Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 64
Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?QUAESTIO LXIV. Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilctione qua Pater diligi Filium, et e converso?
Deinde queritur de dilectione qua Deus diligit creaturam, de quo dicitur, Sapient. xt, 25: Diligis enim omnia que sunt, e€ nihil odisti eorum que fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Queratur ergo, Utrum haec dilectio qua diligit Deus omnia, sit eadem cum ea qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem ?
Et videtur, quod sic. Quidquid enim convenit omnibus personis, essentiale est et unum illis: diligere omnem creaturam convenit tam Patri quam Filio quam Spiritui sancto: ergo hac dilectio essentialis est.
Similiter Pater diligit Filium, et Filius Patrem, et Pater et Filius Spiritum sanctum, et e converso. Unde dilectio qua diligit persona personam,ctiam communis cst tribus. Ergo essentialis. Uissentiale autem cum essentiali non facit numerum. Ergo dilectio qua diligit persona personam, eadem est cum ea qua persone diligunt omnem creaturam.
In contrarium hujus est, quod cum diligit Deus creaturam, sensus est, quod diligit bonum quod fecit in creatura: hoc autem bonum creatum est. Cum autem dicitur, Pater diligit Filium, et e converso, ibi diligitur bonum increatum. Non autem potest eadem dilectione diligi bonum creatum et increatum: quia dilectio speciem trahit a diligibili. Ergo videtur, quod non eadem dilectio sit qua diligit omnem creaturam, et qua persona diligit personam.
Ucrernius queritur, Quid sit Deum diligere creaturam, et maxime secundum quod diligit creaturam ab eterno ?
1. Dicit enim Hugo, quod "tanta est vis amoris, quod necesse est amantem talem esse quale est id quod amat." ErvO Si Deus amat creaturam, necesse est eum transformari in creaturam. Sed hoc est impossibile, Ergo impossibile est Deum diligere creaturam.
2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Ast autem et exstasim faciens divinus amor, et non sinens laudatores esse suiipsorum ." Ergo verus, laudator amoris per amorem patitur exstasim, hoc est, positionem sui extra seipsum, et transponitur in amatum, et officilur non suus, sed amati. Hoe autem impossibile est Deum pati ad creaturam. Ergo impossibile est Deum diligere creaturam. In conrtrarium hujus est quod dicitur, Genes. 1, 31: Vidit Deus cuncta que fecerat: et erant valde bona. Bonum autem, sicut in questione de dono habitum est. motivum est dilectionis. Ergo diligit creaturam.
Et videtur, quod non. 1. Quia cum dicitur, Deus ab eterno dilexit creaturam: aut dilexit creaturam quée fuit, aut que non fuit. Non que non fuit: quia illa non est diligibilis: ergo dilexit eam que fuit: et cum ab eterno dilexerit, sequitur quod ab eterno creatura fuerit.
2. Si quis dicat, quod ab eterno dilexit creaturam ut ab aterno fuit, hoc est, in causa. Tunc cum dicat Anseimus, quod "creatura in creatore est creatrix essentia," nihil aliud videtur dictum, ab wterno dilexit creaturam, quam ab eterno dilexit seipsum.
Et videtur, quod sic. 1. Constat enim, quod ex parte diligentis non potest intendi vel remitti dileclio Dei. Siergo esset major et minor, oporteret quod esset ex parte diligibilis: sed hoc non est.
2. Adhuc, Non diligitur nisi cognitum, ut dicit Augustinus. Ergo aqualiter cognitorum wqualis est dilectio. Sed Deus omnia cognoscit aqualiter et creata et increata. Ergo equaliter diligit omnia et creala et increata.
3. Adhuc, Sapientia, vi, 8: Wgualiter est illt cura de omnibus, Cura autem elfectus dilectionis est. Ergo et ex parte diligentis et ex parte dilecti equalis est dilectio Dei ad omnia.
4, Adhuc, Videtur in Deo esse omnium summa dilectio. Constat enim, quod dilectio qua diligit Deus, divina essentia est, et illa est major quam cogitari possit: et hoc est summum: dilectione diligit quidquid diligit: summe diligit quidquid diligit.
