sic vnita loquendo proprie sit hypostasis: sed hypostasi vnita. quia communicatio idiomatum non est ad partem sed ad totum. Nec huic obuiat quod caro de se sit insensibilis. quia diuinum verbum potuit assumere naturam insensibilem. vt patuit supratitulo Incarnatio. Lice scilicet Bona. et Tho. tam in. ii dis. quam in. xxi. iii. liro teneant contrarium. Ex quo infertur. quod le via nature praeintelligatur vnio carnis ad animam huic vnioni. non tamen quin caro vnibilis sit deitati sine anima vnde nec proprie vnitur deitati mediante anima: sed ambe mediante humanitate. Primo enim hec vnio termina ta est ad humanitatem: loquendo non de medio necessitatis sed congruentie.

10b

48

¶ Utrum in morte christi alia fuit vnio carnis ad deitatem et alia anime: Respondetur secundum Guill. vbi supra quod sic. Relatio enim tripliciter numeratur Aut ratione fundamenti solum. aut secundo ratione termi solum. autem tertio ratione vtriusque.

49

¶ Ad propositum autem licet vnus sit terminus. scilicet diuinum verbum. sunt tamen duo fundamenta distincta. scilicet anima et caro.

11

50

¶ Utrum caro christi ex separatione anime fuerit mortua: Et arguitur quod non. quia omne quod est vnitum vite: viuit per participationem. caro christi post separationem erat vnita vite scilicet verbo dei. ergo ab ipso viuificabatur.

51

¶ Si tu dicas. quod hoc est verum de vita creata: non de increata. Contra hoc. potentior est vita incre ata in viuificando quam creata: quoniam ipsa est fons vite Si ergo anima nulli corpori potest vniri quin det vitam ei. multo magis nec persona diuina possit vniri carni nisi tribuat ei vitam.

52

¶ Sed contra. in symbolo dicitur quod christus mortuus est et sepultus. sed hoc non dicitur noisi ratione carnis. ergo caro christi fuit mortua anima ab eoseparata. Respondet scilicet Bonauen. vbi supra. q. ii ar. ii quod abs que dubio caro christi post separationem anime fuit mortua caruit enim visu et complemento vite. Res enim corporalis non est nata viuificari nisi ab aliqua forma spiritualiipsam competente et sibi proportionabili. quoniam ergo in ipsa separatione anime caro christi caruit huiusmodi forma. ioeo vere fuit mortua. et quamuis haberet diuintatem sibi vnitam: non tamen fuit ab ea viuificata. non propter defectum a pertem viuificantis. sed propter improportionem viuificabilis.

53

¶ Ad argumentum dicendum quod hoc intelligitur quando vita vnitur alicui. sicut perfectibile sue perfectioni. Sic autem non est in proposito.

54

¶ Ubi magna claret dei altissimi charitas erga homines omnes.

12 (2.1)

55

Ars Secundo. quantum ad sequentia ipsam separationem antum

56

christi a corpore. Nam post illam piam separatione anima christi stati effecta fuit impassibils. Quod sic probatur. Omnis passio penalis de qua nunc loquimur: aut fit a contrario et hanc non huit post separationem anima christi quae caruit contra rio. autem propter peccatum rigore diuine iusticie. et hanc non habuit. quia peccatum non fec. Aut fit dispensatiue. et hantc iam tunc non habuit. quia iam precium nostre redemptionis persoluerat. dicente de cruce Consummatum est.

57

¶ Con¬ firmatur hoc. quia tota passibilitas christi anime videtur ex vnione ad corpus: tunc autem non erat vnita corpori. Tum secudo. quia cetere anime post separatione: statim esficiuntur impassibiles nisi peccatum obuiet Tum tertio. quia passio non ponitur in christo nisi tempore merendi quod iam transierat. Nec est simile de corpore christi quod debuit remanere passibile vsque post triduum: vt verum corpus probetur et non fuisse phantasticum.

58

¶ Sed diceres. Si anima christi in triduo illi corpori vnita fuisset: nunquid fuisset passibilis: Respondetur secundum Guill. vbi supra quod licet possit vniri potentia dei absoluta: non tamen ordiata: nec vltra vt videtur esset passibilis. posset enim anima beata esse in corporpassihili et tamen non pati. ergo patet quod anima christi post separationem a corpore statim effecta fuit impassibilis. Dicit tamen sanctus Bonauen. in. iii. bist. xxi. ar. ii. q. i. Quod sine periculo fidei potest quis vtrumque horum sentire. Uel quod statim post separationem impassibilis effecta est. Uel in ipsa corporis glorificatione. Ueruntne probabilitati rationis magis consonat primum.

59

¶ Sed di. Si corpus christi in triduo fuit mortuum: tunc fuit ignobile. quia nobilius est corpus viuens corpore non viuente Ecci. ix. Melius est canis viuens leone mortuo Sed nullum corpus erat nobilius corpore christi. er go videtur quod non fuit mortuum. Respondet sanctus Bonauen. di. qua supra. ar. ii. q. ii Quod verum est ceteris pro paribus quod nobilius est corpus viuens non viuentel¶ Sed caro christi licet in triduo caruerit vita. erat ta men tunc diuinitati vnita. quod praeponderat multis aliis dignitatibus. Unde cum dicitur quod nobilis us est corpus viuens corpore non viuente: intelligitur de corpore quod caret vita simpliciter. Corpus autem christi non carebat vita simpliciter sed ad tempus. Sicut enim nobilior est filius regis captus et incarceratus filio rustici in sua libertate constituto: Sic intelligendum est de christi corpore mortuo.

13 (2.2)

60

¶ Utrum propter mortem carnis sit mors persone verbi attribuenda: Et probatur quod non. Dicit enim Augustinus et allegat Magister in lit tera li. iii. di. xxi. c. vltimo. Siquis dixerit atque crediderit deum passum anathema sit. Sed cui non potest attribui passio neque mors. Si ergo non est credendum filium dei passum: ergo nec est dicendum mortuum.

