Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Relatio

1

1

¶ RElatio primo comun ter. Quis philosophorum primo relationem po suit;. Respondetur secundum Guil. in i. di. xxx. Quod primus qui relationem a parte rei posuit fuit Plator vt refert Alber. magnus super praedicam. Adaliquid. Unde eam adaliquid nominauit. et dicebat quod adaliquid sunt quecumque hocipsum quod sunt: aliorum dicuntur. veb quomolibet aliter ad alterum. Teteri autem precedentes: vt Teno et Socrates eam ponebant non esse. Deinde Aristo. nominauit eam relationem. sed nostri postmodum pabitudinem vocauerunt.

2

¶ Unde nota quod relatio pe considerari tripliciter secundum eun. Guill. Uno modo a parte fundamenti. et sic habet inesse sicut alia acci dentia habent. Secundo in suo esse quiditatiuo. ha bet enim genus et differentias sicut praedicamenta cete ra: et sic dicit Ad. Tertio consideratur respectiue ad suum terminum. et sic dicit Aliud. Unde communi diffinitione Relatio est accidens ad aliud respectiuum.

3

¶ Ad hec vbi Spiratio. §. i.

2

4

¶ An relatio. respectus. et habitudo sint idem. Respondetur secundum eun. Guill. Quod ista tria se habent differenter adinuicem per ordinem. Nam omnis relatio est respectus: non econtra. quia re latio apud Aristote. est vnum predicamentum de decem. Respectus autem quoddam est commune: tam ad relationem que est predicamentum: quam ad sex prin cipia. Unde et doc. subti. tertio lib. dist i. diuidit respectum: in respectum intrinsecus aduenientem: quem vocat relationem. et extrinsecus aduenientem: quem vocat sex principia. Denique iterum. Omnis respectus est habitudo: sed non econtra. Unde pe nimus habitudinem diffiniti ad diffinitione: non tamen proprie respectum dicimus. Preterea Fran. maro. in Confla. di. xxix. q. i. art. i. q. i. addit quartum scilicet rela tiuum. et dicit quod relatio abstrahit a relatiuo. sicut causa formalis ab eo cuius est causa. vt album ab albedine. Sed salua sua reuerentia frustra apponit hoc quartum aut deberet apponere. et quin tum. Et hoc ostendit Guill. vbi. supra. sic. Quia relatio secundum Doc. subtis in primi. dis. v. q. i. habet triplicem abstra ctionis modum scilicet a Fundamento. et a Subiecto. et in proprio genere. vt ptunit vbi Abstractum. §. ii. Si ergo vult loqui de abstractione tam in greatioe proprio quam extra genus debuit abstrahere non solum a subiecto: sed et a fundamento. vt primo diceretur Reltnm. secundo Relati uitas. tertio Relatio. quarto Respectus. quinto Habitu do. Si autem voluit artificiose abstrahere in gration proprio debuit tacere de relatiuo. et incipere in relatione. et sic debuit esse contentus terbus scilicet Relatione. Re spectu. et Habitudine. Hec omnia Guil.

3

5

¶ Utrum Relationis fundamentu et subiectum sint idem:

6

¶ Ad hoc nota secundum metaphilosophcos quod fundamentum relationis est illud super qua pro xime fundatur relatio Puta Equlitas fundatur super quat titate. ergo Equalitatis fundamentum est quantitas. Similiter pa ternitas et filiatio fundantur super actione et passio ne. siue super actiuam potentiam et passiuam. Eodem modo dominus et seruus etc Unde vt tractatur. v. metaph: Rela tiua proprie fundantur super tria praedicamenta scilicet Quant tate: Actione et Passione. Non in aliis. Tamen respe ctus communiter accipiendo bene fundatur in quibusdam aliis praedicamentis. quae consequuntur Relationem magis quam quod possint esse fundameta Relationis. vtputa praedica mentum Quando: dicit comperationem vel respectum rei ad tempus. Ubi: dicit respectum locati ad locum. Situs vel Posi tio: ordinem partium in loco. Habitus autem comperationem habentis et eius quod habetur. Sed praentum Subiante secundum se absolute dicitur et non in comparatione ad aliud Ideo licet sit subiectum Relationis: tam non fun damentum proprie. Item Qualitatis praedicamentum non e fundamentum Relationis. quia ratio Qualitatis est quod sit tantum dispositio sui subiecti. et sic Qualitas in quantum huiusmodi solum habet comparationem ad subiectum in quo est. ideo non fundatur in eo vt sic: Relatio. Sed secundum quod Qualitas consideratur in ratione vnitatis vel similitudinis vel distinctionis: vel actiue vel passiue: vel quantitatis. scilicet mensure dupli ve tripli: et huiusmodi: potest bene esse fundamentum Relationis Ad quesitum ergo patet quod fundamentum Relationis no est idem formaliter quod subiectum Relationis. quia subiectum Relationis est substantia. sed fundamentum est Quantitas: vel Actio: vel Passio: in qua pro xime fundatur Relatio.

7

¶ Utrum relatio creature ad deum sit eadem cum fundamento Uide li. ii.

4

8

¶ Sed quomodo diuiditeur Respectiuu ens vel Relattam vt sciamus discernere varie tatem talium

9

¶ Nota pro figura describenda conmunitur secundum Doc.

10

¶ Primo Respectiuum est di plex. Unum est Aptitudinale. aliud Actuale vel formale. Aptitudinalis respectus est qui est in a protitudine ad actum. vt Risibilitas in homine secundum Fran. ciscum

11

¶ Secundo Respecttum aptitudinale: vel est fun damentale. Exemplum secundum Franciscum. Motiuum ad mobile. vl Mensuratiuum ad mensurabile Uel est Potentiale vt est materie ad formam.

