Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Proprie et proprietas

1

1

PRoprie et proprietas. quit modis dicitur. Nota secundum Guil. in primo. dis. xii. quod proprium ad praesens dicitur tripliciter. Uno modo vt de co loquitur Porphirius de vniuersalibus dicit. Proprium est quod vni soli conuenit et semper. sicut risibile homini. rudibile asino. Secundo proprium capitur vt opponitur improprio. et sic spirare est proprium patri et filio etc. Tertio modo capitur appropate. et sic spirare conue nit soli patri: quia a se spirat. sed filius ab alio. et sic loqui tur Hiero. Epistola. lxxxviii. Pater proprie producit spiritumsanctum. Sic etiam sapientia appropriatur filio etc. po¬s tentia patri etc.

2

2

¶ Quid est proprietas. Respondetur secundum tum. Guil. in i. di. xxxiii. quod proprietas a quae proprium dicitur vel econuerso. non est nisi quidam rei conditio rem cuius est sequens: vt sepius et eiusdem manifestatiua. Unde secundum Aristo i. et. v. Topi. dicitur. quod proprium debet assigueri per no tiora: quia gratia discendi proprium assignatur. iam per proprietates rei inuestigatur res etc.

3

3

¶ Que requiruntur ad rationem proprietatis. Respondet idem Guil. cum Bona. dist. viii. q. i. quod triaPrimo quod soli conueniat. Unde Aristo. v. Topi. dicit quod mpossibile est plurium esse proprium. Nam si aliis insit per rationem suam: non habet nomen proprietatis. Secundo quod sit ratio in notescendi id cuius est proprietas: quia est manifestatiua: vt patuit. Tertio quod differat ab eo cuius est propetas aliquali differentia. Unde nil suiipius est propetas secundum omnem mo dum quo sibi est idem etc. nisi large accipiatur nomeu proprietatis.

4

4

¶ Quibus modis proprietates diuinne distinguuntur. Respondetur secundum eum. Guil. e. dis. xxxiii. quod proprietatum in diuinis tres sunt modi principales. Primus modus est proprietatum essentialium. Nam proprietates essentiales dicuntur ille: quae in persionis omnibus ivinam essentiam consequuntur. cuiusmodi est communicabilitas: qua isto modo se habet. et tales sunt in triplici gradu vel mo do. Primo enim dicitur essentialis proprietas: quicquid est extra rationem formalem essentie. sicut est infinitas. necessitas. et alii modi intrinseci. Secundo dicitur essentialis proprietas solum qua ab essentia distinguitur formaliter. sicut sunt attri buta. puta sapientia. potentia. bonitas etc. Tertio gradu icitur proprietas essentialis: quae vltra hec quo ad nomen in bilis terminatur. et sic inuisibilis. interminabilis. incomprehensibil. dicuntur proprietates essentiales. Unde apud Granmaticum dicitur. Osus plena notat. bundus silat. bilis aptat. etc.

5

¶ Secundus modus principalis est proprietatum per sonalium. in quo etiam est triplex gradus. Primus est quando pro prietas dicitur constitutiua persone. et ste tantummodo tres scilicet pa ternitas. filiatio. et spiratio passiua. Unde Dama¬ sce. li. i. c. v. dicit. Omnia in divinis sunt vnum: praeter paternitatem. generationem. et processionem. Secundus gradus est quania proprietas est quidem propria persone vni soli: sed non constituit. sicut innascibilitas est personalis proprietas patris. Tertius est quando proprietas duabus personis solum conuenit: nec constituit. et sic spiratio actiua est personal porietas quae solum patri et filio conuenit etc. Ad hec vbi Sapientia. §

6

¶ Tertius modus est proprietatum communium: qui etiam ster in triplici graedu. Prio quadam fundantur in identitate substanti: vt est identitas. Secundo quidam in magnitudine. vt est equalitas quae fundatur in quantitate. Tertio quaedam in attributi qualitate. vt est similitudo. et iste omnes que dicuntur relationes tiones oriuntur et ordi nantur post proprietates personales.