61

¶ In contrarium tamen fatetur fides in symbolo. Passus sub pontio pilato: crucifixus: mortuus: et sepultus. Hoc autem dicitur de filio dei vnigenito. Et hocipsum dicit Ambrosius et allegat Magister in. iii. dist. xviii. Tantum inquit fuit peccatum nostrum vt saluari non possemus nisi vnigenitus dei filius moreretur pro nobis debitoribus mortis. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. vlti. Quod absque dubio concedendum est filium dei pro nobis fuisse mortuum. Et hoc quidem sibi vere attribuitur: non secundum naturam diuinam: sed secundum humanam: non per essentiam aut inherentiam: sed per idiomatum comitantiam: et in nullo derogat diuine maiestati: et multum consonat pietati. Nullum enim verbum maior dignationis resonare potest in auribus cordis hominis quam quod vnigenitus dei filius mortuus fuerit pro nobis mort debitoribus. et ideo non tantum est credendum sed asserendum et frequanter recolendum. vnde sicut vere dicitur christus est creator omnium lta vere dicitur Christus est natus de virginc. vere etiam dicitur Christus est mortalis: Christus est immortalis. Dicit enim ide scilicet Bonauen. in expositione litte. Quamuis enim aliquio conuenit christo secundum naturam assumptam: quod non conuenit ei secundum diuinam naturam. non potest tamen ab ea simpliciter remoueri. quia plus tollit negatio quam ponat affirmatio. Et ideo affirmatiue concedende sunt tanquam vere. ne gatiue vero negande sunt tanquam false: nisi proponatur vel intelligatur cum addita determinatione. sicut ista: Christus non est mortuus secundum deitatem. Sed si simpliciter propone retur falsa esset. sicut ista. Christus non est mortuus.

62

¶ Ideo ad argumentum dicendum quod Augustinus non in tendit passionem remouere a per sona verbi simpliciter sed secundum naturam diuinam.

14 (2.3)

63

¶ Utrum christus in triduo mortis fuit homo: Et quod sic probatur. quia dicit Augusti. lib. de trini. Talis inquit erat illa susceptio quae deum hominem faceret: et hominem deum. sed illa susceptio cessauit per mortem. ergo videtur quod christus per mortem non desiit esse homo

64

¶ Sed cotra. remoto superiori remouetur inferius. Sed viuum siue animatum est superius ad animal et ad hominem. Nam animal est substantia animata sensibilis sed in triduo corpus christi non fuit viuum neque animatum. ergo non fuit homo. quia secundum Philosophum: homo est compositus ex anima rationali et carne. Respondetur secundum scilicet Tho. in. iii. persum. q.i licet Cui concordam scilicet Bonauen. Rich. et communiter omnes moderni docor. quod christum vere fuisse mortuum est articulus fidei. vnde asserere omne illud per quod tollitur veritas mortis christi est error contra fidem. Propter hoc in epistola sid nodali Cirilli dicitur. Si quis non confitetur dei verbum passum carne et crucifixum carne: et quod mortem gustauit carne anathema sit. Pertinet autem ad veritatem mortis hominis vel animalis quod per mortem desinat esse homo vel animal. Mors enim hominis vel animalis prouenit ex separatione anime. Et ideo dicere: christum in triduo mortis hominem fuisse simpliciter et absolute loquendo erroneum est. potest tamen dici: quod christus in triduo fuit homo mortuus. Quidam tamen confessi sunt christum in triduo hominem fuissedicentes quidem verba erronea. sed sensum erroris non habentes in fide. sicut Hugo de scilicet Uicto. qui ea ratione dixit christum in triduo fuisse hominem. quia dicebat animam esse hominem: quod tamen est falsum. Magister etiam sen. in. iii. di. xxii. posuit quod christus in triduo fuit homo. alia tamen ratione. quia credidit quod vnio anime et carnis non esset de ratione hominis sed sufficit ad hoc quod aliquid sit homo vel animatum quod habeat animam et corpus siue coniuncta siue non coniuncta: quod etiam potest esse falsum. quia caro et anima simlis coniuncte faciut hominem. Unde in. iii. di. xxiii. hic non tenetur Magister scilicet quod christus in triduo fuit homo. et est locus secundus in. iii. vbi non tenetur. Primo di. v. vbi dicit Quod anima separata est persona. Secundo hic vti est dictum Ad argumentum autem dicendum Quod verbum suscepit naturam et carnem vnitam: ideo susceptio fecit deum hominem: et hominem deum. Non autem cessauit illa susceptio per separationem verbi ab anima vel a carne: cessauit tamen vnio carnis et anime. Sed comtra praedicta videtur quod christus in triduo non desiit esse sacerdos. ergo non desiit esse homo. quia omnis pontifex ex hominibus assumptus: pro hominibus constituitur: vt probat Apostolus. Maior probatur per illud Psal. Tum es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Et Hebre. vii. Christus eo quod maneat in eternum sempiternum habet sacerdo tium. et sacerdos erat christus secundum quod homo. ergo etc. Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra quod sacerdotium christi dicitur fuisse sempiternum: non quia semper fuerit sacerdos in actu: sed quia illi sacerdotio nullni aliud successit.

15 (2.4)

65

¶ Utrum corpus christi fuit idem numero viuum et mortuum: Et videtur quod non. quia dicit Philosophus. v. metaphy. quod quecunque sunt diuersa specie sunt et diuersa etiam numero. Sed corbus christi viuum et mortuum fuit diuersum specie. quia non dicitur oculus aut caro mortui nisi equiuoce: vt patet. ii de anima. et. vii. Metaphy. ergo corpus christi non fuit simpliciter idem numero mortuum et viuum.

