Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Cognitio christi

1

1

¶ Cognitio christi.

2

¶ Q in cognitione christi com. mnendatur nobis charitas dei

3

¶ Utrum christus secundum quod homo cognoscendo intueatur verbum diuinum.

4

¶ Notandum pro pambulo secundum Guill. in. iii dis. xliii. quod Primo christus habet scientiam de verbo diuino. Secundo hapet scientiam in verbo diuino. Tertio habet cognitionem a verbo diuino.

5

¶ Primo inquam habet scientiam vel cognitionem de verbo diuino. quia illud aperte cognoscit.

6

¶ Secundo habet cognitionem vel scientiam in verbo diuino I in ipso verbo cognoscit creaturas

7

¶ Tertio habet cognitionem a verbo: dum abstractiua aut intuitiua cognitione creata cognoscit.

8

¶ Notandum secundo iu cta Scotorel. e. di. xiiii. q. ii art. iii. quod ista duplex cognitio videlicet intuitiua et abstractiua habent interse triplicem differentiam

9

¶ Prima est: quod intuitiua re quirit obiectum quod sit. in re extra et sit presens potentie in ratione percipiendi etc. Abstractiua autem tale obiectum non requirit necessario: sed sufficit sibi habere aliquid supplens vicem obiecti

10

¶ Secunda differentia est quod intuitiua ponit respectum attingentie obiecti vt termini immediati existentis in re extra. Dico autem immediati medio habente rationem termini. quia bene potest esse intuitiua cognitio cum habente rationem quo: non quod. Sicut patet in potentia visiua per spe ciem rei visibilis: vbi non est actualis attingentia obiecti vt termini immediati: sed mediante specie. Abstractiua autem hunc respectum priuat eo quod accidit si bi quod eius obiectum existat in re ad extra.

11

¶ Tertia differentia est quod intuitiua cognitio ponlt respe ctum mensurabilem ad mensuram actualem videlicet vt sit proportio actualis potentie et obiecti etc. Abstractiua autem non ponit respectum actualem: sed apt tudinalem solummodo etc.

12

¶ His premissis respedetur ad questionem secundum eundem Guill. supra per conclusonem. quod christus secundum quod homo diuinum verbum intuiti ue cognoscit. probatur. quia diuina cognitio in christo secundum quod homo non minus est. imo magis perfecta quam in aliis hominibus. sed beati homines in patria videbunt deum facialiter. ergo et christus qui erat conprehensor a fortiori vidit: cum assumptus sit ad vnio nem hypostaticam. et per consequens beatificam. vt patebit in sequentibus. Ecce ergo christi hominis dignitas et diuina ad nos charitas commendatur. cum in christo scilicet homine exemplum nobis datur beate visionis diuine ex dei charitate. vt dicitur libro de spiritu et anima.

2

13

¶ Sed qualiter est possibile quod christus secundum quod homo vel aliquis hominum beatorum videat immediate diuinam essentiam. Et ratio quaestionis est. quia Exob. xxxiii. dicit deus. Non videbit me ho mo et viuet. Et. i. Tin i. Deus habitat lucem inaccessibilem. Item Ioa i. Deum nemo vidit vnquam nisi vni genitus dei. vbi Chrys. dicit. Solus filius et spiritus sanctus deum vidit. Qui autem creabilis est quomodo potest videre increabilem

14

¶ Ad hec respondendo nota secundum Guill. quod aliqui ex huiusmodi auctoritatibus erra uerunt di. quod nemo videbit deum in patria immediate sed solummodo claritatem eius. quia vt inquiunt fulgor dei tantus est vt a creatura videri nequiat. Hoautem patet erroneum. quia eadem res est deus et claritas eius. Unde etiam opinio quam Hugo de sanc. vic. super angelica hierarch. recitat. Quosdam scilicet dicere quod a nemine videbitur deus nisi in quibusdam theophaniis et apparitionibus inquantum in his condescendit suis amicis: non videtur vera. et patet esse falsa. quia ili. Ioan. iii. dicitur: Uidebimus eum sicuti est. Et perfectissime prae omnibus creaturis christus vidit in praesenti: et videt in patria. ergo etc

15

¶ Sed ad soluendas auctoritates inductas pro fatione notande sunt regule ex Guill. et Bonauen. ea. distin. xiiii. arti. i. q. iii.

16

¶ Quarum prima est. Quod deus non potest videri a creatura viribus naturalibus. videlicet in essentia diuina. Unde Glosa superer. i. Timothei supra. dicit. quod deus lucem habitat inaccessibilem viribus nostris sed accessibilem muneribus suis. Unde nec angelus per sua naturalia videre potest diuinam essentiam sed per lumen glorie a deo infusum. Sicut enim sensus visus cum sit inferioris ordinis non potest eleuarad videndum spiritus scilicet angelos vel animas separatas naturali visione. ita nec intellectus creatus ad videndum diuinam essentiam nisi dei gratia.

17

¶ Secum da regula. quod huiusmodi auctoritates que dicunt non posse videri deum in substantia: intelligende sunt de visione que communiter habetur in via. secus de visio ne in patria. et sic dicitur Exo. xxxiii. Non videbit me homo et viuet scilicet vita sensuali.