5

7

¶ Utrum proprietas personalis sit idem quod essentia in divinis: Respondetur secundum Scotor. et Guil. in i. di. xxxiii. post doc. subti. quod secundum veritatem loquendo: dimissis opinionibus aliis Tenendum est quod proprietas personalis cum essentia divina: licet sint idem reali identitate: tamen non formaliter nec totaliter et adequate. Nam prima pars huius. videlicet quod sint idem realiter Probatur. Quia divina essentia cum sit infinita. ideo identificat omnia in se contenta. sicut sunt proprietates. attributa etc. quoniam ipsa essentia est fundamentum omnium illorum. Unde. viii. propositione de maxims theologie et eius commento dicitur. quod nil est in deo praeter id quod ipsum est id est praeter deum. et hoc testantur etiam philosophi. Sed secunda pers scilicet quod non sint idem formaliter adequate vel totaliter Probatur. quia secundum primum prin cipium Contradictoria non possunt similis verificari de eodem dio. sed hoc verificantur contradictoria: quia essentia multiplicata vel distincta esse non potest. proprietas autem multiplicatur et distinguit ac numeratur etc. ergo non sunt idem ista. Confirmatur. quia Aug. vii. de trini. dicit quod alio est deus alio pater. quia pater est paternitate non deitate. et deus est deitate non paternitate. ergo patrnitas et deitas non sunt idem totaliter. De hac eadem materia habes. supra. vbi Essentia divina. §. xlii. Sed iuxta varias circa hoc opiniones: alique subscribuntur hic quaestiones.

6

8

¶ An proprietates personales dici possunt quod sunt deus. Ad hoc Gilbertus porrita. posuit quod proprietates personales non sunt ipse deus: quia vt ait. Nil ponunt in essentia nec aliquod intrinsecum in perso nis: sed sunt quasi extrinsecus assistentes personis. Sicut tantum relationes nil ponunt intrinsecus ex mutua compa ratione istius persone ad istam scilicet Ade ad Abel. sic et in divinis dicit et fundat se in dicto Boetii. lib. de trini. vbi ait. quod in divinis relatio est ad aliud. et non ponit quod sit in. Exinde concludit quod proprietas est assistens vel affixa essentie divine. sicut Magister in littera tangit dis. xxxiii. Unde ipse Gilber. vsus est illo vocablo assistentie: in libro suo Sex principiorum intitulato di. Maxime autem proprium videtur positionis substanti proxime assistere. sed hoc e fliutm. nec illud Boetii cogit. quia quamuis dicat quod relatio respectum hebeat ad terminum. non negat: quin et ad fundamentum. Sic soluit Guil. qui similis cum Bon. Scotor. et aliis communiter doctoribus super. xxxiii. di. primi li. dicit. hanc opinionem esse reprobatam. Unde hunc erro rem tempore beati Bemardi in concilio Remensi. ipsemer Gilber. ore proprio coactus fuit reucare. cui et tunc dictum fuisse refertur. Claude puteum id est ingenii tui profunditatem. Fuit enim vir profundissimi ingenii. Et dicit Guil. di. xxvi. primi. quod relationes vel proprietates assistentes vocantur: quae non est in deo: sed prieses est deo. sicut vnus nostrum alteri. quamuis illud si esset ibi. longe perfectius tset quam in nobis sit praesentia etc. Ad hec vbi Opinio.. ii.

9

¶ Ad argumentum eiusdem Porrita. quao arguebat sic. Ubicunque a parte rei est concretum et abstractum. ibi est res et res. sed in divinis reparitur proprietas in comereto scilicet pater. et in abstraco scilicet paternitas. Et quia pater sigu ficat divinam essentiam: quae est deitas. ergo paternitas signifi cat aliquid quod non est deus. Maiorem probabat. quia aliud significat abstractum. puta albedo. aliud concretum uta album. Respondent Guill. supra. quod hoc argu. non valet. quia inter abstractum et concretum sufficit quod distinctio sit ex natura rei vel rationis. sicut inter hominem et humanitatem. nec oportet esse rem et rem. Proinde hec positio Por ritani non est sequenda. probatio secundum Ber. quia quicquid non est essentia divina est creatura. si ergo proprietas in deo non est deus: erit creatura. sed nula creatura est adoranda nisi deus solus. ergo proprietas non est adoranda. et tamen ecclesa canit eam esse adorandam: in Prefatione de trini. di. Et in personis proprietas: et in essentia vnitas. et in maiestate adoretur equalitas. ergo proprietas est vere deus etc.