66

¶ Respondet scilicet Tho. vbi supra quod hoc quod dico simpliciter potest accipi dupliciter. Uno modo simpliciter idem est quod absolute. sicut simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur. vt dicit Philosophus. Et hoc modo corpus christi viuum et mortuum simpliciter fuit idem numero. Dicitur enim aliquid idem numero simpliciter quia est supposito idem. Corpus autem christi mortuum et viuum fuit supposito idem. quia non habuit aliam hypotasim viuum et mortuum verbi dei. Alio modo simpliciter idem est quod omnino vel totaliter. Et sic corpus christi viuum et mortuum non fuit simpliciter idem numero. quia non fuit totaliter idem: cum vita sit de essentia alicuius corporis viuentis Est enim praedicatum essentiale non accidentale. Unde consequens est quod corpus quod desinit esse viuum non totaliter idem remaneat. quia tunc sequeretur quod non esset corruptum corruptione mortis: quod est heresis Gamalitarum: vt patet in decretis. Et ideo non est simile de corpore mortuo alterius hominis. quia non remanet alicui hypostasi permanenti vnitu: sicut fuit christi corpus. ergo alterius hominis corpus mortuum non est simpliciter idem: sed secundum quid. quia secundum materiam.

67

¶ Ad argumentum dicendum quod idem numero dicitur aliquio secundum suppositum. idem autem specie secundum formam. Ubicumque suppositum subsistit in vna sola natura oportet quod sublata vnitate speciei auferatur vnitas materialis. Sed hypostasis verbis subsistit in duabus naturis. Ideo quamuis in aliis. non remaneat corpus idem secundum speciem humane nature: remanet tamen in christo idem numero secundum suprpositum verbi dei etc.

16 (2.5)

68

¶ Utrum totus christus fuit in in ferno et totus in sepulcro: Respondet Magister in. iii. di. xxii. quod totus christus fuit in inferno et totus in sepultra et totus vbique: sed non totum. Cuius rationem dicit liet Bonauen. ibidem in expositione littere. quod hoc nomen totus aliquando tenetur vt signum. aliquando vt adiectiuum. secundum quod tenetur vt signum: sic distribuit in aliquas partes: vt cum dicitur totus Petrus est albus secundum quod accipitur vt nomen adiectiuum: sic totum vno modo dicitur idem quod por fectum. Alio modo idem quod habens partem et partem. Cum ergo dicit Magister quod christus erat totus in inferno: ihi dicitur perfectus. quia persona christi perfectissima sierat in celo et in terra et in inferno

69

¶ Sed contrahoc arguitur quod dicit Magister quod christus totus est vbique sed non totum. videntur illa duo esse incompossibilia quia totus et totum idem significant. Si ergo totus est in celo et in inferno: necessario sequitur quod totum Confirmatur sic. Ubicumque sum ego: necesse et me esse totum: ergo pari ratione vid tr de christo. quia vbicumque aliquid est: necesse est esse omne illud quod in eo est naturaliter. Respondetur secundum scilicet Bonauen. vbi supra quod sicut ma gister refert. totus refertur ad personam: sed totum ad naturam. Et ratio huius est discretio sexus importata per genus masculinum et confusio per neutrum. Et quoniam personam christi secundum se totam vbicunque erat: tota erat: cum sit vnica et simplicissima. Natura vero in christo cum non solum sit simpliciter diuina sed etiam humana quae non possit esse vbique. ideo concedit Magister quod totus erat vbique: sed non totum

70

¶ Ad argumentum dicendum quod totum et totus idem significant quantum est de impositione primaria. Sed ratione discretionis importate per generis consignificationem in ratione vsus vnum consue uit ad personam: alterum ad naturam deputari

71

¶ Ad confirmationem dicendum quod illud: vbicumque sum ego: ne cesse est me esse totum. non est simile. quia in me persona non se extendit vltra naturam sicut in christo. ergo etc.

17 (2.6)

72

¶ Utrum christus secundum quod homo fuit in loco determinato An vbique: Et arguitur quod fuit in loco determinato. quia christus secundum quod homo non fuit nisi vbi fuit anima eius et caro. sed anima eius non fuit nisi in loco determinato. ergo nec christus secundum quod homo.

73

¶ Sed contra hoc arguitur sic. Quecunque sunt vnlla inseparabiliter: vbicumque vnum est: est et reliquum. Sed natura humana vnita erat inseparabiliter tunc verbo dei quod est vbique. ergo si verbum est: vbi que et humana natura in verbo. Respondet sanctus Bonauen. in. iii. di. xxii. ar. i. q. ii quod questio ista potesi esse de re: et potest esse de sermone. Tunc est questio de re quando queritur Utrum humanitas christi fuerit vbi cunque fuerit diuinitas. Ad istam questionem de plano est respondendum quod non. quia diuina natura est immensa et infinita. vnde non erat vbicumque diuintas erat. Secundum Innocentium christus dicitur esse alicubi sacramentaliter: alicubi personaliter: alicubi localiter. Loca liter est in celo. Sacramentaliter est in altari

74

¶ Per sonaliter est vbique. Et sic humana natura in christ habet vt sit in loco determinato.

75

¶ Si autem quaestio fi¬ at de sermo ne. hoc est si quaeratur de veritate illius. Istem homo est vbique: et iste homo est vbique homo. Hic respondendum est quod iste terminus homo potest subii ci vel praedicari. Quando subiicitur tunc est locutio vera. Et ratio huius est. quia cum dicitur Iste homo est vbique: hoc propter tria. quia hoc pronomen iste potest demostrare per sonam christi vel singulare hominis. Si personam christs sic absque dubio ista vera est: iste homo est vbique. Si vero singulare hominis: adhuc vera est. sed non per propriam natura: sed per communicationem idiomatum. quia quod couenit filio dei per naturam: conuenit isti homini per gratiam. Si autem ponatur a parte praedicati: tunc est locutio falsa. quia iste terminus homo praedicatur ratione forme. et hoc aduerbium vbique determinat praedicatum. Et ita significatur per hoc quod forma humanitatis in christo se extendit ad omnem locum. Et hoc quidem falsum est: eo quod habet locum determinatum. Unde sicut hec est falsa: Christus semper fuit homo: quia in hoc significatur quod humani: tas christi non habuit principium in tempore: Ita similiter hec est falsa: christus est vbique homo. quia significatur ex hoc quod humana christi natura sit vbique.

