Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 27

De oppositione mali ad bonum
1

QUAESTIO XXVII. De oppositione mali ad bonum

2

Deinde queritur de oppositione mali ad bonum.

3

Et primo queruntur quinque. Primo enim queritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum ? Secundo, Si malum habeat esse in bono universaliter? Tertio, Si malum sit corruptio boni universaliter ? Quarto, Si malum est corruptio boni, quomodo corrampat illud, et quod sit bonum illud ? Quinto, Si malum in omnibus corporalibus. et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?

Membrum 1

Utrum universaliter omni bono opponatur malum
4

MEMBRUM I. Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?

5

Primo ergo queritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?

6

Et circa hoc queritur duo, scilicet si opponatur? Et,quo genere oppositionis ?

Articulus 1

Utrum omni bono opponatur malum
7

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Utrum omni bono opponatur malum ?

8

Queratur ergo, An omni bono opponatur malum?

9

Et videtur, quod sic. 1. Opposita enim secundum rationem forme opposita sunt: subjectum enim, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, nulli opponitur. Quaecumque autem ratione forme opponuntur, universaliter’ opponuntur. Ergo omni bono ubicumque sit, opponitur malum. Et sic sequitur, quod etiam divino bono opponitur malum.

10

2. Adhuc, Universaliter opponuntur, quorum rationes universaliter opposite sunt: bont et mali opposite sunt rationes in omnibus: ergo bonum et malum opponuntur in omnibus.

11

3. Adhuc, Si aliqua opponuntur gratia forme, inter ea in quibus simplicius et verius est forma illa, major est oppositio: eo quod magis distant illa ab invicem. Bonum et malum opponuntur, hoc constat: ergo ubi simplicius est forma boni et verius, illud magis opponitur malo. Simplicissime autem et verissime forma boni in summo bono est. Ergo in illo maxime opponitur malo.

12

4. Hoc etiam videtur velle Augustinus in libro XI de Civitate Dei, ubi didicit, quod "vitium contrarium est Deo."

13

5. Si forte dicat aliquis, quod iste rationes tenerent, si bonum et malum opponerentur contrarie: sed hoc non est verum, sed opponuntur ut privatio et habitus.

14

Ossicrrur in contrarium, quod multo magis hoc tenet de oppositis ut privatio et habitus: quia privatio non potest definiri nisi per habitum: et ideo ubi habitus simplicior est, magis apparet oppositio privationis.

15

Preeterea, In VU AMelaphysice vult Aristoteles, quod etiam contraria secundum oppositionis distantiam reducantur ad oppositionem privationis et habitus etiam secundum suas causas essentiales, ut patet in albo et nigro. Si enim album causatur ex diffusione luminis in clara superficie, nigrum ex privatione talis diffusionis causabitur. Et si calidum causatur ex motu a centro ad circumferentiam, frigidam (ut dicit Avicenna) ex abscissione sive privatione talis motus causabitur. Et sic videtur,. quod magis tenet in privative oppositis, quam in contrariis.

16

6. Adhuc, Videtur quod summo bono opponitur malum: quia quod corruptivum est alterius, opponitur ei et est contrarium illi. Malum autem boni summi est corruptivum. Ergo videlur el esse oppositum. Habitum enim est in prehabitis, quod summum bonum relucet in omnibus bonis que participative bona sunt. Et constat, quod ila resplendentia summi boni privatur per malum: est enim malum privatio prin forme boni in qua plantatum est bonum quod est a bono, et per quam bonum creatum convertitur ad bonum primum. Et sic videtur, quod malum privatio sit et corruptio primi boni.

17

7. Adhuc, Constat, quod secundum bonum nec est nec intelligitur sine forma primi boni, ut dicit Augustinus: ergo videtur, quod a forma boni corrampi non potest nisi corruptione forme prim! boni: illa enim manente in ipso, semper et est et intelligitur et dicitur esse bonum, et non malum. Et est simile de forma exemplaris in exemplato, quando exemplatum plantatum est in forma exemplaris: illius enim corruptio non potest esse, nisi corruptione forme exemplaris corrumpatur.

18

Sr aurem hoc concedatur, contrarium est quod probatur in philosophia, quod

19

1. Si primum bonum, nec habet oppositaum, nec simile: et sic bono primo nihil est oppositam.

20

2. Adhuc, Si oppositum sibi esset aliquid: tunc ipsum et suum oppositum nata essent fieri circa idem: et sic malum posset cadere in primum bonum: quod omnino absurdum est.

21

Ulterius queritur, Quale malum opponttur bono nature ?

22

Si enim hoc sit malum culp#: cum illud etiam opponatur bono gratia, tunc videtur unum opponi duobus uno genere oppositionis: quod est contra Aristotelem in primo Topicorum. Si autem dicatur, quod hoc sit malum pene quod opponitur bono nature: tunc videtur, quod malum culp2 non corrumpit vel vitiat bonum natures: quod est contra omnes sanctos, Dionysium, et Augustinum, et alios: et contra Evangelium Luce, ubi incidens in latrones spoliatus est (ut dicit Glossa) gratuitis, et vulneralus in naturalibus. Et constat, quod utrumque istorum non est factum nisi per peccatum. Ergo per peccatum vulnerantur naturalia. Malum ergo culpe contrarium est bono nature, vel oppositum: quia nisi esset oppositum, non esset corruptivum ipsius, ut dicit Dionysius.

23

Solutio. Dicendum, quod sicut in philosophia probatum est, primum bonum in se consideratum et ab omnibus participantibus ipsum separatum, nec habet consortem, nec similem, nec comparem, nec oppositum, nec contrarium, nec adversarium.Et hoc ex proprietatibus primi in philosophicis irrefragabiliter probatum est, et ab Avicenna et ab Algazele in metaphysicts suis, et in libro de Causis a nobis. Si autem primum consideretur in participantibus ipsum, a quibus non secundum primam et puram bonitatem participatur, ut in libro de Causis probatum est: tunc recipit plus et minus, et simile et contrarium.

24

Unde cum queritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum? Dicendum, quod non: quia primo bono in se considerato nullum opponitur malum.

25

Si autem queritur, Utrum bonum participative dictum, universaliter habeat malum oppositum? Dicendum, quod sic. Quod patet ex verbis Dionysii, qui ostendit malum esse privationem boni tam in demonibus quam in animabus rationalibus et sensibilibus et vegetabilibus, et in corporibus secundum omnes differentias corporum, et etiam in multum vulgata materia malum, et in nullo habere aliquid vel dicere, sed esse privationem boni quod consistit in modo, commensuratione, et harmonia ordinis. Que probatio nihil valeret, nisi omni bono per participationem dicto malam esset oppositum.

26

Ab opsecra autem primum et secundum dicendum, quod oppositio quidem est secundum formam et secundum rationes formales. Sed communitas forme in participantibus formam non est una. Sed quedam est communitas univoci: et de hac procedunt objectiones. Et guedam est communitas analogie, in qua id quod vere secundum formam dicitur, est in uno, et non in aliis nisi secundum modum quemdam habitudinis ad illud: et de tali communitate non procedunt rationes. Illi enim quod sic secundum formam commune dicitur, multa accidunt in uno que non accidunt in alio. Et est exemplum de necessario, quod dicitur de eo quod est ens necesse, et de eo quod non potest aliter se habere: et ei quod est ens necesse, nullum opponitur contingens vel possibile: ei tamen quod est impossibile aliter se habere, per aliquem modum opponitur et contingens et possibile: si enim compararetur ad causam per quam exivit in esse, et contingens erit et possibile. Et sic est de bono quod per communitatem analogia dicitur de creato et increato: et simpliciter est in bono increato, in aliis autem secundum modum, quia scilicet sunt a bono, et in bono, et ad bonum illud, ut dicit Dionysius. Et ideo accidit ei oppositio mali secundum quod participative dicitur, qua non accidit eisecundum quod in se accipitur et ut primum bonum, quod essentialiter bonum est et causa boni.