7

10

¶ Qualis distinctio est inter proprietate et essentiam diuinam.

11

¶ De hoc est opinio Tho. i. parte. q. xxviii. art. ii et in scrip. primi. dist. xxxiiii. q. i. quod prorietas distinguitur ab essentia tantum secundum rationem. et nul lo modo ex natura dei. Et probat inter alia: quia alias se quaerentur inquit inconuenientia. Primum quia Decretalis extra de sum. trini. dicit quod in divinis sunt tres res. sed si relatio non est idem quod essentia in re. sequitur quod erunt quattuor res. et sic transitur in errorem Ioachim. de qua errore habes. supra. vbi Opinio. §. iii. Aliud inconueni ens quod sequitur error Porritani. quia si proprietas non est idem in re quod essentia. ergo erit extrinsecus assistens et cre atura. Sed hec opinio non valet secundum Guil. et Scotor. vbi. supra.

12

¶ Dicendum ergo melius cum Scotis. quod proprietas et essentia in divinis distinguuntur. non solum ratione: sed etiam ex natura rei et distinctione formali.

13

¶ Nec palet probatio Tho. praedcam. quia sic dicendo non ponun tur quattuor res reales: imo vnam rem fundamentalem. vi delicet divinam essentiam. in qua sunt tres proprietates consti tutiue personarum: quae quidem ste eadem essentia per identita tem realem: sed distinguuntur formaliter. Unde nec sequi tur error Ioachim: qui posuit essentiam non eandem numero in tribus personis. Nec sequitur error Porrita ni: qui posuit relationes realiter distinctas. vt patebit infra

14

¶ Ex aut ibi non sit solius rationis distinctio: propatur secundum praedictos. et Fran. maro. Quia quecumque sola ratione distinguuntur. oportet quod vel vtrumque eorum vel sal tem alterum illorum sit ens rationis tantummodo. Nam omnis distinctio specificatur ab extremis. Unde sicut non ponitur distinctio essentialis nisi inter essentias. nec specifica nisi inter species. Ita nec distinctio solius rationis nisi inter entia solius rationis. vel dum alterum illorum est ens rationis. sed in divinis nec essentia e ens solius rationis nec proprietas. ergo ibi est distinctio: non solum rationis: sed etiam ex natura rei. et formalis per rationes quiditatiuas. Ad idem etiam in se. §

8

15

¶ Sed quomodo potest dici praeterquam solum secundum ronem. quod videlicet vnica res scilicet essentia nt tres res formaliter distincte similis Respondent Guill. Scotor. et Fran. e. di. xxxiii. et. xxxiiii. quod aliter dicitur vna res. scilicet summa. quia identice scilicet per identitatem essentialem. et al ter dicitur tres res: quia relatiue et denominatiue. et quia hoc Ioachim intelligere non potuit. ideo in errorem cecidit: sed tamen ex natura rei.

16

¶ Ex vere non sunt to taliter idem essentia et iste proprietates vel persone: cla ret ex ipsa ratione. quia non sunt totaliter idem: quarum vnum multiplicatur alio non multiplicato. sicut dicimus in anima rationali: in qua multiplicantur potentie sine multipli catione essentie. et tantum potentie anime sunt idem reali identitate quod essentia anime: licet non totaliter. per Aug c. de trini. sic et in proposito. Denique quod proprietates distinguantur ab essentia divina formaliter Probatur. quia quandocumque aliquo ita se habent quod ex natura rei aliquid vni competit: quod no alteri. illa distinguuntur formaliter: si vtrumque quiditatem dicat. sed sic est in proposito. quia essentie competit communicabilitas: persone autem non. ergo etc. Ex qua patet magnus defectus positionis sancti Tho. dicentis ibi distinctionem solius rationis: vt in praecedenti dictum est. Unde salua reueren tia sue sanctitatis: adhuc arguitur contra eum ex dictis suis. Nam ipse in scrip. primi. di. xxxiii. q. i. ad primum argu. dicit quod esse dicitur tripliciter. Uno modo pro quiditate seu diffinitio ne vel natura rei. Secundo pro actu essentie. sicut dicitur Uiuere est viuentibus esse. secundum philosophum. Tertio pro esse ve ritatis propositionis: quod signatur per copulam. Et dicit quod re latio habet bene primum esse scilicet esse quiditatis vel diffinitis nis vel nature rei. Hec Tho. Tunc subsumo sic.