76

¶ Ad argumentum dicendum

77

¶ Illud Quecumque suntur vnita in separabiliter: extendunt se ad omnem locum equaliter. habet veritatem quando aliqua duo vnibilia sic vniuntur quod vnum non excedit reliquum. Si autem vnum est maioris ambitus quam reliquum: non habet veritatem. Et sic est in pro posito. Nam natura diuina est immensa. humana vero limitata

78

¶ Sed contra praedicta arguitur sitc. Christus est hic. et non est hic homo. g est hic non homo. Respon detur secundum scilicet Bonauen. vbi supra quod illud tenet in his que sunt illius nature tantum: ratione cuius sunt vbicumque sunt. In christo autem non tenet qui non solum habet natura humanam: sed etiam diuina: per quam potest esse alicubi vbi non est humana natura. Unde in argumento praedicto est peccatum secundum consequens Non est hic homo. ergo est hic non homo. Ista enim habet tres causas veritatis Non est hic homo. Aut quia non est hic. autm quia non est homo. aut quia non est et est homo: et tamen humanitas eius non est in isto loco. Et in isto sensu habet locutio veritatem Etsi obiiciatur quod homo et non homo opponantur immediate. Dicendum quod verum est quantum est de re. sed non est ve rum addita determinatione. Hec enim duo non oppo nuntur immediate Albus homo: et albus non homo quia neutrum horum vere praedicatur de homine nigro. Unde hoc bene sequitur. Est: et non est homo: ergo est non hom. Similiter non sequitur: Est hic: et non est hic ho: ergo est hic non homo. Dicendum quod non est simile. quia pluribus de causis potest ista verificari de aliquo Iste non est hic homo: quam ista: iste est non homo propater determinationem adiunctam. Et ideo in praedicto processu est deceptio secundum consequens a pluribus causis verita tis ad vnam. Hec Bonauen.

79

¶ Hic dei apparet magna charitas.

18 (3.1)

80

Mors christi tertio. quantum ad ipsius sepulturam. Nam prout euangelica tradit historia Ioseph ab Arimathia et Nicodemus legis doctor debi¬ ta reuerentia sepelierunt chritum dmnum post mortem de cruce deponentes vnguento delibutum: syndone mum da inuoluentes posuerunt in monumento nouo quod erat excisum de petra in quo nondum quisquam positus fuerat. Et circa hoc queruntur plura.

81

¶ Utrum conueniens fuit christum sepeliri: Et arguitur quod non. quia dicitur de eo in psalicet Factus est sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Sed in sepulcro includuntur corpora mortuorum quod videtur contrarium esse libertati. ergo non videtur fuisse coueniens quod corpus christi sepeliretur Confirmatur. Nihil circa christum fieri debuit quod non esset salutiferum nobis. Sed in nullo videtur ad salutem hominum pertinere quod christus fuit sepultus. ergo non fuit conueniens christum sepeliri

82

¶ Contrarium tamen factum narrat euangelium

83

¶ Respondet sanctus Tho. iii. parte summe. q. i. quod couenies fuit christum sepeliri Primo quidem ad comprobandum veritatem mortis. Non enim quis ponitur in sepulcro nisi de cuius mortis veritate constat. Unde Mar. xv. Pilatus antequam concederet christum sepeliri: diligenti inquisitione cognouit eum mortuum esse. Secundo quod per hoc quod christus de sepulcro resurrexit datur spes resurgendi his qui sunt in sepulcro. Id an. v. Omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei: et qui audierint viuent. Tertio ad exem plum eorum qui per mortem christi spiritualiter moriuntur peccatiqui scilicet absconduntur a conturbatione hominum. Unde dicitur Col. iii. Mortui estis et vita vestra abscondita est cum christo in deo. vnde baptizati quasi consepeliuntur christo per immersionem aque: secundum illud Rho. vi. Consepulti sumus christo per baptismum in mortem

84

¶ Ad argumentum dicendum quod christus sepultus intermortuos se liberum fatetur in hoc quod per inclusionem sepuleri non potuit impediri quin inde resurgendo exiuit.

85

¶ Ad aliud dicendum quod sicut mors christi efficienter operata est salutem nostram: ita etiam eius sepultura Unde glo. super illud Esa. liii. Dabit impios pro sepultura: dicit. impios id est gentes que sine pietate erant deo patri dabit: quia mortuus et sepultus eos adquisiuit.

19 (3.2)

86

¶ Utrum conuenienti modo fuit chsistus sepultus: Et videtur quod non. quia sepultura eius correspondet morti ipsius. Sed christus fuit passus mortem abiectissimam: secundum illud Sap. ii. Morte turpissima condemnemus eum. ergo inconueniens videtur fuisse quod christo exhibita fuit honorabilis sepultura: eo quod a magnatibus fuit tumulatus sicut a Ioseph qui erat nobilis decurio Matth. xxvii. et a Nicodemo qui erat princeps iudeorum Ioan. iii.

87

¶ In contrarium dicitur Esa. ii Et erit sepulcrum eius glorsosum

88

¶ Responde scilicet Tho. vbi supra quod modus sepultu re christi ostenditur conueniens quantum ad tria. Primo quidem quantum ad confirmandam fidem christi mortis et resurrectionis. Secundo ad commendandum pietatem eorum qui eum sepelierunt. Unde Augustinus i. de ciui. dei dicit Laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque ho¬ norifice tegendum sepeliendumque curarunt. Tertio ad mysterium per quod informantur illi qui christo consepeliuntur in morte. Addit Origenes quartum scilicet moralem significationem christi sepulture. quia omnia que sunt circa corpus Iesu munda sunt et noua et valde magna

89

¶ Per sepulturam enim significatur quomodo comnunicans debeat recipere corpus christi qui dicitur ilius sepulcrum. Debet reuera esse de petra id est firmitate fidei. Debet esse nouum nouitate vite Debet vne gere myrrha et aloe id est lachrymosa deuotione. Debet deinde inuoluere syndone munda puritate comscientie et apponere lapidem magnum id est habere firmum ppositum nunquam recidiuandi.