27

Ad aliud dicendum, quod de formis univoce dictis bene procedit objectio: de formis autem per analogiam communibus nihil valet. Et hujus causa dicta est in prehabitis de bono. Ibi enim probatum est, quod malum non potest esse nisi a bono et in bono, quod averti potest a primo bono.

28

Ad dictum Augustini dicendum, quod vitium sive malum non est contrarium Deo in se ut primo bono: quia illud nec vitiat, nec vitiare potest, illi enim nocerenon potest: sed dicitur contrarium large, quia vitiat et corrumpit bonum quod est ab ipso, et in ipso, et ad ipsum.

29

Ad aliud dicendum, quod si privatio et habitus acciperentur secundum formam univoce dictam, tunc valeret ratio introducta: sed hoc non est, ut jam habitum est.

30

Ad aliud dicendum, quod forma summi boni non est essentialiter forma boni per participationem dicti: et ideo essentialiter non corrumpitur, sed respendentia vel imitatio vel similitudo ad ipsum, hoc est, per accidens, scilicet corruplione boni in quo respondet, et quod imitatur ipsum, et simile est ei: hoc enim susceptibile est mali, et non primum bonum.

31

Per hoc patet solutio ad sequens. Concedimus enim, quod licet bonum secundum nec sit, nee intelligitur sine forma primi boni: tamen corrupta forma boni secundi, per accidens corrumpitur resplendentia forme primi boni, sed ipsa in se manet incorruptibilis.

32

Quod in contrarium objicitur, concedendum est.

33

Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod in omni culpa peena est, ad minus peena damni, que etiam culpabilis est, quia voluntaria est. Ipsa enim aversio a bono incommutabili, privationem dicit boni incommutabilis, que poena maxima est, et contrarium nature boni: quod innuit Psalmus vu, 4, secundum Hieronymi translationem "Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: et bene mihi non est sine te." Joan. xin, 5: Sine me nihil potestis facere. kit per hance penam malum culpe opponitur etiam bono nature. Et hoc modo unum opponi duobus nihil est inconveniens, propter duo que sunt in illo, sieut dicit Aristoteles in IL Ethicv rum, quod "voluntarium propter du que sunt in ipso, opponitur duobus, scilicet involuntario per ignorantiam, involuntario per violentiam."

Articulus 2

Quo genere oppositionis opponitur malum bono ?
34

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II Quo genere oppositionis opponitur malum bono ?

35

Secundo queritur, Quo genere oppositionis opponitur malum bono?

36

Videtur autem, quod non opponitur contrarie.

37

1. Contrarium enim non est in contrario, nec potest esse. Dicunt autem omnes sancti Doctores, Augustinus, et Dionysius, et alii, quod malum est in bono: ergo malum et bonum non possunt esse contraria.

38

2. Adhuc, Utrumque contrariorum est in actu: sed quod nihil est existentium, et nihil in existentibus, actu esse non potest: ergo nulli est contrarium. Prima patet per inductionem in omnibus contrariis.Secunpa probatur a Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi omnia inducendo probat, quod malum nec est aliquid existentium, nec aliquid in existentibus . Ergo malum et bonum non possunt esse contraria.

39

Nec possunt opponi ut privatio et habitus, ut videtur.

40

1. Privatio enim -on salvatur in habitu, nec e conv ‘rsu habitus in privatione: malum autem substantivatur in bono, ut dicunt Augustinus et Dionysius: ergo malum et bonum non opponuntur ut privatio et habitus.

41

2. Adhuc, De privatione non est regressio in habitum, ut patet in cacitate, et surditate, et aliis: de malo autem regressus est ad bonum: ergo bonum et malum non opponuntur ut privatio et habitus.

42

Videtur etiam, quod non opponantur ut relativa.

43

Relativa enim posita se ponunt, et perempta se perimumt, et secundum cumdem casum ad convertentiam dicuntur. Et sic se non habent ad invicem bonum et malum: non enim si bonum est, malum est, nec bonum mali bonum est, nec malum boni malum est. Bonum ergo et malum non opponuntur ut relativa.

44

Nec opponuntur ut affirmatio et negatio. Non enim alterum negat quod ponit reliquum. Et sic videtur, quod nulla geheris oppositione opponuntur.

45

In contrarium hujus est quod dicit Augustinus in /nchiridion, quod "in his duobus contrariis que sunt bonum et malum, fallit illa regula dialecticorum, que dicit contraria simul in eodem esse non posse '." Ergo.sunt contraria.

46

Et craria hujus ulterius de verbo Augustini.

47

4. Dicit enim, quod malum non coalescit nisi in bono: et sic malum in bono est: et sic regula dialecticorum fallere videtur.

48

2. Adhuc, Dionysius dicit, quod malum non.est nisi mixtum bonum. Mixta autem licet in excellentiis virtutum suarum non habeant miscibilia, tamen actu simul habent ea, ut dicit Avicenna. Si ergo malum est mixtum bonum, in illo mixto actu estet bonum malum, quamvis nec bonum sit in excellentia virtutum nec malum.

49

3. Adhuc, Dionysius dicit, quod malum non est nisi diminutum bonum. Sed in omni diminuto aliud est diminuens, et aliud diminutum. Ilud ergo diminuens aut est bonum, aut malum. Non bonum: quia bonum non diminuit bonum. Ergo malum. Ergo malum est mali: et hoc abibit in infinitum, ut dicit Aristoteles. De illo enim malo iterum queritur: si enim est diminutum bonum, aliud erit diminuens, et aliud diminutum: et non eritstare, nisidetur aliquod esse primum malum quod omnis mali malum est, sigut datur primum bonum quod omnis boni bonum est. Et ex hoc sequitur, quod aliquod est principium mali, sicut aliquod principium bont, Et hoc negat Dionysius, dicens, quod "malum nec principium est, nec ab aliquo principio." Si enim principium est, aliquod existentium est: et si est, in quantum est, bonum est: et non potest intelligi, quod bonum mali sit productivum.

50

In contrarium dicti Augustini est, quod

51

1. Non potest intelligi, quod contraria simul sint in -eodem. Contraria enim sunt, ut dicit Aristoteles in Predicamentis, et Boetius in Zopicis, que posita sub eodem genere maxime a se distant, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibili. Que autem talia sunt, simul esse intelligi non possunt.

52

2. Adhuc, Augustinus videtur dicere opposita. Dicit enim, quod malum non est nisi corruptio boni: et sic videtur malum esse boni privatio: et si est boni privatio, non potest esse contrarium. Queritur ergo, Quomodo sit contrarium, et quomodo privatio ?

53

3. Adhuc, Contraria videntur esse directe: si enim accipiantur duo opposita, et duo ad haec sequentia, sic propositum dicitur de proposito, et oppositum de opposito secundum doctrinam Aristo telis. Sunt autem duo contraria, avaritia et largitas: et duo directe contraria, malitia et bonitas. Sequitur ergo, si largitas est bonitas, avaritia est malitia. Dicit autem Aristoteles in JM/agnis moralibus, quod virtus est bonitas, et quod vilium est malitia: virtus autem et vitlum contrarie opponuntur: ergo denominative dicta ab eis, contrarie opponuntur: ergo bonum et malum opponuntur contrarie; simul ergo in eodem esse non possunt: quod est contra Augustinum.

54

Ulterius queritur, Si, sicut dicunt Dionysius et Augustinus, malum est in bono substantivatum, non potest esse in bono nisi sicut in subjecto: quomodo ergo potest esse contrarium vel oppositum, cum dicat Aristoteles in primo Physicorum, quod subjectum neutri contrariorum est contrarium, sed utriusque susceptibile et salvativum ?

55

Videtur enim esse mirabile et contra philosophiam, quod malum sit boni corruplivum sicut contrarium contrari, et quod boni sit salvalivum et substantivum, et dans ci virtutem pugnandi contra bonum: que omnia de malo et bono dicit Dionysius.

