Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 14
De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.Deinde de Deum. Et queruntur tria: Primo, An scilicet ex solis naturalibus Deus cognoscibilis sit ? queritur cognoscente Secundo, Utrum cognoscibilis a malis ? Tertio, Utrum uno vel pluribus modis eognoscibilis sit ?
Membrum 1
An Deus sit cognoscibilis ex solis naturalibus.Ad primum objicitur sic: 1. Dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod secundum quamdam similitudinem ol proprietatem cognitio existit cognoscenti.Similitudo autem finiti et proprietas ad infinitum nulla est. Ergo finitum nullo modo potest cognoscere infinitum, Omnis autem intellectus sive humanus sive angelicus finitus est: ergo nisi juvetur per aliquod supernaturale, Deum cognoscere non potest.
2. Adhuc, Anselmus in Prosologio: "Deus est majus aliquid quam quod cogitari possit." Et accipit hoc ab Apostolo, ad Ephes, mt, 20, ubi dicit: Hi gui potens est facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Sed quod supra omne quod intelligimus est, intelletu non attingimus, nec capimus. Ergo Deum intellectu non attingimus, nec capimus.
3. Adhuc, Tad Timoth. v1, 16: Laucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Videtur ergo, quod creatus intellectus ex solis naturalibus, nec videre, nec attinwere, nec comprehendere possit Deum.
4, Adhuc, Ambrosius vult, quod in potestate nostra non sit videre Deum, sed in potestate ipsius apparere quomodo vult, hoc est, per quemcunque affeclum vult,sive sensibilem, sive imiginarium, sive intellectualem.
Frustra ergo queritur, An in potestale nostra sit cognoscere Deum, In contrarium hujus est, quod 1. In primo libro suo dicit Damascenus: "Ipsa creatio mundi et ejus permanentia et gubernatio magnitudinem predicant divine nature ." Cum ergo hec cognoscimus ex solis naturalibus, videtur quod ex solis maturalibus Deum cognoscere possumus.
2. Adhuc, Damascenus, ibidem: "Non derelinquit nos Deus in omnimoda ignorantia: scientia enim existendi Deum, naturaliter ab ipso inserta est." Sed quod insertum est nature, cognoscibile est ex solis naturalibus.
3. Adhuc, Hugo in Sententiis suis: "Deus notitiam suam ab homine sic ab initio temperavit, ut sicut numquam quid esset, poterat comprehendi, ita numquam quia esset, poterat ignorari." Videtur ergo, quod cognitio Dei ignorari non potest ab homine aliquo.
Solutio. Ad hoc dicendum secundum Gregorium super illud Job, iv, 16: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum: "Deus notitiam suam in nobis temperat, ut possit utcumque cognosci, non sicut est, sed ut lippientibus intellectibus se tenuiter insinuat."
Unde dicendum est, quod multiplex est Dei notitia, positivo scilicet, et privativo intellectu. Posttivo est cognoscere quia est, et etiam cognoscere quid est, et qualis est, et quantus est. Privativo cognoscere est quid non est, qualis non est, et quantus non est. Sed non est Deum cognoscere quia non est: eo quod oppositum ejus per naturam insertum est, et de nulla re simul est cognoscere quia est, et quia non est: sic enim contradictoria simul cognoscerentur de eodem: et cum omne quod scitur, verum sit, sequeretur quod contradictoria de eodem vera essent.
Dicimus igitur, quod ex solis naturalibus potest cognosci quia Deus est positivo intellectu: quid autem, non potest cognosci, nisi infinite. Dico autem in- finite: quia si cognoscatur, quod substantia est incorporea, determinari non potest quid finite genere, vel specie, vel differentia, vel numero illa substantia sit. Et remanet intellectus infinitus, qui constituitur ex negatione finientium ad nos ex constitutione infiniti. Dicimus enim, quod cum dicitur substantia Deus, non est substantia que nobis innotescit finite genere, vel specie, vel differentia, vel numero: sed est substantia infinite eminens super omnem substantiam.Etsic intellectus negans finientiam, stat in infinito, qui est intellectus imperfectus et confusus, quem Gregorius vocat lippientem intellectum. Et hoc vult dicere Job, xxxv1, 25: Omnes homines vident eum, scilicet Deum: unusquisque intuetur procul. Quod enim procul intuetur quis, finite non discernit.