18

¶ Tertia regulao quod deus non potest videri. id est plene totaliter comprehendi a creatura. patuit libro. i.

19

¶ Quarta quod non potest videri deus. id est ratio substantie eius quia hec iatet omnem craturam. vt dicit Gio. super illud Rhon. i. Quod notum est dei. Isto modo dicit Isido. quod diuina trinitas sibi soli nota est

20

¶ Qui ta: quod dicitur deus non cognosci. intelligendo id est non facit cognoscere ea que sunt in se vel suam substantiam scilicet comprehendendo plenarie. Sicut enim fouca profunda dicitur incognoscibilis vel ceca: quia non manifestat que habet in se. Sic in proposito. Et sic Chrys. dicit quod angeli non vident quid sit deus Et hoc modo dicitur Matth. xxiiii. quod de die et hora iudicii nemo scit: nec angeli neque filius hominis id est filius hominis non facit scire. Unde patet quod ex sola charitate dat deus visionem suam

3

21

¶ An anima christi cognoscat ver bum visione creata et mediante habitu sicut et alio rum beatorum anime: Respondetur secundum eundem Guill. cum Bonauentu. eadem dist. xiiii. q.i. arti i. Oportet dicere quod anima christi sicut et aliorum beatorum anime actu creato per sapientie habitum creatum cognoscat verbum increatum. vtpote per lumen creatu naturalibus superadditum. Sapientia enim creata disponit ipsarum animarum potentias cognitiuas et conformes reddit vt illud lumen eternum cognoscant. Nec aliter potest intelligi vt intellectus beati cognoscens dicatur: nisi informetur sapientia clara atque luminosa. Sicut non potest paries dici albus nisi albedine informetur. Sed quia diuinum verbum non potestesse forma alicuius. ergo oportet quod ibi sit creatus habitus informans et illuminans animam

22

¶ Unde patet quod deficiunt qui dicunt quod videbimus deum in patria: non creata visione sed soloipso diuino verbo. quod nostra dicetur cognitio vt ipi extimant

23

¶ Rursus secundo deficiunt qui dicunt quod propter vnionem hypostaticam in christo non requiritur quid mediu nisi solum verbum. patet falsum. quia visio beatifica non fit per solam illam vnionem sine habitu medio illustrante et informante. Denique quod in christo fuerit scientia et habitualis et actualis. patet secundum Thomam et Richar. eadem dis. q. ii. Quia christus vere dormiuit aliquando nec tunc aliquid amisit eorum que sciuit. Et quia scientia dormientis est scientia in habitu. ergo christus habuit scientiam habitualem: que et aliquando in actum exiuit in vigilia etc.

24

¶ Si autem dicat quis. quia fons eterni luminis est infinitus inseipo: quomodo ergo virtus anime finita poterit per habitum creatum et per consequens finitum actus suos protendere ad ipsum cognoscendum in seipso. cum finitum non possit agere in infinitum etc. Respondetur secundum Bonauen. quod anima in cognoscendo deo plus est in suscipiem do quam in agendo. et habet se in ratione passiui. Et licet ad perfectionem cognitionis concurrat etiam actio scilicet iudicare sicut et suscipere: non tamen actio talis concurrit que fit per aliquam influentiam vel impressionem cognoscentis in cognoscibile: sed solum per quandam protensionem. Sicut et in amore cum anima amat nil influit in amatum licet aliquo modo agit in amando sic intelligendum est de cognitione. Itaque cum anima videat deum in se non agit in deum: sed deus influit in animam pure ex charitate et eleuat eam supra seipsam in cognoscendo deum altissimum et deiformis efficitur transformata per amorem in deum cognitum. et sic non valet obiecto.

4

25

¶ Utrum anima christi videat vel cognostat verbum diuinum sibi vnitum comprehendendo. Respondetur colligendo secundum Bouauen. e. dist. xiiii. arti. i. q. ii Et Guill. ac Richar. et Tho. eadem distin. quod hec est opinio communior: certior et probabilior. quod nec anima christi nec aliqua creatura comprehendere potest verbum increatum. Ratio: quia finitum non potest comprehendere infinitum. sed et anima christi et omnis creatura finita est. verbum autem siue deus est infinitum intensiue. ergo

26

¶ Confirmatur. quia modus visionis quo videtur verbum diuinum compreherdendo est infinitus. Nam comprehendere est totum totaliter simul capere. vt dictum fuit libro primo. Uidere autem deum infinitum visione infinita intensiue est solius deitatis que infinite videt seipsam totaliter simul. ergo licet anima christi sit verbo vnita et per consequens attingat et apprehendat per cognitionem ipsum verbum prae omnibus creaturis beata visione: Tamen quia manet anima christi finita non comprehendit: sed sola diuinitas habet comprehendere se totam. creatu re autum scilicet beate apprehendunt quantum deo dante sufficiint