90

¶ Ad argumentum primum dicendum quod circa morte bni commedantur patiemtia et constantia ipsius qui mortem est passus. et tanto magis quanto mors fuit abiectior. Sed in sepultu ra honorifica consideratur virtus morientis qui concra intentionem occidentium etiam mortuus honorifice sepelitur. Et praefiguratur deuotio fidelium qui erant christo domino seruituri. Nam corpus christi quamdiu stetit in cruce in loco sue mortis fuit valde humiliatum. sed depositum et extunc fuit exaltatum: secundum quod dicitur ad Phil. ii Humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem: mortem autem crucis. propter quod exaltauit illum etc. Unde Augustinus super Ioan. dicit. Admonuit in huiusmodi officiis que mortuis exhibentur more cuiuslibet gentis esse seruandum. Erat autem istius gentis consuetudo vt mortuorum corpora variis aroma tibus condirentur vt diutius seruarentur illesa. Ex hoc dat nobis exemplum quod licite possumus aliquibus peciosis vti pro necessitate medicinaliter nostri corporis conseruandi.

20 (3.3)

91

¶ Utrum corpus christi post separationem anime debuit putrefieri: Et videtur quod sic. quia filius dei cum humanam naturam assumpsit: de fectus humane nature totam humanam natura consequentes assumpsit. Sed putrefactio corporum post mortem consequitur humanam naturam ergo videtur quod de fectum putrefactibilitatis corporis cum humana natura assumpserit.

92

¶ In contrarium enim dicit psalmo. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem

93

¶ Respondetur secundum Rich. in. iii. di. xxi. ar. ii. q. i. Cumi oncordat Tho. vbi supra Quod corpus christi non debuit putrefieri. Sicut enim dicit Aug. xiii. de trini. Defectus humane nature venerunt demeritis originalis peccati. ergo cum christus nunquam habuit peccatum originale: nec aliquos nature humane habuit defectus nisi illos quos voluntarie assumpsit. Cum ergo defectus humane nature assumpsit propter humani generis re demptionem: non debuit assumere nisi illos qui prodesse poterant nostre redemptioni et non derogabant sue dignitati. Putre factio autem corporis sui post mortem redemptioni nostre non profuisset. quia iam per mortem completa erat redemptio nostra. Sue etiam dignitati talis putrefactio non conuenisset: ideo sacrum illud corpus non debuit putrefieri.

94

¶ Ad argumentum dicendum Quod filius dei assumpsit de¬ fectus totam naturam humanam consequentes qui saluti nostre proficere poterant.

21 (3.4)

95

¶ Utrum corpus christi fuisset colruptum si resurrectio fuisset diu protelata: et non fuisset per nouum miraculum conseruatum: Et arguitur quod sic. Quia omne compositum ex contrariis si sibi relinquitur resoluitur in contraria. Sed corpus christi erat conpositum ex quattuor elementis. ergo si resurrectio multum protelata fuisset: solutum fuisset corpus christi: nisi per nouum miraculum fuisset praeseruatum

96

¶ Confirmatur. quia in christi corpore dum viuebat erat mutatio: quia actio et passio sunt cotrariorum ergo multo fortius erat in eo talis mutatio post mortem: quando anima partes illius corporis non continebat. sed mutua actio contrariorum ad vltimum causat disso lutionem compositi ex contrariis. ergo corpus christi ad vltimum secundum morem aliorum fuisset dissoutum.

97

¶ Sed in contrarium arguitur sic. Magis prae corpus a sui corruptione praeseruari per coniunctionem cum diuinitate quam per sui conliuctionem cum anima. sed videmus quod corpus quamdiu est coniunctum cum anima praeseruatur a dissolutione ergo magis conueniebat corpori christi praeseruari a conium ctioe diuitatis.

98

¶ Respondendum quod de ista questione sunt opiniones doctorum. vt refert Richar. in. iii. di. xxi. ar. ii. q. ii Quod aliqui voluent dicere quod quantumcumque diuresurrectio christi fuisset protelata: corpus christi fuisset a putrefactione praeseruatum per hoc quod erat substantifica tu in persona dei vt in supposito absque alio nouomi raculo. Cum enim corrumpi praesupponat esse: videtur quod natura non possit attingere ad corrumpendum illud ad cuius actualem existentia non attingit. Natura autem creata non potuit dare corpori christi naturalem existentiam in verbo dei. vnde nec ad corrumpendum ipsum attingere potuisset. Et isti habent dicere quod passiones quas in suavita sustinuit per miraculum sustinebat: inquantum dis pensatiue prohibebatur redundare in naturam humanam illud quo prohibita fuisset a passione eoipso quod substatificata erat in persona diuina. Et qui hanc opinione tenent respondent ad argumentum quod procedit argumentum de corporibus quae non habent actualem existentiam nisi naturalem.

99

¶ Alii autem tenent contrarium dicentes. quod anima non so pararetur a corpore nisi per corruptionem facta in armonia ipsius corporis. quia talis corruptio in corpore christi fuit facta prius ordine. Tals autem corruptio in eo fieri potuisset et am vlterior vsque ad dissolutionem: nisi per nouum miraculum fuisset coseruatum. Huius opinionis est Scotus in. iii. dis. xxi. quod sic probat. Actiuum sufficiens passiuodisposito: sufficientur approximatum: naturaliter agent in illud agit. Sed solu dato antiquo miraculo scilicet quo gloria anime christi in corpus non redundabat. vel quodcumque sit aliud in conceptione filii dei caro christi in morte est passiuum dispositum ad putrefactionem: et calor exterior est naturaliter actiuus et sufficiens et arproximatus. igitur corpus christi putrefiebat nisi noue miraculo conseruaretur.