Privativo autem intellectu cognoscitur quid non est, sicut quod non est corpus, quia non finitur mensuris corporis: quod non est temporalis, quia non habet esse fluens de preterito ad presens in futurum, et per consequens intelligitur esse eternus z quod non est finitus, quia non finitur loco, tempore, vel intellectu aliqua extensione terminata, nec secundum esse, nec secundum potentiam sive virtutem: et sic intelligitur immensus. Et hoc est quod dicit Damascenus: "Quoniam ergo est quidem Deus, manifestum est: quid vero secundum substantiam et naturam, incomprehensibile est hoc omnino et ignotum '." Quia enim est, ex creaturis accipitur, et etiam infinite quid Deus est, ut quod substantia intellectualis est. Quemadmodum narrat Tullius Aristotelem probasse Deum esse in libro de Natura deorum. Dicit enim, quod si palatium in solitudine inveniatur, in quo appareant non nisi hirundines: ex compositione palatii statim apparet, quod ab hirundinibus non est factum: apparet etiam statim, quod partes componentes ab aliquo in esse educte sunt per intel lectum: quia aliter secundum proportiones componibiles non essent, nec proportionaliter totum constituerent. Et sic apparet in mundo, quod nihil eorum que sunt in mundo, causa mundi potest esse: et quod ab aliquo sapiente, cujus virtus omnem virtutem mundi excedit, partes mundi in esse deducte sunt: et ideo proportionabiles sunt ad invicem, et proportionabiliter mundum constituunt. Et hanc substantiam Deum cognoscimus, et magnificamus eum ut sublimem et eminentem proprietatibus eorum que sunt creata.
Tali igitur cognitione ex solis naturalibus cognosci potest Deus et ab Angelo, et ab homine. Et sic intelligitur illud Apostoli, ad Roman.1,20: Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea que facta sunt, intellecta, conspiciuntur.;
Ad primum ergo dicendum, quod verum est, quod omnis cognitio secundum similitudinem et proprietatem fit cognoscentis ad cognoscibile, que est cognitio quid et propter quid: sed confusa cognitio et lippientis non fit sic, sed ex collatione eminentie cognoscibilis super cognoscentem.
Ad secunpum dicendum, quod intelligibile quod est Deus, supra nos est secundum cognitionem que dicit quid est: sed non sequitur, quod illud mente non attingamus secundum cognitionem quia est, et secundum cognitionem quid non est: et si cognoscimus quid non est, oportet nos infinite cognoscere quid est: quia affirmatio est causa negationis: et nihil potest negari de aliquo nisi per hoc, quod oppositum negati vere predicatur de ipso. Et sic supra nos est quantum ad comprehensionem ejus quod quid est: attingimus tamen ipsum secundum scientiam quia est confusam et infinitam, sed non finitam.
Et si objicitur, quod infinitum non capitur ab intellectu, neque est intelligibile secundum quod est infinitum. Dicendum, quod infinitum triplex est, scilicet potentia tanlum, sicut quantum. Potentia et actu, sicut quantum divisum. Et actu tantuin, sicut causa prima. Infinitum quod potentia tantum est, secundum quod hujusmodi est, nullo finitur et cerlilicatur: et ideo quantitas ejus incerta manel; quia potentia non cognoscitur positive nisi per actum: est autem nullum actum habere finitionis. Infinitum autem quod procedit in actum, sicut quantilas divisa, quolibet actu divisionis linitur per aliquid: et secundum quod linitur, cognoscibile est. Sed quia in infinilum divisibile est, non pertransitur dividendo: et ideo non omnia minima “jus cognosci possunt: nec certificatur quantitas ejus per compositionem omhium minimorum per actualem divisionem acceptorum. Infinitum autem quod est actus nihil habens potentie passive, non dividitur ad intra, sed ad extra, ut xic dicam, potest in unum, potestin duo, potest in tria, et sic de aliis. Et si infinitum est, non est accipere in tali processu ultitnum in quo stat virtus ejus, ita quod non posset in amplius. Et tale infinitum quia actus est purus in se, et non est in polentia nisi id quod est extra se, secundum se est maxime intelligibile, nobis autem incomprehensibile propter infini latom potentie et essentiae, quibus ex- cellit ea in que potest; hoc autem attinxi potest per intellectum, sed non comprehendi.
Per hoc etiam patet solutio ejus quod dicilur in epistola I ad Timoth. vi, 16. Loquitur enim illa auctoritas de visione comprehensionis.
