Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 132
Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammanteDeinde queritur, Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore male inflammante ?
Membrum 1
De timore male humilianteEt circa primum tria queruntur. Primum est de ipsa divisione, utrum generalis sit, ita scilicet quod omne peccatum oritur vel ex imore, vel amore, vel non ? Secundum est de ipso timore, quid sit ? Tertium est de ipso timore, utrum ipse sit peccatum ex quo orilur peccatum ?
Articulus 1
Utrum ista divisio generalis sit qua dicitur, quod omne peccatum oritur vel ex timore, vel ex amore?Utrum ista divisio generalis sit qua dicitur, quod omne peccatum oritur vel ex timore, vel ex amore?
Ad primum sic proceditur: Supra illud Psalmi uxxix, 17: Incensa igni et suffossa, dicit Glossa Augustini:
"Incensa igni et suffossa peccata dicit. Sed incensa sunt peccata illa que facit ardens cupiditas. Suffossa vero que facit timor male jacens. Et haec sunt omnia peccata fiunt vel propter cupiditatem, vel propler timorem. Quem non capit cupiditas, vincit timor. Perscrutamini conscientias vestras: interrogate corda vestra, utrum possint esse peccata nisi aut timendo, aut cupiendo. Omnia ergo peccata due res faciunt in homine, scilicet timor, et cupiditas: sicut e converso amor Dei et timor ejus ducunt ad omne bonum, Amas enim ut bene tibi sit, times ne male tibi sit, hoc age in Deo, non in seculo. Uterque amor incendit, uterque timor humiliat, sed aliter et aliter." Ex his accipitur, quod omne peccatum criminale oritur vel ex timore male humiliante, vel ex amore male inflammante.
Contra: 1. Glossa Bede super illud epist. I Joannis, u, 15: Nolite diligere mundum, etc. "Sicut dilectio Dei fons est omnium virtutum et bonorum: ita dileetio mundi omnium vitiorum." Ergo videtur, quod omne peccatum sit ex amore, non ex timore: et sic non sunt duz radices peccatorum, scilicet timor, et amor, sed una.
2. Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio: "Clarum est in toto malefaciendi genere nihil aliud quam libidinem dominari." Libido autem potius timor est, quam amor. Ergo videtur, quod omne peccatum oritur ex amore, non ex timore: et sic iterum divisio nulla est.
3. Adhuc, Bernardus in sermone 15 super Cantica: "Omne malum oritur ex amore mundi superftuo," Et sic iterum concluditur quod prius.
4. Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio: "Convenit inter nos omnia mala facta non alia mala esse, nisi quod ex libidine et improbanda cupiditate fiunt." Et ex hoc sequitur idem quod prius.
5. Adhuc, Timor videtur oriri ex amore, Unde super illud Matthei, xiv, 5: Herodes timuit populum, Glossa: "Timor hominum differt, sed voluntatem peccandi non aufert. Unde avidiores reddit ad crimen, quos aliquando suspendit a crimine." Videtur ergo idem quod prius.
Sorurio. Dicendum, quod hoc solvere non est difficile. Timor cnim et amor dua radices peccatorum sunt, sicut dicit Glossa inducta. Sed distinguit ipse Augustinus, quod aliquando sunt respectu ejusdem rei, et aliquando respectu diversarum. Quando sunt respectu ejusdem, timor oritur ex amore: quia tune ex nimio amore boni commutabilis oritur limor perdendi, et fit causa peccali: et, sicut dicit Glossa inducta, avidiores facit ad peccatum, quia differt et non aufert. Et in tali casu idem actus potest esse timoris et amoris secundum diversa: amoris sicut primo moventis, sed timoris malum quod ex hoc sequitur fugientis. Augustinus in libro ll de Libero arbitrio: "Quanto quis rem plus amat, tanto plus perdere timet, et proclivior fit ad vitia ne perdat."° Quando autem sunt respectu diversarum secundum materiam, ita quod unum amatur, et alterum timetur: tunc neutrum oritur ex altero: et sic dicit Glossa, quod sunt diverse radices peccatorum.
Unde quinque inducta que videntur probare, quod una sit radix, scilicet amor, procedunt secundum quod timor et amor sunt respectu ejusdem: quia timor oritur ex amore, ut dictum est.
Si queritur, Secundum quam causam detur ista divisio, et in quo differt ab illa, I Joan. u, 16: Omne quod est im mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vite.
