Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 41

De intentione principii et ordine naturae in divinis
1

QUESTIO XLI. De intentione principii et ordine naturae in divinis.

2

Deinde, quia per distinctionem personarum ex relatione originis causatur ordo nature in divinis, ideo hic querendum est de ordine nature quo alter est ex altero.

3

Sed quia ordo talis causatur ex hoe, quod Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, et Spiritus sanctus principium de principio utroque: ideo querenda sunt hic duo. Primo scilicet, de intentione principii. Secundo, De ordine nature. De intentione principii querenda sunt duo: quorum unum est, Utrum univoce de Deo dicatur respectu creature quando dicitur principium omnis creature, et respeciu persone quando dicitur Pater principium Filii, et Filius principium Spiritus sancti ?

4

Secundum est, Quid significet in divinis ?

Membrum 1

De intentione principii
5

MEMBRUM I. De intentione principii.

Articulus 1

Utrum principium aequivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creaturae et essentialiter, et quando dicitur respectu persone et notionaliter
6

MEMBRI PRIMI ARTICULUS 1. Utrum principium equivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creaturae et essentialiter, et quando dicitur respectu persone et notionaliter?

7

Primo ergo queritur, Utrum principlum aequivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creature et essentialiter, et quando dicitur de personis,et dicit rationem ordinis in ipsis ?

8

Et videtur, quod non. AEquivoca enim sunt, ut dicit Aristote les in Predicamentis, quorum solum fiamen commune, et ratio substantia diversa. Ubi autem ratio substantia diversa est, ibi substantia diversa est: sed essentia et persona non sunt diverse substantia: si ergo nomen commune dicatur eis, secundum unam rationem subatantia convenit eis, et ita univoce.

9

In contrarium hujus est, quod 1. Principium dictum notionaliter, quod ordinem nature dicit in personis, convenit ab eterno. Principium autem dictum essentialiter, quo principium est rreature, ut dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XXLX, convenit ex tempore. Nihil autem univocum est sub uno nomine conveniens temporali et wterno, Principium ergo non dicitur univoce, essentialiter dictum et notionaliter.

10

2. Adhuc, Principium notionaliter dictum, dicit notionem sive relationem, que secundum esse relationis in persona ilivina est, etin Deo est etiam secundum rationem, Principium autem essentialiter dictum, dicit relationem que secundum osse relationis in creatura est, et secundum rationem tantum in Deo. Ergo non dicitur secundum unam rationem substantie notionaliter et essentialiter: quia substantia non est una.

11

3. Adhuc, Principium dictum notionaliter, relatum ad principiatum est, quod secundum esse est ad aliud. Pater enim est Filii principium, Filius a Patre principium, ita quod uterque alterius, Sic autem non est quando dicitur principium creature. Creatura enim dependet ad creatorem, et secundum esse et secundum dici. Creator autem ad creaturam secundum esse dependere non potest, sed secundum dici tantum. Videtur ergo, quod non univoce dicatur principlum.

12

4. Si forte aliquis dicere velit, quod dicitur secundum communitatem analogiae, et ita nec univoce, nec equivoce principium. Hoc videtur non esse verum: quia tunc de uno diceretur simpliciter, et de alio non nisi secundum quid, sive secundum aliquem modum sicut ens de substantia dicitur simpliciter, et de accidente secundum aliquem modum: et sanum de animali simpliciter, et de urina secundum aliquem modum. Sed principium quod Pater est principium Filii, simpliciter est principium secun- dum perfectam rationem principii: similiter cum dicitur, Deus est principium creature, simpliciter est principium secundum perfectam principii rationem, Videtur ergo, quod non dicatur per prius et posterius sive secundum analogiam.

13

Apuuc, Si conceditur aliquo modo se- cundum analogiam dici: tunc queratur, De quo dicitur per prius?

14

Et videtur, quod de notionali: quia hoc est ab eterno: essentiale autem dicitur ex tempore: eternum autem est ante temporale.

15

In contrarium autem hujus esse videtur, quod secundum rationem intelligendi essentia est ante personam et ante notionem: et sic videtur sequi,. quod es- sentiale est ante personale et ante notionale.

16

Soxutio. Sicut dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XXIX, principium est nomen multiplicem nominans relationem, et sine prejudicio loquendo, est nomen significans essentiam. Et ideo Pater est principium, Filius est principium, Spiritus sanctus est principium, et hi tres unum principium. Sed virtute prepositionis notionalis sibi adjuncte trahitur ad standum pro persona, et efficitur notionale, notionem consignificans in persona, ut cum dicitur, principium non de principio, stat pro Patre, consignificans notionem paternitatis et innascibilitatis: paternitatis in eo quod dicitur, principium: innascibilitatis, in eo quod dicitur, non de principio. Et cum dicitur, principium de principio, stat pro persona Filii, significando notionem: filiationis in eo quod dicitur, de principio: et notionem spirationis in hoc quod dicitur, principium. Et cum dicitur, principium de utroque. stat pro persona Spiritus sancti, consignificando notionem a Patre et Filio, et consignificando relationem ad creaturam in hoc quod dicitur, principium, et hoc habet ex unitate essentis quam habet cum Patre et Filio, sic unum principium est cum Patre et Filio universe creature. Et sic. patet quomodo multiplicem notat relationem.