Ad ultimum dicendum, quod Ambroius loquitur de visione in qua Deus videtur per effectum. Per nudam enim exsentiam invisibilis est ab omni creato intellectu. Unde in libro de Causis, propositione septima, dicitur, quod intelli- git id quod est supra se per hoc quod acquirit ab eo bonitatis, et in bonitatibus illis intelligit id quod est supra se. Unde dicit Ambrosius: "Cum presens est, non videtur: et cum absens putatur, videtur." Et intelligit hoc quia praesens non videtur nisi in effectu finito: et tunc non videtur in quantum est infinitus et incomprehensibilis, quod tamen vere est. Et cum absens esse putatur, ut in infinitum presentem effectum excedens, ut in omnibus existens et extra omnia, tunc vere est ut videtur.
Membrum 2
Utrum Deus cognoscibilis sit a malis, vel a bonis tantum ?Videtur, quod non sit cognoscibilis a malis: 1. Per hoc quod Magister recedendo ab Augustino in libro I de Trinitate ', dicit, quod "mentis humane acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur 2" Ergo videtur, quod a malis non cognoscitur.
2. Adhuc, Augustinus, ibidem, et recitat hoc Magister in primo libro Sententiarum, distinctione secunda: "Trinitas que summum bonum est, non nisi a purgatissimis mentibus cernitur ." Malorum autem intellectus non est purgatus. Ergo non cernitur a malis.
3, Adhuc, Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ambrosius: "Si qui mundo corde sunt, Deum videbunt." Ergo alii non videbunt: nulli enim indigni Deum videbunt: neque is qui Deum videre voluerit, Deum videre poterit.
In contrarium hujus est quod dicit, 4. Dionysius in libro primo de Divinis nominibus cap. 1v, de dxemonibus: "Data eis naturalia dona nequaquam ea mutata dicimus: sed sunt integra et splendidissima:" Ergo in malis naturalia manent integra et splendida. Ex solis autem naturalibus potest cognosci quia est Deus. Ergo a malis potest cognosci.
2. Adhuc, Ad Roman. 1, 21: Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, Constat, quod illi mali fuerunt: et tamen dicit, quod cognoverunt Deum: ergo amalis potest cognosei Deus.
3. Adhuc, Augustinus in libro I Retractationum: "Non approbo quod in oratione, hoc est, Soliloguio dixi: Deus qui non nisi mundos corde verum scire voluisti. Responderi enim potest, multos non mundos multa vera cognovisse, etiam de Deo '." Ergo mali scientiam de Deo habent et cognitionem,
4, Adhuc, Apocal. 1,7: Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et, Joan. xix, 37: Videbunt in quem transfizerunt , Quod autem vident, cognoscunt. Ergo Deus cognoscitur a malis.
Solutio. Ad hoc per antecedentia respondere non est difficile. Longinqua enim visione et confusa potest Deus cognosci a malis, propinquiori et minus confusa a bonis per gratiam, propinqua autem et immediata et non confusa cognoscitur per gloriam, a nullo tamen comprehenditur. Unde a malis cognoscitur confuse et longinque, a bonis per gratiam per speculum et in enigmate, a beatis autem cognoscitur im propria specie.
Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod differentia est inter figi aciem mentis et cognosci. Figitur enim acles mentis, quando per propinquiora discernitur cognoscibile: confuse autem videtur, quando per longinquiora videtur et non discernitur: longinquiora autem sunt effectus tam nature, quam gratie et glorie.
Ad aliud similiter dicendum est. Cerni enim est differentias considerare. Ad videre autem sufficit confuso visu inspicere: unde licet purgatis mentibus cernatur, ab aliis tamen videtur confuse.
Ad aliud dicendum eodem modo. Mundi enim corde discernunt per propinquiora: alii tamen confusa visione vident.
Per hoc etiam patet solutio ad dictum Ambrosii. Videns enim Deum in effectibus nature, videt eum in eo quod non est Deus, sed in quo sue significationis sparsit indicia, ut dicit Augustinus. Hujus exemplum ponit Augustinus, quod sicut nostra voluntas que invisibilis est, aliter innotescit per voces et effectus, que ipsa non est, sed in ipsis sue significationis apparent indicia: et aliter innotescit per seipsam in sua presentia: et aliter in effectibus propinquis et interioribus: et aliter in exterioribus, sicul in libere-velle, quod voluntas semper potest et facit in seipsa: et aliter in volitis exterioribus: ita etiam spiritualis creatura, sicut Angelus et anima, aliter innotescit in sua presentia: et aliter in suis eflectibus essentialibus, qui sunt velle, et intelligere: et aliter in effectibus exterioribus, Et sic etiam creator tripliciter innotescit, scilicet per suam essentiam in gloria, per effectum bonitatis et veritatis in gratia, per effectus creature. in natura.