27

¶ Sed an ergo anima christi et quelibet beata vileat totum verbum seu deitatem totam. Dicendum est secundum praedictos docor.t quod videt totam naturam diuinam: ita quod nihil est de natura verbi vel deitatis quod non videat. Et sic vnaqueque beata anima quantum capere potest sufficienter videt totum sed non tota liter. Illud ei totaliter videtur quod ita perfecte videtur omni hus scilicet modis sicut visibilis est. nec eius visibilitas excedit modum videntis. et sic solus deus ipse videt seipsum: et per consequens solus comprehendit seipsum Alia autem et si apphendant tamen non comprehendun¬

28

¶ Sed quomodo istaponantur Bonauen. dicit. quod quamuis difficile sit intellectui nostro capere tamen necesse est ponere. Cum enim deus sit simplex necessario credendum est quod si cognoscitur. iam non secundum partem et partem sed totus cognoscitur. Rursus: quia deus est immsus vera fide: ergo necesse est ponere quod nunquam ab intellectu finito comprehenditur totaliter. et ita deus a quacum que creatura siue angelica siue humana ipsum cognoscente cognoscitur totus sed non totaliter. Sicut exemplum. Oculus non clarus videt quidem solem totum in se lucentem in aliqua nube clara: tamen eminentiam et lucis secundum totalem radiositatem non comprehendit. Sic in proposito. licet non omnino similiter. Unde patet dei charitas. quia vnicuique iuxta sua merita dat se videre ad beatitudi nem et totum et sufficienter. De his etiam lib. i. vbi Cog. n scere. § xv.

5

29

¶ Utrum christus secundum quod homo videat ict omnia in diuino verbo quaecumque videt verbum. Ad hoc Guill. e. dist. xiiii. inducit recitan. quod vna opinio videlicet sancti Tho. di. quod christus secundum quod homo videt in diuino verbo solum scientia visionis non intelligentie. et hanc dicit e falsam. ergo etc

30

¶ Aliamque recitat opinionem Bonauen. eadem dist. ar. ii. q. iii. dicentem. quod christus secundum quod homo nouit solum in habitu ea omnia que nouit verbum: non autem in actu. Et hanc etiam dicit idem Guill. esse falsam. et sic non tenendam.

31

¶ Tertiam quoque opinionem scilicet Scoti e. dist. xiiii. q. ii dicentem. quod christus secundum quod homo videt omnia in diuino verbo que videt ipsum verbum. Et hanc approbat Guill. quia inquit in christus poni possunt tres modi cognoscedi res quascumque etc.

32

¶ Primo in diuino verbo intuitiue.

33

¶ Secundo abstractiue scilicet per species inditas anime christi etc:

34

¶ Tertio biexperientiam: in quo et profecit. Sed quia non oporcuit quod christus cognoscendo res in verbo haberetus aliam speciem ad cognoscendum verbum. et ad cognoscendum res iterum alia. imo eodem cognoscebat diuinum verbum et res in eo: cum diuinum verbum sit lux et exemplar sufficiens. in quo omnium creabilium relucent idee. ergo christi anima videt omnia in verbo que videt verbum cum illud totum videt: licet non totaliter conprehendendo sicut comprchendit verbum. vt patet in precedentibus Et hec ex charitate.

35

¶ Si dicatur. Ex hoc sequitur quod anima christi cum sit creatura equatur deo in scientia cum omnia scit que deus scit. Et ad id etiam est scriptura Colos. ii

36

¶ In quipra scilicet christo sunt omnes thesauri sapientie et scientie dei absconditi etc. Respondetur secundum Bonauen. vt etiam est sententia magistri eadem dist. xiiii. lib. iii. quod creatura non potest equari deo. Unde secundum illud aposto li supra licet anima christi sciat omnia que scit verbum per gratiam sibi datam in verbo vnito: tamen non equatur verbo vel deo in sapientia. Tum quia ver bum cum sit deus videt omnia et scit ex seipso per essentiam. Sed anima christi scit omnia dei dono a verbo. Tum quia anima christi bene scit des um: incomprehensibiliter tamen. sed dei verbum scit comprehem sibiliter. §. iiii. Tum denique quia anima christi non ita perspicue ac clare capit omnia vt deus Si dicas: ergo anima christi habet aliquam obscuritatem et ita non est speculum clarissimum. Dicit Bonauentu. ibidem circa litteram quod anima christi dicitur speculum clarissimum super omnes angelicas et alias creaturas. iuxta sententiam Dionyiii. Sed hoc intelligendum est secundum respectum comparando ad alias creaturas et non simpliciter. nec in respectu ad deum. quia in respectu lucis diuine omnis creatura tenebra est. vt dicit Augustinus. co que ex nihilo est. Preterea anima christus non equatur deo. quia et si scit et intelligit omnia perfecte que verbum: tamen non potest facere omnia que verbum diuinum. vt patebit infra. Mira et go charitas claret in hoc quod tanta sapientia illustrat uit deus christum hominem ad nostram salutem. et totus humane nature vel generis honorem ex huiusmodi gratia christi.