17

Ad PRIMUM ergo quesitum dicendum est, quod nec simpliciter univoce, nec simpliciter equivoce dicitur, sed secundum modum analogie.

18

Et sic patet solutio ad primam partem questionis et ad secundam. Identitas enim rei sive substantia significate per nomen que in divinis est, propter indifferentiam simplicitatis non. sufficit ad faciendum simpliciter univocum in divinis, nisi adsit etiam identitas modi significandi per terminum. Et similiter diversitas modi significandi per terminum, non sufficit ad faciendum simpliciter equivocum, nisi adsit diversitas rei ex cujus diversitate sit ratio substantiae diversa.

19

Ad id quod objicitur ad hoc quod non dicatur secundum analogiam, dicendum est, quod non est. tantum unus modus analogiae, sed plures. Unde argumentum procedit ab insufficienti enumeratione, et peccat secundum fallaciam consequentis. Est enim analogia quando aliquid convenit alicui simpliciter, et aliud convenit ei non nisi ex adjuncto, ut hoc nomen, Deus, simpliciter essentiale est, notionale autem ex adjuncto, et ita sub uno nomine commune est ad essentiale et notionale: sed unum convenit ei ex se,alterum autem ex adjuncto: et sic nec univoce, nec equivoce,sed per analogiam: et tamen simpliciter est Deus de Deo, et simpliciter Deus essentia divina, et neutrum secundum quid.

20

Ad id quod queritur, De quo dicatur secundum prius ? Dicendum, quod est prius quoad nos, et prius quoad naturam rei. Quoad nae turam rei prius dicitur de notionali: quia dicit Anselmus, quod "processio pete sonarum est ante processionem creatura: rum, sicut causa ante causatum." Quoad nos autem, hoc est, quoad nostrum ins tellectum, tunc prius dicitur do essen tiali quod per se principium est, et posterius de notionali pro quo stare habet adjuncto.

Articulus 2

Quid principium significet in divinis
21

MEMBRE PRIMI ARTICULUS II. Quid principium significet in divinis ?

22

Secundo queritur, Quid principium significet in divinis?

23

Cum enim dicitur principium, videtur non significare personam Patris: principium enim non dicit relationem secundum intellectum, nisi ad post et ad unum. Pater autem est duorum principium, et illi respectus non importantur in nomine principii: sed in nomine Patris non importatur nisi principium Filii, etnon Spiritus sancti: et sic per hance circumlocutionem, principium non de principio, non sufficienter exprimitur Pater secundum quod ipse est principium. Similiter cum dicitur Filius principium de principio, filiatio non dicit nisi principium esse de Patre, et non importatur communis spiratio: et sic perfecte non circumloquitur Filium hoc quod dico, principium de principio. Similiter cum dicitur Spiritus sanctus principium de utroque principio, videtur non convenire Spiritui sancto: quia Spiritus sanctus nullius est principium, licet sit de utroque principio.

24

Adhuc, Cum dicitur, de utroque principio, videtur male dicere: quia hoc bignum, wrogue, distinguit principium In plura, cum Pater et Filius non sunt hisi unum principium Spiritus sancti.

25

Solutio. Dicendum est, quod priicipium in divinis dicit notionem qua procedit persona a persona, et distinguitur in ordine nature. Sed dupliciter contingit dicere notionem, scilicet determinate et distincte, et indeterminate et confuse. Determinate, ut Pater et paternitas, Filius et filiatio, Spiritus et spiratio. Confuse autem et indeterminate, sicut principium. Unde cum dicitur, principium non de principio, hoc quod dico, principium, in Patre notionem paternitatis et spirationis active in communi dicit et confuse: notionem autem innascibilitatis dicit per hoc quod est, non de principio, ox consequenti et indeterminate: sequilur enim, si est non de principio, quod innascibilis sit etiam, secundum quod innascibilem esse universaliter negat esse ab alio per generationem et esse ab alio per spirationem, secundum quod in questione de innascibilitate in antehabitis determinatum est. Et cum dicitur, principium de principio, circumloquitur personam Filii: et per hoc quod dicitur, principium, communiter et confuse dicit spirationem activam Spiritus sancti. Per hoc autem quod dicitur, de principio, confuse dicit filiationem. Et ideo nec dicit notiones distinctas, sed duas in communi et confuse. Et eodem modo est cum dicitur, principium de utroque principio, principium tunc dicit in communi et confuse et processionem passivam in hoc quod dicitur, de utrogue principio, et relationem ad creaturas per hoc quod dicitur principium.

26

Et per hoc patet solutio ad totum, nisi ad id quod objicitur de hac dictione, utrogue, que est signum distributivum, et distribuit hunc terminum, principium. Et ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Spiritus sanctum est principium de utroque principio, hoc quod dico, utroque, substantive tenetur: et hoc quod dico, principio, adjective: et sic significatum distributivum distribuit pro suppositis contentis in seipso, et non distribuit formam importatam per principium: et est sensus, est de utroque qui sunt unum principium.

27

Et sic non procedit objectio.

Membrum 2

De ordine nature in divinis
28

MEMBRUM II. De ordine nature in divinis ?