In contrarium hujus est, quod omne quod est, melius est sub ordine rationabili, quam sine ordine. Dilectio ergo ordinata rationabililer, melior est quam non ordinata. Ordo autem dilectionis est, quod majus bonum magis diligitur, et ininus bonum minus, et summe bonum summe. Et quod melius est, Deo attribuendum est. Ergo Deus in diligendo, rationabilem observat ordinem, ita quod majus bonum magis diligt, et minus bonum minus, et summum bonum ma- xime.
Et videtur, quod sic. 1. Dilectio enim convenientia alfectuum est: ergo ubi major convenientia, ibi major dilectio: sed major convenicntia est inter Angelum et Deum, quam inter Deum et hominem.
2. Adhuc, Cum dicitur, Deus diligit hunc, verbum, diligit, significat divinam essentiam, et connotat effectum boni in creatura que diligitur: ergo ubi majus bonum, ibi major dilectio. Sed in Angelo majus bonum est et gratia et nature, quam in homine: de bono enim nature non vst dubium: gratia autem collata Angelo talis gratia fuit, qua Angelus sta- (im movebatur in Deum, et confirmatus est in illo: et talis gratia non fuit gratia hominis: et sie patet, quod gratiam majorem habuit, quam homo.
In contrarium tamen hujus est, quod divina natura unibilitatem habet ad humanam, et ¢ converse: ef gratia unionis est subsecuta, quod scilicel humana naiura unita est divini inuna persona: et hive gratia effectus est dilectionis et incomparabilis omni gratia: videtur ergo, quod ad minus aliquem hominem plus diligit omni Angelo. Et hoc est quod dicitur, Joan. i, 35: "Pater diligat Filium, et omnia dedit in manu ejus".
Ulterius queritur gratia istius, Utrum plus diligit presenter justum, vel pradestinatum non justum ' ?
Et videtur, quod sic. In presenter enim justo diligit bonum nature et bonum gratiae, in predestinato autem non justo non potest diligere nisi bonum nature: ergo plus diligit presenter justum, quam predestinatum non justum.
Kit videtur, quod justum, per islam considerationem Aristotelis in IH Topicorum: "Quod diuturnius est, magis cligendum est." Justitia autem justi manentis justi, diuturnior est et malo impermixtior, quam justitia peenitentis. Krgo eligibilior: ergo et magis diligibilis: quia quod eligibilius est, diligibilius est.
In conrranium est quod dicitur, Luce, xv, 7: Dico vobis, quod ita gaudium erit in ceelo super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonaginta novem pustis, qui non indigent peenitentia,
Solutio. Ad primum dicendum, quod dilectio qua Deus diligit, potest attendi et ex parte diligentis, et ex parte dilecti. Si ex parte diligentis, dilectio est divina essentia que una et eadem est et invariabilis. Siex parte dilecti, tunc connotat effectum qui diversilicatur in diversitate dilectorum, et variatur in ipsis secundum plus et minus: et hac variatio non est in diligente Deo, sed in his que diligit. Uno ergo modo una et cadem est dilectio qua diligit persona personam, et qua persone diligunt omnem creaturam: sed penes connotata in diligibili non est eadem.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod he objectio procedit ex parte connotati in diligibili: hoc enim in una parte est increatum et summum bonum, et cx alia parte creatum bonum participative dictum: et hac non possunt esse ratio unius dilectionis eodem modo se habentis. Dilectio tamen ex parte diligentis est una.
Dicendum, quod hoc est dictum bonam voluntatem Dei fluere in bonum quod fecit Deus in ereatura. Et hoc innuitur, Sapient. x1, 26, ubi quasi reddens rationem, quod Deus diligit omnia que sunt, subdit sic dicens: Quomodo aulem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aul quod ate vocatum non esset conservaretur ?
Ad id quod objicitur de dicto Hugonis et dicto Dionysii, dicendum, quod dilectio sive amor duplex est, scilicet in genere passionis: omnis enim amor passio est, sicut et gaudium, Est etiam amor in genere actionis, secundum quod Terotheus (ut narrat Dionysius ') generaliter definivit amorem sive divinum, sive angelicum, sive humanum, sive naturalem, dicit unilivam quamdam et coneretivam virtutem, superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium, coordipata aulem rursus ad communicationis alternatam habitudinem, in extremis autem subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. Secundum hoc enim amor est motiva virtus, quie superiora movet ut inferioribus influant bona sua provisive, et equalia ut aqualibus bona comntiunicent associative, ef inferiora per susceptivas virtutes convertantur ad superiora, ut desiderentur a superioribus et recipiant influentias boni, et sic reduclive perficiantur in ipsis: et sic amor simplex virtus est motiva et activa. Et sic amans non formatur a dilecto, sed bono suo dilectum informat.
