Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Passio christi

1

1

Passio christi Primo quantum ad ipsius congruentiam

2

¶ Notandum tamen secundum Guil. in. iii. di. xix. qud passio multis modis sumitur. Primo dicitur passiconceptus mentis interior. dicente Philosophoi scilicet periho menias. Uoces sunt note earum quae in anima sunt passionum id est conceptuum.

3

¶ Secundo passio dicitur proprium alicuius. sicut dicitur risibilitas passio hominis esse

4

¶ Tertio dicitur passio species seu speciei pars qualtatis condiuisa contra passibilem qualitatem. dicente Philosopho prdicamentis tertiam speciem qualitatis esse passionem vel passibilem qualitatem. Et differunt passio: et passibilis qualitas. sicut permanens: et successiuum. Passio quidem magis nominat successiuum. sed passibilis qualitas permanens.

5

¶ Quarto dicitur passio quaelibet receptio. dicente Philosopho in. iii de anima. quod intelligere est quoddam pati. irecipi. Etsic dicitur passio a patin quod est recipere.

6

¶ Quinte dicitur passio quoddam praedicamentum ab aliis distinctum: actioni correspondens: quam Gilber. porretani in lib. sex principiorum sic diffinit. Passio est quidam effectus illatio quae actionis.. Sexto Passio dicitur corruptio subiect in quo est. dicente Philosopho vi. Topii. quod omnis passio magis facta abiicit a substantia. et sic accipitur in nostro pro¬ posito. Passio quippe christi inter aliorum passiones acerbissima fuit. secundum quod dicitur Thre i. O vos omnes qui transs itis per viam attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus Unde secundum san. Tho. in. iii. dis. xv. ar. ii. q. iet in passione sic accepta tria requiri possunt. Primum quod hec passio sit in subiecto actu ente disposito secundum contrarias qualitates. et inde est quod proprie loquendo solaalteratio est passio. vt dicit Philosophus i. de generatione. Secundum quod vna qualitate expulsa reliqua introdu catur. Ideo Damasis. sic diffinit passionem. Passioest motus ex vno in aliud. Tertium. quod qualitas expulsa sit velut naturalis. et introducta velut extranea Et inde est quod egrotationes conius dicuntur passiones magis quam sanationes. vt patet. v. Metaphys. In christi autem passione tria ista concurrebant. ideo vere dicitur christus passus. Circa cuius passionem plura erunt querenda.

2

7

¶ Utrum per christi passionem congruum fuerit reparari humanam naturam magis quam aliam Et quod sic patet per quattuor suppositiones manifestas: que elici possunt ex dictis Ans. li. i. Cur deus homo. Prima est hec. Nullatenus decet summam stabilitatem permittere suum propositum infirmari. Secunda est hec: Nullatenus decet summam henignitatem pro peccato vnius hominis totam posteritatem eius eternaliter damnari. Tertia est hec: Nullatenus decet summam sapientiam nobilissimam creaturam permittere vniuersa liter fine suo fraudari. Quarta est hec: Nullatenus pecet summam virtutem permittere seruum suum eternalis ter ab alio iniuste detineri. Ex Prima sic arguitur. Si non decet dei propositum infirmari: et deus propo suerat perducere hominem ad beatitudinem: et perduci non habet quamdiu manet in statu ruine. ergo indecens est hominem in miserie statu relinqui. ergo ab oppositis decens est reparari. Ex Secunda sic arguitur

8

¶ Non decet posteritatem totam pro vno hominis peccato sempiternalit damnari. ergo decet reparariEx tertia sic arguitur. Non decet summam sapientia sempiternaliter permittere nobilissimam creaturam su am fine suo fraudari. ergo etc. Ex Quarta argutur sic. Non decet summam virtutem permittere seruos suos ab aduersario iniuste detineri. sed sic fuisset nisi redemptio interuenisset. ergo etc.

9

¶ Sed contra praemissa arguitur sic. Si indecens fuisset genus humanum non reparari: et quodlibet minimum inconueniens secundum Ans. lib. Cur deus homo) est impssibile erga deum. impossibile ergo fuit deum humanum genus non reparare. Et ex hoc eliciteur duplex inconueniens. Unum quod deus non reparauit genus humanum propter misericordiam. sed potius propter euitandam indecentiam. Aliud. quod non reparauit ex liberalir tate sed ex necessitate. quod si verum est: non tenemur ei ad tantas gratiarum actiones: quod impium est dicere.

10

¶ Preterea nobilior creatura est angelus quam homos et propter beatitudinem est factus sicut homo. Sed non decuit deum releuare angelum a suo lapesu. ergo nec decuit genus humanum. Respondet sanctus Bonauen. in. iii. dist. xx. ar. i. q. i. cui concor. Richar. ibidem quod absque dubio congruum et decens est reparari genus humanum non solum ex parte dei: sed etiam ex parte hominis Ex parte dei: quia decet dei potentiam: sapientiam: et miseri cordiam: sicut in opponendo mostratum est. Ex parte vero ho minis similiter congruentia est: si consideretur dignitas hominis conditi: modus labendi: et status lapsi. Dignitas nam que hominis conditi tanta erat vt propter ipsum facta sunt vni uersa. Si ergo homo careret fine suo: iam ergo omnia essent fi ne suo fraudata. Modus vero labendi fuit quod humana natura totaliter cecidit: alio peccante: et aliosuggerente. et ideo decens fuit ipsam per alium releuari. vt sicut filii peccauerunt in parente: et parens peccauit diabolo suggerente: sic etiam reparetur domino releuate. Status etiam hominis lapsi reparationi congruit: quia in illo statu simuls fuit poenitentia cum miseria: et poenitentia quo dammodo placabat diuinam iusticiam. Miseria vero pro uocabat diuinam misericordiam. Et sic patet quod congruum fuit hominem reparari non tantum ex parte dei quam ex parte hominis: sed ex parte dei: et ex parte operis: et ex parte opificis. Sed congruitas ex parte operis non ponit nccessitatem. Congruitas vero ex parte opificis ponit necessitatem. necessitatem inquam non ineuitabilitatis que diuiditur in creationem et prohibitionem. sed necessitatem immutabilitatis quae comsurgit in stabilitate et incommutabilitate diuine dispositionis. Hec autem non artat diuinam potentiam ad opositum: sed eam detminat ad tale propositum

11

¶ Si enim queratur Utrum congruum sit reparari genus humanum: concedendum est simpliciter quod verum est. Si vero quaeratur Utrum sit necesarium: non est simpliciter respondendum: sed distinguendum quia non quacumque necessitate: sed necessitate immutabilitatis quae non opponitur libertati voluntatis: ac per hoc nee gratiae nec libtati. Et per hec patet responsio ad inducta

12

¶ Ad illud autem quod opponitur quod creatura angelica nobilior est etc. Dicendum quod quamuis angelrs sit nobilior creatura quam homo: non tamen est adeo ido ieus ad reparandum sicut homo propter modum labendi et statum hominis lapsi. homo enim penituit. angelus obstinatus fuit. homo totaliter: angelus particulariter cecidit. homoper alium: angelus per seipsum. Et hec sunt quae faciunt angelum ad reparandum minus idoneum

13

¶ Sed argues. Sicut decet diuinam sapientiam et boni tatem releuare cadentem: sic etiam decet sustentare stantem sed non decuit deum genus humanum tenere ante lapsum ergo nec decuit releuare post lapsum. Dicendum secundum sanctum Bonauen. quod si homo voluisset stare nunquam deliquisset vt caderet. sed quia stare noluit: non decuit ipsum seruare inuitum. Sed quia post lapsum voluit resurgere: ideo decuit deum manum illi porrigere. quod non voluit angelus.