6

37

¶ Utrum in christo sit aliqua scientia creata praeter sciamm quam habet in verba: Respondetur secundum Tho. eadem dist. xiiii. q.i. arti i. quod ex quo christus est vna persona in duabus naturis scilicet deus et homo. Considerandum est ergo de his quae attribuuntur christo An pertineant ad persona diuinam: an ad naturam humanam: an ad vtraque. Nam si pertinent ad diuinam. sic oportet illud tantum vnum ponere in christo. sicut ibi est hypostasis vna et vnum suppositum. Si autem ad humanam pertinent: similiter est vnum tantum. sicut vna anima: vnum corpus. Si veroad vtramque sic: quia nature sunt integre in christo oportet talia ponere duo: sicut duas voluntates: duo liberaarbitria: duos intellectus scilicet diuinum et humanum. Unde cum scientia pertineat ad vtranque naturam. ergo oportet in christo ponere duas scientias. vnam increatam: aliam creatam.

38

¶ Si autem queras. Quomodo cum scientia increali id est diuina quae est lux immensa potest stare scientia creata id est humana. cum maius lumen offuscat minus: nec lucet minus in maiore. Dicit idem Thomas quod non est simile. quia quod diuersa luminaria sic se habent vt effectus minoris lucis non percipiatur superassistente luce maiori. hoc ideo est: quia talia diuersa luminaria in luminando sunt eiusdem rationis et nata sunt res easdem informare. Cum ergo sensus repletur luce maiori effectus minoris non percipitur. sed scientia increata et creata non sunt eiusdem rationis nec idem informant. ergo simulstant deo volente sic ex charitate.

7

39

¶ Quottuplex autem scientia vel cognitio distinguitur in christo

40

¶ Notandum secundum Bonauen. e. dist. xiiii. ar. iii. q. i. quod hoc absque dubio concedendum est. videlicet quod anima christi praeter cognitionem in verbo habitam que est cognitio gloriosa habuit cognitionem a verbo infusam vel datam que est cognitio gratie gratis date. qua etiam cognoscit chrus res creatas in seipsis per species inditas anime christi ab ipso conditionis primordio id est a primo instanti conceptionis: sicut fuit in angelicis intellectibus et in intellectu Ade. Huius ratio est perfectio ipsius anime christi quae non solum fuit perfecta secundum partem superiorem sed etiam secundum partem inferiorem et sensualem Non tantummodo quantum ad statum patrie sed etiam vie secundum huius duplicem statum. Nam status vie vnus est in nocentie alius est status nature lapse. Et ita secundum hec christus habuit triplicem cognitionem triplici statui conuenientem. Unam habuit cognitionem gloric. Secundam innocentie siue nature integre

41

¶ Terti am cognitionem expcrientia sensuum et pene vel miserie. Rursus quia anima christi debuit esse perfecta etiam in modo cognoscendi. Ad hoc autem requiritur quod habeat triplicem cognitionem rerum cognoscibilium secundum quod habent res triplex ese scilicet in ver ho et in intellectum creato: et in genere proprio. vt dicit Augustinus libro. iiii. super Gen. videlicet quod angeli habuerunt hanc triplicem cognitionem rerum. Unam in verbo diuino aliam in intellectum suo. et tertiam in genere proprio in quo habent esse. ergo hec magis habuit christus.

42

¶ Quomodo antem differant iste cognitiones Rich. eadem dist. xiiii. ar. iii. q. i. dicit: quod distinguuntur: non penes rem cognitam quia eadem res que cognoscitur in verbo cognosci potest etiam in genere proprio et econuerso. Sed distinguum tur penes rationem cognoscendi. quia in cognitione creaturarum in verbo verbum est immediata ratio cognoscendi creaturas scilicet sicut exemplar et speculum in quo relucent omnia. Sed in cognitione creaturarum in genere proprio: ratio cognoscendi est aliqua species creata informans intellectum immediate et ipsum dirigens in creaturam non mediante cognitione dei sicut obiecti. Et quia prima ratio cognoscendi scilicet in verbo est incomporabiliter clarior quad secunda. ideo illa dicitur clara: hec obscura. secundum Augustinum. xi. de ciui. quia in verbo dei habentur et vi dentur omnes cause et rationes secundum quas et quare sic res quaelibet facte sunt. sed in proprio genere cognitionis creature multe rationes latent. Ideo idem Augustinus. xxvi. q. ad Orosium dicit. quod plus videtur creatura in arte qua facta est quam in seipsaque facta est. Sicut exemplum in figura mathematica vel picture quando edocentur rationes talium protractionum per artem plus cogscitur quam sola figura aspiciatur. Unde in omnibus dei charitas patet.

8

43

¶ Utrum christus profecerit in cognitione vel scientia et virtutibus ac gratia: Respon detur breuius et planius secundum Nico. de Lyra superillud Luce. ii Puer autem Iesus proficiebat sapientia: etate et gratia etc. quod proficere vel crescere est qupliciter. Uuo modo secundum esse reale. et aliomodo solum secundum effectus ostensionem.

44

¶ Primo in corpore christi et etate fuit augmentum reale quantitatis. Sed in anima eius non fuit augmentum gratie et virtutum reale: quia totam plenitudinem gratie et virtutis habuit in instanti conceptionis.