Dictum ergo Magistri Hugonis sic intelligitur de amore qui est in genere passionis et affectionis, et talis amor in Deo non est, nisi altribuatur ei symbolice per prosopopeiam que dicitur anthropospathos.
Dionysius autem vocat exstasim transpositionem bonorum: quia unum transponit bona sua in alterum, ut dictum est.
Dicendum, quod ab eterno dilexit creaturam quie non fuit simpliciter, fuit tamen secundum quid: non enim fuit in se et actu, sed fnitin prescientia et ordinatione creatoris.
Ad aliud dicendum, quod licet creatura in creatore sit creatrix essentia, tamen aliud est dictum, Deus diligit seip- sum: nec ex parte diligentis, nec ex parte dilecti connolatur aliquid respectu temporis preteriti, presentis, vel futur. Cum autem dicitur, Diligit creaturam ab eterno secundum quod est in ipso prascita et disposita, connotatur respectus ad futurum: et sic licet idem sil re, non tainen idem est in modo significandi: et in processu argumenti est fallacia accidentis.
Dicendum, quod non. Ex parte enim diligentis non extenditur quantitas dileclionis, nisi in his in quibus dilectio passio est. Sed in his in quibus dilectio virtus simplex est unitiva, concreativa, congregativa, et motiva, et activa, et influxiva boni, quantitas dilectionis accipitur ex parte dilecti: et illud magis amatur, cui majus bonum influitur. Et sic Deus diligit bonum, et majus bonum magis diligil, ef maxime bonum maxime diligit. Objeclio autem procedit ac si quantitas dilectionis accipiatur ex parte diliventis: et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus wqualiter cognoscit omnia, locutio est duplex: eo quod adverbialis determinalio equaliter potest referri ad verbum, cognoscit, in comparatione ad appositum: et sic falsa est sub hoc sensu, Deus cognoscit omnia equaliter, supple, esse vel fore: hoc enim falsum est: quia non equaliter sunt omnia. Polest cliam referri ad idem verbum, sed in comparalione ad suppositum: et sic adhue est duplex, ex eo quod hoc verbum, cognoseit, potest dicere simplicem notitiam, sive causalitatem: et sic est vera: quia sic wqualiter cognoscil omnia et bona et mala. Et potest dicere nolitiam practicam cum causalitate ad coynilum, quae est noltitia approbationis: et sie est falsa sub hoc sensu, Deus iequaliter cognoscit omnia, hoc est, equaliter approbat omnia: hoc enim est falsum: bona enim approbat, et non mala: et meliora magis approbat, et maxima maxime. It de hae notitia approbationis intelligitur eum dicilur, quod iequaliter cognita aqualiler diliguntur.
Ab w quod objicitur de Sapientia, vi, 8, quod xgualiter est illi cura de omnibus, dicendum quod adverbium, eqgualiter, notat equalitatem similitudinis, et non equalitatem dilectionis: hoc enim est, sicut diligit unum, ita diligit alterum: nec inwqualia nec dissimilia sunt in hoc: quia subjecta sunt equaliter suc dilectiont. In omnibus enim diligit bonum quod ab ipso est et suum est: et quia hoc inaequale est, propter hoc in# qualiter diligit.
Ad aliud dicendum, quod licet divina dilectio, divina essentia sit, tamen dilectio elfectum connotat in dilecta, qui nec summus, nec zqualis estin omnibus dilectis: et ratione hujus non summe diligit quid quid diligit. Sed Pater Filium summe diligit, et e converso: quia volunt sibi invicem summum bonum: et sic etiam Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum, et e converso. In aliis autem tanta est dilectio, quantum est bonum quod diligitur in cis: bonum enim in dilecto ratio et signum est in diligente.
Abin quod ulterius queritur, dicendum quod homo et Angelus tam secundum statum natures quam secundum statum gratiw possunt comparari dupliciter, scilicet secundum statum communem, comparando scilicet hominem ut hominem, et Angelum ut Angelum: vel secundum privilegium singulare, comparando scilicel hune hominem ad Angelum. Primo modo tam in bono nature quam in bono grativ melior est Angelus homine, et ita Deo magis dilectus, ut objectum est. Secundo modo unibilitas humane nature in Christo, cujus actus est unio, majus bonum est quam aliquid quod creature concessum est vel concedi poluit: et ideo hic homo magis omni Angelo dilectus est.