3

14

¶ Utrum magis congruat genus humanum per satisfactionem reparari quam per aliam viam: Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. ii quod absque dubio magis congruum fuit genus humanum reparari per satisfactionem quam per alia viam: secundum quod dicit Ansis. et Aug. Ratio huius est: et ex parte dei: et ex parte nostra. Ex parte inquam dei: quia vniuerse viedomini misericordia et veritas. Cum ipse sit iustus et misericors: ideo in reparatione generis humani quae est excellentissima viarum dei congruum est vt simul concurrat misercordia et iusticia. Et ideo decens fuit vt deus ab homine satisfactionem exigeret pro iniuria sibi facta. etsi non posset tunc misericordia diuina subueniret dando mediatorem qui pro eo satisfaceret. Et iste modus magis fuit congruus quam alius. Nam si deus culpam non dimisisset: sed vindictam exegisset: non manifestaretur eius misercordia Si vero sine satisfactione dimisisset non manifestare tur eius iusticia. Magis etiam congruebat ex nte nostripro eo quod reparatio nostra ad hoc erat vt nos reduceret a culpa ad iusticiam: a miseria ad gloriam. Sicut ergo cum genus humanum cecidit per culpam deum inhonorauit per priuationem et inordinatam dilectionem: sic cum rediit a culpa ad iusticiam: decens est vt deum honoret sustinendo penam. et in hoc magis reparatur ad nor mam iusticie.

15

¶ Rursus sicut gloriosius est adquirere vitam eternam per ierita quam sine meritis: sic gloriosius est reconciliari deo per satistactionem quam sine. Si enim hec duo considerantur in reparatione generis humani: planum est quod hic modus satisfaciendi conueniens est tam ex parte dei quam hominis

4

16

¶ Utrum aliqua creatura pura potuerit satisfacere pro toto genere humano: Respondetur quod de ista quaestione varie loquutur doctores. Di scilicet Tho. in. iii. di. xx. q. ii quod pura creatura non potest satisfacere Sanctus vero Bonauen. ibidem. q. iii dicit sic quod de duobus consueuit fieri satisfactio et requiri. videlicet de iniuria: et de damno. Si deus requirit ab homine satisfactionem: aut requrit pro vtroque: aut pro altero horum. Si pro vtroque: planum est quod est impossibile aliquam creaturam puram satisfacere: pro eo quod tangrauis est iniuria deo facta propter excellentissima eius dignitatem quod nulla creatura potet recompensare aliquid ei equiualens. Si vero exigit satisfactionem de solo damno condonando iniuriam nec sic potest pro toto genere humano satisfacere aliqua pura creatura. Aut enim illa pura creatura esset homo: aut non esset homo. Si homo: cum nullus purus homo possit equiualere toti generi huma no: et talis offerendo lse deo nunquam recompensaret damnum quod Adam intulit corrumpendo totum genus humanum quod quaiin infinitum est multiplicare. Si esset non homo nec sic posset damnum recompensare si esset pura creatura. At si posset: non tamen satisfaceret. quia ad illud genus spectat satisfactio ad quod spectat transgressio. At si hoc posset non tamen deceret quod naturam humanam in statum pristinum reuocaret. esset enim ex hoc subiecta alii generi creatu re. Et ex hoc non solum pura creatura no posset deo satisfacere si esset alterius generis: sed etiam nec si esset a deo assumpta conueniret pro humano genere satisfacere. ergo oportuit vt persona satisfacientis esset deus et ho. Hec Bonauen

17

¶ Secundus modus autem huic dicendi modo tenet contrarium in. lii. di. xx. Et probat sic. Sicut inquit se habet non debitor ad debitorem: sic in casu isto se hre videtur pura creatura sine crimine ad entem cum peccato. Ita autem videmus quod non debitor potest satisfacere pro debitore ergo a simili charitate dei poterit pura creatura accptari a deo pro defectu totius humani generis. Detur enim quod christus fuerit purus homo: et quod sibi infuderit deus tantam gratiam qualem modo habet sine vnione hypostatica: non videtur quin deus posset acceptare operaeius pro humani generis redemptione. nec tamen ex hoc essemus tantum sibi obligati quantum deo. quia totum foret ratione dei. Uerum est tamen quod sibi deberemus magnam reuerentiam sicut et modo debemus beate Marie Ex quo patet defectus san. Tho. et Bonauen. qui dicunt. quod nec quo ad iniuriam nec quo ad damnum potest pura creatura deo satisfacere. Et in q. iiii. dicitur. Licet forsan posset homo purus de peccato actuali satisfacere. numquam tamen de originali. patet tamen oppositum ex praedictis. Nam homo sine peccato per donum gratie sibi collatum si deo placuisset pro scipso: aute pro omnibus potuisset satisfecisse secundum quod deus acceptare poterat. placuit tamen (dicente Paulo deo ex mira charitate mittere filium suum in terris vt solueret precium deo patri. Unde etiam Bonauen. testatur. quod si purus innocens ante christi passionem mortuus fuisset. vtpote si christus fuisset purus homo: celum introisset.

5

18

¶ Utrum deus debuerit modum satisfactionis per passionem christi acceptare.

19

¶ Arguitur quod non. quia maxime peruersitatis et iniusticie est damna re innocentem vt absoluatur nocens. sed nos omnes sicut oues errauimus. christus vero peccatum non fecit. ergo videtur quod in iuste fecerit dominus cum in eo posuit omnium nostrum iniquita tes.

20

¶ Sed contra. Iste modus satisfaciendi fuit conuenietissimus de elatione per abiectionem et vilificatio nem. sed nulla maior vilificatio fuit quam sustinentia opprobrii crucis. ergo talis modus debuit a deo accepta ri. Preterea nunquam melius emendatur peccatum commissum per suauitatem: quam per supplicii acerbitate. sed peccatum hominis fuit commissum per gustus suauitatem ex quo morte est damnatus: morte pro eo satisfactio fieri debuit: et in ligno: vt qui in ligno vicerat in ligno vinceretur. vt patet in praefatione de sanctam cruce.

21

¶ Responde scilicet Bona praedicta dis. q. v. sicut etiam est expressum supra. titulo incarnatio. quod modum istum vltra ceteros debuit deus acceptare. quia nobilissimus est inter omnes qui possunt esse vel excogitari. fuit enim acceptissimus ad placandum deum quia secundum Anss. lib. Cur deus homo. Nihil asperius et difnicilius potest homo ad honorem dei pati sponte et non ex debito quam mortem

22

¶ Secundo fuit congruentissimus ad curandum morbum. quia primus homo peccauerat per superbiam: gulam: et inobedientiam. quia vt dicit Grego. Uoluit deo assimilari per scientie sublimitatem: gustare ligni suauitatem: et transgredi diuini praecepti limitem. et quoniam curatio habet fieri per contrarium. ideo christus satisfecus per sui abiectionem: humiliationem: et praecepti impletionem

23

¶ Tertio fuit efficacissimus ad attrahendum genus humanum. Deus enim decreuit hominem saluare per libertatem voluntatis: et nullo alio modo: salua libertate arbi. potuit attrahere ad amorem suum quam sustinendo pro eo crucis patibulum

24

¶ Quarto etiam fuit prudentissimus ad vincendum aduersarium. Decebat christum vt sua prudentia superaret diabolum: sicut ipse sua astutia deceparat hominem primum. secundum quod dicitur Iob. xxvi. Prudentia eius percussit superbum propter quod dicit Magister in lttera di. xix. tertii lir Uenit redemptor et victus est dece ptor. tetedit illi muscipulam crucem suam: posuit ei quasi scata sanguinem suum. Ex his patet. quod modus passionis christi pro satisfactione fuit acceptissimus deo patri.

25

¶ Ad argumentum autem illud. quod impium est damnare nnocentem et nocentem soluere. Dicendum. quod illud verum est si innocens damnatur inuitus. sed si innocens velit se offerre sponte pro salute nocentis: tlis oblatio debet acceptari. sicut fuit in christi morte qui ex mira charitate voluit mori pro hominibus.