100

¶ Confirmatur. quia non obstant nouo miraculo christus potuit in vita sua sudare: et vngues radere et similia. ergo etc. Nam secundum philosophum. iiii. metheororum. putre factio et corruptio quedam in vo¬ quoque humido proprie secundum naturam caliditatis ab alia caliditate ambiente. Ubi tria tangit Philosophus. Primo genus dicens. Putrefactio est corruptio. Non enim omnis corruptio est putrefactio sed consummata scilicet finis corruptionis. Unde dicit Scotus quod sicut in opere gener ommunis proceditur ab imperfecto ad perfectum. sic econtrario in corruptione proceditur a perfecto ad imperfectum. Secundo tam. gitur subiectum putrefactionis cum dicitur. in vnoquoque humido proprie secundum naturam caliditatis. Ut enim dicit philosophus. illa quae putrefiunt prius sunt humida postea sicca. Uirtute enim exterioris caliditatis extrahitur in terior. et hoc modo fit corruptio et tandem putrefactio Tertio tangitur causa cum dicitur: ab alia caliditate ambiente. Exterior eim caliditas vt aeris vel ignis que ambit totum putrefaciendum attrahit humidum interius cum quo exhalat proprium calidum. et remanent partes dissolute: et fit putrefactio. Huius signum est manifestum. quia in montibus vbi sunt niues cotinue et calor modicus vel quasi nullus: non fit putrefactio corporum mortuorum. Ex quibus patet quod ista opinio plus habet de veritate scilicet quod corpus christi sine nouo miraculo si resurrectio protelata fuisset esset putrefactum. licet Henricus de Gandauo dicat contrarium in quodls. tamen non est audiendus.

22 (3.5)

101

¶ Utrum corpus christi per triduum fuerit in sepulcro: Et arguitur quod non. quia dicit Greg. in Homel. pascalir. quod Sanson abstulit media nocte porcos Gaze. Ita christus media nocte auferens portas inferni resurrexit. Sed postquam resurrexit non fuit in sepulcro. ergo non fuit duabus noctibus integris

102

¶ In contrarium dicit saluator Mat. xii. Sicut fuit Ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti: sic filius hominis erit tribus diebus et tribus noctibus in corde terre. Similiter Ioan. ii Soluite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Et subiungit euangelista. Hoc autem dicebat de templo corporis sui. et hoc etiam fides catholica confitetur d. Tertia die resurrexit a mortuis. Est ergo questio de tempore et hora resurrectiouis. Nam aliquie glose videntur dicere quod christus surrexit in media nocte. Alique vero quod in mane. Rursus questio est Quare christus praeuenit re surrectionem aliorum Respondetur secundum sanctum Bonauen. in. iiii. di. xxii. ar. i. q. iii. quod non conueniebat corpus christi statim post mortem resuscitari. nec tamen debe. bat suscitationem vsque ad generalem resurrectionem differre. Et ratio est. quia nostre fidei certitudo qua nos credimus resurrecturos fundata est supra veram resurrectionem christi. Ad hoc autem quod constet nobis de veritate resurrectionis duo concurrunt. Primum quod constet de veritate mortis. Secundum quod constet de veritate coniunctionis anime et carnis. Ueritas mortis non constitisset nobis si christus statim surrexisset. sed potuisset aliquis suspicari ipsum se finxisse mortuum. Ueritas vero iterate coniunctionis nobis non constitisset si christus adhuc non resurrexisset. Ideo si christus non resurrexisset: fides in apostolis et per consequens in nobis defecisset. nec esi aliquis ipsum crederet deum sed purum hominem fuisse. ideo vsque ad tertium diem distulit et non amplius. quia per tempus illud vere poterat manifestari fuisse mortuus. Requieuit ergo per triduum in sepulcro: non tamen per tres dies integros et completos. sed per vltimam partem diei veneris: et per primam partem diei dnice: et per totam diem sabbati. ita quod requietio illa per triduum intelligenda est per synecdochen. et in hoc omnes sancti concordat Cuius rationem dicit Augustinus super illud Lu. xx. Opor tuit christum pati. Merito vno die et duabus noctibus in sepulcro iacuit. quia lucem.i est gloriam sue mortis que tantum in carne erat tenebre supple mortis nostre que in carne et anima erant opponit. Ad argumentum patet responsio. quia esto quod in media nocte surrexit: non tamen ex hoc sequitur quod christus non quieuit per triduum in sepulcro. quia illa media nox fuit pars diei dominice. et per synecdochen per illam partem tota dies intelligitur. computatur enim nox cum die sequenti post christi resurrectionem. Preterea non oportet quod veri tas in omnibus respondeat figure. quia nulla figura est ita similis veritati quin ex aliqua sui parte sit dissimilis: quoniam similitudo claudicare dicitur

103

¶ Sed contrapraedicta sic arguitur Quod corpus christi non debuit iacere in sepulcro: sed statiet post mortem resurgere ex necessitate. quia anima christi in illo triduo: aut appetebat vniri suo corpori: autm non. Si non appetebatis ergo non habebat naturam aliarum animarum. Si appetebat: ergo retardabatur a contemplatione perfecta si corpus eius non reddebatur ei. sed hoc est inconueniens. ergo videtur quod statim corpus christi debuit resuscita ri. Respondet ad hoc sanctus Bonauen. vbi supra quod hoc non oportebat propter vnionem ipsius ad verbum et tanta plenitudinem gratie que in ipso erat: vt non solum separata a corpore: verumetiam existens in corpore passibili non retardaretur a contemplatione diuina. Non sic autem est in aliis animabus repariri. Nec est mirandum si illa anima inter alias habuit priuilegium singulare.

104

¶ Hie magna et admiratione digna apparet dei charitas.