17

Sed distingui quiditate: est distingui formaliter. Igitur a parte dei distinguitur essentia et proprietas: quia per diffi nitiones formales id est quoditatiuas.

18

¶ Confirmatur: quaro. Persone divine aut se totis et penitus sunt idem a parte rei cum essentia divina: sequestrato omni opere intellectus. aut non. Si dicis quod sic. igitur a parte rei vnica est in divinis persona: sicut et vnica essentia. et sic redit error Sabellii: di. patrem et filium et spiritum scantum eandem esse personam: sed distingui solam ratione: qua nunc pater. nunc filius. vel nunc spir tus sanctus nominatur. Si autem dicis quod se totis et penitus non ste idem: sed distinguuntur. tunc habeo propositum

19

¶ Etsi dicas quod omnio etiam in essentia distinguuntur. redit erroArrii. qui posuit patrem esse deum. sed filium esse creaturam: Proinde idem imaginor inquit Guil. Tres propositiones. Primam que ponit. inter essentiam diuinam et pro prietatem solius rationis distinctionem. Secundam. que ponit distinctionem realem inter essentiam et personam. et ambe iste sunt false. Sed propositionem tertiam mediam: que est doctoris nostri subti. dico habere veritatem. videlicet quod inter essentia et personam est identitas realis sed distinctio formalis. Hec enim est tutissima: ambulans inter scyllam et carybdim Sabellii et Arrii. Unde Aug super Ioan. dicit vtramque hanc pestem elidit veritas. de Ego et pater vnum sumus. vtrumque audi. et a scylla et carybdi liberaberis Hec ille et ex Guil.

9

20

Sed per quid distinguunt proprietates ab inuice: Respondetur secundum Rich. in primo di. xxvii. q. i. art i. quod proprietates personales sunt realiter ab inui cem distincte. Ita quod persone distinguuntur per proprieta tes personales. videlicet pater per paternitatem filius per filia tionem etc. tanquam per principia formalia distinctionis quid sunt rationes oriendi. Sed ipse proprietates personales distinguuntur seipsis. sicut videmus quod es quae habent differentias puta spens scilicet homo per suas differentias distinguuntur et ipse differentie scilicet rationale et irrationale seipsis differunt. Unde Auicen. v. metaph. c. vi. dicit non oporet vt vnicuique sit alia differentia etc.

10

21

Utrum proprietas personalis sit ide quod persona qua constituit puta paternitas an sit idem quod pater. Respondetur secundum Guil. e. di. xxxiii. per conclusionem Quod proprietas personalis totum esse personale non dicit forma liter. Ratio quia diuine persone constituuntur ex istis duo bus. videlicet ex essentia et proprietatibus similis Quandocumque autem aliqua duo constituunt vnum tunc neutrum eorum formaliter dicit totum illius esse. Sicut exempli gra homo constituitur in esse ex anima similis et corpore. Unde nec corpus solum dicitur homo totus nec anima sola. sic quodammodo in proposite Declaratur maior illa. Nam si persone diuine essent formaliter essentia diuina solummodo tunc non distinguerentu Si rursus essent sole proprietates neutra persona esset producta ab alia quod est contra fidem. Et probatur quia si persona esset solummodo proprietas. tunc generatio actiua esset pater et generatio passiua esset filius et spiratio passiua esset spiritus sanctus. sed quia est hoc vniuersaliter verum quod generatio non gignitur. nec processio procedit quoniam teste philosopho. v. physi. Motus non est motus nec actionis actio. quia alias esset processus in infinitum ergo etc.