6

26

¶ Utrum alio modo potuit deus genus humanum saluare:

27

¶ Arguitur quod non. quia dicit Glo. super illud Heb. ii Decebat auctorem salutis eorum per passionem consummari. quod nisi christus pateretur: homo no redimeretur. et non redemptus periret et frustra essent omnia facta. si ergo hoc est impossibile: restat quod et hoc est imposibile scilicet christum non mori pro salute humani generis. etsi hoc est impossibile: fuit impossibile alio modo humanum genus liberari quam per christi mortem. Hic Anss. li. Cur de us homo. Non potuit ait transire calicem nisi biberet. non quia non posset vitare mortem si vellet. sed impossibile fuit aliter saluare mundum.

28

¶ Sed contra hoc opponitur sic. Si deus non posset alio mo genus humanum saluare: tunc eius potentia esset limitata. Ideo dicit Grego. in moralis. Qui fecit existere ex nihilo: reuocare etiam si ne morte et passione potuit. Et Augustinus de trini. et habetur in littera. Dicimus inquit alium modum deo possibilem fuisse cuius potestati cuncta subiacent: et nostre miserie sanande conuenientiorem alium non fuisse.

29

¶ Respondetur secundum san. Bona. et Rich. vbi supra q. vi. quod cum quaeritur: Utrum alio modo genus pumanum potuit reparari quam per morte christi potest queri vel de potentia dei reparantis. vel ex parte gnis humani reparati. Si ex parte dei. sic absque dubio aliter potuit genus humanum liberari. sicut sancti dicunt. Si autequaeritur de potentia ex parte generis humani reparati. sic dicendum. quod determinatum fuit sibi posse ad hac viam. et isto modo intelligendo potest concediquod genus humanum non potuit aliter reparari: sicut conceditur quod nullus homo potest saluari nisi credat in christum. non enim patet nobis alia via salutis. nec aliud nomen est sub celo in quo oporteat noa saluos fieri. potuisset tamtun deus si voluisset aliud nomen dare in quo salus nostra consisteret.

30

¶ Ad arguutum mentum autem glo. et Ans. dicendum. quod si loquuntur indistincte non tenentur. Dicit tm scilicet Bonauen. quod intelliguntur quantum est ex parte nostra praesupposita dispositione diuina quae sic et non alio modo decreuit liberare. per hunc modum intelligitur etiam auctoritas Amb. posita in litter. dis. xviii. dicetis Tantum enim fuit peccatum nostrum vt saluari non possemus nisi vnigenitus dei filius moreretur pronobis debitoribus mortis. hoc intelligitur. quia deus nos aliter non decreuit saluare. Et sic patet ad quaestionem responsio.

7

31

¶ Utrum sine aliqua punitione seu pena potuit remitti humani generis peccatum:

32

¶ Respondetur secundum Scotum in. iiii. di. xv. quod sic non quidem a parte generis humani: sed a parte dei.

33

¶ Utrum angelus potuit satissacere pro peccato humani generis.

34

¶ Arguitur quod sic. secundum san. Tho. in. iii. di. xx. ar. ii Quia angelica natura est supra humanam. et quod melius est acceptatur pro recaonpensatione minus boni. Exempli gratia. Homo aliquis acceptatur pro multis bobus et ouibus. Sed ad hoc respondet idem. quod angelus quamuis quo ad naturam sit superior homine: non autem quo ad gloriam. et ideo angelus ad gloriam non potest reparare humanam naturam. quia cum sit creatura quicquid potest debet deo. Unde sicut ipse san. Tho. dicit in. iii. dis. i. Si angelus reparasset hec duo inconuenientia secuta fuissent.

35

¶ Primum quod homo salutis sue debitor fuisset angelo. Secundum. quia angelo equari non posset. quod est contra illud Matth. xxii. Crunt homines sicut angeli dei. Similiter Ans. li. ii. Cur deus homo. dicit. quod illam emendam facere non potuit nisi ille qui esset deus et homo. homo qui debe ret: deus qui posset. Finaliter tamen tenendum est quod dicit Guill. in. ii dis. xx. quod angelus de potentia absoluta potuit nos redimere. licet sit eminentior modus: vt christus qui est deus et homo redimeret. Et sic debent intelligi dicta Ansi. quod sic fuit expediens.

36

¶ Ubi magna dei manifestatur charitas erga omnes homines.

8 (2.1)

37

Passio christi Secundo: quantum ad corpus et animam. praesertim de passione quam sustinuit pro salutehumane redemptionis libenter.

38

¶ Utrum in christo fuerit vera passio doloris: Et arguitur quod non. quia Moyses ieiuna uit. xl. diebus et. xl. noctibus sine aliqua corporis lesione propter continuam dei contemplationem. Si ergo perfectio concemplationis aufert sensum doloris in carne passibili. et in christo fuit continua contemplatio et perfectissima. ergo videtur quod nulla fuerit in eo doloris experientia.

39

¶ Cofirmatur. quia res quae est ablatiua lesionis et doloris non est subiecta passioni. sed manus christi curauit alienos dolores solo tactu. ergo videtur quod nullum dolorem potuerit perpeti.

40

¶ Sed in contrarium huius dicitur Esai. liii. Uidimus eum nouissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem nostram. Sed costat quod propheta non intelligit de scientia simplicis noticie. ergo intelligit de scientia experientie. ergo vere expartus est christus dolores passionis

41

¶ Respondetur secundum scilicet Bonauenin. iii. di. xvi. ar. i. q. i. cui concordat Rich. Quod absque dubio sicut euangelium dicit et fides catholica sentit. vera doloris passio fuit in christo. In ipso enim fuit caro passibilis et perforabilis. fuit etiam virtus sentiendi secundum quam anima compatitur corpori leso. quoniam ergo hec duo verum dolorem faciu scilicet vera lesio: et verus lesionis sensus. et hec duo vere fuerunt in christo. ergo dolor verus fuit in christi passione. Nam si aliquis aliter dicat est hereticum et error antiquus saracenorum. quod christus etsi videbatur pati et dolere. non tamen veraciter habuit dolorem et passionis sensum. Is non solum euacuat fidem christi et christi euangelium. sedetiam euacuat nostram reden¬ ptionem. et dicit christum non esse christum. Dicit enim ipsum non fuisse veraciter passum. dicit ipsum non satisfecisse dicit et per hoc genus humanum non esse redemptum Dum vero dicit ipsum simulasse se pati: dicit christum esse mendacem et ita nec vere fuisse dei filium. nec dei nuncium. et ita nec mediatorem sed potius deceptorem

42

¶ Ad argumentum autem de Moyse dicendum: quod est dulcedo contemplationis quodammodo ipsum reficeret et a sensibus exterioribus abstraheret: adeo vt natura les virtutes quodammodo consopiret: vt non ita consume rent et cibum requirerent. tamen quod tanto tempore ieiunauit sine aliqua sui lesione. hoc fuit per diuinum miraculum. Et ideo hoc non habet locum in proposito. quia christus in sua passione non exercuit miracula potentie sed potius vsus est armis patientie

43

¶ Ad confirma tionem argumenti quod natura agens est praestantior patiente. Dicendum quod hoc non est simpliciter sed solum secundum aliquam conditionem. quia enim lapis ledit pedem non ideo oportet quod sit nobilior pede. sed sufficit quod excedat in duricia. Sic in proposito. quamuis enim clauus non esset nobilior carne christi: est tamen durior et solidior. Etsi dicas de anima quod non possit pati: Respondetur secundum sanctum Bonauen. Quod anima christi patiebatur per accidens scilicet compatiendo carni Ul dicendum secundum Magistrum in. iiii. dist. xliiii. quod patitur secundum institutionem nature: non secundum dispositionem misericordie et punitionem iusticie. quorum primum respicit animam christi secundum animam peccatricem. Unde manus christi curauit alienos dolores virtute diuina: ipsa autem diuinitas qua fiebant miracula non est punita in christo.