12

¶ Tertio respectiuum actuale vel formale diuid tur in quattuor mebra etc. Quia quodam est per respectus intrinsecus aduenientes. et hoc est proprie adaliquid vel re latio secundum Scot. vt sunt patrnitas. filiatio. processio. identitas. Quodam per respectus extrinsecus aduenientes. sicut actio passio. vbi. quando. situs habitus. quae sunt sex principia: de quibus tractat Gilbertus. libro sex princi piorum. Nam talia sunt per respectus ab extrinseco ad uenientes. Quoddam dicitur equiparantie. vt identitas equalitas similitudo. quia equiparant tales relationes sua extrema adinuicem comparando. Quoddam dicitur disquiparantie. vt distinctio dissimilitudo inequalitas et huiusmodi. horum fundamenta sunt alterius rationis. et sic patet varietas relatiuorum

5

13

¶ Quomodo denominantur relationes. No ta secundum metaphysicos: quod primo quadam denomninantur a se lis terminis. vt bipedale respectu monopedalis vel quadtupedalis. Secundo quidam a solis fundamen tis. vt ignis dicitur similis soli in luce. dissimilis in caliditate. Tertio quedam a fundamentis similis et terminis vt relatio mouentis et moti. puta motis celi ab an gelo. Quarto quaedam a solis extremis. vt similitudo equalitas etc.

6

14

¶ Quottuplex est relatio. Respondetur quod secundum doc. communiter et metaphy. generali diuisionem Relatio est duplex. Una est relatio secundum esse. et alia relatio secundum dici. hoc est. vna est relatio realis. alia tantum rationis. Relatio realis vel secundum esse siue secundum remo iuxta Rich. di. ii. primi. q. iii. Est quai consequitur res secundum suum esse reale quod habent actu. vt pater et filius. Sed relatio secundum dici: est qui non consequitur res: nisi inquantum sunt intellecte etc. et sic fundatur super esse intentionale ipsius rei. sicut est relatio generis ad spiem. puta dicendo. Animal est genus respectu huius speciei. scilicet homo

15

¶ Ad hec plura in subsequentibus

7

16

¶ Que requiruntur ad relationem rea lem. Respondetur secundum Guil. e. dis. iii. primi. colligendo ex variis locis doctoris subti. quod tria requirutur. Primo quod extrema sint in actu. Ideo si caperemus duas quiditates separatas ab esse existentie. licet haberent esse essentie. ergo non haberent inter se distinctionem vel relationem realem: quia ca s rent esse reali. Sed quando extrema relationis vtraque actum existunt: est relatio realis et distinctio. Si aut em tantum vnum extremorum sit reale actu. et alterum solius rationis. vt est relatio inter scientiam et scibile. Quid dicendum sit hic partranseo. sed. §. ix. dicetur infra. Unde cum relatio sit ad aliquid: non pe test esse entis ad non ens. Secundo requiritur quod extrema sint distincta inter se realiter. et ideo secundum philosophum. v. metap. Etusdem ad se non est relatio realis. quia nec di stinctio etc. Tertio quod nata sit esse inter talia extreta. Et ideo dei ad creaturam nulula est relatio realis et quia deus non est natus realiter referri ad creaturam:

17

¶ Etsi querantur. Quo scietur quando talis relatio inter ta lia extrema nata sit esse. Dico inquit. quod quando talia extrema sunt in potentia ad aliquod tertium. sicut omnia creata ad complementum vniuersi. Non sic est deus. imo stat super vniuersum. ergo etc. Hec Guill. concor. Fran. maro. e. di. xxx. et. xxxi. dicit. Quod ad relationem realem re quiritur quod fundamentum sit reale: et terminus sit realis et quod talis relatio de facto innascatur inter talia extrema ex natura rei. Unde ad relationem formalem et realem non sufficit sola aptitudo: nisi insit actu. Ionque inquit non ponimus in Eucharistia. quod inherentia accidentium ad subiectum sit respectus realis. Item dextrum et sinistrum in columna non dicuntur relatones reales: quia talis aptitudo non innascitur de sbiecto. scilicet de coluna ex natura reali ipsius sed tantum ex inten tionali secundum hominis considerationem. Preterea secundum eum Fran. additur quartum: quod requiritur ad relationem rea lem scilicet quod tali extremo vni non repugnet habere habi tudinem ad alterum: quia nulla entitas potest fundari in aliquo sibi repugnante. et ideo non ponimus relationem realem: necessarii ad contingens. quia nec essario repu gnat in se habere aliquid quod dependeat a contingente. et tamen relatiua dependent a se mutuo. quia posita se po nunt. et perempta se perimunt. ergo etc

8

18

¶ Utrum vnum relatiuorum sit de pri mario conceptum alterius; Respondetur secundum Scoto. in primo. di. xxi. quod de hoc est vna opinio Egidii de Roma. qui super primo. e. di. xxi. dicit quod vnum relatiuum non est de conceptum alterius primario sed de secundario. Sed contra Quia relatiua cum sint simul natura et intellectu: per philosophum in praedicamen. ergo vnum relatiuum inquantum relatiuum: non potest intelligi sine correlatiuo. ergo concluditur secundum. e. Scoto. quod vnum relatiuorum sit de primario con ceptu alterius

19

¶ Si arguitur. Qando aliquid est de conceptu primario alterius. tunc si immediate additur illi facit nugationem. vt si dicitur. Non animal. est nugatio: quia animal est di conceptu primario hominis. ergo si relatiuum est de conceptu primario alterius. ergo dicendo. Pater filii. vel duplum dimidii. est nugatio. Respondet idem Scoto. quod aliquid est de primario conceptum alterius dupliciter. Uno modo vt idem illi. et sic animal est de conceptu prima rio hominis. Ideo additum homini facit nugationem. Alio modo. non vt idem: sed vt aliud. et sic vnum relatiuum est de primario conceptum alterius. tale autem additum non facit nugationem. ergo etc. Inde est: quod si dictio exclu siua addatur alicui: non excludit illud scilicet quod est de principali conceptu vt idem sibi. sicut dicendo. Solus est homo ergo non est animal. Sed si addatur illud quod est de praemario conceptu: vt aliud. tunc excludit vt distingua tur ab alio. sicut dicendo. Solus pater generat. excluditur filius. tamen in essentialibus: in quibus sunt idem: non excluditur. sicut dicendo. Nemo nouit filium nisi pater. Math. xi.