29

Deinde, Queritur de ordine natura. Et queruntur tria. Primo, An scilicet ordo nature sit in divinis ? Secundo, An possibile sit esse personam in divinis que sit sine ordine tali? Tertio, An non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis ?

Articulus 1

Utrum ordo sit in divinis?
30

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Utrum ordo sit in divinis?

31

Primo ergo queritur, Utrum ordo sit in divinis ?

32

Et videtur, quod non. 1. Si enim accipiantur modi omnes quibus attenditur ordo, sive secundum tempus, sive secundum locum, sive secundum numerum, sive secundum intellectum, sive secundum dignitatem, semper ordo ponit inequalitatem in his que ordinata sunt in eodem nature ordine: quod patet per inductionem. In tempore enim ponit successionem eorum que sunt secundum prius et posterius. In loco ponit separationem, In natura ponit inconvertibilitatem :quoniam natura superior non convertitur cum inferiori, nec est par ei in potestate. In intellectu ponit causam et causatum, que sunt inequalia secundum potestatem. In dignitate ponit prepositionem et suppositionem, que inequalia sunt. Cum ergo summa equalitas sit in divinis, videtur quod nullus ordo possit esse in divinis.

33

2. Adhuc, Si est ordo in divinis: tunc ordo ille aut dicit essentiam, aut notionem, aut personam. Non essentiam: quia ordo non est nisi distinctorum: essentia autem indistincta est omnino. Nec personam: ordo enim personarum est: persona autem personarum non est: sicut non sunt ordinata ordo, sed ordo est ordinatorum. Nec potest dicere notionem: notio enim dicit proprietatem distinctam: ordo autem non dicit quid distinctum, sed distinctorum reductionem ad unum.

34

3. Adhuc, Augustinus in libro XIX de Civitate Dei: "Ordo est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio’." Si ergo in divinis non est aliqua dispositio que distribuat loca paribus et imparibus, non erit ibi aliquis ordo, per locum a definitione. Sed non est in divinis talis dispositio. Ergo nullus est ibi ordo.

35

4. Si dicatur, quod in divinis est ordo nature, et non ordo simpliciter. Contra: Ubicumque est ordo nature, intelligitur distinctio nature: sed in divinis natura omnino indistincta est: ergo nullus est ibi ordo nature.

36

5. Adhuc, Si dicatur, quod ibi st ordo nature secundum principium que alter est ex altero. Contra: Ad prinelpium secundum naturam sequitur pri esse secundum naturam: si ergo Pater est principium Filii in ordine nature, sequitur quod Pater prior sit Filio secundum naturam, quod est huresis Ariana.

37

6. Adhuc, Cum natura in divinis idem sit quod substantia et essentia, si est ihi ordo nature, videtur quod ibi sit ordo essentie et substantie: quod omnino absurdum est.

38

7, Adhuc, Ex equo et indifferenter et coequeve est natura in tribus personis: ergo non secundum ordinem aliquem: et sic in divinis non est ordo nature.

39

8. Adhuc, Si est ibi ordo nature: aut est ibi secundum ordinem ordinantem, aut secundum ordinem ordinatum. Non primo modo; quia quo alter est ex allero, secundum quod attenditur ille ordo, ut dicit Augustinus, est secundum notionem, et non secundum naturam. Necs secundo modo: quia natura in divinis nec ordinatur a persona, nec ordinatur ad seipsam: eo quod ordo differentium est, et natura non differt a seipsa, nec differt a persona,

40

Ulterius queritur, Cum ordo sit personarum, et ordo nature, in qua ratione differenti sit nature, et personarum?

41

Si quis propter haec diceret, quod in divinis non est ordo.

42

1. In contrarium erit quod dicit Augustinus in libro ITT contra Maximinum, quod "in divinis est ordo nature, quo alter sit ex altero, non quo alter prior altero ."

43

2. Adhuc, Quecumque secundum ort: ginem sic se habent ad invicem, quod unum est in ratione principii originalis, et alterum in ratione medii originalis, et tertium in ratione termini terminantis fluxum originis, in illis est ordo originix: Pater, Filius, Spiritus sanctus sic we habent ad invicem: ergo in divinis ext ordo originis. Prima patet per se: quia subjectum causa est praedicati. SrcuypA probatur ex hoc, quod Pater est principium totius divinitatis, Filius ex Vatre principium Spiritus sancti, Spirilus sanctus autem ut terminus communicate divinitatis, eo quod ab ipse non Nuit alter.

44

3. Adhuc, In quacumque natura plures sunt, hos melius est esse ordinatos quam sine ordine. Cum ergo melius in omnibus attribuendum sit Deo, et iu iivina natura plures sint persone, necosse est, quod sint sub ordine: per consequentiam quam in libro II Perthermenias ponit Aristoteles, secundum quam necesse esse sequitur ad impossihile non esse. Dicit enim Anselmus, quod "quodlibet inconveniens de Deo, impossibile est." Unde cum sit inconveniens plures esse sine ordine, impossibile est plures non esse sub ordine: et sic necesse est plures esse sub ordine.

45

Ulterius queritur, Si in divinis concedatur ordo esse, unde contingit hoc, quod in illo ordine non est prius et posterius, cum hoc videtur proprium ordinis, et generaliter consequens ad ipsum ?