45

¶ Proficiebat tamen in gratia secundum effectus ostensionem: quia magis ostendebatur secundum quod ipse christus crescebat etate et secundum quod volebat apparere

46

¶ De sapientia quoque dicendum quod in christo pribnitur duplex sapientia scilicet diuina et humana. vt patuit in praecedentibus. Sapientia autem diuina in christo non potuit augeri vel diminui: cum necessario sit infinita.

47

¶ Sed sapientia humana in christo est duplex. Una habitualis vel infusa. alia experimentalis vel adquisita. scilicet que accipitur per operationem sensuum. In prima sapientia scilicet habituali christus non pro fecit. quia ab instanti conceptionis habuit tantam plenitudinem sapientie quanta potuit conferri nature humane. Nam et secundum Tho mam parte. iii. q. ix. ar. iii. et. iiii. Christus habuit sapientie infuse habitum quo nouit omnia in proprio genere per aliqua sibi infusa: puta per species intelligibiles a deo sibi infusas. ergo in hac noticia non potuit crescere.

48

¶ Sed de sapientia humana experimentali vel adquisita sunt varie opiniones. Una est Tho. vbi supra quod christus in tali noticia profecit. quia in natura nil est frustra. sed in anima christi que est eiusdem nature cum animabus aliorum hominum: est intellectus agens et possibilis. ergo non sunt frustra nec ociosi. sed in christi anima sicut et in aliis habet intellectus agens operationem abstrahendi species intelligibiles a phantasmatibus et iste species recipiebantur in intelsectu possibili ipsius. et talis operatio intellectus est adquisitio scientie. ergo sic christus profecit in scientia.

49

¶ Sed contra hoc arguitur secundum Scotorel. e. di. xiiii. q. ii quod si in illa scientia adquisita christus proficiebat pro eo quod habebat intellectum agentem et possibilem. vt ratio Tho. dicit. sequitur pari ratione. quod beati in patria proficiunt continue in scientia adquisita. quia habent intellectum agentem et possibilen. sed hoc est falsum. quia sic proficerent perpetuo in infini tum.

50

¶ Alia ergo est opinio Scoti et eum sequentium. quod si fiat sermo de noticia abstractiua. tunc dicendum quod anima christi bene nouit omnia in proprio genere per species sibi infusas a deo. quia quicquid est perfectionis ponendum est in christi anima si sibi non repugnat. Sed species infuse respectu omnium conitorum abstractiue: est perfectionis et sibi non repugnat. sicut et in angelis qui isto modo nouerunt omnia in proprio genere. in quibus simul stant cognitio in verboet cognitio in proprio genere. secundum Augustinus. iiii. super Genesis. ad lit. ergo et in christo sic est ponendum.

51

¶ Unde ista opinio dicit. quod christus non profecit in tali scientia quantum ad habitum. quia duo habitus eiusdem rationis non possunt simlis esse in eodem intellectu cum alterum superflueret Sed tlris scientia adquisita non videtur esse alterius ratio nis quam infusa circa idem ohiectum. sicut oculus miraculose datus in videndo est eius rationis omnino cum oculo naturali. Nec propterea intellectus agens in christo fuit ociosus. quia non solum in abstractione specierum intelligibilium est necessaria operatio intellectus agentis. sedetiam in consideratione secundum habitum scientie iam prius adquisite: in qua consideratione non abstrahit de nouo species.

52

¶ Uerumtamen si consideretur sapientia christi quantum ad ostensionem in effectu: sic profecit in sapientia quodammodo inquantum sapientiam suam tam diuinam quam humanam magis ostendebat: prout ex charitate volebat et nostre saluti expediebat. sicut et de gratia ac virtutibus predictum est.

53

¶ Proinde si obiiciatur. quod Luc. ii dicitur christus profecisse in sapientia Et ad Hebre. v. Didicit christus ex his quae passus est obedientiam. Dicendum est secundum Scotorels. quod hec in telligenda sunt de noticia intuitiua adquisita. quia sic non nouit omnia humana scientia: praesertim singularium actus omnes quo in huiusmodi scientia humana profecit. sed non de abstractiua. quia illa nouit omnia. ergo non proficiebat. Et de harum differentia patuit supra §. i. Unde patet dei charitas. quia christus profecit prout saluti nostre expediebat.

9

54

¶ Utrum anima christi eodem actu vel intuitu videat verbum et creaturas in verbo: Respon detur secundum Rich. supra. e. di. xiiii. arti. ii q. ii concor. Bo¬ nauen. et Tho. per conclusionem quod sic.

55

¶ Declara tur. quia actus videndi non numerantur nisi quattuor modis. videlicet vel penes obiecta. vel penes subiecta. vel penes rationes videndi vel penes mensuram. Primo modo penes obiecta id est pluralitatem visorum non fit ibi numeratio. quia omnia quecumque videt anima christi in verbo videt in vna essentia vcroi quasti in vna specie. Et quia quecumque in vna specie et ra tione videndi videntur: hec simul videntur. Sicut simul videmus quantitatem: colorem: situm: habitum etc.

56

¶ Secundo modo penes subiecta etiam non numeratur. quia vnicum in numero est subiectum videms scilicet intellectus christi.