Dicunt tamen quidam, quod si Angelus comparatur ad hominem secundum statum creationis, majus signum dileclionis est in Angelo quam in homine, et major dilectionis effeclus, et per consequens major dilectio. Si autem considerentur secundum statuin recreationis, plura signa dilectionis sunt in homine quam in Angelo, et major dilectionis elfectus. Et hoc’est quod dicitur, Joan. mt, 16: Ste Deus dilerit mundum, ut Fifium suum unigenttum daret. Ad Roman. v, 8 et 9: Commendat autem charilatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, dum tempus Christus pro nobis mortuus est, Hi etiam dicunt, quod si homo et Angelus comparantur ad finem beatitudinis, zqualis est dilectio in Angelum et hominem: quia secundum modum bea- titudinis Angeli assumuntur homines. Et adducunt pro se illud Apocalypsis, xX1, 17: Mensura hominis, que est Angelt. Ft ilud Deuteronomii, xxxn, 8, secundum aliam translationem: "Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Deit."
Per haec patet solutio ad sequens. Id autem quod objicitur in contrarium, concedendum est: hominem enim Christum plus diligit omni creatura.
Ad id quod ulterius queritur, Utrum plus presenter diligat justum non predestinatum, vel predestinalum praesenter non justum ?
Dicendum, quod ex quo quantitas dilectionis non accipitur ex parle dilectionis, sed ex parte effectus dilectionis tunc dicimus, quod duplex est dilectio, scilicet ut nunc, et simpliciter. Dilectione ut nunc plus diligit presenter justum, dilectione simpliciter plus diligit pracdestinatum. Ex argumento autem non sequitur, quod plus diligat, sed quod plura in eo diligit. dt si inferatur, plura diligit, ergo plus diligit, fallacia figure dictionis est ex mulata suppositione: sub discreto enim accipilur continuum, vel quasi continuum.
Ad m quod ulterius queritur de justo et peenitente, dicendum quod cateris paribus plus diligit manenlem justum, quam pcenitentem, hoc semper posito, quod quantitas dilectionis penes effe ctum, et non penes affectum attendatur, Per accidens tamen quod frequenter accidit poenitenti, et per oppositum quod frequenter subrepit justo, plus potest diligere aliquem poenitentem, quam aliquem justum: verbi gratia si peenitens fervens sit, ut fervore recuperet quod amisit intempore quando erat in. peccato, et justus ex contidentia justitie teEt ita solvit Glossa Luce, xv, 7, dicens, quod hoc modo predestinato omnia cooperantur in bonum quia eam lapsus in peccatum, in bonum cooperatur, ex eo quod occasio est majoris fervoris in peenitente. Et hoc videtur sonare littera: quia dicit sic: Plus quam nonagiula novem Justis gui non indigent penitentia, hoc est, qui se ponitentia non repulant indigere. Unde ibidem Glossa Bede dicit: "Sieut dux in bello eum militem plus diligit qui post fugam conversus fortiter hostem premit, quam qui numquam fugit nec umquam fortiter egit." Aliud exemplum dat Beda, quod "sicut si aqua fundatur in ignem et ignis aquam superet, ignis ex aque infusione plus fervet et ardet, quam si aqua in ignem fusa non esset: ita poenitens ex indignatione contra peccatum quod fecit, plus. fervet in dileclione Dei, quam si non peccasset." Et ex hoc non sequitur, quod plus diligat peenitentem quam justum, sed quod plus diligat talem pcenitentem quam talem
Juxta hoc ulterius queritur de’ quadam Glossa Augustini qua continetur, Joannis, xx1, 20, super illud: Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, ubi dicit Augustinus "Tacito, nomine hoc signo discernitur Joannes‘a ceteris, non quod solum eum, sed quod pre ceteris diligebat eum. Hujus majoris dilectionis indicium est, quod solus super pectus Jesu recubuit." Ex quo accipitur, quod plus aliis dilexit Joannem.