9

20

Unde est et declaratur diuersitas relationum. Nota secundum Rich. super i. di. xxx. q. vlti. com cor. Tho. e. dist. quod exquo relatio requirit duo extre ma. Aliquando est res rationis a parte vtriusquam vt dicen do: idem eidem idem. quia talis relatio eiusdem ad se non est realis. sed secundum intellectum tantum inquantum intellectus scilicet aliquid vnum intelligens vtitur eo vt duo bus. Similiter inter ens et non ens est relatiu rationis tantum et non realis. quia non ens cum sit negatio non est reale sed tantum apprehenditur a ratione. Unde quando intelligitur non esns vt vnum extremum et ens vt aliud sequitui ibi secundum rationem relatio oppositionis. Item aliquando sunt relationes reales quantum ad vtrumque extremum quod habet esse reale vt duplum et dimidium Pater et filius etc. Aliquando vero est relatio in vno extremorum secundum rem et in alio secundum rationem tantum vt scientia et scibile. Dicit enim philosophus. v. metap. quod scentia et scibile non dicuntur rela tiue eo quod ipsa referantur sed quia alia referuntur ad ipsa Unde quanicunque duo extrema relationis non sunt eiusdem ordinis ibi est relatio secundum dici. Exemplum de scibili re que inquantum est res in esse nature est ex tra ordinem intelligibilis esse. Scenta autem habet esse in intellectum. Unde quamuis in scenia sit relatio ad rem scibile. tamen in re scibili non est relatio realis ad scien tiam quia res scibilis in se considerata est extra huiusmodi ordinem. nec dependet scibile a scientia ergo ibi est re latio secundum dici tantum. Hec Rich.

10

21

¶ Quottuplex gradus relatiuo rum ponit Nota secundum Scotorels. di. xxx. et Guil. in primo dist. iii. per. ii quod iuxta philosophum. v. metaph. triplex gradus vel modus ponitur relatiuorum. Primus dicitur numeri vel vnius et multorum. Secundus actiui et passiui siue modus potentie. Tertius mensure men surati. Et vt ibidem dicit philosophus in primis duobs est comuertibilitas. quia in illis correlatiua mutuo se exigunt et a se dependent. Sed in tertio gradum vel mo do non est conuertibilitas Unde infert idem Guil. quod omnis relatio creature ad deum proprie est de tertio genere seu modo relatiuorum quia creatura nulla relatione reali conuertibili refertur ad deum. Als deus a creatura dependeret et etc. Exemplum cape de predictis compositio vel vnio est relatio primi gradus scilicet plurium in vnum copulatio Item productio est relatio secundi gradi uia actiui et passiui sicut cause et causati Denique ymndum e. Guil. xxx. di. primi scientia et scibile: relationem habent tertii gradus. Nam sceita relatione reali refertur ad scibile sed non econuerso. Et sceitia hominis mensurat sci bile aliquod sicut et sceia angeli mensurat motum celi etc.

11

22

RElatio secucio. e que est creature ad deum. Utrum creatu re noua relatione terminentur et referantur in deum. Ita quod noua relatio creatu re de nouo producte exigat nouam relationem dei ad ipsam creaturam. Respondetur secundum Scotorlis. in primi. di. xxx. qu. ii. concor. Guil. e. di. per conclusiones. Prima quod creatura bene refertur de nouo ad deum reali relatione quae est in creatura. sed non in deo. Probatio quia vbi est nouum fundamentum posito termino: ibi est noua relatio. Sed creacure capiunt nouum esse secundum nouum fundamentum. alias nil reale crearetur. et ibi est terminus deus. ergo ibi est noua relatio in creatura. Item Creatio passiua de nouo est in creatura. quae creatio passiua dicit relationem ad deum. ergo habetur propositum.

23

¶ Secunda conclusio quod propter istam nouam relationem in cre aturam existentem: nulla noua relatio in deo correspon dens exigitur. Nam si exigeretur aliquo: aut illa esset realis: quod non potest esse in deo: alias mutatio fieret in ipso. Aut esset illam rationis: Tunc Aut fabricata esset talis ab intellectum creato: Aut diuino. Non primum. quia da to quod destrueretur intellectus creatus sequeretur quod tunc cete re creature non referrentur in deum. quod est manifeste falsum. Item non secundum scilicet a diuino. quia si modo produce ret intellectus diuinus in se aliquod ens rationis de nouo: sequeretur quod mutatio esset in eo. ergo patet conclusio fore vera

24

¶ Tertia conclusio quod nouam relationem creature terminat deus vel essentia divina sub ratione absoluti. quia omnes relationes que sunt inter deum et creaturam: sunt de tertio modo relationis. ergo non est ibi mutua relatio. ita quod creature dicuntur relatiue ad deum. sed non est conuerso. quia ad creaturam non dicitur relatiue. nisi secundum dici. vnde creature relationem deus terminat sub ratione absoluti. Ad hoc. §. x.