57

¶ Tertio modo penes rationes non numeratur. quia per eande videndi rationem per quam anima christi videt verbum: videt etiam creaturas relucentes in verbo. Sicut imago in speculo videtur simul cum speculo. Nam videre creaturas per proprias rationes ipsarum sic est videre in proprio genere vel in propria natura. et non est eas videre in verbo. opertet ergo quod in verbo videantur per illam rationem perquam videtur verbum ipsum

58

¶ Quarto modo penes men suram non numeratur. quia vna est mensura quae perpetuo videntur et verbum et quae sunt in eo. Unde patet quod anima christi eodem habitu et eodem actu quo videt verbum videt et res in verbo existente sola differentia quantum ad comparationem siue respectum. Sicut homo intelligens quiditatem hominis simul in telligit animal et rationale. Et intelligens propositionem simul intelligit praedicatum et eius subiectum. quia intelligit ea vt vnum. Et sic anima christi intelligit omnia que sunt in verbotanquam in vno existentia vno intuitu simul.

59

¶ Si queratur de aliorum beatorum animabus simlliter dicendum est quantum ad omnia que in verbo vident Secus quantum ad illa que vident per species diuersas proprias in proprio genere que simul videri non possunt.

60

¶ Sed obiicitur. quia verbum videt in finita. Si ergo anima christi cum sit finitasimul actu. omnia illa videt. sequitur quod aut habebit infinitas operationes vel actus simul secundum diuersa obiecta. aut quod infinitas operationes habet vno actu quorum vtrum que est impossibile. Dicendum secundum Thomam vbi supra quod omnia que anima christi videt in verbo: videt vna operatione vel vno actu. non tamen illa operatio est infinita in se formaliter: sed materialiter tantum modo inquantum transit super infinita stante hac positione quod generatio semper duraret in mundo posita eius perpetuitate. Sic autemponendo non esset infinitum actu sed solum in potentia. Ecce ergo dei charitas: quia tali visione beatificat suos

10

61

¶ Utrum christi anima omnia quad scit in proprio genere intelligat vnico actu in nume rto an diuersis simul.

62

¶ Notandum primo secundum Richar. eadem distin. xiiii. art. iii. q. i. quod scire res in proprio genere est eas scire per earum creatas similitu dines. hoc est species intellectum informantes. Et quia anima christi ab instanti sue creationis habuit expressissimas omnium creaturarum similitudines. vel species que sibi fuerunt concreate a deo per quas potuit de omnibus praeteritis: praesentibus et futuris cognitionem habere. ideo anima christi habui perfectissimum habitum scientie ad cognoscendum creaturas in proprio genere.

63

¶ Sed ad quesitum idem Rich. supra. ar. iiii. q. i. diculiti quod anima chri ea cognitione que est in proprio genere. non omnia vnico in numero actu intelligit

64

¶ Ratio. quia tali cognitioe scilicet in proprio genere intelligit res per creatas earum similitudines. est ita per plures rationes vel diuersas secundum numerum. ergo ibi non est vnicus simplex actus intelligendi.

65

¶ An ergo intelligat anima christi istis actibus intellis edi pluribus quidem: sed simul an non similis Dicit idem Rich. quod non simul. quia (inquit) non omnia illa sic se habent ad inurcem quod actus quibus intelliguntur talem inter se habeant habitudinem quod similis in eodem intellectum esse possint. quia omnis actus intelligendi anime christi est perfecti in genere suo id est secundum exigentiam sui generis. et ita vnus actus plus habet quam alius de perfectione in se.

66

¶ Sed quomodo ponitur perfectio maior inter actus interligendi in christo: Dicit idem Rich. supra quod christus perfectius intelligit creaturas in verbo quam eas intelligat in genere proprio. quia in verbo perfectius intelligibiles sunt sicut in causa exemplari. Nam licet ita perfecte intelligit anima christi creaturas in genere proprio quod hoc modo perfectius intelligi non possint scilicet in genere proprio. tamen in verbo diuino perfectius intelligit. vt patui § vii. Ex his patet dei charitas nobis commendata. quia suo modo in beatis fieri ordinauit animabus videlicet cognoscere res in verbo perfectius: et in proprio genere secundum diuersas rationes pro vtilitate.

11

67

¶ Utrum anima christi per discursum rationis cognoscat creaturas in proprio genere

68

¶ Respondetur secundum Rich. eadem di. xiiii. articu. iiii. q. iii. quod non. Proprie enim cognoscere discurrendo est a conitione principiorum notorum procedere ad adquirendum cognitionem conclusionis prius ignote. ita quod alia sit cognitio principii: et alia sit cognitio conclusionis causata ex prima illa cognitione. Auima autem christi quamuis discursum et formationem syllogismo rum optime intelligat. non tamen discurrendo vel seyl logizando. similiter et compositionem et diuisionem: licet intelligat. quia affirmat aliquid de aliquo vel negat. tamen non componendo vel diuidendo. sed vno actu simplici intellectualiter dicit hominem esse animal et non esse asinum. Et similiter est de aliis animabus beatorum et de angelis. prout de hac materia patuit libro Primo vbi intellectus. §. xi. et sequenti.