56

Solutio, Dicendum, quod bonum et malum secundum sua nomina opponuntur ut privatio et habitus, sed secundum suas essentias quas nominant, sive secundum qualitates quas servant, opponantur ut contraria.

57

Ad primum ergo dicendum, quod maJum nomen impositum est a privatione: sed id cui impositum est, dispositio est, vel dispositum est dispositione cui annexa est privalio. Et est exemplum Dionysti, fornicatio et castitas.. Fornicatio enim dispositio est et qualitas a qua dicitur fornicator, que dispositio in quantum est privans ordinem concupiscibilis in modo et commensuratione et harmonia ad rationem reclam (ut ibidem dicit Maximus in scholio, quod appositum est litteree Dionysii) malitia est: quia sic est boni privatio, et sic cadit in malum quod vocatur demens concupiscentia. UI autem conversio est ad bonum commutabile, obscura resonantia est primi boni, quod omnes appetunt, et propter quod agunt quidquid agunt. Et sic subjectum est malitie, que corruptio est modi, commensurationis, et harmoniea. Et hoe modo est contraria castitati: sic enim aliquid existentium est, et aliquid in existentibus, et actu est, in quantum autem est privatio ordinis ad rationem in modo, commensuratione, et harmonia, neque existentium est aliquid, neque in existentibus, neque actu est, nisi sicut corruptio dicitur esse actu quando corrumpit: cum tamen corrumpi non sit nisi deficere et privari. Et iste est verus intellectus Dionysii et Augustini. Sic ergo opponuntur malum et bonum, et ut privatio et habitus, et ut contraria.

58

Nec valet argumentum: quia non ut contraria sunt in eodem, nec unum in alio, sed ut privatio est in subjecto, quod retinet aliquid aptitudinis ad habitum et ad actum. Aliter enim caeilas non esset deformitas in oculo, sicut nec est deformitas in lapide. Et proptler hoc caecitas dicitur malum oculi, et non malum lapidis.

59

Et sic patet solutio ad ea que objecta sunt de contrarietate.

60

Ad id quod objicitur de oppositione privationis et habitus, dicendum, quod privatio duplices habet considerationes. Potest enim considerari ut privatio est, et ut deformitas sive malum est. Et primo quidem modo non privatur in habitu: quia sic nihil est. Ceecitas enim, ut dicit Anselmus, non est plus aliquid in ‘oculo quam in lapide. Secundo autem modo considerata fundatur in aliquo quod est habitus: et sic ceecitas oculi est foeditas et malum et turpitudo, et non lapidis.

61

Ad ww quod objicitur de regressu, dicendum quod duplex est privatio: perfecta, et imperfecta, ut dicit Aristoteles in V Metaphysice. Perfecta est, que privat et potentiam et habitudinem ad actum et. habitum. Et talis privatio est mors, et eweilas perfecta :.et de hac non est regressus ad habitum. Et est privatio imperfecta, que non privat nisi habitum et habitudinem in parte, et non in toto: et lalem privationem dicit malum in moribus, Et ideo a tali privatione potest esse regressus ad habitum.

62

Ad id quod objicitur de relativis, concedendum est. Bonum enim et malum non sunt relativa nisi secundum getis.

63

Similiter concedendum est, quod non opponuntur ut affirmatio et negatio, sive ut contradictoria.

64

Ad dictum Augustini in Enchiridion, jam patet solutio. Etenim contraria non sunt in eodem, sed ut opposita ut privatto et habitus, eo modo quo dictum est. Habitudo enim potenti ad actum boni, que est habitudo inferiorum potentiarum wl rationem sive rationis ordinem, disposita dispositione mali, diminuta et imperfecta et corrupta est ad bonum. Et secundum hoc potentia cum habitudine substrata est malo, secundum quod refertur et radicatur in substantia anime secundum partem inferiorem. Et sic nec opponitur malo, nec opponitur bono. Est tumen bonum secundum id quod. habitudinis habet esse ad bonum: quia quod rst ad bonum, bonum est. Et sic opponitur malo, et non est subjectum ejus. Nec in inconveniens oppositum esse in opposito, quod uno modo est subjectum et alio modo oppositum.

65

Kir sic verum est dictum Augustini: et tamen non fallit regula dialecticorum. Regula enim dialecticorum intelligitur sic, quod opposita ut opposita non sunt ineodem. Dictum vero Augustini instat de his que uno modo sunt opposita, ot alio modo subjecta, Sic enim omnis privatio imperfecta est in aliquo sui habitus, secundum quod malum et fedum est.

66

Ad id quod dicit Dionysius, quod malum est mixtum bonum, dicendum quod large sumit mixtum, secundum; scilicet quod in mixto virtus miscibilium remissa est et diminuta et fracta. Et est locutio per similitudinem et translationem. Bonum enim virtute sua destitutum et remissum et privatum in parte, dicitur miztum, propter similitudinem destitutionis et remissionis virtutum miscibilium in mixto. Unde in argumento illo peccatum est, quod in secundo Topicorum vocat Aristoteles peccatum in problematibus, quod est transferre positam locutionem. Non enim sequitur, si aliqua per translationem similia sunt in uno, quod similia sunt in omnibus.

67

Ad id quod loquitur de dicto Dionysii, si malum sit diminutum bonum, dicen dum quod sic, sicut probatum est.

68

Ad hoc autem quod objicitur, quod aliud est diminuens et aliud diminutum, dicendum quod si adiud intelligitur in ratione, falsum est: diminutum enim bonum est diminuens bonum per actum suum. Liberum enim arbitrium cum aversione ab incommutabili bono, est diminuens bonum per suum actum quod est bonum naturale. Elongat enim ipsum ab incommutabili bono, et facit ipsum minus habile. Si autem queritur de diminuente illud bonum, dicendum quod ipsum per seipsum, hoc est, per aversionem propriam est diminuens: et sic est status in illo, et non procedit ulterius.

69

Quon in contrarium objicitur, jam solutum est. Malum enim in actu et habitu contrarie opponitur bono in actu et habitu. Malum autem secundum rationem mali, et bonum secundum rationem boni, ut privatio et habitus opponuntur, sicut jam sepius determinatum est. Et sic in eo quod est contrarium, alia est ratio contrarii, et alia oppositi ut privatio et habitus: et hoc non est inconveniens.

70

Ad id quod. ulterius queritur, Quomodo aliquid possit esse subjectum et contrarium ? solutum est in antehabitis. Non enim secundum idem potest esse subjectum et contrarium. Dictum. enim est in antehabitis, quod uniuscujusque nature bonum est, quod ultimatum ad proprii et connaturalis habitus operationem, est virtus ejus et statim in optimo. Hoc autem in homine quantum ad inferiores potentias a ratione suasibiles est habitudo ad rationem. Et si habitudo illa in habentibus se potentiis ad rationem consideretur, subjectum erit boni et mali, ‘utriusque salvativum et substantificativum, Si autem consideretur ad ultimum actum ad quem est, erit bonum malo oppositum, sicut naturale innaturali, et habitus privationi, et bonum malo, et perfectum imperfecto. Et sic bonum imperfectum virtutem tribuit malo pugnandi contra bonum perfectum, sicut gressus sub claudicatione conceptus, virtutem habet pugnandi contra gressum rectum :; quam virtutem claudicatio secundum se totam accepta non habet, quia secundum se nihil esset.

71

Et per hoc patet solutio ad totum.

Membrum 2

Utrum malum habeat esse in bono universaliter
72

MEMBRUM II. Utrum malum habeat esse in bono universaliter ?

73

Deinde queritur, Si malum habeat esse in bono universaliter ?

74

Et videtur, quod sic: quia 1. Dicit Augustinus, quod malum non coalescit nisi in bono: et loquitur universaliter: ergo videtur, quod malum non sit nisi in bono.

75

2. Adhuc, In XII primae philosophiae dicit Aristoteles, quod Pythagorici dixe- runt malum boni regionem esse: et si malum est regio boni, tunc bonum ert in malo: ergo et malum in bono.