12

25

¶ Sed d. Inter deum et creaturam est distinctio realis. et distinctio realis dicit relationem realem ergo etc. Respondet Scotorlis. quod distinctio quae est per positionem est relatio realis: sed hec distinctio non cadit inter deum et creaturam. Sed bene est ibi distinctio per negationem in quantum hoc non est illud. et sic non dicit relationem realem

26

¶ Sed an istam rationem absolutam scilicet diuina essentiam respectus rationis concomitentur ex creatu ra noua; Respondent Guil. e. di. xxx. quod sic. Uerum tantm isti re spectus in mente diuina eterni sunt et non noui. et termi nantur ad esse rerum cognitum. Et dicit ibidem quod isti possunt distingui in triplici modo secundum quod mens diuina potest cre abilia tripliciter apprehendere. Primo vt sunt creabilia Secundo vt creantur. Tertio vt creata sunt. Primus re spectus rationis: est in deo ab eterno: et pro eterno. quia ab eterno respondet intellectui diuino res creabilis in esse ideali in deo. Secundus autem et tertius respectus sunt in deo ab eterno. sed non pro eterno. quia repugnat creature quod sit eterna. Exemplum. Ab eterno primo signo natus intellexit deus antichristum creabilem Secundo signo creari licet non pro eterno. Tertio signo: iam creatum. Et pro primo signo dicitur deus creatiuus sicut creatura dicitur creabilis Pro secundo signo dicitur deus creans sicut creatura dicitur creari. Pro tertio dicitur deus creator: sicut creatura dicitur creata. Et differunt isti respectus sicut esse cognitum. Ex quo infertur quod Doctor solennis Henricus in ea. dis. xxx. deuiauit: dicens Eundem esse respectum formaliter in deo in quantum est creatiuus. creans actu: et postquam creauit. Patet oppositum

27

¶ Etsi queratur Ex quo habebat ab eterno deus respectum quo intelligebat res creatas: licet non pro eterno: Quare non dicebatur Ab aeterno creator: Dico (inquit) quod ad hoc vt dicatur Creator vel Creans: non solum exigi tur ille rationis respectus: sed et oportet quod termi nent relationem creature actu create. et hoc non fit nisi ex tempore: ideo non dicitur Creator nisi ex tempore.

28

¶ Ex si dicatur. Si deus modo terminat illum respectum creature: et prius non terminabat. ergo mutatio est in deo. Respondet idem Guill. Dico inquit quod non est ex parte dei mutatio sed ex parte creature. sicut si modo diligam deum quem prius non diligebam. tota mutatio in vountate mea est: non in deo. sic in proposito. Hec omnia ex Guill. Ad idem vbi Immutabilitas. §. v. et sequi. vsque. x.

13

29

¶ Utrum in deo necesse sit ponere Relationes rationis ad creaturam: quae ex tempore denominent ipsum deum. Ad hoc respondendo Fran. maro. in Confla. primi. di. xxx. Introducit quattuor praedicamen ta: quae dicuntur de deo ex tempe: et denominant ipum respectu creature. Primum est praedicamentum actio nis. Dicitur enim deus agens respectu creature in tempore. Patet. Secundum est qualitatis. Nam creature ex tempore assimilantur deo in qualitate aliqua: et econuerso. Tertium est quantitatis praedicamentum. quia deus dicitur maior et inequalis creature temporaliter. Quartum est relationis praedica mentum. quia distinctio actualis dei a creatura est ex tempore: quantum est ex parte creature. Sed difficultatem in his facit Ratio videlicet quomodo talia dicantur de deo ex tempore de nouo: cum nihil possit deo aduenire. eo quod est immutabilis deus omnino. Si dicas quod est rationis tantummodo relatio in talibus et sic mutatio non realis: sed secundum quid. iuxta modum intelligendi In opositum ar guitur. vt sequitur.

30

¶ Quero namque. Si circumscripto omni actu intellectus: deus sit dominus et agens vel cre ans in tempore. et realiter maior omni creatura et distinctus etc. Et constat quod sic. sed quia dominus et seruus sunt relatiua secundum esse. similiter creator et creatura. quia est realis subiectio et causatio creature: et effectus pro ductus a deo. Productio ergo vel originatio et subiectio est relatio realis. Cum igitur talis relatio de nouo a creatura adueniat deo. ergo est mutatio vera. Respondetur secundum Scotorlis. ea. dis. xxx. similis et Fran. ac Rich. Ibidem. colligendo quod aliter est in creaturis et in deo. Nam in creaturis dominus seruus. et causa causatum. et huiusmodi. sunt relatiua realia: vel secundum esse et adueniunt de nouo creature cum aliquali muta tione. Unde Aug. ix. de trinita. dicit. Sicut non po test esse seruus quis: nisi cum habet dominum. Ita non potest esse dominus nisi cum habeat seruum. Et philosophus in praedicamentis. Relatiua sunt simul na tura. posita se ponunt. et perempta se perimunt. Intelligendo hec omnia in creaturis. Sed in deo non potest cadere accidens. ergo nec relatio nisi secundum dici: vel secundum modum intelligedi. que relatio non fa cit mutationem in deo: sed tantum in creatura. Cum enim dicitur. Deus esse dominus respectu huius serui de nouo. tunc denominatur deus ab ista relatione: que ad ipsum terminatur tanquam ad aliquid sui. non tamen sic quod fiat aliqua nouitas in deo. sed deus denominatur dominatione extrinseca. vt patebit clarius in fra. §. xiiii. et .xv. et. xvi.

14

31

¶ Utrum dei ad creaturam possit esse relatio realis: Respondetur secundum Guill. et Scotor. e. dist. xxx. concor. Fran. colligendo quod communiter doctores concordant in partem negatiuam scilicet quod nulla relatio realis potest esse dei ad creaturam que sit in deo formaliter. Quamuis autem Anselmus. xxv. Monol. videatur opinari oppositum tamen communiter in hoc a doctoribus non tenetur nisi trahatur ad hunc sensum vicem quod deus refertur ad creaturas relatione reali que formaliter est in creatura et non in deo formaliter. Sicut cum dicitur: deus est causa re ali causalitate: ibi respectus est formaliter in cre atura et non in deo formaliter. vt tenetur a doctoribus communiter.