46

Sotvutio. Dicendum, sicut dicit Augustinus, quod in divinis est ordo nature, qui dicitur ordo originis, sive secundum relationem originis, quo alter est ex altero, qui cum ordinatis habet distinclionem, sed non habet differentie gradum, nisi differentia large sumatur pro proprietate distinguente et modum distinctionis importante in auctoritate et sub auctoritate ejus qui procedit, ad eum a quo procedit, sicut probat ultima inducta ratio, que movit Augustinus ad hoc ut diceret, quod in divinis est ordo nature.

47

Ad primum ergo dicendum, quod nullo istorum modorum est ordo in di vinis: et propter hoc non dicitur ordoe simpliciter, sed nature sive originis, ut per hoc quod dico, naturx, extrahatar ordo extra rationem propriam et primam, ita quod non sit ordo simpliciter, sed nature sive originis. Sicut extrahitur aliquid extra rationem suam ex adjecto opposito, et relinquitur secundum aliquid et non simpliciter. Unde est ibi ordo aliquis, et non ordo simpliciter.

48

Ad aliud dicendum, quod ordo non dicit essentiam, nec personam, sed dicit notionem in communi, qua alter est ex altero, et dicit eam confuse, sicut diximus in precedenti questione de principro, et sub alio modo significandi. Notio enim dicit sub modo significandi distinctionem.: ordo autem sub modo significandi reductionem distinctorum ad unum quod est principium communicationis nature, secundum quod ab uno natura communicatur alteri in quo est, per generationem vel spirationem.

49

Ad aliud dicendum est, quod Augustinus definit ordinem prout est dispositio inclinans ad locum. Et bene concedendum est, quod talis ordo non est in divinis: sed ex hoc non sequitur, quod nullus ordo sit in divinis: quia negata parte multipliciter dicti, negatur totum.

50

Ad aliud dicendum, quod natura in divinis dicitur duobus modis. Dicitur enim id quod est natura: et dicitur natura unde est natura, hoc est vis ex qua pullulat pallulans, ut dicit Aristoteles in V primae philosophiae. Primo modo dicitur natura absolute, et est penitus indistincta in divinis: et hoc modo non est ordo nature in divinis. Secundo modo natura supponit pro persona, consignificando notionem delerminantem modum pullulationis, quo natura communicatur persone pullulanti a persona ex qua fit pullulatio: et sic est in divinis ordo natura. Talis enim pullulatio nature est, et talis natura distinguitur et distinguit, et est ratio distinctionis. Sicut enim in antehabitis dictum est, cum dicitur potentia generandi, si gerundivum sumatur a verbo personali activo, tunc est potentia ut quis generet, et haec notionalis est, et non est nisi Patris. Si autem sumatur a verbo impersonali, tunc potentia generandi est ut generatio sit, et sic potentia generandi est essentialis et communis Patri et Filio, et est Patris ut generet, et Filii ut generetur, sicut dicitur in primo libro Sententiarum, distinctione quinta, et etiam quarta. Ita dicimus de potentia pullulandi, et per consequens de natura. Natura enim pullulandi si est natura ut pullulet, in Patre et Filio est, et dicit personam Patris et Filii, et confuse significat notionem paternitatis et spirationis. Si autem natura pullulandi dicitur ut pullulatio sit a verbo impersonali, tunc dicit personam Patris et Filii et Spiritus sancti, et sub uno communi nomine consignificat notionem paternitatis, filiationis, et spirationis tam active quam passive, et dicit eas sub modo significandi secundum reductionem eorum ad unum qui est principium emanationis divine.

51

Ad aliud dicendum, quod principium secundum naturam, non sequitur prius esse secundum numerum, nisi in his in quibus principium secundum numerum est causa per motum, et principiatum secundum numerum est causatum per mutationem. Sic autem principium secundum naturam non est in divinis, sed tantum secundum esse ab alio, sive a quo alius sine motu et mutatione in eadem re qua non est prior et posterior.

52

Ad aliud dicendum, quod in argumento illo est fallacia accidentis. Licet enim natura et substantia sint idem in re, tamen secundum modum significandi non sunt idem: et ideo natura prout dicit pullulationem sive principium pullulationis, propter notionem quam significat, receptiva est ordinis distinctorum, quod non convenit substantie sive essentiz.

53

Ad aliud dicendum est, quod hoc argumentum procedit de eo quod est natura, sed non de natura: unde natura principium est pullulationis. Et si vull dicere, ex zquo, id est, ex eadem pro prietate: tunc non est verum. In S'atre enim est proprietate illa qua alius est ab eo: in Filio autem proprietate qua ipse est ab alio. Cowquave tamen sunt in utroque et ab eterno. Hac autem cow quevitas ordinem nature non excludit, ut sepius dictum est.

54

Ad aliud dicendum, quod neutro modo est ibi ordo nature, secundum quod natura dicit rationem ordinis: principium enim talis pullulationis ratio orth. nis est in divinis.

55

Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum quod ordo in personis est sicul in ordinatis, in natura autem sicut in ratione ordinis: et sic differenter est in natura et in personis.

56

Et que adducuntur in contrarium, procedunt.