Av w quod de Apocalypsi objicitur, dicendum quod secundum Augustinum, tnali non videbunt eum, nisi in forma humana quam compunxerunt, ut magis timeant,
Si objiciatur de Job, 1, 6, Satan fuisse in conspectu Dei, et ita vidisse Deum. Gregorius respondet ibi in Glossa, quod "tenebre in conspectu luminis esse possunt, cum tamen lumen non sit in conspectu tenebrarum." Lumen enim dlijudicat tenebras, et a tenebris non dijudicatur, Unde non sequitur, quod Satan Deum viderit per nudam essentie manifestationem: sic enim, ut dicit Augustinus, sine gaudio videri non potest. Isa. xxvi, 10: Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini. Et per hoc patet solutio ad totum.
Videtur enim, quod Adam aliter cognovit Deum ex naturalibus quam alii: 1. Per illud libri IV Sententiarum, distinct. 1, cap. Triplict autem, ubi sic dicitur: "Homo qui ante peccatum sine medio Deum videbat, per peccatum adeo habuit, ut nequaquam divina queat capere, nisi humanis exercifatus." Si autem sine medio Deum cognovit, videtur quod nec medio naturae, nec medio gratis utebatur.
2. Adhuc, Inter mentem hominum et Deum nihil est medium, ut dicit Augustinus. Cum ergo mens innocens fuit, et per naturam ad hoc facta ut Deum cognosceret, creaturis ad hoc non indiguit ul cognosceret Deum: videtur ergo, quod aliter cognovit quam nos cognoscimus,
3. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententis: "Gognovit homo creatorem suum, non ea cognitione tantum que foris auditu percipitur, sed ea que intus per inspirationem monstratur." Videtur ergo, quod per creaturas non cognovit.
4. Adhuc, Idem, ibidem: "Adam cognovit Deum non ea qua modo Deus a credentibus absens fide creditur, sed ea que tunc per presentiam contemplationis scienti manifestius ostendebatur: non tamen ita excellenter, sicut postea cognoscere debuisset si perstitisset."
In contrarium est quod dicitur 1. Ab Augustino in primo Sententiarum, distinctione tertia, cap. Apostolus: A duobus homo juvabatur ad cognoscendum Deum, scilicet a natura que rationalis erat, et ab operibus a Deo factis, ut manifestaretur homini veritas. Ab opere autem juvabatur, ut dicit Ambrosius: quia opus fecit quod visibilitate sui opificem suum manifestavit. Cum ergo in primo statu rationalis esset homo, et creatura mundi, ut quedam theoria sibi proponeretur, ut dicit Magister Hugo, videtur quod in creaturis Deum legit.
2. Adhuc, Super illud Genesis, nu, 15. Posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, Glossa: "Operaretur non laboriose, sed deliciose, et mentem prudentis magna et utilia creata commoverent." Creata autem mentem prudentis non commovent nisi de creatore. Ergo per creaturas didicit creatorem.
3. Adhuce, Intellectus Ade conjunctus fuit continuo et tempori: et cognitio sui a sensibus oriebatur, quia hoc naturale est. In tali autem cognitione necesse est invisibile secundum se et incertum, per visibile et certum accipere, ut dicit Ambrosius. Cum ergo divina essentia sensibus invisibilis sit et incerta, videtur quod cognitio ejus haberi non poterat nisi per creaturas.
4. Adhuc, Beatus Bernardus in libro Vide Consideratione ad Eugenium, dicit, quod "homo scalis indiget, Angelus autem non, co quod solium jam tenet, ad quod per scalas ascenditur ." Videtur ergo, quod in primo statu innocentie ad cognoscendum Deum Adam creaturis indigebat.