11

22

Ex quo patet defectus Prepositini. dicit quod diuina persona solum dicit proprietatem personalem. Nam posuit quod proprietates nil aliud sunt quam ipse persone qua seipsis distinguuntur. Sicut enim in essentia idem est omnino quo est id est deitas et quod est id est deus Ita in persona inquit omnio idem est qui distinguitur. et quo distinguitur. et sic dicit quod pater et paternitas idem sunt: tantum differunt in modo loquendi. quia per paterni tatem significatur proprietas in abstractione secundum modum emphatice locutionis. sed per patrem significatur eadem proprietas in concreto Sicut cait) si dicas. Rogo te beni gnum: idem est quod dicere: rogo benignitate tuam: tan tum differunt in modo loquendi. Et sic ponit quod proprietas nil reale dicit in diuinis.

23

¶ Sed hec positio non potest stare. quia etiam in eadem persona sunt proprietates differentes non solum modo loqueudi sed etiam reali ter vel ex natura rei secluso opere intellectus. vt pa tet in patre in quo est generatio actiua et spiratio actiua que differunt realiter realitate formalitatis. et sunt relationes disparate vt patuit vbi Processio. §. v. Nunc ergo communis opinio est quod in diuins proprietates personarum realiter differunt a se inuicem Et per hoc etiam a personis differunt aliquo mod scilicet ex natu ra rei. Patet vbi Distinctio. Nec obuiat quod arguit Prepositinus. ex hoc sequi personam compositam. vt dicetur in. §. xi.

11B

24

¶ Utrum ex proprietate cum essentia re sultet entitas tertia tamquam quodam compositum.

25

¶ Argui tur quod sic. quia essentia et proprietas constituunt personam: et sunt distincta vt duo constitutiua. ergo ex eisdem resul tat tertium. nam alias si nil resultat: videtur quod nil sit comstitutum.

26

¶ Sed in oppositum est. quia persona divina ita dicit esse simplex sicut et essentia. alias in deum caderet conpositio: quod repuget simplicitati divine. sed quecunque non ster omnio idem. si constituunt tertium: illud erit compositu. ergo sequitur quod si persona est constituta ex essentia et proprietate personali quae non sunt idem: erit composita. sicut arguit Prepositinus

27

¶ Item quicumque non sunt idem si constituunt tertium. tunc vnum se hebit ibi vt actus. aliud vt potentia. et sic sequitur quod in persona sic constituta erit actus et potentia: quae repugnat divine actualitati etc

28

¶ Responden do ad quaesitu et ad obiecta

29

¶ Primo notadum est secundum Guill. e. di. xxxiii. Quod alio modo est in creaturis et alio modo in divinis Constitutio. Nam in creaturis et constituentibus tertia resultat entitas: quia vnum est in potentia ad aliud. Et voco inquit hic tertiam entitate sailic cut ex corpore et anima rationali resultat humanitas: quae est quiditas distincta: tam a corpore quam ab anima rationaliQuam magister Nicolaus Boneti. primo sue philosophie dicit. quod vocatur forma totius: sicut anima vocatur forma partis In divinis autem ex constituentibus non resultat entitas tertia: quia essentia divina non est in potentia ad paternita tem. imo secundum Damasce. Propetas solum est character persone: non essentie: quia eam non distinguit: sed tantummodo personam. Unde essentia et proprietas personalis: non vniuntur in persona: sicut actus et potentia. sed sicut actus et actus. vt dicit Scotorlis. e. di. q. i. Denique personalis pprietas idem est cum divina essentia: sed non formaliter. vt patuit in praecedentibus

30

¶ Et per hoc soluitur obiectio vltima: quae bene concludit in creaturis vbi est actus et poten tia. non autem in divinis.

31

¶ Item secundum Scotor. Secundo notandum. quod distinctio formalis non facit compositionem in deo: nec in ipsa essentia: nec in persona. sed eque simplex est tota trinitas et essentia divina: sicut et quilibet persona. Sed non obstante simplicitate divina: sunt in deo tres res. vt dicit Decre. extra. de summa trini. et fi. catho. Et ita etiam non obstante simplicitate divine persone: est in persona. non identitas: sed distinctio formalis proprietatum ab essentia differentium: et etiam a se inuicem. quia in vna persona sunt plures proprietates: et vna communis pluribus vel omnibus. vt patuit.

32

¶ Unde hoc pro regula generali est tenendum. Quod additio forme relatiue non ponit compositionem. Quod patet. quia secundum Auicem. Puer crescendo: fit continue multis aliis similis vel equalis. non tamen ex hoc fit magis compositus. Et per hec soluitur obiectio Prepositini: que facta est in oppositum etc.