69

Si autem dicatur. quia anima christi in telligit vnum per aliud: et res intelligit per similitudines. ergo a similitudinibus ad ipsas res discurri intelligendo maxime. quia naturale est huiusmodni ratiocinando deuenire in cognitionem conclusionis humanam autem naturam gloria non mutat sed perficit. ergo etc. Dicendum est secundum eundem Rich. quod quando res intelligitur per suam similitudinem vel speciem directo aspectu et immediate intellectus fertur in rem illam cuius est similitudo. tunc ibi nullus est discursus proprie loquendo. Sed quando a cognitione principiorum procedit ad conclusionem: ibi dicitur discursus. Cum ergo anima christi intuetur vnum principium et in eo omnes conclusiones virtualiter contentas. Et postea intuetur aliud principium et in illo conclusiones contentas: non discurrit. Quia per vnum illorum principiorum non adquirit cognitionem alterius principii. Sed sicut angelus vno actu intuendo cognoscit scilicet vnum principium proprium et similis aliquas conclusiones in eo contentat vel exinde sequentes immediate vel mediate. et alio actu postea cognoscit aliud principium et conclusiones in eo contentas: quantoque intellectus est sublimior tanto sid mul potest plures conclusiones in eodem princi piocognoscere eodem actu. Sic et anima christi cum sit perfectissima prae aliis etiam angelis: intuendo quodlibet proprium principium intuetur conclusiones contentas in illo. sed diuersa principia diuersis intuetur actibus.

70

¶ Consimiliter est dicendum de animabus beatorum. quod licet naturale sit homini ratiocinando deuenire in cognitionem conclusionis. tamen hoc est homini naturale non simpliciter sed ex imperfectione nature. Unde in modo intelligendi discursiuo est aliquid quod es homini simpliciter naturale scilicet cognoscere per intellectum. Et est aliud quod sibi conuenit ex nature imperfectione scilicet intelligendo discurrere. Quia ergo gloria vel beatitudo naturam perficit non destruit. ideo in beatis animabus remanebit primum excluso secundo. quia intelligent beati nec tamen discut rendo. Et faciet hoc deus ex charitate tantam perfectionem dando

12

71

¶ Utrum anima christi existens in hac vita mortali aliquam scientiam acceperit ab angelis secundum animam An potius ipsa anima christi illuminauit angelos sicut modo: Respondetur secundum Thomam eadem dist. xiiii. quod anima christi a principio sue creationis intellectuale lumen abundantius habuit et perfertius quam angeli omnes. ita quod non solum secundum deitatem sed etiam secundum animam humanam omnes angelos illuminauit: sicut etiam modo illuminat omnes Nam anima christi etiam tunc cum fuit in mortali corpore non erat minoris glorie quam est nunc. sed equalem gloriam habuit tunc sicut et modo. quia erat comprehensor. ideo nil ab angelis accepit. Mira ergo dei charitas quia in christo pretulit nos angelis.

13

72

¶ Utrum deus dederit anime christi omnipotentiam sicut dedit omniscientiam: Respondet magister in. iii. dist. xiiii. et cum eo docto quod licet deus dederit christo omniscientiam: non tamen dedit omnipotentiam. Si ergo dicatur Christus omnia scit que deus: ergo scit creare mundum et seipsum: Respondet ibidem magister dicens. quod bene scientiam habet creandi mundum: sed non potentiam Intellige quod non habet christus secundum quod homo potentiam creandi: sed habet secundum deitatem. Subdit magister. quod habet etiam scientiam creandi animam suam. et scit quomodo deus crcauit cam. Habet ergo inquit scientiam sui create sed non suicreande. quia non est creanda sed creata. Hec ille. Si obuicitur. quia christus Matth. ultm. dicit Data est mihi omnis potestas in cclo et in terra. Et Mar. vi. Omnia possibilia sunt credenti. ergo fortius anime christi. Item ratione probatur sic. quia omnis natura habens actualem existen tiam infinitam est omnipotens. sed anima christi est huiusmodi quia non habet aliud esse actuale quam esse verbi: quod est infinitum. ergo anima christi est omnipotens. Respondet Bona. circa litteram ibidem. quod potentia est quaedam praesidendi. Et de hac intelligitur illud Matth. ultio. Data est mihi omnis potestas etc. quia omnibus quae sub deo sunt presidet christus. etiam secundum humanitate. Alia est potentia creandi vel faciendi. Et de hac intelligitur dictum magistri. Tertia est potentia impetrandi. et sic intelligitur quod omnia possibilia sunt credenti. quia fides impetrat quaequam miracula

73

¶ Ad ratione autem dicendum secundum Rich. e. di. ar. v. q. i. quod maior illa rationis veritatem tenet non nisi quando per suam naturam conuenit alicui habere actualem existen riam infinitam. Sed quia anime christi hoc non per suam naturam conuenit: sed dei dignatione et charitate datum est vt habeat esse actuale infinitum verbi. ergo patet propositum etc.

