Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 29
Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?Juxta hoc queritur, Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et in anima?
1. Quod enim demones intrent in corpora hominum, probatur sic in Evangelio Luce iv, 35, et Matth. vin, 28 et seq., ubi praecepit Dominus ut exirent a corporibus hominum obsessis. Ergo’ in corporibus hominum fuerunt: quia nihil expellitur ab homine, nisi prius fuerit in eo,
2. Adhuc, Ibi de necessitate est virtus operans, ubi operatio: et ubi est virtus, ibi est substantia que est subjectum virtutis: ergo a primo ad ultimum, ubi est operatio, ibi est substantia diaboli: sed operatio interius sentitur in corpore ergo et substantia deemonis est interius in corpore.
3. Adhuc, Joan. xi, 27: Post buccellam, introivit in eum Satanas. Ergo Satanas fuit in corpore Jude: et eadem ratione in corporibus aliorum hominum.
4. Adhuc, Act. v, 3, dixit Petrus Ananie: Cur tentavit Satanas cor tuum ? Ergo Satanas cor Ananie movit ad tentationem: sed probat Aristoteles in VII Physicorum, quod inter movens et motum non est medium: ergo Satanas immediate fuit in corde Ananie.
8, Adhuc, Philosophus in libro XVI de Animalibus: "Si non tangit, non agit: et si non agit, non sequitur alteratio:" sed in obsessis corporibus sentitur alteralio, et in sanguine, et in sensu, et in phantasia, et humoribus: ergo de- mon interius agit ad alterationem illam: ergo interius tangit: sed non tangunt se, nisi que per substantiam sunt simul: ergo demon per substantiam est in obsessis corporibus.
Contra: 4. Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus: "Deemones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi cordi, sed applicatione, et oppressione uniri ’." Sed quod applicatur alicui, non est intra ipsum: et quod opprimit aliquid, supra ipsum est, non intra ipsum, Ergo damones cum applicantur et opprimunt corpora, non sunt intra, sed extra per substantiam.
2. Adhuc, Beda, "Satanas cor Ananiz implevit, non intrando per substantiam, sed malitize sue vires inferendo." Ergo videtur, quod demones per substantiam non intrent in corpora hominum, sed per effectum malitia.
3. Adhuc, Hoc videtur concordare sacramentis Ecclesia, que exorcistas ordinat inter minores ordines, qui potestatem habeant imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos. Energumeni autem dicun tur ab 2y quod est in, et g2yov labor, quasi interius laborantes malitia damonis: non ergo per substantiam dicuntur esse interius, sed per effeclum malitia.
4. Adhuc, Episcopus cum ordinat exorcistas, sic dicit: "Domine sancte, pater omnipotens, elerne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in oflictum Exorcistarum: ut per impositionem manuum et oris officium, poteslatem et imperium habeant spiritus immundos coercendi." Et non dicit, Spiritus immundos per substantiam ejiciendi. Videtur ergo, quod per effectum malitiz sint intus, et non per substanfiam.
3. Adhuc, Si philosophis de ista materia credendum est, Avicenna in canone 2, ubi loquitur de medicina furiosorum, ubique malitiam melancholia vocat demonem: quod non potest esse rationabiliter, nisi quia demon per substantiam non est intus, sed per turbationem melancholiz et malitiam.
Solutio. Cum Evangelio et Augustino dicimus, quod demones per substantiam sunt in corporibus obsessis. Dicit enim Augustinus, quod immiscent se sanguini ad movendum ad concupiscentiam. Mattbei au'em vil, 28 et seq., Marci, v, 9, et Luc. viu, 30, dicitur expresse, cum Dominus quereret: Quod tibi nomen est ? Respondit demon: Legio mihi nomen est. Et subjungit Evangelium causam dicens: Quia intraverant multa demonia in eum. Nec dicerentur intrasse in eum, nisi per substantiam fuissent in ipso. Similiter, Matth. xu, 43, et Luc. x1, 24, expresse dicit Dominus: Cum immundus spiritus exierit ab homine. Et non dicit, Cum malitia immundi spiritus exierit ab homine. Et ibidem infra, ¥. 44, ipse immundus spiritus dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et non dicit, Malitiam meam inferam illi, cui eam subtraxi.
Et ideo prima pars rationum istius questionis videtur mihi esse concedenda. Rationes enim ille omnes concludunt, quod demones per substantiam sunt in corporibus obsessorum.
Ad primum Augustini quod adducitur in contrarium, dicendum, quod Augustinus vocat cor, animam sive spiritum hominis: in illum enim nihil substantialiter illabitur, nisi Deus, ut dicit Beda: sicut etiam cor dicitur in Psalmo xxx, 15: Qui finzit sigillatim corda eorum. Sigillatim enim Deus creat animas, sed non cor, quod est particula corporis, in qua secundum Philosophum sedes anime est. Vocat autem energicam operationem, interiorem laborem sensuum vel humorum et virtutum animalium et sensibilium, sicut imaginationis, et phantasia: quas turbat demon ad subversionem regiminis rationis, et ad inordinatos clamores et agitationes corporum obsessorum. Et vocat applicationem, similitudinem operationis damonis cum operationibus nature: quia sicut natura per sensibilia movet phantasiam, ita demon per eadem sensibilia turbata movet eam ad malitiam per exstimationem mali, quod putat cum sensibilibus esse acceptum: estimatio enim est de his que cum sensu accipiuntur. Et sicut natura per spiritus ab humoribus resolutos, formas imaginabiles et rationales et intellectuales mittit ad virtutes animales sive sensibilis anime, sive rationalis, que in anteriori cella capitis vel media vel extrema operantur: ita demon turbando eosdem humores, et per consequens turbando spiritus qui sunt, ut dicit Avicenna, vehicula formarum animalium, mittit formas turbatas ad easdem cellulas, ex quibus estimationes inordinate et conceptiones et memorize oriuntur, per quas ulterius causantur et inordinati motus demoniacorum: ita ut aliguando demon videatur discerpere eos, sicut dicitur, Marc. 1, 26: Et discerpens eum spiritus immundus,et exclamans voce magna, exivit ab eo. Oppressio vero vocatur potentia damonis super vires naturales. Et quod ita sit, per Glossam probatur super I Petr. v, 8, super illud: Circuit, querens quem devoret: que sic dicit: "Tamquam hostis obsidens muros clausos, explorat an sit aliqua pars murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret: offert oculis formas illicitas et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem: aures per canora, ut emolliat Christianum vigorem: linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad cedem instigat: honores terrenos promittit, ut ceelestes adimat: et cum latenter non potest fallere, apertos addit terrores: in pace subdolus, in persecutione violentus,"
Eovem modo respondendum est ad id ad object,2. quod objicitur de Beda: quia etiam cor vocat animam, et non partem corporis, que sedes est anime: animam enim non intra, sed effectu malitie vexat, applicando se sibi, et opprimendo eam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia aq otject., hoc intendit, ut scilicet per substantiam ejiciantur de corporibus exorcismis Ecclesiw, et effectus malitiz removeatur de animabus, quo interius faciunt laborare animas secundum virtutes animales.
On this page