33

¶ Tertio ergo ad quesi tum patet responsio. Quod ex proprietate personali cum essentia: non resultat entitas tertia. Probatur secundum Guil. quia in diuinis castissime est loquendum. Et vt dicit Dio. Nil est ibi asserendum: nisi quod eloquia diuina efflagitant: vel grandis mouet ratio. sed neutrum est hoc. Nam quid faceret illa tertia entitas. non videtur. ergo frustra poneretur. Ideo ad esse personale sufficit essentia cum proprietate.

12

34

¶ Sed an proprietas sit potior in constitutione persone: an essentia: Respondent Guill. ibidem Dico inquit quod loquendo simpliciter: diuina essentia est potior. cum ipsa sit radix perfectissima omnim proprietatum et attributorum diuinorum etc. Sed inquantum persona ad aliud refertur diro ait) quod proprietas est id quo re fertur. Hec Guil.

35

¶ Unde nota secundum Bon. e. di. xxxiii. q. i. quod in diuinis proprietas quae est relatio. puta pternitas. filiatio etc. Inquantum comparatur ad subiectum: transit in substantiam in divinis. et ideo de suo subiecto vere praedicatur omnino. vt dicendo. Pater est paternitas etc. Sed inquantum comparatur ad obiectum: manet in divinis: et habet distinctionem a persona. Unde proprietates inquan tum sunt subsistentes: sunt ipse persone: tamen aliquo modo differunt quantum ad modum se habendi etc.

13

36

Item quo dicimus totum esse perso nale in divinis ex proprietate et essentia constitutum. cum in deo non sit totu: sicut nec partes. Respondetur secundum Guil. ea. dis. xxxiii. cum Bona. dist. xix. primi quod totum dicitur Uno modo relatiue ad partes. et isto modo in deo non est totum: sicut nec pars. Alio modo dicitur totum idem quod completum vel perfectum. sicut inquit philosophus. di. Totum et perfectum idem sunt: et sic ponitur in diuinis. Unde Ambro. In patre totus filius: et totus in verbo pater.

14

37

¶ An perdicta distinctio formalis inter proprietates et essentiam sit actualis vel solum fundamentalis vel aptitudinalis. Ad hoc Fran. maro. dicit quod est solum fundamentalis. Sed Guil. dicit vbi. supra quod cum reuerentia hoc non videtur: quia essentia et proprietas non sunt actu distincte: nisi actuali distinctione.

15

38

¶ Quomodo possunt distingui tres perso ne et earum proprietantes ab essentia formaliter in divinis cum includant eam. Et quia non differt formaliter inclu dens ab eo quod includit. Sicut homo non differt for maliter ab animali: quod includit in diffinitione sua for mali. Respondent doc. subti. in primi. di. xxxiiii. q. i. reporta. parisius. Et post eum Guill. e. dist. quod aliquando essentia diuina potest capi vt fundamentum formalitatis. id est distinctionis formalis. et persona vt terminus. et sic differunt formaliter. quia essentia non includit personam formaliter. veluti animal non includit hominem. imo differt ab eo formaliter i is diffinitione quiditatiua Item aliquando potest capi persona vt fundamentum distinctionis host formalis. et essentia vt terminus etc. et sic non differunt formaliter. quia persona includit essen tiam Sicut isto modo nec homo differt formaliter ab animali. quia homo includit animal formaliter. Hec Guill. concorFran. et Scotorlis. Unde accipiendo essentiam vt fundamentum formalitatis. et personam vt terminum: sic essentia non est idem persone formaliter id est secundum forma lem diffinitionem. Persona enim diuina in sua diffi nitione includit relationem. Et non essentia. ergo etc. Sed si econuerso accipitur. videlicet persona vt fundamentum formalitatis. et essentia vt terminus sic dicendo persona est idem quod essentia formaliter id est secundum formalem rationem vel diffinitionem: verum est quia persona inclu dit in sua diffinitione essentiam eo quod persona constituta est ex essentia et proprietate Dicitur autem accipi vt fundamentum id est vt illud in quo fundatur. et vt terminus id est vt illud ad quod terminatur respectiue talis distinctio etc.