Leve est respondere. Ista enim datur secundum causam motivam conlra malum, vel ad bonum: quia timor nihil aliud est, nisi fuga mali pene, el amor libido boni commutabilis. Ila vero que est inJoanne, datur per materiam: quia omne circa quod peccat homo, vel pertinet ad concupiscentiam carnis, sicut gula et luxuria: vel ad concupiscentiam oculorum, sicut avaritia: vel ad superbiam vite, sicut inanis gloria, et hujusmodi.
Articulus 2
Quid sit timor?Ad hoc proceditur sic: Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei: "Timor est perturbatio animi in exspectatione mali."
1. Contra primam sic objicitur: quia perturbatio animi pcena est; timor au tem secundum quod hic agitur de eo, culpa est: ergo per peenam male definitur timor.
2. Contra secundam objicitur; Systole enim et diastole sunt motus cordis causati ex passionibus naturalibus, que sunt quatuor, ut dicit Boetius,-spes, timer, tristitia, et gaudium. Ergo systole non est aliquid timoris, sed de effectu ejus: et sic male definitur per systolem.
3. Adhuc, Joan. x, 12, super illud: Mercenarius autem, et gui non est pastor, Glossa: "Timor est fuga mali ne perdat quod amat." Et si haec est definitio: tune definitur oppositum per oppositum: quod esse non potest, quia oppositum essentialiter non potest esse opposito.
4, Ulterius queritur, Penes quid accipiuniur tot definiliones, cum unius rei unica sit definitio ?
Solutio. Dicendum, quod inducte assignationes queedam sunt, non vere definitiones. Et prima, Augustini scilicet, describit timorem prout est quedam passio et per proprium ejus effectum qui est perturbatio, et causam perturbationis, que est malum pcene. Secunda autem datur secundum proprium ejus effectum. Objectum enim timoris malum est: quod dum cor fugit, in seipsum trahitur secundum systolem. Tertia vero datur per proprium motivum timoris. Sicut enim in prehabitis dictum est, amor est motivum timoris: nisi enim amaret quod habet, non timeret perdere. Et sic patet, quod sit timor secundum dicta Sanctorum.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod timor secundum quod est actus voluntatis et rationalis anime, peccatum est: in se vero passio est, et sic ibi definitur.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod timor ibi definitur per proprium ejus effectum, cujus ipse est causa per se. Causa enim innotescit per effectum sepe.
Articulus 3
Utrum timor sit peccatum ex quo oritur peccatum ?Tertio queritur de timore, Utrum sit peccatum ex quo oritur peccatum ? Et queruntur tria. Primum, Si est peccatum, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale, et aliquando mortale ? Secundum, De differentiis timoris. Tertium, Quando timor excuset vel non excuset peccatum ?
ARTICULI TERTII PARTICULA I. An timor sit peccatum ? et, Utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale, et aliguando mortale ?
Ad primum proceditur sic: Videtur enim, quod non sit peccatum. Pena enim et culpa malum dividunt ex opposito: quod ergo est in genere pene, non est in genere culpex: timor est hujusmodi; ergo nullum peccatum est.
Videtur, quod semper sit mortale. Sapient. xvu, 10: Cum sid enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim presumit sxeva, perturbata conscientia, Sed quod datur in omnium condemnationem, mortale peccatum est. Ergo videtur, quod talis timor sit mortale peccatum semper.
Contra hoc videtur esse, 4. Quod dicitur, Deuter. xx,8: Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam. Ibi Glossa: "Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel malitie spiritualis arripere, qui adhuc nudari pertimescit terrenis opibus." Sed talis timor non revocat a precepto Domini, sed a perfectione. Quidquid autem revocat a perfectione, veniale peccatum est.
2. Adhuc, Judicum, vu, 3 super illud: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Glossa: "Pavidus est, qui primo adspectu ad congressum trepidat: non tamen toto corde terretur, sed animari et reparari potest." Sed peccatum mortale totum cor occupat. Ergo hujusmodi timor non est mortale peccatum.