23 (4.1)

105

Ars quarto qua tum ad anime christi descensione ad inCferos. Notandum tamen est secundum Guil ler. in. ii dist. vi. primo articulo quod infernus accipitur tripliciter. Primo modo dicitur infernus omne illud quod est sub globo lunari inferius a sphera ignis. Locus scilicet vbi fiunt tramsmutationes: generationes: et rerum corruptiones. Hoc modo visi sunt accipere antiqui Philosophi qui posuerunt animas de celo descendere et esse in corporibus veluti in carceribus. sicut Plato et Pretagoras Et sic accipiendo nos omnes sumus in infeino: quia in continentia actiuorum et passiuorum. Et sic potest accipi illud psalm. lxxxv. Cruisti animam meam ex inferno inferiori. vt primus locus huiusmodi inferni sit sphex. va ignis. secundus aer: et quammaxime caliginosus: vbi demones habitant

106

¶ Tertius terra: in qua nos su mus. Secundo modo dicitur infernus locus quidam subterraneus in quo pro debito Ade(diuersi mode tameun totum genus humanum tenebatur. Et diuiditur in sinum patrum vbi erant sanctorum patrum anime. In purgatorium vbi detinebantur anime purgande. Et in limbum vbi erant pueri pro solo peccato originali. Et deisto secundo modo accipiendi infernum potest accipi illud Gen. xxxvii. vbi inquit Iacob de Ioseph filio suo. Descendam ad filium meum lugens in infernum Certum est quod non intelligebatur de inferno damnatorum. Tertio modo dicitur infernus locus subtertaneus solis damnatis deputatus. Et sic est quidam locus positus per diametrum seu lineam rectam sub terrestriparadiso recte in centro terre seu medio. ita quod supra infernum tertio modo acceptum est paradisus terresttis. et supra paradisum immediate luna. et supralunam: mediantibus orbibus: celestis paradisus ponitur. De isto tertio modo dicitur de inferno quod ibi nulla sit redemptio. Et sic non accipitur hoc infernus. sed secundo modo dictus: secundum quod fatemur in symbolodi. Crucifixus: mortuus: et sepultus: descendit ad inferna.

24 (4.2)

107

¶ Utrum fuerit conueniens christum ad inferos descendere: Et videtur quod non. quia dicit Augustinus ad Dardanum. Non facile in scripturis nomen inferni in bono inuenitur. Si ergo christo nihil mali attribuendum est videtur quod christus ad inferna non descendit

108

¶ In contrarium tamen dicitur in sycndum bolo. Descendipad inferna. Respondetur secundum Bonauen. in. iii. dist. xxii. ar. i. q. iiii. Quod nomine inferni aliquando intelligitur pena. aliquando locus pene. Primo non conuenit christo descendere ad inferna: quia in eo non fuit pena damni: nec pena sensus post mortem. Secundo modo competit christo descendere ad illam partem inferni in qua erant iusti duplici ratione. scilicet Primo propter consolationem vinctorum. Et propter confusionem aduersariorum

109

¶ Primo propter consolationem vinctorum. quia ipsis magna fuit consolatio de praesentia anime christi. et magna fuit dignationis ostensio in hoc quod personaliter ad eos descenderet. vt sicut dignatus est nos sua morte liberare a morte: ita illos dignaretur visitando liberare: secundum quod dicitur Tach. ix. Tu quoque in sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacum et

110

¶ Secundo propter confusionem aduersariorum: vt ipsi bmones confunderentur et sua praesentia. vt sicut vicerat eos in terra in assumpta natura: sic anima eius de eis triumpharet apud inferos ipsos inuitos spoliando: secundum quod dicitur Col. ii. Expolians principatus et potestates traduxit comfidenter. Et psalmus Attollite portas principes vestras Glori. O principes inferni auferte potestatem vestram qua vsque nunc homines in inferno detinebatis vt sic in nomine Iesu omne genu flectatur non solum celestium: sed etiam infernorum: vt dicitur Phil. ii.

111

¶ Ad argumentum dicendum quod nomen inferni sonat in maium pene. aut in malum culpe. Unde de¬ cuit christum in infernum descendere: non tanquam ipse. esset debitor pene: sed vt eos qui erant pene obno xii liberaret: sicut et factum est.

25 (4.3)

112

¶ Utrum christus descenderit ad in fernum damnatorum vel ad infernum purgandorum: Et videtur quod ad infernum damnatorum. quia dicitur ex ore diuine sapientie Ecci. xxiiii. Penetrabo omnes inferiores partes terre. Sed inter inferiores partes terre computatur etiam infernus damnatorum: secundum illud psclico. Intror bunt in inferiora terre. ergo christus qui est dei sapientia vsque ad infernum damnatorum descendit.

113

¶ Respondetur secundum Guiller. in. iii. di. xxii. Primo quod non descendit ad infernum damnatorum. quia nullum ex eis redemit. Ex quo patet quod illa glo. super illud CTach. ix. Tum quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu: dicens sic. Eos qui tenebantur vincti carceribus vbi eos nulla misericordia refrigerabat: quam diues ille petebat: tu liberasti: est satis impropria Et debet sic exponi. Tu liberasti scilicet eos qui erant in inferno cum talibus non tamen ita condemnati. Secundo dicendum quod christus nec descendit ad limbum puero rum. quia illi nunquam fuerunt membra eius. ergo illos non liberauit. Tertio dicendum quod descendit ad limbum patrum et inde eos omnes liberauit

114

¶ Sed deloco purgatori scilicet Tho. dicit in. iii. di. xxii. ar. ii. q. i. Quod anima christi solum descendit ad limbum patrum: et ita non ad purgatorium. Et postea dicit quod nullum liberauit de purgatorio: sed solum sanctos patres de limboquia inquit tunc non fuit maioris meriti passiochristi quam modo.

115

¶ Sed ratio et autoritas contrarium huius asserit. Nam Luce. xvi. sinus Abrae vbi Lazarus fuerat receptus distinguitur contra infernum. Et cum dicatur Actur. ii quod christus descendit ad infernum. ergo non tantum descendit ad sinum Abrae: sed etiam ad alium inferiorem locum. Non autem ad locum damnatorum siue puerorum: vt praedictum est quod descendit ad locum purgatorii. quod non fecisset nisi omnes vel aliquos de illis cum illis qui erant in sinu Abrae liberare voluisset. Ideo dicitur Actu. ii Solutis inferni doloribus. Dolor enim pena sensibilt est que non erat in sinu Abrae: sed in purgatorio. ergo christus descendit ad aliquam partem inferni in quo erat sensibilis dolor. non tamen ad infernum dam natorum. ergo ad infernum purgandorum. Quod quidem persuadet etiam ratio talis. In aduentu magni principis salua iusticia frequenter liberantur de pena qui non erant rei mortis: maxime si ex illa libera tione nullus leditur: et sint amici principis et curie Sed illi qui erant in purgatorio non erant rei eterne mortis: neque eorum liberatio in alicuius erat praeiudicium: et erant amici christi et celestis curie. ergo videtur quod quando summus princeps post triumphum mortis ad eas iuit: omnes illas inde liberaliter liberauit

116

¶ Confirmatur. quia tunc plus potuit passio christi ad liberandum totaliter de purgatorio quam modo suffragia viuorum. Sed per suffragia debita viuorum cotaliter libtrantur ane purgande. ergo multo for¬ tius per meritum passionis christi et priuilegium ipstus praesentie.