5. Adhuc, Quedam Glossa super illud Job, xxxut, 25: Consumpta est caro ejus, dicit: "Nota ante peccatum Adam neque sapientem neque stultum fuisse, nec sapienter nec stulte peccasse." Si autem non sapiens fuit, cognitionem Dei per seipsum non habuit: et non stultus aliquam cognitionem habuit, que non potuit esse nisi per creaturas: ergo post peccatum et ante peccatum cognitionem Dei per creaturas mendicavit,
Et videtur, quod sic: quia, sicut habitum est, Hugo dicit, quod tunc per presentiam contemplationis cognovit. Per fidem autem cognoscitur absens. IL ad Corinth. v, 7: Per fidem ambulamus, et non per speciem. Et vult dicere, quod qui per fidem ambulat, absens est a presentia Dei. Dicit enim Augustinus, quod "facie ad faciem videre, nihil aliud est nisi in presentia sue manifestationis Deum videre."
Sotvtio. Dicendum, quod Adam per creaturas Deum cognovit: que cognitio propria et naturalis est homini in carne posito, sicut probatum est.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, quod Adam in primo statu sine medio Deum cognovit, non intelligitur de medio cognoscibilis, sed de medio cognoscentis: quod medium oppositum est ad medium coadjuvativum, eo quod tetigit oculum videntis, et impedit ne clare videat, et est medium peccati. Isa. ux, 2: Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sine tali autem medio ante peccatum vidit, sed non sine medio quod cognoscibilem Deum manifestavit.
Ad aliud dicendum, quod inter mentem hominis et Deum verum nihil est medium secundum ordinem substantiarum Deum participantium, sed immediate est in Deum, ita quod nihil sistit eum procedentem in Deum, quin in videndum necesse perveniat. Angelus enim non est medium in quo stat homo sicut in suo ultimo: quia, Apocal. xxi, 17, dicitur, quod eadem est mensura hominis que Angeli. Deuter. xxxn, 8: "Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei ." Medio tamen utitur quod ducit in cognoscibile. Divina enim essentia ab incarnato intellectu immediate videri non potest.
Ad hoc quod objicitur de Hugone, dicitur, quod praesentiam contemplationis vocat manifestationem Dei in clariori effectu quam post peccatum manifestari potuerit, et ex parte videntis, et ex parte visibilis. Et hoc accipitur ex quadam Glossa super epistolam ad Romanos, vii, 22, super illud: Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, que dicit, quod "Adam peccante totus mundus in pejorem statum cecidit." Et sic Adam post peccatum minus clare vidit, et creata magis obscure opificem manifestaverunt. Presentia ergo Dei in clariori effectu contemplata, ibi prasentia contemplationis vocatur.
Hoc tamen quod dicit Glossa Job, quod Adam nec stultus, nec sapiens fuit, ad facienda referendum est. Unde Glossa ibidem: "Sapiens est, qui observatione peccati agenda vel vitanda novit (et intelligitur de notitia secundum electionom): stultus autem, qui utrumque simpliciter ignorat."
Ad id quod ulterius queritur; dicitur quod certius cognoscere dicitur tribus modis, scilicet ex parte cognoscentis, et ox parte medii, et ex parte cognoscibilis.
ix parte cognoscentis, sicut sine peccalo cognoscens, certius cognoscit quam in peccato: una enim peenarum in quam incidit homo per peccatum,ignorantia est.
Ex parte medii dupliciter, scilicet medii extra, et medii intra. Media extra, creature mundi sunt, que quanto clarius manifestant, tanto certiorem faciunt cognitionem: ante peccatum autem clarius manifestaverunt. Medium intra, est effectus gratiae vel virtutis, quod quia ut natura movet intellectum sive rationem, certius manifestat quam id quod ut signum probabile rationem tantum ducit, sicut dicit Aristoteles in II Aihicorum, quod virtus est omni arte certior. ex parte cognoscibilis certius cognoscitur quod se manifestat per speciem, quam quod se manifestat per similitudinem.
Dicendum ergo, quod quantum ad primum modum, Adam certius cognovit quam cognoscatur per fidem. Fides enim non tollit ignorantiam et hebetudinem in quam homo per peceatum incidit, licet diminuat eam. Quantum autem ad secundum modum quoad medium exterius, certius iterum cognovit: fides enim obscuritatem manifestationis, in quam per peccatum ceciderunt creature mundi non tollit. Quantum autem ad medium intrinsecum, quod informando mentem movet ut natura, certius cognoscit qui per fidem cognoscit, quam Adam ex solis naturalibus cognoverit. Quantum vero ex parte cognoscibilis, nec ante, nec post peccatum cognoscebatur Deus, nisi in similitudinibus.