Sotvtio. Dicendum, quod solvendum est per distinclionem. Timor enim potest accipi ut in genere passionis tantum, vel prout est actus voluntatis ordinate vel inordinate. Si primo modo: tune nullum peccatum est, sed peena tantum. Et sic procedit prima objectio. Si secundo modo: sic est timor aliquando meritum, aliquando peccatum. Timor enim Dei meritum et initium sapientie. Timor autem naturalis passio est et nullum peccatum. Sed timor humanus, quando aliquis timet pelli sue: et timor mundanus, quando aliquis timet bonis suis temporalibus: uterque peccatum est, aliquando veniale, aliquando mortale. Si enim ita timeat, quod Dei preceptum propter timorem contemnat, et temporale bonum quod amittere timet, eterno preponat, procul dubio timor peccatum mortale est. Et talis timor contrariatur fortitudini, que est donum Spiritus sancli. Talis etiam timor in civilibus contrariatur fortitudini virtuli, que est virtus cardinalis. Et de tali dicitur in I £thicorum, quod taliter timens, turpiter projicit arma, et fugit ut salvet vitam cum ignominia: cum mors forti tali salute sit eligentior. Et talis timor in theologicis et civilibus quando est contra preceptum Dei, mortale peccatum est, Et hoc est quod dicitur, Apocal. xxi, 8: Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. Glossa super illud: Zimidis, etc. "Timidi sunt illi, qui timore peenarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt: et hoc est mortale peccatum." Quando autem ita timef, quod Dei preceptum non contemnit, nec Deum a mente abjicit, nec fortitudini que virtus est, contrariatur: tune peccatum veniale est: quia talis potest reparari et animari ad bellum, ut paulo ante in Glossa dictum est.
ARTICULI TERTI PARTICULA II. De differentia timoris? Deinde, Queritur de differentiis mali timoris.
Dicitur autem timor respectu mali, et respectu magni. Et sic due divisiones inveniuntur de timore.
Una est Bede, que est respectu mali. Est enim malum corporis, et malum rerum, quod damnum dicitur. Respectu mali corporis dicitur ftimor humanus, qui timet pelli sue. Respectu rerum dicitur timor mundamus, qui timet damnum rerum: et propter hoc perpetrat illicitum ne damnum subeat.
Respectu magni, Damascenus timorem sic dividit in secundo libro de Fide orthodoxa, dicens: "Dividitur autem timor in sex, in segnitiem, in erubescentiam, in verecundiam, in admirationem, in stuporem, in agoniam." Et definit singula istorum, sic dicens: "Segnities igitur est timor future operationis, Erubescentia est timor in exspectatione convilli, et est optima passio. Verecundia vero est timor in turpi actu, nec est passio desperabilis ad salutem. Iste enim duz passiones signa sunt emendationis vite. Et ideo dicit Philosophus in HI Ethicorum, quod due passiones medietatem habent virtutis, quamvis non accidant nisi malis et de malo. Fuga enim convilli bona est: quia facit recedere a malo ne convilium sustineat. Similiter fuga a turpi actu bona est: quia facit recedere a turpi, et inclinat ad honestum. Admiratio est imor ex magna phantasia sive imaginatione. Stupor vero est timor ex inassueta imaginatione. Quando enim aliquid inassuetum apparet et insolitum, tunc stupemus nosipsos, sicut in miracu lis. Unde, Act. i, 10, dicitur quod impleti sunt stupore et exstast, ex eo quod Petrus miraculose sanavit claudum ad portam templi, que dicitur Speciosa. Agonia vero est timor per casum et infortunium. Timentes enim infortunari actione, agoniamur."
Causa divisionis secundum Damascenum est hec: quia definit timorem secundum quod est fuga cordis secundum systolem. Unde omne illud quod facit cor resilire in suam propriam parvitatem, vocat fimorem. Et si hec est magna operatio et difficilis, vocatur segnities. Si autem est in turpiillato ab alio, sicut est convitium, vocatur erubescentia: quia tune demonstrat verecundiam signo exteriori per ruborem. Si vero est de turpi perpetrato a seipso, vocatur verecundia. Et iste duz quia faciunt fugere turpe, disponunt ad bonum, et faciunt medietatem virtutis. Sed si est ex magnitudine, ita quod cor quasi stet et in seipso insensibile fiat, tunc vocatur sfupor. Si vero est ex suspensione ad causam que nimis elevata est super nos, vocatur admiratio. Si autem fit, quod 4maginamur maximum infortunium vel vite vel rerum, in quo necesse est nos quasi in agone constitui et luctari utrum vincere possumus vel non, vocatur agonia.:
Et per hoc patet, penes quid accipiuntur species timoris, et secundum divisionem Bede, et secundum divisionem Damasceni.
4. Matth. x, 28: Nolile timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt oceidere: sed potius timete eum gui potest et animam et corpus perdere in gehennam '.