57

Ad uttimem dicendum, quod in divinis non potest esse prius et posterius: quia omne quod est in divinis, eternum est: et ideo in uno totum simul et perfecte possessum, et in tali nihil est prius et posterius. Et causa hujus est, quia ex principio et principiato non potest intelligi sequi prius et posterius, nisi motu principium sit principium, et mutatione principiatum sit principiatum: et si motus ab utroque auferatur, et relinquatur principium et principiatum, erit ordo habitudinis principii ad principiatum, et e converso, sine priori et posteriori. Exemplum in sole et radio, ubi sol principium est radii sine sui mutatione, et radius principiatus, et absque exitu de potentia ad actum: et sol et radius sunt simul, non successive.

Articulus 2

An possibile sit personam esse in divinis quae sit sine ordine tali
58

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. An possibile sit personam esse in divinis quae sit sine ordine tali'?

59

Secundo queritur, An possibile sit personam esse in divinis que sit sine ordine tali?

60

Et videtur, quod non. 1. Dicit enim Hilarius in libro de Synodis: "Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium tamquam duo sine principio, et duo innascibilia, et duo innata licens, duos faciat deos anathema sit." Hoc est synodus. Hane exponit Hilarius sic: "Caput enim quod est principium omnium, Filius: caput autem quod est principium Christi, Deus: sic enim ad unum initiabile omnium initium per Filium universa referimus. Filiam innascibilem confiteri, impiissimum est. Si enim duo innascibiles ponerentur; neuter eorum haberet naturam divinam ab altero, nec ab aliquo alio, et sic non haberet ordinem nature, secundum quod importatur ordo nature ab hoc quod dicitur, qui ab alio. Per innascibilitatem etiam non ordinatur ad post, ut scilicet a quo alius. Non enim necesse est, quod ab innascibili sit alius: quia per nomen non importatur plus, nisi quod innascibilis non sit ab alio." Videtur ergo, quod ordo nature non permittat duos innascibiles esse.

61

2. Adhuc, Hilarius, ibidem, "Cum unus Deus sit, duo innascibiles esse non possunt." Et queritur, Que sit ratio hujus, quod ad duos innascibiles sequitur duos deos esse secundum Hilarium ? Videtur enim hoc non esse necesse: essentia enim divina est indivisibilis et indistinguibilis: et unitas essentie, sicut prehabitum est, non excludit pluralitatem persone sive hypostasis. Cum ergo innascibilem esse, dicat existendi modum singularem in divinis, sicut dicit existendi modum in uno, ita potest dicere existendi modum in pluribus: et sic possunt esse duo vel tres innascibiles.

62

3. Si quis dicat, quod una proprietas in duobus esse non potest: quia contra rationem proprietatis est, quod duobus sit communis. Hoc nihil est: quia una proprietas distinctiva etiam est in Patre et Filio respectu Spiritus sancti.

63

4. Adhuc, Dignitate et virtute persone sunt equales. Innascibilem autem esse, est idem quod a se esse et non ab alio: et hoc libertatis est, dignitatis, et virtutis: personis ergo convenit equaliter. Videtur ergo, quod omnes persone sint innascibiles.

64

5. Adhuc, Uni essentie et uni Deo plus competit innascibilem esse in omnibus, quam innascibilem esse in uno, et nascibilem in alio: quia nascibilem esse, ponit distinctionem, et sic videtur dividere unitatem. Cum ergo tres persone sint unus Deus, videtur quod convenientius sit omnes eas dicere esse innascibiles, quam aliquam nascibilem.

65

Urrerivs queritur, Utrum secundum ordinem nature duo possint esse in divinis qui ab alio, ita quod neuter eorum sit ab altero ?

66

Et videtur, quod sic: quia 1. Hoc dicunt Graeci de Filio et de Spirilu sancto, quod scilicet uterque procedit a Patre, et neuter ab alio. Et dicit Magister in Sententiis, quod "Graci integre sapiunt et fidem Catholicam tenent." Ergo potest dici secundum ordinem nature.

67

2. Adhuc, Ea que sunt in creaturis, exemplata sunt ab his que in divinis sunt. Et hoc probat dictum Anselmi, qui dicit, quod "processio personarum precedit ut causa et exemplar processionis creaturarum." In humanis autem sic est, quod ab uno procedunt plures, quorum nullus procedit ab alio, non violato ordine nature. Ergo videtur, quod in divinis similiter possit esse.

68

Apuvc queritur, Quare dicat Hilarius, quod destructo ordine ad unum innascibilem, per unum innascibilem nonpotest reduci universitas creatorum ad unum omnium principium ?

69

Hoc enim non videtur esse verum: quia 1. Sicut est reducere per unum, ita est reducere per duos, dummodo illi duo sint ab uno. Omnis enim humerus, ut in II Arithmetice probatur, ad unitatem reducitur per binarium: et ita potest fieri reductio ad unum per duo.

70

2. Adhuc, In libro Fontis vite dicitur, quod "post monadem est dias sive binarius." Si ergo que in creaturis sunt, exemplata sunt ab his que sunt in divinis, videtur quod secundum ordinem nature post unum primum innascibilem debeant esse duo, quorum neuter est a reliquo.