Membrum 3
Utrum uno vel pluribus modis Deus sit ab homine cognoscibilis ?Et videtur, quod pluribus: visione enim imaginaria, intellectuali, et sensibili cognoscitur Deus: et sic manifestatur, sicut, Exod. m, 2, in rubo Moysi, et viginti quatuor senioribus videntibus sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini', et in multis aliis locis sensibiliter apparuit. Genes. autem, xxviu, 13, Jacob vidit Dominum innizum scale in imaginaria visione. Exod. xxxtit, 14, ubi dicitur: Loguebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem,sicut loqui solet homo ad amicum suum: dicit Augustinus, quod vidit intellectuali visione. Videtur ergo, quod multis modis cognoscitur Deus.
In contrariam hujus est, 4. Quod dicit Ambrosius super Lucam, quod "Deus non in loco videtur, sed mundo corde, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu." Videtur ergo, quod sensibili visione non cognoscatur.
2. Adhuc, Quecumque imaginaria visione videntur, sub dimensionibus quantitatis videntur, ut dicit Avicenna. Deus autem non est sub talibus dimensionibus. Ergo nec oculo corporali, nec oculo imaginationis videtur.
3. Adhuc, Augustinus in libro de Vi dendo Deum ad Paulinam: "Cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa istis ineffabiliter anteponis, cumque istis foris relictis in illis intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo judicas, in nulla te putas, an in ‘aliqua luce versari? Ego enim existimo, quod tanta ibi et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri, sine luce non possunt. Ipsam igitur lucem in qua cuncta illa perspicis, intuere, et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum ." Non ergo videtur, quod lux incorporea oculorum visibus cognoscatur.
4. Adhuc, Videtur hoc per rationem: Vis enim inferior, que est sensus vel imaginatio, forme spiritualis non est acceptiva, sicut intellectus, vel charitatis, vel sapientie, vel talium. Cum ergo Deus magis elevatus sit a sensibus quam alia forma intellectualis, nec sensu, nec imaginatione potest cognosci.
Apprehensionis enim sive apprehensive potentie multe sunt paries, ut ratio, intellectus, intelligentia. Et sicut dicit Isaac, Ratio est virtus faciens currere causam in causatum: qua secundum Dionysium accipimus discursas disciplinas, per creaturas et scripturas Dei notitiam accipientes. Ergo videtur, quod ratione cognoscitur Deus.
Hoc idem dicit Glossa super illud Psalmi 1v, 7: Signatum est super nos lumen, etc., sic: "Lumen vultus, ratio est, que est ad cognoscendum Deum, qua (ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio) nihil sublimius in anima est." Cum ergo sublimiori virtute cognoscatur, videtur quod ratione cognoscatur.
In contrarium est, 4. Quod dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophie, distinguens apprehensiones anime sic: "Sensus accipit speciem in subjecta materia constitutam. Imaginatio vero solam sine materia judicat figuram. Ratio vero hance quoque transcendit, que speciem ipsam que sin- gularibus inest, universali consideratione perpendit. Intelligentia vero supergressa universitatis ambitum, ipsam simplicem formam pura mentis acie intuetur’." Cum ergo Deus sit substantia simplex que non est in singularibus, videtur quod per intelligentiam cognoscatur. Hoc idem dicitur in libro de Anima et spiritu sic: "Intellectus est vis qua cognoscit spiritum increatum."
2. Adhuc, Boetius de Consolatione philosophie: "Superior vis complectitur inferiorem: inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet cognoscere: nec universales species imaginatio contuetur, nec ratio simplicem capit formam." Ergo videtur, quod ratione Deus non potest cognosci, sed intellectu, vel intelligentia.