9 (2.2)

44

¶ Utrum in christo fuerit dolor acerbissimus: Et arguitur quod non. quia pena ignis acutius affligit quam pena ferri. sed Laurentius exustus fuit in igne. ergo videtur quod dolorem acerbiorem senserit quam christus

45

¶ Confirmatur. quia quanto aliquis desiderat pati tanto minus dolet. sed christus multum desiderabat pati secundum quod Luce. xii. dicit. Baptismo habeo baptizari et quomodo coartor etc. ergo dolor christi parum de acerbitate habuit Confirmatur secundo. quia quanto maius est bonum quod perditur: tanto maior dolor est ei qui amittit. Sed peccator perdidit deum qui est maius bonum quam corporalis vita christi. ergo videtur quod acerbiquia dolor sit in penitente quam fuerit in christo patiente.

46

¶ Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra. q. ii cui concor. Rich. in. iii. dist. xv. q. iii. quod door passionis christi inter ceteros fuit acerbior si comsiderentur que dolorem reddunt acerbiorem. Hec autem sunt tria videlicet. Causa passionis: modus patiendi: et conditio patientis. Si igitur consideretur causa propter quan christus passus est: fuit in eo dolor magnus. Non enim patiebatur pro culpa propria sed aliena. Non pro amicis tnm sed etiam inimicis. et etiam pro his quos videbat ingra tos. Si autem consideretur modus patiendi: fuit in eo dolor passionis acerbior. Tum propter generalitatem. quia omnibusmembris affligebatur. Tum etiam propter continuitatem: quia suspendium eius continuabatur et claui adeo affligebant pedentem sicut afflixerunt quando manus eius et pedes confodiebantur. in quibus maxima erat afflictio propter ner¬ uos et musculos ibidem concurrentes. in quibus praecipue viget sensus. Ad hoc clarius intelligendum: tot fuerunt christi dolores quot eius ossa: membra et nerui. In christus est fuerunt quinque differentie partum scilicet membrorum in quibus patiebatur. vt tradit Alh. libro de animalibus. videlicet ossa: musculi: nerui: arterie pulsatiles et vene. Et quamuis solidentes sint insensuales: alia omnia ossa ledi possunt quodammodo per adiunctionem potentie tactiue. Cerebrum eti Ram et sanguis sunt doloris expartes. sicut patet de cerebro quod ad variationem lune variatur sine lesione. Et sanguis quandoque fluit sine sensatione. Sunt autem secundum vrtate (vt subdit Alber. capitis ossa. xix. in collo: dorso et spondilibus. xxxiii. In brachiis: thorace et eis ad iunctis. lxxii. et pedibus. Et plura alia in quibus patihomo potest. In summa. cclxxvi. secundum subtilem computationem. Dicunt quidam super illud psamus. xxxiiii. Omnia ossa mea di. quod tot sunt in homine ossa quot sunt dies anni. Musculus est membrum neruosum in quo completur motus. et habet sensum. estque quasi quoddam compositum ex carnea substanti inuoluta paruis neruis reticulatim eam circumstantibus Sunt autem musculi multi. et in toto sunt. Rr. Neruus etiam est de numero membrorum quae sensum habent Et est neruus qui suscipit spiritum animale a cerebro et deferi ad singula membra ad faciendum sensum. Et sunt in capite: collo: dorso: visceribus et aliis membris nerui principales. lxxvii. Arterie quae vocantur etiam vene pulsati les sunt vie spirituum et vehicula vite et virtutum operatiuorum: continentes etiam aliquid sanguinis. Et dicuntur arterie quasi arte vie aeris. eo quod pulsat in eis spiritus aeris per cordis dilatationem et constrictionem orientes a cordeet inde ad epar et cetera membra. Hec Albertus. Ex quohus patet acerbissimus christi dolor in singulis membris et ossibus secundum quod praedixerat psalmus. Foderunt manus meas et pedes meos et dinumerauerit omnia ossa mea. Idem pslmura. Conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde. Cutus signum apparuit in christi corpore oratis quando sanguinem sudauit. Dicit enim philosophus. ii Priorum Signum est propositio demostratiua faciens fidem. Et per signa corporis nobis nota syllogizamus dispositi ones anime nobis ignotas. sed non legitur quis praeter christum sanguinem sudasse. ergo dolor eius fuit acerbior. In cuus perlona dicitur Thren i. O vos omnes qui transitis per viam attendite etc. Deinde addit Bona. vbi supra Si ac consideretur qualitas siue conditio patientis: maxima erat afflictio: propter maximam complexionis equalitatem et propter sensus viuacitatem. Unde quia nullus potuit ei equeri nec in equalitate complexionis nec in viuacitate sensus ideo dolor illius omnium dolorum fuit acutissimus. Hec Bonauen. Cui consonat illud Esaie. i. A planta pedis vsque ad virticem non erat in eo sanitas. Et vt scribit magister Iordanus et approbat Ludols. carthusiens. libro de meditr. vi. christi dicens cuidam sancte matrone necnon cuidam solitario sancto fuisse reuelatum. quod christus passus fueri vulnera quinquemilia quadringenta septuagintaquinque. Unde si homo quolibet die volem shonorare christi vulnera diceret quindecim pater nostr. anno completo cuilibet vulneri corrpnderet vnum pater noster. O quantam acerbitatem sustinuit christus in sua captione: alapizatione: percussione: flagellatione: coronatione et crucifixione. De quibus psalmus Ui faciebant qui quaerebant animam meam. quia faciebant cum magna violentia.

47

¶ Ad argumentum dicendum: quod acerbitas pene non tantum pensatur ex parte agentis quantum ex parte patientis. Actus canim actiuorum et in patiente disposito. et qualitas teneritudinis fuit in christo ergo dolor acerbior. Sicut plus dolet oculus festuca precussus quam dorsum fuste percussum. sic fuit in christo.

48

¶ Ad aliud dicendum Quod licet in christo fuerit maxima doloris afflictio quantum ad experientiam sensus: ratio tamen christi modicos reputabat ones illos cruciatus nec tamen auferebat acerbitatem. Ad vltimum dicendum secundum Rich. quod quamuis maius sit illud bonum quod amittitur per peccatum quam corporalis vita christi non tamen ita vehementer apprehendit penitens suam lesionem sicut chistus lesionem corporis sui. Dolor enim non tantum pensatur secundum lesionem quam secundum lesionis apprehensionem viuace. Et addit sanctus Bona. quod damnificatum per se non infert dolorem sed sensus damnificationis. peccator enim minus sentit damnum quod passus est.

10 (2.3)

49

¶ Queritur: an dolor christi in acerbitate superauerit dolorem damnatorum. Respondetur secundum sanctum Tho. in. iii. di. xv. ar. vl. in solu. quinti argum. Quod sicut gaudium comprehem soris superat omne gaudium viatoris. ita dolor danati superat omnem viatoris. Christus enim non assumpsit nisi dolorem viatoris. Et sic dolor christi si mpliciter loquendo non fuit maximus omnium dolorum cum dolor damnatorum sit maior. quia ille dolor damnatum facit miserum. quod absit a christo. Hec Tho. Et secundum san. Bonaue. ad acerbitatem in dolore faciunt duo scilicet experientia maior in sensu et repugnatio rationis: quae fortius sunt in damnatis. ergo etc. Idem sanctus Tho. i. iii. parte summe. q. xlvi. dicit. quod dolor in christus fuit maximus super dolores praesentis vite propter quottuor.

50

¶ Primo propter causas doloris. Nam causa sensibilis dolosis fuit lesio corporis Interioris autem doloris causa fuit: quia omnium peccata pro quibus satisfaciebat quasi sibi descipserat di. illud psalmus. Uerba delictorum etc.