71

In contrarium hujus est, quod 1. Si quis ponat duos innascibiles, illi non differunt proprietate: nec possunt differre essentia, quia essentia divina indivisibilis est: ergo nec essentia, nec proprietate differunt. Sed dicit Aristoteles in septimo Jopicorum, quod "idem est a quo non differt differentia." Duo ergo innascibiles unus et idem sunt.

72

2. Si quis dicat, quod possunt esse duo innascibiles: unus qui non ab alio a quo nullus, alius qui non ab alio a quo aliquis. Hoc nihil est: persone enim divinz in omnibus idem sunt, in quibus non distinguit eas oppositionis relatio, ut dicunt Anselmus et Boetius. Duo autem innascibiles non opponuntur ad invicem relative per hoc quod ab uno nullus, et ab alio aliquis. Ergo per hoc non distinguuntur ab invicem, et sic remanent unus et idem sicut prius.

73

3. Si quis dicat, quod Spiritus sanctus per hoc quod ab ipso nullus est, distinguitur a Patre et Filio, derisoritum est; fundatur enim super positionem falsi; non enim per hoc distinguitur Spiritus sanctus a Patre et Filio, sed potius per oppositum relationis quo ipse est a Patre et Filio: sed per hoc quod ab ipso nullus, terminus est in ordine nature: quin stat in ipso divinitatis emanatio.

74

Osncirur etiam contra alieram partem questionis, qua dicitur duos posse esse qui ab alio, quorum neuter sit ab altero.

75

1. Illi enim cum essentiam ab uno accipiant, in essentia differre non possunt, eo quod eamdem accipiunt essentiam rei: nec proprietate opponuntur, sed potius conveniunt: ergo et proprietate et essentia unus et idem sunt, et non plures. 2. Adhuc, Richardus convenientias ponit ad hoc, quia scilicet inter eos quorum neuter ab altero est, non potest esse summa germanitas: summa enim germanitas ex prima et summa est cornexione: haec autem est ex hoc, quod unus accipit ex altero, et alter dat divinam naturam: et hoc esse non potest inter eos quorum neuter est ab altero: et inter quos non est summa germanitas, non potest esse summa dilectio, et per consequens summa felicitas. Et tales convenientias plures ponit Richardus in libro de Trinitate. Sed rationes vere probantes propositum, sunt que inducte sunt, et extrahuntur ex verbis Anselmi et Boetii.

76

Uxrenivs posset queri de ordine nature qui est inter generationem Fill, et processionem Spiritus sancti: sed. quia satis patet per ea que dicta sunt de generatione Filii, et processione Spiritus sancti, ideo dimittitur.

77

Solutio. Ad primam partem questiomia dicendam est, quod supposito ordine nature, impossibile est dicere duos vel plures esse innascibiles. Si enim dicatur, bequitur duos deos esse, vel plures. Cujux causa est, quod omnis unitas nature in pluribus nulla potest esse causa, nec intelligi, nisi emanatio nature ab uno principio emanationis illius. Et si natura in illo divisibilis est, fit una natura in pluribus ratione, et non re. Si autem inivisibilis est omnino, fit una natura in pluribus re et ratione. Si autem duo innascibiles sint, a neutro emanat natura in alterum, nec ab uno aliquo in ambos. Quecumgue autem sic duo sunt, quod neuler corum refertur ad alterum secundium nature communicationem, nec amho ad aliquod tertium, penitus sunt diversa secundum naturam. Si ergo duo mnascibiles ponantur, erunt duo dii diversi, sicut dicit Hilarius. Et quod iste sit mellectus Hilarii, accipitur ex verbis suis ibi positis sic: "Duo innascibiles esse Hon possunt: cum idcirco Deus wnus sit, cum Pater Deus sit, et Filius Nei Deus sit, quia innascibilitas sola penes unum sit. Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essenlia natus existat, hoc est, ex innascibili Patre qui est essenlia, in eadem essentia per nativitatem exislat."

78

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit.

79

Ad aliud dicendum, quod ratio hujus jam patuit per expositionem verborum Hilarii positam.

80

Et quod dicitur, quod innascibilem esse, modus est existendi singularis. Dicendum, quod hoc verum est: sed in duobus vel pluribus esse non potest, propler rationem in principio solutionis diclam; quia scilicet una natura re et ralione indivisibilis, in pluribus esse non potest, nisi ili secundum originem referantur ad unum, propter causam que ilicta est.

81

Ad aliud dicendum, quod una proprielas in duobus in quantum unum sunt, esse potest, sicut Pater et Filius unum sunt in spirando. Sed innascibilitas non potest esse in duobus secundum aliquam communionem quam duo vel plures possint habere ad invicem: et ideo etiam hec proprietas consistit in negatione: et etiam quando convenit Patri, non convenit ei ut proprietas personalis, que sola facit modum existendi singularem sub una natura communi, sed convenit ei ut proprietas persone, que secundum rationem intelligendi consequens est ad hoc esse personale quod est primi patris in quantum primus est: et ideo innascibilitas esse personale non confert, quia non confert modum existendi singularem in esse personali.

82

Ad aliud dicendum, quod innascibilem esse in una persona dignitatis est, in pluribus confusionis et indignitatis: confusionis, quia aufert nature ordinem: indignitatis, quia dividit et particulat naturam ut non in quolibet sit secundum totum esse et posse.