76

3. Adhuc, Malum fundatur in enter, quod constat. Aut ergo fundatur in ip. secundum quod est ens, vel secundum quod est unum, vel secundum quod verum, vel secundum quod est bonum Non secundum quod est ens: fundatui enim in illo quod corrumpit, et non cor rumpit ens. Eadem ratione non funditu: in eo quod est verum, vel in eo quoi cs! unum. Relinquitur ergo, quod fundetu in eo quod est bonum.

77

4. Adhuc, Corruptio non est nisi in corrupto: malum autem est corruptio boni: ergo malum est in bono.

78

In conrRarium est, quod oppositiuin non est in opposito, nec potest esse: quia licet nala sint esse circa idem, lamen unum non potest esse in alio.

79

Sotuno. Sicut dictum est in prahaliitis, bonum uniuscijusque est secundum actum connaturalem et proprium ad quem terminatur virtus ejus, ut inI Bé hcorum vult Aristoteles: et est in modo, commensuratione, et harmonia ad illum. Et haec tria habitudinem potentia dicunt ad ultimum et optimum, quod propter hoc quod ultimum est potentia, et cxtremum in bono, est virtus ejus: et ratione horum trium dicitur unumquodque bonum. Et si queritur subjectum mali universaliter, dicimus quod tam in corporalibus quam in spiritualibus, ut dicil Dionysius, potentia determinata modo, commensuratione, et harmonia ad ultimum et optimum, sive secundum esse, sive secundum bene esse, subjectum est mali. Sicut patet in cecitate, qua est malum oculi: hoc enim ut malum non est in oculo, nisi secundum quod potentia oculi modo, commensuraltione, et harmonia se habet ad visum: eo quod visus est ultimum et optimum a quo determinatur virtus oculi.

80

Unde malum est in eo quod est bonum, quamvis non sit in ipso secundum quod stat sub actu et babitu boni: quia aliter opposita essent in eodem simul: quod esse non potest. Et iste est verus intelleclus Augustini.

81

Pythacorici autem eadem ralione privalionem vocabant malum. Et quia privalio relinquit malum cum modo, commensuratione, et harmonia ad formam secundum quam materia receptibilis est forme que est bonum materiae, dicebant malum esse boni regionem: non peccanles in alio, ut dicit Aristoteles, nisi quia camdem receptibilitatem dixerunt esse loci et materie. Hoc enim non est verum, cum locus contineat id quod recipit, et sic formaliter se habeat ad ipsum: materia autem ab eo quod recipit, contineatur. Et ideo dicebant equale bonum: co quod hoc ad equum terminat modum, commensurationem, et harmoniam. Inwquale autem dicebant malum: eo quod secundum modum, commensurationem, et harmoniam ad equam non respondet, ct ideo indeterminatam relinquit poten- tiam.

82

Ad aliud dicendum, quod malum fundatur in ente secundum habitudinem ad honum, ut jam dictum est: sed non fundatur in ‘ipso secundum quod stat sub habitu et actu boni.

83

Ad aliud dicendum, quod hoc modo corruptio omnis fundatur in corrupto, ut dicit Dionysius: quia non corrumpitur quid existentium: sed circa existens corrumpuntur modi, commensurationes, et harmonie, quibus se habet existens ad optimum.

84

Quon objicitur in contrarium, jam solutum est.

85

MEMBRUM. III. Utrum malum sit corruptio boni universaliter '?

86

Tertio queritur, Si malum sit corruptio boni universaliter ?

87

Et videtur, quod non. 1. Non enim corrumpit id quod relinquit: relinquit autem ens: ergo non est. corruptivum entis. Relicto autem ente, sequitur quod sit bonum in quantum est ens. Dicit enim Dionysius, quod "omnia existentia et non existentia participant bonum." Ergo videtur, quod bonum non corrumpit ad minus universaliter.

88

2. Adhuc, Si visus sequeretur ad subjecti posilionem, cecitas non posset esse corruptio visus: quia aliter opposita - essent simul in eodem. Ergo a simili, quia bonum sequitur ad positionem entis, malum non potest esse corruptio boni: sequitur enim, si malum est, est: et si est bonum, est. Ergo si malum corruptio boni est: et quod corruptum est, non est: sequitur, quod idem sit bonum et malum, et quod idem est et non est, quod esse non potest. -

89

3. Si forte quis dieat, quod roaluen en” 3 od est in toto corruptum bonum, sed in parte. Videtur, quod hoc sit derisorium, Est enim bonum simplex habitus: simplex autem si corrumpitur, in toto corrumpitur. Si ergo malum est corruptio boni, videtur et universaliter et in toto corrumpi.

90

4, Adhuc, Hoc videtur in demonibus et damnatis, in quibus nihil boni videtur: nec relinquitur ibi potentia ad bonum, nec habilitas, nec habitus et actus boni. Et sic videtur, quod non in parte, sed in toto corruptum sit et privatum.

91

5. Adhuc, Quod impossibile est ad bonum, nullam habet potentiam vel aptitudinem ad bonum, nec habitum, nec actum boni. Demones impossibiles sunt ad bonum. Ergo nullam habent potentiam, nec aplitudinem, nec habitum, nec actum boni. Quod autem sic se habet universaliter est privatum bono. Ergo videtur, quod malum ad minus aliquod universaliter sit privativum boni.

92

6. Adhuc, Si malum in parte privaret bonum, et. non in toto: tunc malum nihilaliud esset nisi diminutum vel particulatum bonum. Bonum autem diminutum vel particulatum, ut dicit Dionysius, non opponitur malo: et si non opponitur, non corrumpit ipsum: et tunc sequeretur, quod malum non esset corruptio boni: quod est contra Dionysium et contra Augustinum. Non ergo potest dici, quod malum in parte corrumpit bonum, sed universaliter.

93

7. Adhuc, Nulla privatio sic opponitur habitui, quod in parte privet, et in parte non privet. Si enim sic opponeretur, privatio intenderetur et remitteretur: et sic unus esset cecior alio, ef unus surdior alio: que absurda sunt omnia. Ergo si malum privative, opponitur bono, videtur quod universaliter privet ipsum, et non secundum partem.

94

In contrarium hujus est, quod secundum comparationem dicitur malum, peJus, pessimum: quod non posset esse si malum in toto privaret bonum: tunc enim positivus diceret rem suam in termino, et sic non haberent locum comparativus et superlativus: ambo enim illi gradus excessum dicunt super positivum.

95

SotuTio. Dicendum secundum Augustinum et Dionysium, quod malum universaliter non potest esse privatio boniin aliquo existentium. Et hujus causa dicta est in objiciendo: quia ex quo relinquitur ens, et ens et bonum convertuntur secundum supposita, sequitur quod sit bonum: et si est bonum, non universaliter est boni ratione privatum. Et hujus causa est, quod bonum dicit intentionem communem, et est de transcendentibus omne genus sicut et ens: et ideo ab ente separari non potest. Secus autem esl in aliis privationibus et habitibus, in quibus habitus non ponit nisi particulare ens et determinatum, ut visus: et ih possunt privare privatione particulari, sicut ens in genere determinatum et specificatum privari potest genere remancnte. Bonum enim, ut dicunt Aristoteles ef Dionysius, est ex una tota et sola causa, malum vero omnifariam. Unde ex particularibus et diversis causis est malum: et ideo non potest privare bonum universaliter: sed privat quoad hoc, vel quoad illud. Et quoad hoc quod privat, non est: simpliciter tamen est: sicul cecus vel mancus, quoad hoc quod cacus est, nihil est, simpliciter tamen est: ita privatum habitu, vel actu boni, vel aliqua conditione boni, in quantum tale, non est, simpliciter tamen est, ut dicit Dionysius. Et hoc modo malum nihil est, et privatio est.