32

¶ Sed diuersitas est in modo probandi. Priemo enim Henri. de Gan. probat quia illud quod est realiter relatiuum: est realiter ad aliud ordi natum et per consequens dependet ab eo. Et tale est imperfectum et limitatum. sed deo hec non competunt ergo etc. Sed contra istam rationem datur instantia: quia si esseni duo albissima in summo inter ea esset relatio simili tudinis et tamen vnum non dependeret ab alio sicut a quo reciperet perfectionem.

33

¶ Secundo Tho. et Rich. probant sic. Quia relatis realis est sub ordine rerum sed deus est supra omnem ordinem rerum creatarum et non habet ordinem realem ad creaturam. ergo non re fertur realiter ad illam. Sed hec ratio non valet vt probat Scotorelis. quia in ea est fallacia consequentis arguit enim ab inferiori ad superius negando. Acsi diceretur Non est homo: ergo non est animal. Nam omnis ordo est relatio et non econuerso. Quia ordo dicit relationem prioris ad posterius: sed non omnis relatio dicit talem ordinem: vt patet in relationibus equiarantie. Item deus est prior respectu creature ergo habet ordinem ad eam. Et sic non est extra totum ordi nem ad creaturam etc.

34

¶ Melius ergo tertio probatur secundum docto. subti. in primo dist. viii. q. vlti. arti. iii. et praedictos Scotis. Primo ex necessitate esse diuini: praesupposito dicto Augustini quod scilicet Quicquid est in deo sit deus sic Nullu ens summe necessarium qua cumque facta mutatione circa aliud potest desinere esse sed deus est summe necessarius ergo non potest desinere esse. Si autem deus haberet realem relationem ad creaturam tunc desinente creatura desineret esse rela tio. cum dependeat esse a termino sicut a fundamen to. Et sic desinente relatione desineret esse deus ergo etc. Secundo probatur ex simplicitate dei. quia deus est sume simplex. Si ergo esset in deo relatio noua ex cre atura faceret compositionem et mutationem vt patuit ego sequitur quod in deo nulla est relatio realis formaiter sed tantum secundum dici.

35

¶ Ex si queratur. Quomodo ergo manet dominium in deo corrupta creatura et cessante actione intellectus: quia constat quod illud quod solum secundum rationem vel secundum dici est: non manet cessante actione intellectus. Et cum dominus et seruus sint relatiua. v. Meta. corrupto seruo non manet dominatio illius domini. Respondetur secundum Rich. e. dist. xxx. quod cessante actio ne intellectus. nihilo minus in deo permanet do minium quantum ad potestatem per quam subiicit sibi cre aturam siue quantum ad substantiam vt dicit etiam Scotor. non tantum manet quantum ad respectum in ipso deo. Uerum¬ tamen non est possibile quod cesset actio intellectus dominii etc. Similiter est de causa et causato quod cessante actione inter tellectus per impossibile: non sequitur ex hoc quod deus minus realiter sit causa: etiam destructo causato. sed magis prae ceteris causis est causa: quia verissime et realiter manet in deo in eternum id per quod pro ducit effectum quanocumque vult etc. Hec ex Rich

15

36

¶ Quomodo ergo deus dicitur referri ad creaturam. Sicut enim Aug. de doctur. christiana dicit Deus per huiusmodi nomnina creator dominus refertur ad creaturas. Sed quicquid refertur ad aliud est relatiuum ve re ergo etc. Respondetur secundum Fran. supra. concor. Guill. et Scotor. quod verbum Augustini intelligendum est non hoc modo quod deus referatur ad creatura relatione quae formaliter est in ipso deo: quia sic non esset verum. sed intelligendo hoc modo vicem quod deus dicitur adaliquid id est ad creaturam referri denominatione extrinseca tantummodo. Exemplum cum dicitur homo diuinus vel homo angelicus. illud quod dicitur diuinum non est formaliter in homine. Et hoc modo dici tur deus referri scilicet denominatione extrinseca tantum. et nil aliud intelligit Aug. Hec ex Fran.

16

37

¶ Sed quid cum dicitur ieus cognitus aut dilectus a nobis. An tunc per esse cognitum aut dilectum deus referatur. Respondet Guill. ibidem. Dico inquit quod loquendo proprie in talibus solum est denominatio extrinseca. nec aliquid in deo ponitur cum aut cognosco aut diligo deum. Sed totu in mente scilic tam dicere quam dici quae sunt due partes intentionales

17

38

¶ An dependentia creature ad deum sit relatio formalis et actualis: Respondetur secundum Fran. e. dist. xxx. quod sic. Inest enim per accidens cre ature. Nam hec propositio Creatura creatur: est in ma teria contingenti. et potest non creari ergo est formalis et non fundamentalis. Accidit enim homini quod creatur et non in est sibi per se. Clarius vide ex. §. xviii.