14

74

¶ Sed quare vel vnde est qo deus anime christi non dedit omnipotentiam cum omniscientia: Respondetur secundum Bonauen. supra. q. vl. Et Rich. ar. v. i.ili. ac Tho. arti. vl. Quod omnipotentia de ratione sua exigit tria propter quae nec anime christi nec alicui creature potest communicari nisi eatenus qua communicatur christo nomen et excellentia diuinitatis. hoc est per communicationem idiomatum propter personalem vnionem.

75

¶ Primo omni potentia exigit summam infinitatem vel immensitatem quia dicit actiuam potentiam infinitam intensiue: quae est propria et commensuratur essentie infinite. id est diuine tantummodo. Unde solius dei proprium est esse omnipotentem. nec aliqua creatura potest esse capax omnipotentie. licet dei dono possit esse capax omniscientie ergo omnipotentia non potest dari creature. quia repugnat cum sit finita: nec potest esse deus infinitus in natura.

76

¶ Secundo omnipotentia exigit et includit sun ma stabilitatem. Sed omnis creatura eoipso quod ex nihilo est in nihilum tendit. nec potest subsistere nisi dei potentia. ergo etc Unde non potest creatura esse omni hotens. quia non potest ex se conseruare seipsam in est se stabiliter

77

¶ Tertio exigit omnipotentia summam et amplissimam potestatem. Nam transcendit ens. qua de non ente potest facere ens. sed nulla virtus creature transcendit ens: ergo non potest communicari.

78

Si obiicitur. quia amplior est scientia quam potetia. quia omne quod deus potest scit. sed non econuerso. quia scit contradictoria: sed non potest facere vera. Cum ergo anima christi sit capax amplioris :e videlicet omniscientie. ergo est capax etiam minoris videlicet omnipotentie. quod licet omniscientia sit amplioris ex tensionis respectu obiecti: sed non respectu subiecti. vt dicit Bonauen. Nam quantum est de propria ratio ne vtriusque omnipotentia: ponit subiectum suum esse infinitum. sed omniscientia non. Et quia communicatio omnipotentie respicit plus amplitudinem subiecti quam obiecti et est excelletius quam omniscientia In cuius signum multo excellentius est facere vnam ormicam quam scire caelum et terram. ergo non sequitur quod si alicui creature communicatur omniscientia: quod ideo communicetur et omnipotentia. Sufficiat ergo mihi id dicere quod deus tanta charitate nos dilexit in christo vt sIcquid decuit communicauerit. videlicet omniscientiam: omnem gratiam: omnimodam virtutem: omniumodam charitatem et eterna felicita tem vt reamaremus deum

15

79

Difficultas prima iuxta praedicta est. Quali ergo virtute christus fecit miracula que operabatur in hac vita: Respondetur secundum Richar. eadem dist. xiiii. q. vlti. Quod cbristus exquo erat deus verus et homo: poterat diuina virtute impressiones facere: in inferioribus ita quod non mediante opere na ture commutaret vnam rem in aliam scilicet aquam in vinum. Et queque alia faceret que contradictionem non includunt. tamen eius anima huiusmodi facere non potuit propria virtute: quia creatura est. vt patet: ex glosa super illud Ioan. ii Quid mihi et tibi muier. Et ad hunc sensum intelligendum est quod Damascenus lib. iii. c. xvi. dicit. Christus supra hominem agebat que hominum sunt scilicet dum super aquas ambulabat. Uult enim dicere quod christus quamuis esset homo: tamen miracula faciebat per virtutem increatam id est diuinam et non per creatam. Et eodem modo de omnibus miraculis factis ad confirmationem fidei pro nostra charitate et salute t nendum est quod fiunt virtute diuina et non virtute creata. quia probant efficaciter deitatem christi veram. Sed hoc non probarent si eo modo quo fiunt possent fieri opere virtutis create. vt patet de paralytico subito ad vnam christi vocem curato. Matth. ii et multis aliis scilicet mortuis suscitatis et huiusmodi. quae omnia deus ex charitate ad nos fecit vt experiremur in operibus huiusmodi quia biligit nos ad salutem.

16

80

¶ Sed quid de aliis beatis Quali virtute possint facere miracula Idem Rich. vbi supra dicit. quod nec beati in celo existentes propria virtute possunt facere miracula propric dicta. licet possint faccre mirabilia. Sed miracula non nisi deus ipse facit praecibus illorum

81

¶ Si ergo queratur An beatus aliquis possit totam terram commouere: Idem Richar. dicit. quod licet motum localem facere possit in corporibus s(partialiter loquendo vt videtur innuere non tamen potest facere tramsmutationem ad naturalem formam. Sed et illud quod Ansel. libro similitudinum dicit scilicet quod tanta erit fortitudo in glorioso corpore beati post resurrectionem vt si vellet totam terram commouere posset. Hoc idem Rich. intelligendo dicit non sic quod beatus possit propria virtute mouere totam simuls terram. Sed sic quod a deo pecibus posset impetrare quod ipse deus hoc faceret. quia tanta charitate deus diligit suos maxime beatos vt faciat quicquid illi volunt absolute fieri etc.

PrevBack to TopNext