96

Et per Hoc patet solutio ad duo prima. Ex quo enim bonum ex universali et tota causa est et sola et perfecta, malum autem ex particulari corruptione, sequitur quod nihil universaliter est malum. Et ex quo bonum intentio communis est ab ente inseparabilis, non erat simile de bono et visu, et de malo et cecitate. Et quod dicitur, quod malum non in toto corrumpil bonum, verum est.

97

Et ad objectum in contrarium, dicendum quod licet bonum sit simplex habitus, non tamen est ex una et simplici causa, et una et simplici conditione: et ideo dicitur esse ex una et tota et universali causa. Tota autem et-universalis est, que ex omnibus ad bonirationem facientibus est congregata. Et ex illa parte defectus potest esse in parte, et non in toto: et sic incidit malum. Sicut est videre in visu, qui est bonum oculi, et fit ex una et tota et universali causa visus, que constituta est ex bona dispositione spirilus visivi clari, non commixti, et ad pupillam directi, et optima dispositione nervi optici, et debita figura et positione et claritate miringarum oculi, et debito ordine humoris crystallini. Ex toto enim illo sic congregato fit bonum oculi. Malum autem oculi omnifariam fit ex quolibet particulari defectu, licet visus sit simplex habitus.

98

Ad id quod objicitur de damnatis et demonibus, dicendum quod non tniversaliter privati sunt bono, ut dicit Dionysius.

99

Et quod objicitur, quod impossibiles sunt ad bonum, dicendum quod impossibilitas illa dupliciter consideratur, sci- licet secundum comparationem ad natu ram in qua radicatur, et secundum comparationem ad actum, ut scilicet actu honiformes fiant, ut dicit Dionysius. In prima consideratione non est in eis impossibilitas ad bonum: natura enim intellectualis quantum est de se, ordinabilis est ad bonum. Jn secunda autem consideratione est impossibilitas ex alia causa, scilicet ex ordine justilia condemnationis finaliter.

100

Patet etiam per hoc solutio ad sequens: non enim habent omnimodam impossibilitatem ad bonum.

101

Ad aliud dicendum, quod malum id quod est, est diminutum et corruptum bonum :. non tamen extrahit rationem oppositionis, sed a ratione privationis: ct ex hoc pugnat contra bonum quod deficit a bono perfecto. In antehabitis enim jam probatum est, quod bonum sub defectu causa mali est.

102

Ad aliud dicendum, quod licet privatio in quantum est opposita habitui, non intendatur et remittatur: tamen in quantum privat causam habitus, intendi potest et remitti. Sic enim non tantum dicit privationem habitus, sed elongationem ab habitu vel a potentia habituali, secun- dum quod privat a bono quod est ultimum et optimum potentiz. Bonum enim est indivisio actus a potentia, sicut in antehabitis dictum est.

Membrum 4

Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud?
103

MEMBRUM IV. Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud?

104

Quarto queritur, Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud?

105

Videtur autem, quod hoc bonum quod corrumpitur a malo,

106

1. Non sit bonum gratiae: hoc enim totum tollitur per quodlibet malum mortalis culpa: bonum autem quod corrumpitur a malo, corrumpitur plus et minus per iterationem peccatorum.

107

2. Si dicatur, quod hoc sit bonum nature, quero que sit illa natura ? Non enim videtur esse natura intellectus, vel voluntatis, vel liberi arbitrii: hac enim non corrumpuntur in malis: quod patet, quia Dionysius de damnatis et demonibus dicit, quod "data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendissima." Ergo videtur, quod malum talium non sit corruptio.

108

3. Si forte dicatur, quod tria sunt in anima, ut dicit Aristoteles in IT Ethicorum, potenti, passiones, et habitus. Et potentiarum non est corruptio malum, sed passionum que sunt affectiones ad- bonum, et habituum naturalium virtutum: ita quod naturales virtutes dicantur ex naturalibus acquisite, secundum quod dicit Glossa super Matth. 1x, 1 et seq., quod paralyticus ille naturales habuit virtutes, quibus portabatur ad Dominum. Videtur non esse verum. Affectiones enim ad bonum et virtutes naturales sepe sunt in malis in peccato mortali existentibus incorrupte remanentes: malum ergo non erit corruptio talium affectionum et talium habituum.

109

4, Adhuc, Constat, quod multi Stoicorum fidem non habentes, et in gratia non existentes, qui virtutem ponebant summum bonum, et omnia alia referenda dicebant ad virtulem, affectiones optimas habebant, et virtutes non solum morales, sed etiam heroicas: cum tamen non essent in gratia: videlur ergo, quod malum etiam mortalis peccati, talium affectionum et talium habituum non sit corruptio.

110

5. Si forte quis dicat, quod bonum quod dicitur nature bonum, non est ipsa anime natura, nec potentia, nec affectio, nec passio, nec habitus: sed est habitudo potentie ad bonum et habilitas, que magis corrumpitur per peccati iterationem. Hac enim est responsio communis. Videtur hoc non esse verum. Habitudo enim hec comparatio et relatio est, et non est nisi in comparato et relato: nec potest corrumpi, nisi secundum esse quod habet. Non ergo potest corrumpi, Nisi in comparato et relato. Comparatum ergo corrumpilur per se, et habitudo illa non nisi per accidens, corruptione scilicet comparati sive relati. Malum autem corruptio est boni per se. Non ergo malum videtur esse corruptio talis habitudinis sive habilitatis.

111

Uxrsrivs queritur, Si corruptio haec sit una, vel plures ?

112

Videtur autem, quod una. 1. Unum enim uni opponitur: unum ergo malum unam solam infert corruptionem: est autem una corruptio unius solius corruptio: unum ergo malum corrumpit unum solum.

113

2. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur, Nahum, 1,9: Non consurget duplex tribulatio: sive, sicut dicit alia translatio, non puniet Deus bis in idips sum. Unius ergo mali sive peccatt non est nisi unica ademptio boni.

114

In contrarium autem hujus est, 1. Quod dicunt Dionysius et Augu stinus,quod malum scilicet est corrupt modi, commensurationis, et harmonii: sive modi, speciei, et ordinis: ergo videtur, quod unum malum plures inferat corruptiones: plurium enim corruploram plures sunt corruptiones.

115

2. Adhuc, Hoc videtur per Augustinum in libro de Natura boni. Dicit enim, quod homo ex peccato inobedientie quatuor incidit in peenas: et hoc idem etiam dici! Beda, scilicet impotentiam sive infirmttatem, ignorantiam, concupiscentiam rerum noxiarum, et malitiam sive malignitatem, hoc est, ad malum pronitatem, secundum quod dicitur, Genes. vin, 21: Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua, Istee enim plures corruptiones sunt: et tamen ex uno oriuntur peecato: corruptio ergo peccati non est una, sed multa.

116

Ulterius queritur, Si bonum nature quod corrumpilur per peccatum, in toto sit auferibile ?

117

Et videtur, quod sic. Finitum enim est: si ergo peccatum unum aliquotam tollit illius boni partem, secundum peccatum quale primo, tantam tollit, et tertium simile, et quartum: tot ergo possunt esse peccata que totum auferunt bonum.

118

Nec valet solutio quam quidam ponunt, scilicet quod secundum peccatum non tantam tollit quantam primum, sed tollit aliquotam residui, sicut est in divisione in infinitum in continuo. Dicit enim Aristoteles, quod "nihil per aliquotas dividitur in infinitum, sed stat divisio acceptis aliquotis per divisionem."

119

Preterea, Non est ratio quare secundum minus tollat quam primum: cum bonum nature magis debile sit ad resi-

120

stendum secundo quam primo,et peccalum secundum tante virlutis sit in corrumpendo quante primum. Unde dictum istorum figmento est simile.

121

Ulterivs queritur, Cum peccatum sit mortale et veniale, utrum quodlibet istorum faciat istam corruptionem ?

122

Et, videtur quod non. Venialeenim compatitur secum bonum gratie et non corrumpit ipsum: ergo multo magis compatitur secum bonum nature, ita quod non corrumpit ipsum.