Solutio. Ad id quod primo quearitur, dicendum quod sicut probatum est, Deus multis modis cognoscitur, et corporali, et intellectuali, et imaginaria visionibus. Sed haec divisio datur secundum ea in quibus representatur Deus, cujus notitia non nisi intellectualis est: et ideo in omnibus his oportet esse visionem intellectualem si Dei notitia debeat haberi. Intellectus enim dijudicat et imaginationem ef sensum, per hoc quod ad imaginationem et sensum reflectitur luce intellectuali: et ideo non accipit corporalem visionem ut corporalis est, nec imaginariam ul imaginaria est, sed utramque accipit in ratione signi ducentis in ali- quod divinum, quod intelligitur vel in sensibilium similitudine vel proprietate: que acceptio nee sensus nec imaginatio est, sed intellectus. Et hoc est etiam quod dicitur, Danielis, x, 1: Intelligentia est opus in visione. Et Balthazar, Danielis, v, 3 et seq., qui sensibiliter articulos scribentis vidit, et quid significarent, per intellectum elicere non valuit, per sensum cognitionem Dei non accepit: sed Daniel signatum per intellectum elicuit. Sic Pharao, Genes. xu, 1 et seq., qui septem vaccas et septem spicas vidit, et lumine intellectus quid significarent elicere non valuit, cognitionem Dei non habuit, sed Joseph, qui illuminato intellectu. signatum cognoscere potuit. Unde licet talis visio a sensu vel imagi- natione oriatur, sine intellectu tamen non perficitur: et ideo sine intellectuali visione cognitio Dei non habetur.
Av 1 ergo quod objicitur de Ambrosio, dicendum quod Ambrosius non intendit aliud, nisi quod solo sensu sive intellectu Dei notitia non accipitur.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod sola imaginatione notitia Dei non accipitur: et hoc conceditur.
Ad pictum Augustini dicendum, quod spirituale lumen quo spiritualia discernuntur, sensus exterior non accipit: quia inferior vis ad superiorem non ascendit. Sed quia superior reflectitur in inferiorem et complectitur eam: sensus enim interiores judices sunt exteriorum, ut dicit Augustinus, et non e converso: ideo per intellectum reflexum in sensum vel imaginationem sicut in signum, cognitio accipi potest.
Ad 1 quod objicitur per rationem, solvitur eodem modo. Conceditur enim, quod solo sensu vel sola imaginatione forme simplices non accipiuntur: sed in intellectu reflexo in sensum vel imaginationem nihil prohibet accipi formas simplicium, sicut ex operibus charitatis et ex operibus sapientie charitatem et sapientiam cognoscimus.
Dicendum, quod ratio multipliciter dicitur. Dicitur enim aliquando ratio totum id quod simplices formas habet, hoc est, a materia vel materia appendiciis depuratas accipit. Et sic ratio dicitur mens: et sic comprehendit intellectum et intelligentiam. Et sic accipitur ratio in Glossa super Psalmum tv, 7: Signatum est: et in libro de Libero arbitrio ab Augustino: sic enim per rationem Dei notitiam accipimus.
Dicitur etiam ratio potentia anime rationalis collativa cujus actus est ratiocinatio. Et sic ab Isaac dicitur ratio, et ab Aristotele. Et sic iterum per rationem habetur notitia Dei et quia est, et quid est infinite: conferendo enim effectus ad causam,et eminentiam cause et proprietates cause ad causatum et defectum causati et proprietatum ejus, quia causa est cognoscitur, et quid non est et quid est infinite, sicut cognoscitur pelagus infinitum cujus litfora non videntur.
Tertio modo dicitur ratio que colligit ex phantasmate essentialiter similia vel dissimilia. Et sic accipitur a Boetio in libro de Consolatione philosophiae: talis enim collectio sine collatione fieri non potest. Et hoc modo ratione non cognoscitur Deus, sed universale quod ex particularibus colligitur.
Ad id quod de Augustino objicitur in libro de Libero arbitrio, dicendum quod ibi tertio modo accipitur ratio. Intellectus autem per convenientiam ad Angelum, qui intelligibilis dicitur esse substantia, eo quod sensu et imaginatione non comprehenditur, sed intellectu. Intelligentia autem: quia secundum nomen aliquid simplicius dicitur appro priatum Deo.
Ad 1. quod dicit Boetius de intellectu et intelligentia, per eumdem modum respondendum est.Et fundatur dictum illud super verbum Aristotelis in VI Ethicorum, ubi dicit, quod "secundum similitudinem et proprietatem scibilis ad sci- bile cognitio existit cognoscenti." Et ideo simplicissimi cognoscibilis simplicissima erit potentia cognoscitiva, et hoc est, quod est nec compositum, nec componibile. Minus autem simplicis, non compositi quidem, sed componibilis, erit intellectus. Compositi autem actu et componibilis, erit ratio. Compositi vero sub conditione materiae cui componitur, erit phantasia vel imaginatio. Compositi autem immersi in materia cui componitur, erit sensus.