51

¶ Secundo casus iudeorum et aliorum in eius mortedelinquantium. praecipue discipulorum qui scandalizabantur tempore eius passionis

52

¶ Tertio amissio vite corporalis: quae naturaliter est horribillis humane nature. In aliis enim adiuuante gratia mitigatur passio pro deo patientium. sed in christo omnia pati permittebantur Ideo dicebat illud psalmus Deus peus meus vt quid dere. me etc.

53

¶ Quarto potest considerari doloris magnitudo christi ex hoc quod passio illa fuit voluntarie assumpta pro libatione hominum a peccato. Et ideo tam tam quantitatem doloris assumpsit quae esset proportionata magnitudini fructus qui inde sequebatur Ex quibus omnibus patet christi dolor maximus

54

¶ Hic maxime apparet christi charitas magna erga homines.

11 (3.1)

55

¶ Passio christi tertio quantum ad animam in qua patiebatur magnum dolorem. Nam secunum scilicet Tho. i. iii. dis. xv. Dolor incipit in lesione et erminat in perceptione sensua ibi enim crompletur ratio doloris. Sed ratio doloris secundmaiam siue tristicie incipit in apprehensione et terminatur in affectione. Unde dolor est passio in sensu corporali sicut in subiecto. sed tristicia est passio in appetitu. tamen loquaendo communiter tristicia dicitur dolor. quia dolor non est ipsa lesio tantum. set secundum Rich. potius lesionis sensatio

56

¶ Utrum christus passus fuerit secundum rationem an etiam secundum sensualitatem: Arguitur quod non secundum rationem. Quia quod nullius partis corporis est actus non patitur patiente corpore. sed anima secundum partem rationis nullius partis corporis est actus. vt dicit philosophus. ergo anima christi non est passa corpore patiente.

57

¶ Confirmatur. quia illud quod in nullo habet contrarium aliquod nec superius: non potest pati vel ledi ab aliquo agente. sed anima christi secundum rationem nehabet aliquid contrarium nec aliquod creatum seipsa superius. nullo modo secundum rationem pati potuit. Respondetur secundum Richar et sanctum Bona. in. iii. dist. xvi. ar. ii. q. i. Quod secundum Augus. li. xiiii. de ciui. dei duplex est dolor in anima

58

¶ Unde qui est anime secundum se. alius qui inest anime ex carne. Utrumque dolorem constans est in anima christi fuisse. Et de illo quidem dolore qui inest secundum se non est dubium quin christus fuerit passus secundum rationem. compassus enim fuit et doluit pro peccatis nostris Et iste dolor in voluntate rationali erat procedens ex consideratione videlicet ex recognitione peccatorum nostrorum. De alio autem dolore qui inest anime ex carne non est vsquequaque cui dems. Distinguunt enim magistri quod ratio dupliciter habet considerari. videlicet vt ratio et vt natura. Si consideretur vt ratio. sic passiones quae ei attribuuntur sunt consequentes ipsam deliberationem. Et hoc modo anima christi corpori passo non compatiebatur: imo multum gaudebat. vehementer eni ei placebat pati pro salute humani generis. Si autem consideretur vt natura. sic cum habeat naturalem appetitum et interminationem ad corpus vtpote perfectio ad perfecti bile patitur patiente corpore. Anima enim rationalis non tantum est perfectio corporis humani secundum potentias sensibiles cum corpus humanum sit ordinatum ad nobiliorem perfectio onem quam sit corpus brutale s. sed secundum se totam: hoc est secundum completum sue essentie et suarum potentiarum vniuersitatem est corporis perfectio. et habet ad ipsum naturalem appetitum et inclinationem et coniunctionem et per hoc delectationem et conpassionem. Concedendum est ergo quod anima christi compassa fuit secundum rationem secundum quod consideratur ratio vt natura. cum passiochristi sensibilis fuit acerbissima. vt supra ostensum est.

59

¶ Ad argumentum autem quod dicebat quod anima secundum rationem nullius partis corporis est actus

60

¶ Dicendum quod philosophus non vult ne gare in ilis verbis naturdiem coniunctionem ipsius intellectus ad corpus. Sed hoc vult dicere quod intellectus non determi nat sibi organum inquantum egreditur in actum proprium. et ex hoc non potest inferri quod corpori non compatiatur. Compassio et illa non habet ortum ex detur minatione organi: sed ex naturali potius coniunctione.

61

¶ Ad confirmationem argumenti quod nihil compatitur alii patienti quod non corrumpitur cum illo. Respondetur secundum Aug. li. xix. de ciui. dei. quod hoc negandum est tanquam falsum. Instantiam enim habet in spiritur rationaliUnde illud verbum non habet veritatem nisi de illa passione quae magis facta abiicit a substantia patiente vel compatiente

12 (3.2)

62

¶ Utrum anima christi passa fuerit. secundum superiorem portionem rationis: Uidetur quod non. quia contraria non possunt simuls esse in eodem et secundum idem. sed gaudium et dolor sunt affectiones contrarie. ergo si christus secundum superiorem portionem rationis continue gaudebat videtur quod secundum illam dolorem non sentiebat

63

¶ Confirmatur sic. quia sicut culpa opponitur gratiae ita beatitudo miserie. sed culpa non potest stare in eodem et secundum idem cum gratia simul. ergo nec beatitudo et miseria secundum eandem anime portionem. Sed beatitudo erat in christo secundum portionem anime superiorem ergo impossibile fuit secundum illam partem in christo fuisse aliquem dolorem.

64

¶ Sed cotrahoc arguitur sic. vbi est culpa ibi esse debet pena. sed culpa Ade fuit in superiori parte rationis propter completam auersionem. Si ergo christus penam sustinui pro culpa Ade. ergo penam sensit in superiori parte rationis

65

¶ Respondetur secundum sanctum Thomam. iii. parte summe. qua. xlvi. quod aliqui potentia anime potest pati dupliciter. Uno modo passione propria. quae quidem est secundum quod patitur a suo obiecto. sicut si viss patiatur ex superabundati visibili. Alio modo passione subiecti super quod fundatur. sicut visus patitur patiente sensu: tactus in oculo superquem fundatur visus. puta cum oculus pungitur ac etiam distemperatur per colorem. Sic dicendum quod si intelligamus totam animam ratione sue essentie. sic manifestum est totam animam christi passam esse. quia tota essentia anime coniungitur corpori. et ita tota est in toto: et tota in qualibet parte eius. ideo corpore patiente anima patiebatur. Si vero animam intelligamus totam secundum suas potentias sic patiebatur secundm mnes vires inferiores. quia in singulis inueniebatur aliquid quod erat casa doloris. sed secundum hoc superior ratio non patiebatur in christo ex parte sui obiecti scilicet dei. qui non erat anime christi causa doloris sed gaudii. Secundum autem illum modum passionis quo potentia aliqua dicitur pati ex parte sui subiecti. sic omnes potentie anime christi patiebantur. Omnes enim potentie anime radicantur in essentia eius. Ubi innuit (sicut etiam alibi) quod potentie anime realiter ab essentia anime dififerant. quod non expedit tenendum. Et in sequentibus dicit. Si accipiamus totam animam ratione omnium potentiarum eius: sic non tota anima fruebatur. quia fruitio non potest esse actus cuiuslibet partis anime. quia christus erat viator. et non fiebatu. redundantia a superiori parte in inferiorem. nec ab anima in corpus. sed nec superior pars anime impediebatur per inferiorem. ideo christo patiente fruebatur. Clarius tamen deducit sanctus Bona. vbi supra. q. ii dicens. quod passio christi non solum stetit in sensualitate nec tantum peruenit ad rationem inferiorem: sed se extendit vsque ad superiorem portionem. Sicut enim anima nostra ex coniunctione ad corpus tota inficitur secundum omnem sui partem. sic anima christi ex coniunctione sui ad corpus patiens tota patiebatur. vt per illampassionem tota peccatrix anima curaretur. Et sic fuit in christo dolor secundum superiorem partem rationis. et simul fuit dolor et gaudium. Nec dolor valde intensus fecit gaudium minus perfectum. difficiletamen est ad intelligendum: licet sit verum

66

¶ Ideo ad hec intelligenda tria opertet supponere quae sunt vera.