16

39

¶ Quid de appropriatis. Nota quae aliqua appropriantur personis diuis secundum doctores et vario modo: Aliis autem omissis. hic ponemus ma gistri sententiarum positionem di. xxxiiii. li. primi vbi potentiam appropriat patri. sapientiam filio. boni tatem spi ri tui sancto.

40

¶ Sed quomodo fit talis appropatio Nota secund Guil. e. di. xxxiiii. quod in diuins considerantur tres modi.

41

¶ Primo enim sunt aliqua quae sunt communia Et nulli appropriantur persone sicut diuina essentia vel deitas quae non appropriatur alicui persone.

42

¶ Secundo aliqua sunt propria alicui persone sicut patrnitas patri. filiatio filio etc. Et etiam ista non dicuntur appropriata quia appropriatio est de communi quasi proprium facere. ista autem sunt propria suis personis. Ex quo patet quod potentia generandi non est appropriata. quia secundum Scotum di. vii. primi est propria patri: loquendo proprie quia licet filius habeat memoriam perfectam sicut et pat non tamen proprie dicitur habere potentiam generandi. vt patuit. supra. vbi Generandi potentia. §. xli. xlii.

43

¶ Ad quesitum patet quomodo fit appropriatio. quia de communi proprietate faciendo quasi proprium persone etc.

17

44

¶ Sed qualiter et quare potentia appropriatur deo patri. Cum eque sit in singulis personis. Sicut dicitur in symbolo vbi appropria tur patri. Dicendo Credo in vnum deum patrem omnipotentem etc. Respondetur secundum Guil. supra. quod quando dicitur potentia appropriari patri intelligitur de potentia creandi. non de potentia generandi vt patuit in precedenti. §. nec de potentia spirandi quia illa communis est patri et filio Sed tantummodo de potentia ad extra scilicet creandi Ideo in symbolo dicitur patrem omnipotentem creatorem celi et terre etc. hec enim potentia creandi est communis tri bus sed appropriatur patri.

45

¶ Ratio huius appropationis vna est ex parte dici. quia pater est principium sine prin cipio Ion iure ei attribuitur potentia qua res in esse prodeunt tanquam a primo omnium principio Alia ratio ex parte creature. quia videmus in creaturis quod patres respectu filiorum senescen impotentes fiunt. ne ergo carnales homines talia suspicentur in deo patre sibi attribuitur potentia vt Hec dicit magister.

46

¶ Tertia ratio secundu Tho. ex parte operationis. quia potentia est principium operationis. v. metaph. Ideoque rerum creatio et operatio patri attribuitur quae est omnium operationum principium.

18

47

¶ Quare appropriatur sapientia filio. Respondetur secundum e. Guil. supra quod sapientia. licet sit communis tribus per sonis eo quod est perfecton simpliciter tantum iure appropatur verbo dici. Primo ratione sumpta ex parte dei quia filius dnei procedit a patre per modum intellectus tanquam verbum diuinum. sapientia autem est in intellectu. Ideo recte in signsi huius processionis filio appropriatur Alia ratione ex parte creature. quia in creaturis videmus quod filii tanquam posteriores patribus de communi cursu sunt minus sapientes. quia et philosophus. iii. Topi. dicit. Nemo iuuenes eligit sibi duces. ex eo quod non constat eos esse sapien tes. sed antiqui sunt valde sapientes. Iuxta illud. Iob. xii. In antiquis est sapientia. et in multo tem pore prudentia. Ideo ne homines ignari isto modo sicut in creaturis vident: extimarent filium dei esse minus sapientem quam patrem: opposito modo ad creaturas: attributa est filio dei sapientia. Et hec est atio Magistri. e. di. xxxiiii.