123

Soxutio. Sicut in antehabitis dictum est, unumquodque existentium, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum, habet connaturale et proprium nature sue bonum, quod ad ultimum per dispositiones et habitus et organice deservientia et condecorantia ipsum deductum est in na+ turz sue optimo: et actus non impeditus secundum illud quasi felicitas ejus. Propter quod etiam felicitatem hominis in optimo et non impedito actu rationis ponimus secundum felicitatem activam: secundum felicitatem autem contempla- tivam in optimo et simplicissimo actu in- tellectus. Ex hoc autem relinquitur, quod uniuscujusque habitudo sit ad sui optimum, que quidem habitudo per dispositiones, habitus, organice deserventia et condecorantia perficitur ad optimum: et quecumque corrumpunt dispositiones, habitus; et organa condécorantia, sunt malum illius: corrumpunt enim habitudinem ad bonum, que est bonum uniuscujusque. Et hoc modo peccatum est corruptio boni nature: quia adimit et corrumpit habitudinem nature et potentie ad optimum. Et per hoc patet quid est illud bonum, et qua corruptione corrumpitur.

124

Ad primum ergo dicendum, quod bonum gratiae non est illud bonum: bonum enim gratiae in toto auferibile est: bonum autem quod corrumpitur malo, ut dicit Augustinus, non in toto est auferibile.

125

Ad aliud dicendum, quod natura in- tellectus vel voluntatis dupliciter consideratur, simpliciter scilicet, et secundum quod substrata est habitudini-ad optimum. Et primo quidem modo non cor- rumpitur, sicut dicit Dionysius. Secundo’ autem modo corrumpitur per peccatum per corruptionem talis habitudinis in ipsa: quia illa est bonum ejus.

126

Ad aliud dicendum, quod potentia, affectiones, et habitus ex naturalibus acquisita simpliciter considerata non sunt bonum nature quod corrumpitur per peccatum: sed potentia sub habitudine ad optimum accepte, et affectiones et dispositiones ad optimum, et habitus ut rationi in modum nature consentanei ad optimum, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod virtus est dispositio perfecti ad optimum, ut coadjuvantia habitudinem ad bonum, sunt aliquid boni nature’: et contraria istorum sunt mala. Et hoc modo quo sunt aliquid boni nature, adimuntur et corrumpuntur per peccatum, et non sunt in malis nisi diminuta et corrupta. Et quod dicit Glossa, quod paralyticus habuit virtutes naturales, dieendum quod cum dicitur, virius naturalis, adjectivum naturalis diminuit rationem boni in virtute. Dicit enim Aristoteles, quod virtus in bono est extremum, licet in passionibus et operationibus in quibus est, sit medium.

127

Et per noc etiam patet solutio ad se- quens. Et ideo dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod "si virtutes nobis persuadent, ut eas: propter se amemus, etiam ipsas virtutes amare desistimus: quia cum sint ad aliud in-eo quod virtutes sunt, illo non amato ad quod sunt, etiam ipse amari non possunt: tamen tota ratio amoris ejus quod propter aliud diligitur, fit in eo propter quod diligitur." Unde patet, quod Stoicorum et aliorum virtutes sunt imperfecta, et diminutum et ademptum estin eis bonum habitudinis ad optimum.

128

Ad aliud dicendum, quod in veritate habitudo illa per se accepta non corrumpitur, sed in comparato: sed compara- tum secundum se non est oppositum malo peccati: et ideo nov corrumpitur hoc modo a peccato: sed vere loquendo et proprie potentia naturalis secundum quod substat habitudini ad optimum, per corruptionem habitudinis corrumpitur, sicut oppositum corrumpilur ab opposito. Dicit cnim Aristoteles in V Physicorum, quod id quod in motu corrumpitur, duplex est, scilicet quod corruptioni subjicitur, et quod in motu abjicitur ut contrarium. Potentia ergo corrumpitur ut subjectum: habitudo autem ut contrarium.

129

Ad 1 quod ulterius queritur, Si corruptio haec sit una, vel plures ?

130

Dicendum, quod in veritate una est, eo quod unius est. Est autem plurium ad constitulionem unius convenientium, sicut modi, speciei, et ordinis, qua sunt unius, et ad unum conditiones. Et sic dicitur in libro de Causis, quod intelligentia plures per influentiam a prima causa accipiens bonitates, non multiplicatur, sed unitur: quia per omnes illas magis ordinatur ad unumet simplificatur in illo. Ita habitudo ad unum multis ad unum juvantibus eam non multiplicatur, sed potius unificatur, Et sic intelligitur quod dicitur Nahum, 1,9, quod non consurget duplex tribulatio. Una enim ab uno et unius tribulatio est, licet secundum plura fieri possit.

131

Ad id quod objicitur de Augustino et Beda de quatuor peenis, dicendum, quod illa quatuor ex uno sunt et unius in communi, licet secundum plura ordinabilia secundum aliud in quatuor dividantur. Bonum enim anime est, ut dicit Dionysius, secundum rationem esse, et malum ejus est esse contra rationem, Corruptio enim potest esse in obedibiliad rationem secundum facultatem obediendi: et sic corruptio ejus est infirmitas, que est difficultas ad bonum agendum. Potest esse in participando qualiter ratione, sive ordine rationis: et sic corruplio ejus erit ignorantia. Potest esse ex movente contra rationem: et sic corruptio eril concupiscentia. Potest esse ex privationc ordinis ad finem rationis: et sic erit malitia, Et quia hec quatuor in omni peccato sunt secundum aversionem ab incommutabili bono, et conversionem ad commutabile bonum, propter hoc hae quatuor peene sunt omnis peccati, et sunt poene unius et ab uno: sed secundum diversa que sunt in uno, multiplicanturin quatuor. Et quod quidam dicunt, quod ista accipiuntur secundum aversionem ab incommutabili bono in quo sunt potentia, scientia, bonitas: et quod per aversionem a potentia incidimus in infirmitatem, per aversionem vero a scientia vel sapientia in ignorantiam, per aversionem vero a bonitate in malitiam, et per perversitatem appetilus abstracti a bono incommutabili incidimus in concupiscentiam: secundum aptationem quidem satis bene dictum est, sed non dicit veram causam. Vera enim causa est, quia ordinabile ad bonum rationis dictis quatuor modis a quolibet peccato vitiatur.

132

Ad id quod ulterius queritur, Utrum bonum nature in toto sit auferibile ?

133

Dicendum, quod non. Et causa quam assignat Augustinus, bona est, scilicet quod remanente subjecto semper remanet ordinabilitas ad bonum, sine qua nec esse nec intelligi potest subjectum, et infinite se habet ad ipsum secundum virtutem. Malum autem quantumcum que multiplicetur, relinquit subjectum, et per consequens relinquit ordinabilitatem ad bonum, que est bonum nature: et ita non universaliter tollit bonum. Et ideo dicit Aristoteles in II] Ethicorum, quod malum si universaliter malum sit, etiam seipsum destruit. Ratio tamen inducta de secundo et tertio malo, de necessitate procedit. Et solutio quam dixerunt antiqui, figmentum est: et causa vera est que dicta est, scilicel quod malum subjectum relinquit, et ad bonum ordinabilitatem. Unde sicut in continuo vera causa divisionis in infinitum est, quod omnis divisio quantumcumque multiplicetur, relinquit formam continui in divisis: ila vera causa est, quod numquam adimi potest universaliter bonum per malum, quia omnis ademptio boni per malum quantumcumque multiplicetur, semper formam boni relinquit in adempto. Iste est intellectus Augustini.

134

Ad id quod queritur de veniali, dicendum quod non corrumpit bonum. Et hoc est ideo, quia non proprie est malum, sed dispositio ad malum: et ideo disponit ad hoc, ut facilius per mortale sequens, bonum corrumpatur, et sic aliquid facit ad corruptionem.

Membrum 5

Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?
135

MEMBRUM V. Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?

136

Quinto queritur, Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?