83

Ad aliud dicendum, quod hec objeclio supponit falsum: quia plures innascibiles esse, scindit unitalem: aliquem autem esse nascibilem ab alio, ponit unitatem, dum eamdem et totam naturam secundum esse et posse natus accipit a generante.

84

Ad id quod ulterius queritur, Si scilicet duo possint esse qui ab alio, quorum neuter ab altero ?

85

Dicendum, quod subtiliter intuendo non possunt esse. Et de hoc de processione Spiritus sancti in questione contra Grecos satis dictum est.

86

Ad id quod objicitur, quod in creaturis sic est, dicendum quod ea que sunt in creaturis, perfecte imitari non possunt ea que sunt in divinis. Creature enim dividuntur secundum esse, licet procedant ab uno, et dividuntur secundum proprietates et differentias absolutas tam essentiales, que sunt magis propria, quam proprias, quam etiam communes. In. divinis autem nulla divisio potest esse se- cundum esse substantiale, nec secundum differentias magis proprias, proprias, et communes: sed est ibi distinctio tantum secundum oppositionem relationis originis. Et ideo inter quascumque personas non distinguit oppositio talis relationis, ille propter indifferentiam simplicitatis summe remanent una et eadem, unus et idem.

87

Ad aliud dicendum est, quod causa dicti Hilarii est, quod omne quod: reducitur ad unum principium multorum et diversorum, per idem reducitur in ipsum quod exit ab ipso. Omnia autem que sunt a Deo existentia per creationem, ab ipso exeunt per Verbum genitum ab eo. Joan. 1, 3: "Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est". Per illud ergo verbum unum et idem reducuntur. Superius autem probatum est in questione de verbo, quod in divinis notionaliter dictum non potest esse nisi unum verbum. Qui ergo duo nota verba ponit, destruit reductionem ad unum. Et quod hic sit sensus verborum Hilarii, patet. Sicut enim dicit ibidem, caput omnium, hoc est, principium per quod facta sunt omnia, Filius est: sed caput Filii Deus est, Pater scilicet: et ad unum, scilicet Patrem, omnia hoc gradu et hac confessione referuntur: cum ab eo, scilicet Filio, sumant universa principium, cujus scilicet Filii, ipse scilicet Pater principium sit.

88

Ad id quod objicitur de arithmetica, dicendum quod omnis multitudo reducitur ad unum per divisionem multitudinis, sicut Gilbertus ibidem ostendit in commento: et ideo non reducitur ad binarium ut ibi stet, sed ut ulterius per divisionem reducatur ad unum, quod est binarii principium. In divinis autem non potest esse talis multitudinis principium, quod aggregatione suiipsius faciat multitudinem: quia primum principium creaturarum principium est sicut intellectus practicus: et intellectus practicus non est principium, nisi per verbum practi cum intra se conceptum et ex se formas tum: et illud est impossibile dividi secundum comparationem quam habet ad intellectum, licet plurificetur in rations ideali secundum comparationem quam habet ad ea que fiunt per ipsum. Quando autem fit reductio in primum principium per verbum, non fit reductio, nisi secundum hoc quod comparatur ad primum: et ideo non fit reductio per ipsum, nisi secundum quod unum est, et non secundum quod plura. Ad aliud dicendum, quod post monadem est dias in discretis. In principiis autem primis falsum est. In illis enim est, quod ab uno primo non est nisi unum, ut dicunt Philosophi omnes recte philosophantes, et ab uno et secundo in ordine, principiorum tertium est. Et hujus exemplar est, quod a Patre Filius, et a Patre et Filio Spiritus sanctus. Tria que adducuntur in contrarium, procedunt.

89

Ad id quod objicitur contra alteram partem questionis, omnino verum est et concedendum.

Articulus 3

Utrum non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis
90

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS III. Utrum non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis ?

91

Tertio queritur, An non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile. sit distinctionem esse in personis divinis ?

92

Et videtur, quod sic. 1. Sicut enim est in imagine, sic videtur in prototypo, sicut dicit Damascenus. In imagine autem est ordo nature: est enim mens generans notitiam sui, notitia genita, amor ab utroque procedens. Est igitur ibi ordo nature: et tamen non est ibi personalis distinctio. Videtur ergo, quod similiter sit in protolypo, quod licet ibi sit ordo nature, non tamen distinctio personarum.

93

2. Videtur etiam e converso, quod scilicet distinctio personarum possit esse abaque ordine nature. Distinctio enim personarum de intellectu suo non dicit nisi singularis existentie modum, ut dicit Richardus. Singularis autem existentie modus in multis est in quibus non est ordo nature. In omnibus enim est que singulariter existunt in rationali natura, sive habeant ordinem ad unum, sive non. In divinis ergo similiter potest esse, vel ad minus intelligi.

94

3. Ulterius, Videtur confusus esse ordo, sicut patet in imagine. Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, quod "amorem rei cognite praecedit voluntas rel cognoscende." Amor autem rei cognite respondet Spiritui sancto: voluntas autem cognoscendi etiam ost amor ad cognoscendum, quod attenditur quis ad inquirendum, ut dicit Augustinus.