2, Adhuc, Seneca: "Mors, exsilium, luctus non sunt supplicia, sed tributa viventium." Que tributa sunt, non sunt timenda. Ergo mors et hujusmodi alia supplicia non sunt timenda.
Contra: 1. I Petr. n,18: Servi,subditi estote im omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Videtur ergo, quod etiam in malis et dyscolis regia potestas timenda est.
2. Adhuc, Ad Roman. xur, 1 et 2: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo... Itaque qui resistit potestati, Det ordinationi resistit.
Sorvtio. Hoc solvendum est per distinctionem. Est enim timor naturalis qui nullum peccatum est, quo omnis homo timet in periculis naturaliter. Et est timor malus, scilicet humanus, et mundanus. Et is duplex est, aliquando venialis, aliquando mortalis, sicut in prehabitis determinatum est. Si autem ita timet, quod in se tremit, nihil tamen horum que Dei sunt propter timorem dimittit, veniale peccatum est. Sed si timor avertat eum a Deo ut a mente timorem Dei abjiciat,et non timeat transgredi, certe mortale peccatum est. Timore Dei et timore humano omnis anima subjecta debet esse potestatibus sublimioribus: quia sine tali ordinatione non potest agi vita humana, sicut supra dicitur in epistola ad Romanos in Glossa et in textu.
Ad pPRiMuM ergo dicendum de Mattheo, quod hoc intelligitur de timore humano et mundano: in quibus timor Dei abjicitur et illicitum perpetratur.
Ad aliud dicendum, quod Seneca loquitur de his que naturalia sunt, scilicet de naturalibus condemnatis per peccatum, propter que nihil preceptorum divinorum omittendum est. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. vii, 35 et seq.: Quis ergo nos separabit a charitate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?.... Certus sum enim quia neque mors, neque vila, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, que est in Christo Jesu Domino nostro. Augustinus ibidem in Glossa: "Charitas haec dicta est rectissima animi affectio, que nos conjungit Deo."
Videtur autem, quod semper excuset timor qui potest cadere in constantem virum, ita quod si aliquid facit ratione illius timoris, non imputatur ei in peccatum a Deo.
1. Quia haec est lex humane justitie, que exemplata est ad legem divinam, sicut dicit legislator in Digesto veteri, libro quarto, sic: "Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo, ait Praetor." Unde videtur, quod si aliquis vi metusve causa cogitur negare fidem, Deus non debet habere pro negato, nec debet ei imputari pro peccato: et sie videtur, quod excuset.
2. Adhuc, Augustinus in libro I de Civitate Dei: "Pudicitia est virtus animi, que non amittilur per corporis oppressionem ." Et cum vita corporis melior sit quam quodlibet temporale, yidetur, quod virgo aliqua cui tyrannus minatur, quod opprimat eam et defloret vel interdcial, polius debet sustinere deflorationem quam interfectionem: el sic videtur, quod timor aliquando excuset virginem a peccato deflorationis.
3. Adhuc, In Decreto, causa 1, questione prima, cap. Conséat, dicitur, quod vim passus et invilus, attractus et repugnans, ab hareticis ordinatus, colorem habet excusationis. Alibi dicitur, quod vim passus et invitus attractus comedens de idolothyto, colorem habet excusationis.
ConTRA: 1. Hac de causa multi martyres passi sunt, qui celebrantur ab Ecclesia. Legitur enim, quod quedam mater cum tribus filiabus que capte ducebaniur ad corruptores, cum audirent se esse corrumpendas, submerserunt se in aqua, et celebrantur ab Ecclesia.
2, Similiter, II Machab. vi, 18 et seq., de Eleazaro qui fuit unus de primoribus scribarum, et compellebatur carnem suilam centra preceptum Dei manducare. Et subditur ibi, ¥. 19: Ad ille gloriosam mortem magis guam odibilem vitam complectens, voluntarie preibat ad supplicium. Et infra, ¥. 23: Respondit cito, dicens, premitti se velle in infernum. Et pulchram adjunxit rationem, y. 26: Nam, etsi in presenti tempore, scilicet comedens carnem contra legem, supplietis hominum eripiar, sed manus Omnipotentis nee vivus, nec defunctus effugiam.