In contrarium hujus est:quod 4. Ibidem dicit subdens: "Porro Petrus plus aliis dilexit. Unde ipse sciens quod interrogabat: Simon Joannis, diligis me plus his’ ? hoc est, plus aliis Apostolis." Ex quo accipitur, quod Petrus plus dilexit Christum quam Joannes: et ex hoc sequitur, quod Deus diligit plus minus diligentem, et minus diligit plus diligentem, quod videlur valde inconveniens. Unde Augustinus ibidem disputans dicit: "Videtur melior qui plus diligit, quam qui minus diligit Christum: et sic anteponitur Petrus Joanni." Item, Videtur melior qui plus diligitur, quam qui minus diligitur a Christo: et sic anteponitur Joannes Petro. Constat autem, quod melior plus diligitur. Unde dubia est responsio, quis plus diligatur, maxime propter id quod dicitur, Proverbiorum, vi, 17: Ego diligentes me diligo. Si enim simpliciter
sequitur ad simpliciter, secundum regulam consequentiarum traditam in logicis, et magis sequitur ad magis, et maxime ad maxime: unde si diligentes me diligo, magis diligentes magis diligo, et maxime diligentes maxime diligo.
Hanc quaestionem determinat Augustinus in eadem Glossa sic: "Videtur quidem qui plus diligit Christum, melior: sed quem plus diligit Christus, felicior." Et hae determinatio videtur esse dubia: quia qui melior est, non videtur esse melior nisi bonitate ad felicitatem ordinata: et sic videtur, quod melior sit felicior, cujus contrarium dicit Augustinus.
2. Adhuc, Glossa super illud Joannis, xx1, 20: Quem diligebat Jesus, dicit sic: "Diligebat et alios, sed familiarius istum dotavit potiore dulcedine sui amoris: quia virgo permansit, matrem ei commendavit." Sed quem dotavit potiore dulcedine sui amoris, felivior fuit et majorem effectum gratie habuit: ergo videtur, quod Joannes et felicior et melior fuit Petro, et per consequens magis dilectus: et hoc est contra pradicta. Si enim cum Christus dixit: Diligis me plus his ? interrogabat quod scivit, scivit quod Petrus plus eum omnibus diligeret: et qui plus diligit Deum, habet majorem charitatem: et qui majorem charitatem habet, et melior et felicior est et Deo magis dilectus: ergo Petrus et
Solutio. Dicendum, quod aliud est plus diligere simpliciter, et aliud est plus diligere in hoc et ad hoc. Plus diligitur simpliciter, cui major gratia charitatis confertur ad merendam vitam eternam: quia charitas pretiosissimum donum est, et efficacius ad merendum, et excellentius inter dona vie, et infallibiliter conducens ad vitam eternam, que optimum et excellentissimum donum Dei est. Et hoc modo Deus diligit plus eum qui Deum plus diligit. Il enim Majorem gratiam contulit: quia aliter eum plus diligere non posset, nisi majorem gratiam allis accepisset charitatis. Et hoc modo intelligitur illud Proverbiorum, vin, 17: Ego diligentes me diligo. Et hoc modo Christus plus dilexit Petrum quam Joannem: de tali enim dilectione tenet consequentia inducta: quia si diligentes se diligit, magis diligentes magis diligit, et maxime diligentes maxime diligit. Dilectio autem in hoc et ad hoc est, quando effectus dile ctionis datur in aliquo speciali et excellenti dono, et dulcius et familiarius. Et tali dilectione plus dilexit Joannem: dedit enim sibi pre ceteris haustum sapientiae, quo ceteris altius intelligeret simul et patefaceret (ut dicit Beda) suze divinitatis arcana. Dedit etiam gustum dulcedinis in sacramentis, quo ab omnibus oblectamentis hujus mundi exutus, et interior! delectatione, omnibus sensibus ad interiora revocatis, quasi resolutus et consopitus, nusquam quereret quiescere nisi in pectore Domini: ét in hoc et ad hoc plus dilexit Joannem. Et Joannes dicitur felicior, eo quod talia dona minus sentire faciunt miseriam vite presentis. Felicior enim est, qui a miseria immunior est. Petrus autem dicitur melior, non felicior: quia major charitas est fortior ad sustinendas miserias hujus vite et ad merendum vilam eternam: felix autem non est propter sensum miseriarum. Dicit enim Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, quod "beatitudo et miseria in eodem esse non possunt actu." Et sic patet solutio ad totum.
On this page