117

¶ Ad argumentum dicendum quod christus qui est sapientia dei penetrauit omnes inferiores partes terre: non localiter secundum animam omnes circumeundo: sed effectum eius potentie aliqualiter in eos extendendo: ita tamen quod solos iustos illuminauit. ideo sequitur in dicta autoritate: et illuminabit omnes sperantes in domino.

118

¶ Sed contra praedicta arguitur quod christus etiam dumnatos liberauit. quia dicitur Esa. xxiiii. Congregabuntur congregatione vnius fascis in locum et claudentur ibi in carcerem: et post multos dies vtl sitabuntur. Loquitur autem ibi de damnatis qui militiam celi adorauerant. ergo videtur quod etiam damnatos liberauerit. Respondetur saur scilicet Cho. in. iii. parte sum. q. lii. Quod dicta autoritas potest intelli( in de die iudicii: quandoeducentur: non vt liberentur: sed vt magis confundam tur: secundum illud Soph. i. U isitabo super viros defitos in fecibus suis. Unde. Grego. in Homel. Quod antem passionem suam dix it post resurrectionem suanm docens impleuit. Si exaltatus fuero a terra: omnia traham ad meipsum. Omnia enim traxit qui de electis suis apud inferos nullum dereliquit. omnia vtique abstulit electa. Unde etiam per os Oste recte dicit. Ero mors tua mors: morsus tuus ero inferne. Quia enim in electis suis funditus occidit mortem mors mortis extitit. quia vero in inferno partem abstulit et partem reliquit non occiclit funditus sed momor dit infernum. Hec ille.

26 (4.4)

119

¶ Utrum christus illam infernis partem ad quam descendit corporaliter illuminauit: Et videtur quod non. quia in inferno non erant nisi spiritus. sed spiritus corporali lumine non indigent. ergo superfluum fuisset illum locum ad quem descendit corporaliter illuminari.

120

¶ In contrarium tamen dicitur Esa. ix. Habitantibus in regione vmbre mortis luxorta est eis. Et Luc. i. Illuinare his qui in tenebris et in vmbra mortis sedet

121

¶ Respondet Rich. in. iii. di. xxii. ar. iii. q. i. quod illam inferni partem ad quam descendit. illuminauit corporaliter. Sensibilia enim signa sunt intelligibilium

122

¶ Unde per sensibilia adiuuamur ad aliquam intelligibilium cognitionem. Cum ergo in destcensu christi ad limbum patrum anime illuminate fuerunt spiritualiter: conueniens fuit quod etiam locus illuminaretur corporaliter in signum spiritualis illuminationis animarum

123

¶ Ad argumentum dicendum quod locus ille inferni non ideo fuit illuminatus quia spiritus illi indigerent corporali illuminatione: sed propter christi et illarum animarum reuerentiam debitam.

27 (4.5)

124

¶ Utrum christus vsque ad diem resurrectionis sue moram traxerit in inferno: Et arguitur quod non. Quia non decet magnum principem moram trahere in loco vili. Sed quilibet locus inferni vilis est. ergo christus moram trahere non debuit in inferno

125

¶ Confirmatur sic. Postquam fuit completum peccatum malorum angelorum statim eiecti fuerunt de celo. ergo a simili postquam fuit completa redemptio: anime sanctorum patrum fuerunt educte.

126

¶ Respondet Rith. vbi q. ii. ar. ii Cui concor. sanctus Tho. vbi supra quod christus vsque ad horam resurrectionis sue moram contraxit in inferno. Ordinauerat enim diuina sapientia quod sicut anime non viderent deum clara visione quousque christus diabolum moriendo vicisset: ita de loco corporali inferni non educerentur vsque ad horam qua christus victurus erat vita immortali in resurrectione sua. propter quia dicitur in collecta resurrectionis. Deus qui hodierna die vnigenitum tuum eternitatis nobis aditum deurcta morte reserasti. propterea christus quousque resurgeret cum sanctorum animabus in inferno moratus est Quod testatur Augustinus de fide ad Petrum. Quod ipsa christs anima de inferis ad carnem die tertio reuertente idem deus secundum carnem qua in sepulcro iacuit de sepulcro resurrexit.

127

¶ Sed huic contrarium videtur quod ait saluator latroni de cruce Lu. xxiii. Hodie mocum eris in paradiso. Ex quo patet quod christus in eodedie fuit in paradiso. non autem secundum corpus. quia dicitur Mat. xii. Sicut Ionas fuit tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti: sic erit filius hominis in cordeterre. ergo secundum animam. ergo videtur quod anima christi moram in inferno non contraxerit. Respondetur secundum sanctum Thoquod verbum illud domini est intelligendum non de paradiso terrestri corporeo. sed de paradiso spirituali in quo esse dicuntur quicunque diuina gloria perfruuntur. Ideo paradisus dicitur quasi parans dei visionem.

128

¶ Ad arguum mentum primum dicendum quod ex praesentia anime christi locus inferni non fuit vilis. sed decenter illuminatus vt dictum est. Uel potest dici quod bonum principem praesertim illum qui nullum incommodum habebit ex hoc decet certa ex causa in vili loco aliquamdiu esse.

129

¶ Ad secundum dicendum secundum Richar. quod non est simile de expulsione malorum angelorum de celo: et de eductione animarum de inferno. quia illa expulsio est secundum debi tum iusticie. Sed eductio animarum patrum fuit ex speciali dei dispensatione. ergo etc.

130

¶ Hie magna manifestata est charitas dei erga homines.

PrevBack to TopNext