137

Et videtur, quod per unam. 1. Dicit enim Dionysius, quod malum Angeli est contra deiformem intellectum esse secundum corruptionem modi, commensurationis, et harmonic. Malum anime contra rationem rectam esse: et iterum secundum corruptionem modi, commensurationis, et harmonize ad rectam rationem. Dicit adhuc, quod bonum corporis terminatio partium est ad formam corporis: cujus malum est turpitudo, vel infirmitas, vel defectus: et hoc iterum non est nisi corruptio modi, commensurationis, et harmonie ad formam. Et generaliter considerato uniuscujusque bono, quo, secundum quod ante habitum est, promovetur et disponitur ad ultimum in quo est virtus ejus. Et extremum in bono malum esse non potest, nisi infirmitas ad illud per corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae ad ipsum. Videtur ergo, quod una ratione malum sit in omnibus.

138

2. Adhuc, Una est ratio boni in omnibus: videtur ergo, quod per oppositum una ratio sit mali in omnibus. Dicitur enim bonum generaliter indivisio actus a potentia. Malum ergo in communi rationem habebit, quod est corruptio modi, commensurationis, et harmoniae potentia ad actum: et per hance communem rationem videtur esse in omnibus malum: ergo per unam ratio- nem est in omnibus.

139

In contrarium hujus est, quod 1. Sicut dicit Augustinus, malum in universitate est ad decorem universi, et ut eminentius commendentur bona. Quod autem est ad decorem, et ut eminentius commendentur bona, non potest esse corruptio modi, commensurationis, et harmoniae ad optimum: sed potius perfectissime habet modum, speciem, et ordinem: non ergo per unam rationem malum dicitur in omnibus.

140

2, Adhuc, Objiciunt quidam per Dionysium dicentem in libro de Divinis nominibus: "Krit malum ad omnis completionem conferens, et toti non imperfectum esse per seipsum largiens ’." Quod autem per seipsum perfectum esse largitur, non potest esse corruptio modi, commensurationis, et harmoni#. Per unam ergo rationem non dicitur de universo et de unoquoque.

141

Apuvc queritur, $i bonnm possit esse sine malo?

142

Et videtur, quod non. 1. Virtus enim sive monastica sive politica, sive etiam heroica, media semper est duarum malitiarum: medium autem sine extremis esse non potest: ergo bonum virtutis sinc malo esse non potest.

143

2. Adhuc, Sibonum est indivisio actus a potentia, bonum est terminativum potentia exeuntis de privatione ad actum, et sine tali potentia esse non potest. Privatio autem, ut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, semper imaginatur ad maleficium ab aliquo protendente intellectum. Dicit enim privationem actus qui est bonum potentie. Quod autem dicit privationem -boni, malum est: et sic bonum universaliter sine malo esse non potest, ut videtur.

144

3. Adhuc, Aristoteles in XII prime philosophiae ex Pythagora inducit, quod boni regio malum est, sicut et locus mali bonum. Ergo non est receptio boni nisi malum sit: bonum ergo ad minus secundum participationem dictum, non potest esse sine malo..

145

Uvrerivus queritur, Si universitas sive mundus esset melior, si nullum esset malum, sed omnia essent bona et aqualiter bona?.

146

Et videtur, quod non. Si enim careret mundus eo quod eminentius commendat bona, sive commendabilia facit, pejor esset quam habens illud: malum autem, ut dicit Auguslinus in libro de Natura boni, eminentius commendat bona: ergo mundus carens malo pejor esset,. quam. habens malum. Et hoc dicit Glossa super illud Psalmi vu, 2: Domine Deus meus, in te speravi, quod de singulis, Genes. 1, 10, 12, 18, 25, dicitur: Vidit Deus quod esset bonum. De omnibus autem simul, ibidem, ¥. 31: Vidit Deus cuncta que fecerat: et erant valde bona. Non enim simpliciter bona, sed valde bona sunt, ut dicit Glossa, in quibus etiam malum positum eminentius commendat bonum. In contrartum hujus est, 1. Quod dicit Dionysius de malo, quod est incausale, non habens causam, involuntarium, non intentum, infceecundum, et pigrum. Tale autem ad nullius completionem conferre potest, vel decorem, vel commendationem. Malum ergo nihil confert ad commendationem universi.

147

2. Adhuc, Superius habitum est ex Aristotele et Dionysio, quod bonum est, quod omnia desiderant. Ergo per oppositunr malum est, quod omnia -fugiunt et abhorrent. Quod autem omnia fugiunt et abhorrent, ad nuilius valet perfectionem, vel pulchritudinem, Malum ergo ad universi perfectionem et pulchritudinem nihil valet.

148

3. Adhuc, Dionysius dicit, quod "omnia ad bonum respicientia volunt quidquid volunt, et agunt quidgquid agunt, et appetunt quidquid appetunt: et nihil est quod respiciens ad malum aliquid velit, vel appetat." Et hoc probat ex eo quod nihil vult corruptivum sui, cum esse appetatur ab omnibus. Quod autem tale est, ad nullius facit pulchritudinem et commendationem: quod enim facit ad pulchritudinem, pulchrum est: et quod facit ad commendationem, bonum est. Habitum autem est a Dionysio, quod omnia pulchrum et bonum desiderant: et sic malum esset desideratum, quod valde inconveniens est.

149

Ulterivs querit Dionysius, Quomodo. providentia existente in Deo, permittitur malum fieri, ex quo ipsum corruptio boni et pulchri est?

150

Artifex enim homo provisiva virtute artis suae non permittit malum fieri, quod corrumpit pulchrum et bonum in his que fiunt ab arte sua. Cum ergo Deus sit omnipotens, cui nihil est impossibile, videtur quod non deberet permittere malum, quod est corruptio pulchri et. boni que sunt in operibus suis.

151

Solutio. Ad primum quesitum dicendum, quod in veritate una ratione communi communitate analogie dicitur malum de omnibus malis, sive sit malum culpe, sive malum pone. Et hec est illa ratio, quod malum est corruptio modi, speciei, et ordinis, ut dicit Augustinus: sive corruptio modi, commensurationis, et harmonize, ut dicit Dionysius. Sicut et bonum, secundum quod est perfectum modo, specie, et ordine ad actum optimum, sive modo, commensuratione, et harmonia, communi ratione dicitur de omnibus bonis. Speciales tamen rationes diverse sunt, sicut in omni. analogo rationes speciales diverse sunt, sicut patet. Ens enim communiter dictum de substantia, quantitate, et qualitate, speciales habet rationes: dicitur enim substantia ens vere et per se ens. De quantitate dicitur,ens, quia mensura entis. De qualitate dicitur ens, quia dispositio entis, et sic de aliis. Sic etiam in malis differt ratio specialis secundum quod est illius, vel illius boni corruptio secundum esse, vel secundum bene esse uniuscujusque. Et haec est intentio Dionysii, quam probat per inductionem in omnibus, et ex qua sicut ex corollario concluditur, quod malum nihil existentium est, nec aliquid in existentibus.

152

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod malum non confert ad decorem universi nisi per accidens, scilicet secundum quod opposita juxta se posita magis elucescunt: cum tamen unum oppositorum nihil conferat alteri, sed ex comparatione unius ad alterum in forma propria magis eluceseit. Ita malum juxta bonum positum, facit magis videri commendabile, apparente turpitudine mali.

153

Ad id quod objicitur de Dionysio, dicendum quod contra mentem auctoris inducitur. Dionysius enim utitur illo tamquam conclusione ad inconveniens. Si quis enim dicat, quod malum est ens, et contrarium bono, sequitur, quod sicut unius contrarii corruptio secundum seipsum dat generato formam et esse, ita corruptio boni erit generatio mali, et secundum seipsum dabit formam et esse unicuigue malo, et erit malum secundum se existens, sicut nigrum, et sicut frigidum, et toti generato largiens esse non imperfectum, sed perfectum et plenum: quod impossibile est, cum malum sit corruplio esse, secundum quod esse definitur a Boetio in Consolatione philosophiae: "Esse est quod ordinem retinet servatque naturam." Sic enim esse est uniuscujusque essentia proprius actus in eo quod est, et est bonum ejus quod est..