67

¶ Primum vicet quod gaudium fruitionis et dolor passionis non sunt affecti ones contrarie: quia non sunt respectu eiusdem. nec omnino eodem modo insunt eidem. sed vnum inest per se aliud per accidens. quia gaudium inest propter coniunctionem gratuitam ipsius cum deitate. sed dolor propter naturalem coniunctionem ipsius cum carne. Et quia sunt affectiones non conrie possunt in ansa esse secundum eandem parte

68

¶ Secunda suppositio quod non tantum huiusmodi dolor et gaudium non sunt contraria. sed vnum est materiale respectu alterius. sicut in vero penitente videmus quod simul dolet et de dolore gaudet. Sic et anima christi secundum naturam corpori passocompatiebatur. tamen de illa compassione letabatur. Tertia suppositio quod christus simul erat viator et comprchensor. ita quod viatoris cognitio non impediebat comprehensoris cognitionem nec affectio affectio nem. et illud fuit in christo singulare propter officium mediatoris quo debebat experiri et diuina et humana. Unde sicut simul poterat perfecte conuerti ad deum et conuert ad nos: ita quod vna illarum conuersionum alteram non impediebat: sic potuit secundum eandem partem anime simul et sel in deo gaudere et compati corpori suo sine dimiutio ne siue remissione.

69

¶ Ad argumentum illud Quod comtraria non possunt inesse eidem. Dicendum quod dolor et gaudium non habebant contrarietatem: imo vnum erat materiale respectu alterius: vt patuit.

70

¶ Ad confirmationem argumenti: quod est verum quod beatitudo miserie opponitur secundum legen communem. et non reperitur in aliquo simils gloria et mise ria. Cuius ratio est. quia vnusquisque in vno statu est non in duplici. sed christus in duplici statu erat similis Sicut in christo status est compassibilistatui sine repugnantia: sic beatitudo cum miseria Nec est simile omnino de gratia et culpa. quia non respiciunt diuersos status et directe habent oppositionem et compossibilitatem. nisi forte quis intelligat de veniali culpa quae simul stare potest cum gratia. quia non habet oppositionem directam. Expellitur autem omnis venialis culpa cum perficietur gratia. sic et a christo ablata fuit passionis miseria cum consummata fuit eius gloria etc.

13 (3.3)

71

¶ Utrum in parte sensuali an in parte rationali anime christi dolor fuerit intenssor: Respondet sanctus Bona. vbi supra. q. iii. quod in christo fuit duplex dolor. videlicet dolor passionis et dolor compassionis. Et vter que dolor intensus fuit et acerbus. Multum enim in se doluit et multum nobis condoluit. et vterque istorum in sensualitate fuit et in ratione. sed ordine permutato. Nam dolor carnis primo attingebat animam secundum sensuali tatem et deinde secundum alias vires. Dolor compassionis prmo erat in ratione: et ex ratione redundabat in sensualita tem. Sicut enim ratione nostra dolente pro peccatis nostris gemit sensualitas et lachrymatur: sic et christus. quia multum pro peccatis nostris doluit. de peccatis nostris fleuit. Cum ergo comparamus dolorem sensualitatis ad dolorem rationis. hoc potest esse in duplici genere. Et si quidem intelligatur de dolore passionis cum ille primo attingeret: sic magis doluit anima christi. quia illud magis patitur ad praesentia afflictio nis quod magis est passibile. sed sensualitas in christo eratmagis passibilis quam ratio: quia fragilior. ergo magis patiebatur sensualitas dolore passionis. Si vero intelliga tur de dolore compassionis quo interius affligebatur propter peccata nostra cum ille originem habeat in ratione fuit intensior. quod sic probatur. sicut dicit Augustinus. libro de lriui. dei. Dolor est testimonium bone nature. ergo in meliori natura intensior est dolor tam ex parte rationis quam ex parte sensualitatis. Et sic patet responsio. Membra enim huius quae stionis se habent sicut excedentia et excessa.

72

¶ Si quis autem vlterius quaerat cum ratio et sensualitas secundum duo genera doloris mutuo se excedant quis eorum fue rit extensior in christo. vtrum scilicet dolor passionis vel compassionis: Responderi potest quod dolor compassionis fuit in tensior. Et ratio huius est. quia quamuis magna causa esset dolendi in sensualitate propter separationem ipsius a carne: magna etiam esset dispositio ad dolendum propter optimam complexionem. In dolore tantum compassionis erat ratio polendi propter inhonorationem dei et separationem nostram a deo. maior etiam erat dispositio ad dolendum propter delectationis nimietatem. Secundum enim quod dilectio maior est secundum hoc sunt plage compassionis maiores. Unde multo plus compassio christi excessit compassiones aliorum quam passio passiones. sicut fuit in eo excellentia tam dilectionis quam passionis respectu aliorum. licet in vtroque multum excederet. Et quod iste dolor intensior fuerit colligitur ex duplici signo. Unum est. maluit animam suam a corpore separari quam quod nos essemus a deo se pati. Aliud vero signum est quod fleuit pro peccatis nostris: sed non fleuit pro penis corporis sui. Planctus autem signum est amaritudinis et doloris. Ideo Philippus cancellarius in prosa ait. Homo vide quid pro te patior: ad te clamo qui pro te morior: vide penas quibus afficior: vide clauos quibus confodior. cum sit tantus dolor exterior: interior tantum planctus est grauior. tam ingratum dum te experior.

73

¶ Ubi magna clarm christi domi ni charitas erga nos homines

14 (4.1)

74

Passio christi. IIII. quantum ad ipsius temporalitatem. Nam tempus morctis sue praelegit idoneum. quia sciuit reprobare malum et eligere bonum. Ideo passioni sue de omnitempore elegit aptiora ad patiendum: videliceto de etate elegit iuuentutem. de partibus anni equinoctium vernale. de mensibus Martium. de lunatione plenilunium. de festinitatibus pascha. de diebus: feriam sextam. de horis: nonam. Et ideo de singulis praenominatis quaeruntur.

75

¶ Utrum christus debuerit in etate iuuenili pati: Et arguitur quod non. quia per christi praesentiam mundus illuminabatur. secundum quod dixit Io. ix. Quandiu sum in mundo lux sum mundi. conuenientius fuisset humane saluti vt diutius in hoc mundo vixisset ita quod non patere tur in iuuentute sed magis in senectute: vt magis illuminasset

76

¶ In contrarium tamen huius dicitur Ioan. xiii. Sciens Iesus quia venit hora eius vt transcat ex hoc mundo ad patrem. Et eiusdem. Nondum venit horamea. Ubi dicit Augustinus. Ubi tatum fecit quantum sufficere indicauit. Uenit hora eius non necessitatis: sed voluntatis. Conuenienti igitur etate passus est Respondetur secundum Francis. mayro. et scntum Tho. iii. parte su. q. xlvi. quod christus in etate iuuenili pati voluit propter multa.