19

48

¶ Sed qualiter sapientia appropriatur filio. cum scriptura attribuat sapientiam spiritu sancto. di. Esa. xi. Requiescet super eum id est super christum spiritus sapi entie et intellectus. Respondetur secundum Ric. e. di. xxxiiii. ar. ii. q. ii quod Sapientia potest considerari Uno modo sub ratione qua donum spiritus sancti. et sic scriptura appropriat eam pumisco in dcon Esa. Alio modo potest considerari subra tione qua importat cognitionem et intellectus illuminatio nem. et sic appropriatur filio. cuius est illuminare omnem hominem venientem in hunc mundum. Io i. Proinde est quod docere omnem veritatem. et per consequens omnem sapientiam attribuitur spiritu sancto. Io. xvi. Ideo dicitur spiritus veritatis. et hoc inquantum cognitio veritatis donum dei est. quia omnia dona dei sub ratione qua dona sunt: appropriantur spiri tui sancto. quamuis sub propriis rationibus aliqua alteri approprientur. sicut et docere veritatem sub propria ratione illuminationis: appropriatur filio.

49

¶ Nota etiam secundum Thoea. di. xxxiiii. q. ii art. i. Quod sapientia potest comparari ad verbum tripliciter. Uel sicut idem. vel sicut prius. vel sicut posterius. Sicut enim in humanis videmus hanc triplicem esse sapientiam. sic in divinis cogitare possumus etc Nam verbum dicit quandam conceptionem intellectus in nobis sicut est cognitio conclusionis qui mente concipitur. et hec est idem quod verbum mentis

50

¶ Item hanc conceptionem praecedit lumen intellectus agentis in cognitione primorum principiorum. ex quibus concipitur talis conclusionis cogni tio

51

¶ Item ex ista conclusione cognita. tandem sequitur sapientia: que aggeneratur in mente discipuli: per verbum Magistri. et sic hec sapientia sequitur verbum. Ita etiam in diuinis: ipsa sapientia genita est idem quod verbum. Ipsa autem sapientia ingenita: quae est intellectus paternus secundum or dinem nature est principium verbi. quia se habet in productio ne verbi: sicut lumen intellectus agentis cum principiis in producendo conclusioem. ergo precedit verbum. Sicut dicimus sapientiam ingenita: esse principium sapientie genite Sed sapientia creata sequitur verbum quasi effecta per ipsum. Unde Ecc. i. Fons sapiente scilicet create. est verbum dei in excelsis. Undequando dicitur sapientia esse appropriata filio. Intelligendum est de sapientia. non de sapientia essentiali: que neque generans est: neque genita. sed de sapientia ingenuta que filio appropria ri potest: propter similitudinem ipsius ad proprium filii: inquantum est verbum. quamsimilitudinem non habet ad aliquod proprium patris. Unde licet dicere. Uerbum pertinet ad patrem. qui est principium ver¬ di. tamen sapientia magis appropriatur filio quam patri: propter similitudinem verbi: quod est proprium fiu lii. Hec ex Tho.

52

¶ An pulcritudo et splendor glorie appropriatur filio. Uide vbi Lumen. §. iiii.

20

53

¶ Quare appropriatur bonitas spiritui sancto: Respondetur secundum Guill. supra quod Unam ratio est ex parte dei: quia procedit per modum voluntatis. cuius obiectum est bonitas. Alia ratio ex parte creature. quia spiritus dicit quandam tempestatem. Unde psalmus. dicit. Ignis grando: nix gla. spiritus procellarum. Ideo ne spiritus sanctus in divinis putetur tempestuose: et turbulenter vel rigorose agens: attribuitur sibi bonitas. Sap. xii. O quambonus. et fuauis est domine spiritus t. Hec etiam Magister

54

¶ Item sicut bonitas: sic et ordo appropriatur spiritu sancto. et hoc quare. Uide vbi Potentia. §. lxxiiii.

21

55

Sed quare essentia diuina non appropriatur alicui persone. sicut bonitas quae est eius passiappropriatur spiritu sancto. Respondetur secundum Guill. Ibidem. quod essentia in vltima signatur abstractione. Et quia imposibile est aliquam diuinam intelligere persona: non in telligendo essentiam: cum quelibet constituatur persona ex diuina essentia cum sua personali proprietate. Ideo essentia non potest appropriari. sed de bonitate non est simile: cum non signatur in vltima abstractione: sed sub ratione proprietatis. ergo etc.

56

¶ An in divinis proprietates sint substantie vel relationes. vide vbi Relatio. §. xxi

57

¶ Item de proprietatibus plura. vbi Notio. et vbi Persona.

PrevBack to TopNext