18

39

¶ Utrum respectus fundamentales sint in deo ad creaturam: Nota secundum Fran. maro. supra. scilicet e. dist. xxx. q. penul. quod respectus fundamentalis dicitur qui est in suo fundamento non per acci dens sed per se. Intelligendo sic inherere per se quod inest in tertio modo perseitatis. ita quod est propria passio super fundamenti. Sed respectus formalis vel actuals est ille qui inest suo fundamento per accidens non sicut ppria passio. Exemplum Angelus mouens caelum habet huiusmodi respectus quattuor modis ad caelum. Primo sicut mouentis ad motum. Secundo sicut producentis ad productum: non quidem ad caelum motum sed ad termi num motus primi. Tertio sicut excedentis scilicet poten tie ad excessum. Quarto sicut mensurantis ad mensuratum. Scientia enim angeli mensurat motum celi Isti autem respectus sunt formales vel actuales et accidentales quia per accidens conueniunt fundamento Sed istis correspondent alii quattuor respectus fundamentales qui per se tertio insunt fundamento vt propria passio. Angelus enim comparatur ad celum. Primo vt motiuus celi quod est proprium angeli. Secundo vt proeductiuus ad productibile. Tertio vt ex cessiuus ad excessibile. Quarto vt mensuratiuus ad mensurabile. Et sic isti fundamentales correspondent praedictis actualibus. Ita quod primus primo: secundus secundo. et sic de aliis. Et isti dicuntur fundamentales quia per se tertio insunt suo fundamento. Sicut enim omnis propria passio est fundamentaliter idem cum suo sub iecto quamuis quantum ad aliquid habeat modum acciden tis: nec differt realiter sed tantum formaliter ab eo cuius est proprium. vt patet de risibili cum homine etc. Sic relatio fundamentalis inest per se tertio suo fundamento.

40

¶ His primissis idem Fran. ad quaesitum respondet quod licet relatio vel respectus actualis formalis non sit in deo in ordine ad creaturam vt patuit in praecedentibus: tamen respectus fundamentalis ad creaturam bene est in deo. Et patet quantum ad illos quattuor respectus qui positi sunt in angulo respectu celi. Nam deus est productiuus respectu creature vel creatiuus Et est motiuus mensuratiuus et excessiuus quae omnia sunt in deo ex natura rei. ergo est in deo respectus non forma lis sed fundamentalis.

19

41

¶ Utrum respectus aptitudinalis sit in deo: Respondetur secundum e. Fran. supra. q. vlti. quod respectus aptitudinalis est ille qui inest fundameto per se tertio et respectum in actum expectat sicut est risi bilitas in homine. Rudibilitas in asino: et mobilitas in celo. Et huiusmodi diffiniuntur in habitudie ad actum quem expectant scilicet risibilitas ad actum ridendi. et sic de aliis. Tales autem respectus in deo ad creaturam non sunt: sed solum sunt in deo fundamentales respectus qui assimilantur aptitudinalibus excepto quod ex parte dei vel in deo non expectant respectum formalem et actualem sed tantummodo expectant respectu creatu re. Nam deus est creans vel creatiuus per respectum actualem qui est in creatura formaliter et non in deo Unde de respectu aptitudinali respondendum est vnifor miter sicut de respectu fundamentali. Hec Fran.

20

42

iatio tertio scilice diuinarum personarum. Utrum relatio rea lis sit inter personas diuinas. Respondetu secundum Fran. maro. in confla. primi dist. xxxi. et communiter do ctores. quoniam secundum fidei veritatem constat quod in diuinis est personarum realis originatio ad intra: ergo et relatio realis. Nam verissime vna persona originatur ab alia scilicet filius a patre: et spiritus sanctus ab vtroque. et vna per sona vere distinguitur ab alia et refertur ad aliam ergo etc

43

¶ Declaratur secundum e. Fraum. quia omnia quae requiruntur ad relationem realem sunt ibi de quibus scriptum est supra § vii. Primo quia ibi extrema sunt in actu reali. Et sic est fundametum reale relationis scilicet essentia quantitas quali tas diuinalis. et est terminus relationis realis. Secundo ibi est distinctio realis personarum. Tertio quia ibi respectus innascitur ex natura rei: fundatus super originem naturalem inter talia extrema. Et sic quarto vna persona habet habintudinem ad aliam ergo etc. Denique vt ibid picit idem Fran. In diuinis sunt relationes plurium generum qua fundantur in praedictis. Primo relatio identitatis: eo quod ibi est identitas substantie cum distinctione personali. Secundo est relatio equalitatis quia est vnitas quantitatis infinite cum distinctione extremorum. Tertio ibi est relatio similitudinis scilicet vnitas qualitatis puta sapientie bonitatis et huiusmodi. Denique quarto est vnitas relationis scilicet spirationis actiue cum distinctione persona rum vicem patris et filii illam vnicam spirationem habentium et sic ibi est relatio conformitatis. Hec Fran.

21

44

¶ Utrum proprietates divine sint relationes vere an substantie: Respondetur secundum Bonauen. in primo dist. xxvi. q. ii concor. Scotorels. et Rich. et Tho. ibidem. quod proprietates personales in diuinis necesse est esse relationes vt dictant sanctorum autoritates et etiam rationes. Nam et christus dominus Matth. vlti personas et sic earum proprietates expressit nomnibus relatiuis. dici. Baptisan. eos in nomine patris et filii et spiritus sancti Et Ioam i. cano. v. Pater verbum et spiritus sanctus vnum sunt. Preterea Damasce. Aug. Rich. de sancto vi cto. Hilarius id dictant. Et Boetius lib. de trinita te dicit. Essentia continet vnitatem: relatio multiplicat trinitatem. Denique probatur per rationes: quia vt Rich. de sancto victo. lib. de trinitur. dicit persone divine distinguuntur proprietate originis. Sed origo semper dicit relationem. ergo etc. Item quia proprietates sunt incoi cabiles et soli conueniut etc. Sed nil absolutum in diuinis secundum substantiam dictum est incommunicabile ergo etc. Hec ex Bonauen. Tertio secundum Scotorelis. quia communis opi nio est et verior ac magis catholica. dicit quod divine persone constituuntur per relationes non per absoluta. Probatio quia persona non constituitur sicut nec distinguitur eodem absoluto quo constituitur alia persona. Als persone essent eedem in esse personali quod est impossibile. Sed persone constituuntur in esse personali per relationes distin ctiuas in origine fundatas quae sunt proprietates personales. ergo habetur propositum.