77

¶ Primo vt in etate virili moriens et resurigens futuram resurgentium qualitatem in seipso christus prnunciaret. secundum quod dicitur Eph. iiii. Donec occurra¬ mus omnes in vnitatem fidei et agnitionis filii dei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis christi. Si cundo ideo: vt per hoc nobis dilectionem demostraret. quia vi tam suam pro nobis tunc dedit quando erat in perfectissimo statu et sensu viuaci. Tertio ideo vt in eo non appareret natu re diminutio sicut nec morbus. ideo nec in puericia quando non dum condiderat euangelium. nec in adolescentia quando nodum perfecte viuendi formam dederat debuit pati. Ideo dicebat Io. vii. Adhuc modicum tempus vobiscum sum. vbi dicit Lyra. q. di. non modo implebitis quod vultis. quia adhuc modico tempore volo manere in populo ad docendum et mira cula faciendum

78

¶ Occasione huius dicti quaeritur hic

15 (4.2)

79

¶ Utrum christus si superuixisset seniodefecisset et necessario mori dehuisset: Respondet Richar. i. iii. di. xviii. quod in christo fuit necessitas moriem di quantum ad humanam naturam quae necessitas non fuit coacta nec propter peccatum debita sed fuit voluntarie assumpta ion nisi miraculose conseruasset necessario corpus suum resolubile et mortale senio defecisset: quamuis valdediu durasset propter excellentissimam complexionem. Fuit igitur in christo necessitas senescendi et moriendi ratione nature assumpte et relicte suo regimini naturali. non tamen fuit necessarium ipsum mori morte qua mortuus est nisi per comparationem ad diuinam praeordinationem. secundum quod dicitur Hebre. ix. Statutum est homnibus mori. vbi dicit sicr. quod christus ea dem necessitate nature oblatus est non sepe sed sel

16 (4.3)

80

¶ Utrum christus in equinoctio verna li pati debuit: Arguitur quod non. sed in solstitio estiuali quia sol tunc exaltatur maxime. et christus per mortem maxime exalitabatur. ergo illud tempus eius passioni conueniebat. secundum quod dicitur Io. xii. Opartet exaltari filium hominis. Respondetur secunum scilicet Tho. vbi supra quod sicut dicitur in libro de quaestionibus vete. et no. test. tunc voluit dominus passione sua modum redimere et re formare quando eum creauerat id est in equinoctio. Et tunc dies super noctem increscit. quia per passionem saluatoris a tenebris ac lucem perducimur. Et quia perfecta illuminatio erit in secundo christi aduentu. ideo tempus secundi aduentus estati comparatur Mat. xxiiii. vbi dicitur. Cum ramus eius iam tener fuerit et folia nata: scitis quia prope est esta

81

¶ Ita et voscum viderit hec omnia scitote quia prope est et in ianuis. Et tunc etiam exaltatio christi maxima erit. Per hoc patet responsio ac argumentum

17 (4.4)

82

¶ Utrum in plenilunio Martii passus est christus. xiiii. die vl. xv. Arguitur quod passus fierit. xiiii. secundum quod dicitur Exo. xii. Quartadecima die ad vesperum pasca domini est. Sed quia vt i. Cor. v. dicit apostols. Pasca nostrum immolatus est christus. Sicut ergo agnus immola batur. xiiii. die: ita et christus pati debuit. xiiii. die. Cur consonat quod dicitur Io. xviii. quod ipsi iudi non introierunt in praetorium vt non contaminarentur sed vt manducarent pasca. ergo etc

83

¶ Contrarium tamen dicit Hiero. quod christus passus est luna. xv. existente. Respondetur secundum Lyram super. xiii. c. Ioan. in quadam quaestione. quod greci dicunt: quod ista cenafacta fuit luna. xiii. propter auctoritates allegatas et arguendo pro ista parte. Et dicunt quod christus praeuidens tempus sue passionis futurum illa die qua immolabatur agnus pascalis. vt immolatio agni veri corresponderet agni figuralis immolationi: Ideo praeoccupauit comedere agnum pascalem per vnum die. Et dicunt consequentur quod christus corpus suum in pane fermentato consecrauit. sir in dominibus eorum non inueniebatur panis am ymus vsque ad. xiiii. luna. Sed dictum eorum est contra veritatem euangelii. Quia Matt. xxvi. dicitur. quod prima die azx morum accesserunt ad Iesum dicentes. Ubi vis paremus tibi pasca. Ite Luc. xxii. Uenit autem dies amimorum in qua necesse erat occidi pasca. et misit Petrum et Ioannem di. Euntes parate nobis pasca vt manduce mus. Ex quibus patet manifeste quod illa cena fuit dies azymorum. et per consequens luna. xiiii. existente. Et ex hoc sequitur quod christus consecrauit in azymo pane. quia illo temnpore non inueniebatur panis fermentatus in domibus iu deorum secundum praeceptum legis per. vii. dies. vt habetur Exo. xii. Sed greci in tantam vesaniam proruperunt propter defensionem sui dicti quod negant textum euangelii: dicentes alios euangelistas falsum scripsisse quantum ad diem huius cene. Et propter hoc Ioannes euangelista qui scripsit posterior: describens hanc cenam eos correxit dicens. Ante diem festum pasce etc. vt supra allegatum est. sed Sed ad dictum istud sequitur descriptio totius sacre scripture: et per consequens totius fidei catholice. cum sacra scriptura sit regula fidei. secundum quod scribit beatus Augustinus in epistola ad Hicro.

84

¶ Si dicatur a fidelibus quod scriptura in aliqua sui parte contineat falsum eadem ratione poterit dici ab aduersariis fidei quod in nulla sui parte habeat certitudinem veritatis. Propterea fides catholica tenet euangelistas scipsisse non a proprio capite: sed spiritus sancti inspiratione. Unde dicit beatus Petrus. ii ca. i. c. Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Nullum autem falsum potest esse a spiritu sancto. Et ideo dicere quod euangeliste in aliquo loco scripserunt falsum: est erro neum. Et ideo propter praedicta dixerunt aliqui quod christus comedit agnum pascale debito tempore secundum legen. videlicet luna ciiii. vt dictum est. Sed iudei circa mortem christi pro curandam intenti et occupati illa die non comederunt pasca: sed tardauerunt post vnum die. secundum quod dicitur Io. cix. quia iudei non intrauerunt praetorium Pilati illa die qua passus est christus. ne contaminarentur et impedirentur a comestione pasce. vt supra allegatum est. Sed istud dictum non consonat cum verbis Marci euangelistadi. ca. xiiii. Quod prima die azymorum quando pasca momolabant: dicunt ei discipuli. Quo vis eamus et paremus tibi vt manduces pasca: Ex quo videtur quod eadem die qua alii immolabant agnum paschalem eadem die christus immolauit agnum. et sic cenam suis discipulis fecit: luna xiiii. existente.

85

¶ Ad argumen tum dicendum. quod paschale festum apud iudeos incipsebatur a vespera diei in qua luna erat. xiiii. Dies autem festiuus apud iudeos incipit a vespere vnius diei et durat vsque ad vesperam diei sequentis. secundum quod dicitur Leuitici. xxiiii. a vespere in vesperam celebrabitis sabbata vestra. Et sicut dies solenis pasce erat luna. xv. propter quod eundem diem quem Ioannes nominat ante diem festum pasce propter distinctionem dierum naturalium Marcus nominat primum diem azymorum. quia a vespera praecedentis diei incipiebat primus dies et durabat vsque ad vesperam diei sequentis. et sic dies primus solennitatis paschalis celeberrima erat luna. xv. Illud vero quod non introibant iudei in pretorium Pilati gentilis ne contaminarentur sed vt mandum carent pasca. Ibi pasca non intelligitur agnus pascalis. quia illud pascha comederant in vespere diei p cedentis. sed intelligitur de azymis panibus quos comedere debebant. vii diebus. Et ideo non introierunt in dos mum Pilati. quia iudei habebant comedere azyma Patet responsio¬

18 (4.5)

86

¶ Utrum christus pati debebat sextaferia: Respondeo quod sic. quia illa die Adam creatus et lapresus extiterat et inde expulsus ac ostia paradisi clausa. vt patet Gen. iii. Ideo christus merito feria sextapassus hominem deo reconciliauit ac ianuas celi aperuit. Unde versus habentur. Est adam factus et eodemntempore lapesus. Angelus est missus et christus in cruce passus

19 (4.6)

87

¶ Utrum christus sit passus hora se cta: Respondetur secundum sanctum Tho. vbi supra quod sicut Aug. dicit libro de consensu euangelistarum Hora erat quasi sexta cum traditus est christus dominus crucifigendus a Pilato. vt Io annes dicit. Non enim plena sexta sed quasi media id est paracta quinta. et aliquid de sexta esse ceparat donec completa sexta christo pendente in cruce tenebre fierent. Intel ligitur autem fuisse hora tertia cum clamauerunt iudevt dominus crucifigeretur vt veracissime demonstretur tunc eos crucifixisse quando clamauerunt. ergo ne quisque cogitationem tanti criminis a iudeis aduersus milites conuerteret. Erat inquit hora tertia et crucifixerumt eum. vt illi eum potius crucifixisse inueniantur qui crucifigendum clamauerunt. Dicit tamen Lyra super. xv. caMarci. illud Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. Io. xix. dicitur. Erat autem hora quasi sexta. secundum veritatem erat media inter sextam et tertiam. medium vero denominatur ab vtroque extremorum. Et ideo ab euangelist aliquando denominatur tertia aliquando sexta. Hec ille. Uel quia iudei hora tertia crucifixerunt christum liguis dicen. Crucifige: crucifige eum. Milites autem hora sexta clauis.