154

Ad 1 quod ulterius queritur, Si bonum possit esse sine malo? Dicendum, quod esse et essentia boni penitus separata sunt a bono.

155

Et ad id quod objicitur de virtute morali que media est duarum malitiarum, dicendum quod medium duplex est, scilicet in ratione medii tantum existens, et hoc medium est:vel per eque distantiam, vel per participationem extremorum potentia vel actu existenlium in medio, sicut in fusco et pallido aliquid est albi et nigri. Et tale medium non potest esse sine extremis. Et est medium quod secundum quid medium est, secundum esse tamen et essentiam extremum est. Et tale medium est virtus, gue non est medium, nisi secundum quod est ordinatrix passionum et operationum: secundum esse tamen et essentiam extremum est, nihil de esse vel essentia habens de extremis: et tale potest esse sine extremis, sicut aquale sine inzquali.

156

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, "Bonum est indivisio actus a potentia," potest esse indivisio tribus modis. Vel sic, quod idem sit esse et quod est, sicut in Deo. Vel quod simul sint semper, et potentia non antecedat actum, sicut in generalibus, et in corruptibilibus, et in mobilibus. Vel sic, quod per conjunctionem actus ad poten- tiam perficiatur potentia secundum esse et bonum. Et quocumque modo dicatur, esse boni semper est secundum intellecium et actum sine privatione, et nihil accipit ab ipsa: et sic bonum semper est sine malo. Sed malum nec est, nec intelligitur sine bono. Et hoc est dictum Aristotelis de protensione intellectus: quia privationem non imaginamur, nisi per boni maleficium: et ideo etiam privatio proprium principium entis non est, licet per potentiam in qua est, principium quoddam motus sit. Omnis enim motus maxime ad esse et formam, maleficio privationis permixtus est.

157

Ad aliud dicendum, quod malum non est regio boni, nisi cujusdam, scilicet quod in materiam recipitur: et tamen ab illa receptione receptum nec trahit esse, nec essentiam, nec rationem, sed secundum hec omnia separatum est ab illo.

158

Ad i quod ulterius queritur, Si mundus esset melior si non esset malum ?

159

Dicendum quod melius dicitur duobus modis. Dicitur enim melius, quod pluribus rationibus est bonum, quam quod paucioribus. Et dicitur medias, quod intensiorem et summo bono similiorem habet bonitatem. Et hoc secundo modo procul dubio mundus melior esset si non esset aliquod malum in ipso: tunc enim similior esset summo bono, in quo nihil mali est. Primo autem modo melior est mundus cum malo, quam sine malo. Et de hoc a Sanctis assignantur quatuor rationes:

160

Prima est, quod eminentius elucescit bonum et commendabilius efficitur.

161

Secunda est probatio boni: hoc enim non prebatur nisi in impugnatione mali, sicut patientia lLaurentii probata est malo persecutionis Decii.

162

Tertia est exercitium boni, sicut malo hereticorum exercitatum est studium sanctorum Doctorum et provectum ad Taagnam subtilitatem indagate veritatis. Sicut etiam dicit Aristoteles in Il prime philosophie, quod non solum debemus gratias his quorum opinionibus communicavimus de veritate, sed etiam his qui superficialiter aliquid enuntiaverunt de ea: eo quod habitum nostrum preinstruxerunt, et ad querendum preexercitaverunt.

163

Quarta est ratio ordinis, que maxima est, et est justitia. Si enim non esset malum, non esset pena comprimens et ordinans malum: quod est maximum bonum ordinis justitie politica, De quo dicit Ambrosius, quod fur in patibulo, et Judas in inferno pulchri sunt ordine justitia, sicut gemmula carbunculi in auro. Et ideo dicit Augustinus, quod "sicut melodia ornatur antithetis, hoc est, contrapositionibus silentii et toni: ita mundi diversilas ornatur contrapositionibus boniet mali?."

164

Omnes tamen iste rationes non probant, quod per se malum operetur ad bonum, sed per accidens tantum.

165

Et per hoc patet solutio ad omnia que quesita sunt de hoc.

166

Ad dictum Dionysii quod in contrarium adducitur, dicendum quod malum dicitur incausale: quia non potest causam efficientem habere, sed potius deficientem: nec finalem, quia a privatione finis dicitur: nec formalem, quia forma est finis: et si habet materialem ut subjectum, talis materia causa non est: ex hoc enim quod subjectum est, potius deficit a virtute causandi, quam causet. Jnvoluntarium autem dicitur: quia cum bonum sit quod desideratur ab omnibus, et voluntas desiderium quoddam sit, nihil respiciens ad malum potest aliquid velle. Non intentum autem dicitur: quia cum intentio prestituat finem, et malum sit corruptio modi, et speciei, et ordinis ad finem, non potest esse intentio de malo in quantum malum est. Infecundum autem dicitur: quia nullius esse generativum est, sed potius corruptivum. Pro- prium enim boni est, quod sit diffusivum esse, mali autem quod sit esse privalivum. Pigrum vero dicitur: quia a motu est retractivum, sicut frigus dicitur pigrum, quia ligat membra motiva.

167

Kit si objicitur, quod Aristoteles dicit in III Ethicorum, quod ridiculum est dicere, quod nos bonorum nostrorum simus causa,et malorum non simus causa: et sic malum causam habet.

168

Dicendum, quod Aristoteles dicit ibi malum id quod est malum sicut malus actus et mala delectatio, in quibus movet efficientem, ut dicit Dionysius, obscura resonantia boni, que est in bono commutabili cum aversione ab incommutabili bono. Malum autem in quantum malum, nihil movere potest nisi deticientem, ut in prehabitis dictum est.

169

Perr Hoc jam patet solutio ad duo sequentia. Malum enim non confert ad pulchritudinem universi, nisi per accidens, et per se quidem horribile est et fugiendum. Et si desideratur aliquando, hoc est valde per accidens, scilicet quod ulicui resonanti# boni conjunctum est, que conjuncta mala vocat Aristoteles in II Ethicorum, sicut in adulterio, in quo movet delectari in aliena: cul conjunclum est quod fit cum injuria proximi, ct cum corruptione legis et ordinis: et ideo talia dicuntur mox nominata mala: quia in ipso nomine suo concipiunt corruptionem.,

170

Ad id quod querit Dionysius, dicen- dum quod malum secundum influentiam potenti que a Deo est in creatum, ab ipso non fit. Sicut nec claudicatio in quantum est claudicatio, non fit a vi gressibili, ut prehabitum est; sed si potius a tibiae curvitate vel dislocatione divertente se a rectitudine motus virtutis gressibilis. Et prohibere hoc vel impedire, esset auferre commutabilitatem a creato: et hoc esset auferre naturam vel naturalem defectum ab eo quod creatum est: et hoc esset creatum facere increatum: quod esset contra ordinem universi. Et hoc non est summi boni proprium. Nec artifex pulchrum et bonum faciens in arte, aufert a ligno in quo operatur quod scissibile est vel frangibile: cum tamen per hoc artificiatum se#pe divertat a bono et pulchro artis: sed cavet, ne ex arte foedum et malum in arlificiato proveniat. Sic eliam Creatoranullo aufert naturam propriam, sed omnibus largitur pulchrum et bonum secundum propriam uniuscujusque analogiam, ut dicit Dionysius. Et si incidit malum, ordinat illud modis qui prehabiti sunt, ne fedum omnino remaneat, sed ad pulchritudinem conferat universi.Et hoc est quod dicitur, Eeeli. xu, 23 et seq: Quam- desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla que est considerare. Omnia haec vivunt, eb manent in seculum, et in omni necessitate omnia obediunt ei. Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit guidquam deesse.

PrevBack to TopNext