22

45

¶ Sed quomodo relatio possit esse vel manere in diuinis cum relatio sicut et quantitas vel qualitas est genus accidentis vel predicamentum In deo autem nullum accidens esse potest nec diuersitas generum sed simplex essetia etc. vt dicit Aug. li. v. de tri. etc. Respondetur secundum Bonauem. in i. dis. xxvi. q. ii concor. Rich. e. di. ar. vl. q. i. et Scotorels. e. di. colligendo quod ipsa relatio in aliquibus conuenit cum aliis generi bus scilicet In hoc quod est praedicamenti genus. et quod est accidens sicut et quantitas et qualitas. Sed in aliquibus non conuenit sed differt ab aliis generibus scilicet in hoc quod habet respectum et habitudinem non solum ad substan tiam cui inest sicut alia genera. sed etiam ad obiectum correlatiuum quia ab eo etiam habet dependentiam. Exemplum Pater habet dependentiam ad substantiam in qua est puta in homine vel assno. Et etiam ad obiectum ad quod refertur vicem ad fi lium. Modo quantum ad primas conditiones impossibile est relationem remanere in diuinis: sed transit in substantiam sicut et alia genera aceiden tium scilicet Quantitas qualitas etc. Nam in deo talia scilicet relatio. Quantitas qualitas etc. non sunt accidentia quia non inherent subiecto quod est proprium accidentis cuius est inesse creaturis. Nec talia in deo sunt de praedicamento accidentis: sed sunt idem cum sub stantia. Nam paternitas est idem cum essentia diuina essentiali identitate. similiter quantitas et qualitas in diuinis transeunt in substantia simpliciter: quia si remanerent in diuinis necessario ibi facerent aliquam compositis nem. Propterea Aug. v. de trinitate. c. i. dicit Intelliga mus deu si possumus sine qualitate bonum: sine quantitate magnum etc. Hec ideo dicit quia quantitas et qualitas in deo transeunt in substantiam. Sed relatio quantum ad conditiones secundas praetactas quodammodo manet in diuinis. quodammodo non manet Quia quantum ad habitudinem relatiue distinctionis et respectus nece se est manere propter veram originem et distinctionem. personarum: et necesse est quodamodo non manere scilicet quantum ad dependentiam et omnimodam absolutionem que est in diuinis et quantum ad omne quod dicit compositio nem. Unde huiusmodi relatio quae est in diuinis non est ge nus neque in genere vel in praedicamento accidentis nec ergo est substantia de genere substantie sed sunt transcendentia habentia entitatem summam diuinam. Ex dictis patet quod quantitas et qualitas in diuinis simpliciter transeunt in substantiam quia non sunt accidentia inherentia sicut sunt in creaturis. nec sunt in diuinis sub propria ratione. Uerbi gratia quantitatis inquantum quantitas est propria ratio quod sit mensura substantie et qualitatis est quod sit dispositio substantie et istis sub rationibus non manent in diuinis. alias facerent compositionem realem. Sed rela tio in diuinis quamuis quantum ad rationem tionunem accidem tis quae scilicet est inherere subiecto non maneat sed transeat in substantiam: manet tamen quantum ad rationem propriam quae sci est referri ad suum correlatiuum. Nam pater respectu filii veram habet relationem in diuinis etc

46

¶ Sed d. Relatio inter omnia entia minus habet de entitate vt dicit Commentator. x. Meta. ergo non debet mane re in ente perfectissimo cum faciat minimam distinctionem. Respondetur secundum Rich. supra. quod illud dictum commentato ris verum est in creaturis: sed in diuinis relatio sunmmam habet entitate scilicet diuinam ergo manet.

23

47

¶ Sed quid sunt relationes in diuinis si non sunt accidentia nec sunt essentia vel substan tia diuina: cum ista sit vnica sed relationes sunt plu res et extram rationem substantie Respondetur secundum Scotor. e. dist. xxvi. quod relatio est duplex. Una dicitur inherens sicut est relatio in creaturis que scilicet est vere acci dens. Alia dicitur relatio subsistens per se. sicut est in diuinis. Cum ergo queritur. Quid sunt iste relationes in diuinis. Dicendum est quod sunt relationes per se sub sistentes. Cum enim dicantur relationes sequitur quod non sunt essentia diuina vel substantia formaliter licet ident tate reali sint idem essentie. vt patuit vbi Proprie. §. viii. Item cum dicantur per se subsistentes relationes: sequitur ergo quod non sunt accidentia: quia vt dicit philosophus. ix. Meta. Accidentis non est per se esse sed inesse etc.

24

48

¶ Sed an relationes in diuinis per accidens insint essetie: Respondetur secundum Fran. maro. in confla. primi dist. xxx. quod inesse per accidens potest intelligi. dupliciter. Primo sicut accidens inest subie cto et sic nulla relatio est in diuinis. Alio modo sicut inferius per accidens inest superiori sicut dicimus animali accidit vt sit homo: quia animal est prius homine per praeorphirium. Et sic in diuinis relatio nes insunt essentie per accidens. Si enim paternitas quae est relatio inesset per se essentie tunc vbicumque esset essentia esset paternitas. Et sic esset in filio quod est impossibile. Inest ergo paternitas ad modum proprietatis indiuidualis quo inest nature communi in creaturis. Denique etiam similitudo equalitas et huiusmodi non inest per se essentie vel attributo: quia tunc eadem esset in filio illa quae est in patre quod est falsum quia in filio est alia Ut patuit vbi Equalitas. §. x. Nec inest sicut accidens subiecto: quia tale non est in diuinis sed alio modo: vel consequenter ad illud. scilic attributum. Hec Fran.