88

¶ Hic christi magna valde apparet charitas erga homines omnes nos.

20 (5.1)

89

Passio christi quin to quantum ad locum: qui mortuus est extra ciuitatem hierum salem. licet sit illusus: flagellatus et spinis coronatus in ea

90

¶ Que rituir circa hoc an conuenienti loco christus passus fuerit. Et videtur quod non. Christus enim passus est secundum carnem humanam. que quidem concepta fuit in Nazareth: et nata in Bethleem. ergo non in hierusalem sed in Nazaretu. vel in bethleem pati debuerat. Preterea veritas de bet correspondere figure. sed passio christi figurabatur pesacrificia veteris legis: sed huiusmodi sacrificia offerehantur in templo. ergo videtur quod christus in templo pati debue¬ rit et non extra portam ciuitatis

91

¶ Respondet sanctus Tho. in. iii. parte summe. q. xlvi. arti. iiii. Quod sicut dicitur in lipro. lxxxiii. quaestionum. Oonim ia propriis locis et tempori bus gessit saluator. quia sicut omnia tempora sunt in manum eius: ita etiam omnia loca. Et ideo sicut conuenienti tempore christus passus est: ita etiam in loco conuenienti.

92

¶ Ad argumentum primum dicendum: quod christus conuenientissime in hierusalem passus est.

93

¶ Primo quidem set hierusalem erat a deo locus electus ad sacrificia sibi offerenda. quae quidem figuralia sacrificia figurabant passionem christi quod est verum sacrificium. secundum illud Eph. v. Tradidit semetipsum hostiam et oblati onem in odorem suauitatis

94

¶ Secundo quia virtus passionis eius ad totum mundum diffundenda erat. Hierum salem autem est in medio terre habitabilis. igitur pativoluit in hierusalem. Unde dicitur in psalmus. Deus autem rex noster ante secula operatus est salutem in medio terre id est in hierusalem: quae esse terre vnibilicus dicitur Tertio quia hoc maxime conueniebat humilitati eius vt scilicet sicut turpissimum genus mortis elegit: ita etiam ad eius humilitatem pertinuit quod in loco tam celebri confusionem pati non recusauit. Unde Leo papa in secundmode Epihie. Qui inquit serui susceparat formam Bethleem. praelegit natiuitati Hieru salem passioni.

95

¶ Quarto vt ostenderet a principibus populi exortam esse iniquitatem occidentium christum. et ideo in hierusalem vbi morabantur principes voluit pati. Unde dicitur Actus. iiii. Conuenerunt in ista ciuitate aduersum puerum tuum quem misisti Iesum Herodes et poentius Pilatus cum gentibus et populis simul

96

¶ Ad secundum dicendum: quod christus non in templo aut in ciuitate sed extra portam passus est propter tria.

97

¶ Primo quidem vt veritas corrpnderet figure. Nam vitulus et hircus qui solemnissimo sacrificio ad expiati onem totius multitudinis offerebantur extra castracomburebantur. vt patet Leuit. xvi. et

98

¶ Heb. xiii. dicitur. Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sanctam per pontificem. horum corpora cremabantur extra castra. propter quod et Iesus vt sanctificaret per suum sanguinem populum: extra portam passus est

99

¶ Secundo vt daret nobis exemplum exeundi a mundana conuersatione. Unde ibidem subditur. Exeamus igitur ad eum extra castra improperium eius portantes.

100

¶ Tertio vt in secundone de passione dicit Chrys. Uoluit christus pati sub celo non in templo iudaico ne iudei subtraherent sacrificium salutare. nec putares pro illa tantum plebe oblatum. Et ideo foras muros vt sceias esse commune quod totius terre est ob latio: quod communis est purificatio

101

¶ Sed hic difficultag oritur. Uidetur quod mortem christus pati debebat vbi Adam sepultus fuerat. quia medicina debet morbocorrespondere. sed passio christi est medicina contra Adepeccatum. Adam vero non fuit sepultus in hierusalem sed in Ebron. vt dicitur Iosue. xiiii. Nomen ebron antea vocabatur cariatarbe. Adam maximus ibi inter ena chiu situs erat.

102

¶ Respondetur secundum sanctum Tho vbi supra ar. iiii. et Chrys. super Matth. Adam sepultum iuxta ebron in Iesu naue legitur. Magis autem Iesus crucifigendus erat in loco communi danatorum quam sepulcro Ade. vt ostenderetur quod crux christi non solum erat in remedium contra peccatum personale ipsius Ade. Sed remedium etiam contra peccatum totius mundi

103

¶ Secunda difficultas videtur quod christus inter latrones inconuenienti loco passus est. quia dicitur. ii Cor. vi. Que participatio iusticie cum iniquitate: Sed christus factus est nobis iusticia a deo. iniquitas autem partinet ad latrones. ergo inconueniens fuit vt christus cum latronibus crucifigeretur.

104

¶ In oppositum tamen dicitur Esaie. liii. Et cum sceleratis reputatus est Respondetur secundum sanctum Tho. vbi supra. arti. xi. Quod christus inter latrones crucifixus est. alia tamen ratione quantum ad intentionem iudeorum. alia vero quantum ad dei ordina tionem. Quantum ad intentionem iudeorum duos latrrones vtrinque crucifixerunt (vt dicit Chrys. vt eorum suspicionis fieret particeps. sed non ita euenit Nam de illis nihil dicitur. christi autem crux vbique adpratur. reges diademata deponentes assumunt crucenin prurpureis: in diadematibus: in armis: in mensa sucrata. vbique terrarum crux emicat. Quantum ad dei ordinationem christus cum latronibus crucifixus est Quia vt dicit Hiero. super Matth. Sicut pro nobis maledictum crutis factus est christus: sic pro omnium salute inter noxios quasi noxius crucifixus

105

¶ Secundo vt dicit Leo papa in sermone de passione. Dunuos latrones vnus ad dexteram alius ad sinistram cricifiguntur. vt in ipsa patibuli specie demostraretur illa que in iudicio ipsius omnium facienda est discretio Tertio secundum Bedam super Matth. Latrones signi ficant eos quie sub fide et confessione christi vel agone martyrii vel qualibet artioris discipline instituta subeunt. Sed qui hoc pro eterna gloria gerunt fide dextrilatronis designantur. Qui vero humane laudis intuitu: sinistri latronis mentem imitantur et actus.

106

¶ Ad argumentum dicendum: quod christus debitum sepculpa mortis non habuit: sed voluntarie mortem assumpsit. ergo cum latronibus iniquitate non communi cauit. quin potius suam gloriam cum vno illorum: insuper scripturam adimpleuit.

107

¶ Ubi magni dei magna relucet charitas erga omnes homines.

PrevBack to TopNext