3. Idem potest objici de Susanna, Daniel. xi, 23, quia antequam defloratur a senibus, dixit: Afelius est mihi absgue opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
Soxcurio. Dicendum est, quod communis opinio est, quod quodlibet bonum corporale, sicut est integrilas corporis in virgine, damno sit supponendum pro vita retinenda. Sed quodlibet spirituale bonum, cum melius sit quam quodlibet corporale bonum, preponendum est bono corporali, quod est vita corporis, sicut marlyres leguntur fecisse, Et ita dictum Augustini intelligunt. Dicunt enim, quod virgo non consentiens mente oppressori, si patiatur se opprimi metu mortis, nihil peccat.
Ad id autem quod dicitur de tribus puellis dicunt, quod ille inconsiderate defecerunt sibiipsis mortem inferentes,
Et quod dicitur, quod celebrantur ab Ecclesia, dicunt quod non est propter hoc quod sibi mortem intulerunt, sed quia tantum fuit dilectio castitatis in eis, quod plus elegerunt mori quam turpiter incestari. Et ita etiam intelligunt dictum Hieronymi qui dicit, quod "nemo debet sibi mortem inferre, nisi in castitatis periculo."
Av w quod de Eleazaro objicitur, dicunt quod secus est: quia ibi fuit spirituale bonum, obedientia scilicet legis divine, quam preposuit vite humane.
Membrum 2
De amore male inflammanteEt queruntur quatuor, Quid sit? et, Utrum semper mortale sit, vel aliquando veniale et aliquando mortale, vel aliquando nullum peccatum ? et, Utram sit causa omnis peccati ?
Ad primum proceditur sic, quod amor male inflammans sit amor sui, vel in seipso, vel in aliquo bono commutabili quod preponitur summo bono.
4. Dicit enim Bernardus in sermone 16 super Cantica, quod omnis peccati causa, est amor mundi, et superfluus sui: talis autem amor est male inflammans: talis ergo amor radix est maloram, qui dicitur male inflammans,
2. Adhuc, Jacob. 1, 13 et seq.: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unus quisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Glossa interlinearis: "Abstractus a recto, et illectus ad malum." Deinde concupiscentia cum conceperit (Glossa interlinearis, delectando vel consentiendo) parit peccatum (Glossa, perducit in actuin facinus quod in corde est conceptum): peccatum vero cum consummatum fuerit, general mortem. Glossa, "Vel cum caro suavia sibi querit, vel cum diabolus vitiorum incendia immittit." Ergo videtur, quod amor sui et mundi sit amor inflammans, et causa vitiorum et peccatorum.
Contra: Contingit, quod aliquis amat se ad Deum, et bene facit: quia dicit Augustinus, quod quecumque amantur, ad Deum sunt referenda, ut in Deo et propter Deum amentur. In libro de Doctrina Christiana: "Hoc est uti et se et hoc mundo, et solo Deo frui: quia sic dilectionis finis in solo Deo ponitur, et omnia alia ad Deum referuntur." Ergo dilectio sui non est amor semper male inflammans.
Solutio. Dicendum, quod amor male inflammans, est amor concupiscentie carnalis et mundane, sicut dicit Jacobus, illiciens hominem ad malum, et abstrahens a summo bono, Et iste est causa omnis mali in homine, sicut idem dicit: quia cam coneupiscentia conceperit, parit peccatum.
Ad id ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod hic non est amor sui, sed Dei, quando amatum ad Deum refert, et nihil diligit in eo nisi Deum.: Et tamen antiqui dixerunt, quod triplex est amor sui, scilicet naturalis, gratuitus, et viliosus. Naturalis est, quo quisque naturaliter se diligit: qui actus licet non sit formatus gratia, formalis tamen est, et nullum peccatum: nec est amor ille ad malum inflammans. Gratuitus est, qui formatus est charitate et ordinatus ad Deum: et ideo ille inflammat ad bonum, et non ad malum. Vitio-
sus vero est, qui est amor concupiscentie carnalis vel mundane, carnali concupiscentia infectus: et ideo ad malum inflammans dupliciter: quia id quod amat, se scilicet, et mundum ut finem ponit dilectionis: et sic amat supra Deum, et peccat mortaliter: quia tune fruitur creatura, non creatore secundum Augustinum in libro de Doectrina Christiana: "Omnis perversitas est uti fruendis, et frui utendis." Si autem non ponit finem dilectionis in se, et in eo quod mundane diligit, sed aliquantulum delectatur citra Deum: tunc est veniale peccatum: quia non abstrahitur a Deo, licet aliquo modo alliciatur dilectione carnalt.
Et de his sufficienter in prima parte Summe Theologiz, tractata de frui et uli, disputatum et determinatum est.