25

49

¶ An deus posset vnam relatio nem realem assumere in identitate suppositi me diante qua ad creaturas referretur: Respondet Guill. e. dist. xxx. dico inquit hic tria. Primo quod deus non posset talem relationem in identitate suppositi assumere quia repugnat relationi inquantum relatio. Nam esse suppositi est substantiarum. Secundo dico inquit quod posset in identitate indiuidui alicuius creature hoc facere quia sicut deus potest sustentare accidens absolutum prout patet in eucharistia sic posset respectiuum sustentare vt per se staret cum habeat esse Inem cum eis. Tertio dico inquit quod casu dato adhuc deus illa relatione non referretur realiter. Ratio quia in communicatione idiomatum exigitur vt illud quod communicatur primo communicanti conueniat. Sicut patet in christo. In quo dicitur deus mortuus: quia homo vnitus deo est mortuus. Sed quia relatio non refertur alias esset processus in infinitum: Ideo etiam praedicto casu dato non posset dici deus ea referri. Hec Guill.

26

50

¶ An in diuinis sit aliqua relatio preter relationes inter personas existentes RespondeFran. maro. supra. di. xxxi. quod non est realis aliqua formal sed bene est fundamentalis. Quia inter duo attribu ta est distinctio fundamentalis et equalitas et diuersitas et similitudo. non quia primo sint diuersa. patet de istis attributis scilicet bonitate et sapientia ac potentia quae distinguuntur formaliter etc. Uide etiam. §. xxvii

51

¶ Si petas. Quales relationes sunt in diuinis relationes originis: equalitatis et similitudinis. an for males actuales an fundamentales: Respondet idem Fran. quod iste relationes respectu essentie non dicuntur relationes fundamentales sed formales actuales. quia per accidens insunt essentie diuine et non per se ergo etc

27

52

¶ Utrum equalitas sit relatio rea lis: Respondetur secundum Scotorelis. in primo dist. xxxi. quod melior est opinio. dicit quod equalitas in creaturis est relatio realis: quia manet omni opere intellectus circumscripto si essent due res eiusdem quantitatis. Et quia equalitas perceptibilis sensu ergo est aliquio reale in creaturis. Sed in diuinis an dicat relationem realem communis est opinio antiquorum quae dicit quod non. Quia omnes sancti ponunt in diuinis quattuor relationes reales tantum scilicet paternitatem: filiationem spirationem actiuam. et spirationem passiuam. Si ergo equalitas diceret relationem realem essent plures. Doccor tamen subti dicit quod equalitas in diuinis est relati re. alis: quia persone diuine realiter distincte habent vere inter se eandem virtutis magnitudinem. Et hec equalitas inter personas habet omnia quae requirunt ad relationem realem de quibus patuit supra. §. vii. ergo ibi est relatio realis. Quod autem sancti ponunt tantum quattuor relationes reales in diuins. ipsi loquuntur de relati onibus originis quae sunt proprie sed non intendunt per hoc excludere relationes reales quae sunt communes. ergo etc Hec et Scotorel

28

53

¶ Quomodo adueniunt relationes identitatis equalitatis et similitudinis et huiusmodi in diuinis: Respondetur secundum Fran. e. dis. xxxi. quod imaginari debemus sic quod in illo in quo sunt similes persone. puta in bonitate sapientia etc. nullo modo distinguuntur sed primo imaginandum est fundamentum. Deinde secundo illud fundamentum intelligitur esse cum aliquibus proprietatibus distinctiuis ex quo cum eis constituutur supposita distincta. Et tunc tertio adueniunt rela tiones iste et distincte. Unde ratione fundamenti non essent distincte in personis cum sit essenta vnica numero: sed ratione proprietatum distinguuntur. Hec Fran.

54

¶ Plura de equalitate vbi Equalitas.

29

55

¶ An persone dicantur equales vel similes secundum relationem vel secundum substantiamAd hoc Magister in primo dist. xxxi. dicit quod equalitas et similitudo in diuinis dicuntur secundum substantiam Hoc est propter vnitatem et summam simplicitatem essentie et non secundum relationem. Et adducit Aug. v. de trini tate ac concludit dicit quod cum dicitur filius patri similis: est tantum appellaton relatiua: quia hoc dicitur relatiue. t men propter vnitatem essentie: quia similitudo hec non est nisi indifferens essentia. Hec ille. Unde Bonauen. et Scotorels. e. di. xxxi. dicit quod equalitas vel similitudo potest accipi dupliciter. Primo causaliter et fundamentaliter. Et sic dicit substantiam quia primum fundamentum eius est essentia que est causa equalitatis. Secundo formaliter et sic importat relationem. Hec sufficiant.

30

56

¶ An equalitatis relatio in diui nis dicat positionem vel negationem: Ad hoc magister in primo di. xxxi. dicit quod equalitas et similitudo in diuinis solum dicunt negationem. Ita quod equalitas solum neget in equalitatem. et similitudo neget dissimilitudiem Sed salua sua totali reuerentia non debuit sic dicere. nec in hoc tenetur communitur a doctoribus sed dimittitur vt ondit Guill. e. di. xxxi. primi. Unde dicendum est cum doc. subti. hac ea dem di. quod equalitas et similitudo dicunt positionem in diuinis: quia habet fundamentum reale scilicet infinitatem et summam entitate ac bonitatem. habet etiam extrema realia scilicet tres personas diuinas quae nata sunt de se hanc funda re relationem qua est realis relatio vt dictum est supra §. xxvii. ergo etc. Confirmatur quia cum inequalitas ex vi no minis priuet equalitatem. et dissimilitudo similitudinem. Si ergo etiam econuerso fieret scilicet quod equalitas privaret inequalitatem: et similitudo dissimilitudine tunc esset priuatio priuationis quod non capit intellectus. Hec Guill.

57

¶ Item de relationum ordine vide vbi Ordo. §. vii.

PrevBack to TopNext