95

Queratur ergo, Cui respondeat ille amor? Videtur, quod non Spiritui sancto: ille enim precedit -generationem cognitionis. Amor autem rei cognite, qui appropriatur Spiritui sancto, est amor procedens ex cognitione jam genita sive nata, sicut et Spiritus sanctus procedit a Filio. Videtur ergo, quod ante generationem Filii secundum ordinem natures processus sit cujusdam amoris, qui non procedit nisi a Patre generante sive a mente, cujus processus tamen non sit secundum rationem intelligendi in similitudine speciei et natura cum generante, nec sit secundum nature communicationem, sed secundum voluntatis communicationem, non potest referri ad generationem Filii, quia ante generationem Filii est: nec potest referri ad Pa trem, quia Pater non procedit ab aliquo: amor autem procedit a mente sive generante: nec potest referri ad Spiritum sanctum, ut jam habitum est: oportet ergo, quod vel quaternitas sit in Trinitate, vel sit consensus ordo nature, ut scilicet processio Spiritus sancti secundum ordinem nature et fprecedat generationem Filii, et sequatur.

96

Ulterius queritur, Utrum secundum ordinem nature possit dici Pater prima in Trinitate persona, et Filius secunda, et Spiritus sanctus tertia ?

97

Et videtur, quod non. 1. Dicit enim Priscianus, quod ista nomina, primum, secundum, tertium, nomina ordinalia sunt. Ordo autem in divinis, ut dicit Augustinus, non est quo alter sit prior altero, sed quo alter sit tantum ex altero propter ordinem: ergo ordine nature non potest dici una persona prima, vel secunda, vel tertia.

98

In contranium hujus est, quod 1. Primum et simpliciter principium convertuntur in omnibus: et principiatum esse ab uno, pracedit et antecedit ad secundum esse: et secundum esse, infertur eX principiatum esse ab uno: et similiter ex principiatum esse ab uno et uno, sequitur de necessitate tertium esse, ut probant Avicena et Algazel in metaphysicis suis. Et Aristoteles etiam hoc dicit in epistola quadam de principio universi esse. Cum ergo Pater sit principium non de principio secundum ordinem nature, Filius principium de uno principio, Spiritus sanctus de utroque principio, uno scilicet et alio, videtur de necessitate sequi, quod Pater in ordine nature sit prima persona, Filius perona secunda, Spiritus sanctus persona tertia.

99

2. Adhuc, Hune ordinem in glorificando personas tota tenet Ecclesia. Beatus enim Hieronymus qui fecit, "Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto," et Damasus Papa qui confirmavit, et Psal- mis annotari fecit, hunc ordinem tenuerunt.

100

3. Adhuc, In antehabitis de processione Spiritus sancti probatum est, quod Pater in ordine nature se habet per - modum principii, ut dicit Hilarius: Spiritus autem sanctus in ratione termini: eo quod ab ipso nullus est. Cum ergo Filius sit ab alio, et ab ipso alius, oportet quod habeat sein ratione medii: quia inter hac duo, qui a nullo a quo alius, et quiab aliis a quo nullus, secundum rationem intelligendi medius est, qui ab alio a quo alius.

101

Soxutio. Ad primam partem questionis dicendum est, quod si persone in vera ratione personarum accipiantur et in una natura re et ratione, non possunt intelligi persone distinctee non intellecto ordine nature. Non enim in una natura sunt, que unam naturam ab uno non accipiunt, ut paulo ante probatum est. Nec sub communitate unius nature ad esse singulare distincli sunt, qui secundum relationem originis sub illa na- tura non habent distinctionem secundum supposita. Similiter e converso, si in rationali natura accipiatur distinctio personarum, non potest intelligi ordo nature sine distinctione personarum propter eamdem causam: statim enim in ipsa distinctione personarum intelligitur et qui non ab alio a quo alius, et qui ab alio a quo alius, et qui ab aliisa quo nullus: quod est principium medium et terminus in ordine nature.

102

Ad id quod objicitur primo contra hoc, dicendum quod imago in anima, sicut etiam dicit Augustinus non perfecte implet id cujus est imago. Unde, Sententiarum, distinct. TI, dicit Magister, quod "in anima Trinitatis imvenitur exemplum, licet exiguum." Unde mens, intelligentia, et voluntas in anima non sunt persone, sed potentie: et in hoc deficit ab exemplari: tamen ordo qui est in potentiis comparatis ad habitus et actus, aliquatenus licet longe in- feriori modo representat ordinem natu re quiest in personis. Unde ratio illa procedit ac si imago Trinitatis in anima perfecta sit, et est in argumento fallacia secundum quid ad simpliciter: procedit enim ab eo quod est secundum quid ac si esset simpliciter.

103

Ad aliud dicendum, quod licet sinygularis existentie modi sint qui non sin secundum ordinem nature, illi modi non sunt nisi singularis individui, et non singularis persone sub una natura distinct, Singulares enim existenti# modi personales non sunt nisi in natura rationali, ut dicit Boetius: nec distinguuntur, nisi per actum principii concomitantis naturam illam: quem actum semper concomitatur relatio originis: et ideo talis ordo nature sine distinctione personarum esse non potest, nec distinctio personarum intelligi potest sine tali ordine.

104

Ad id quod ulterius queritur de confuso ordine, dicendum quod nec quaternitas est in Trinitate, nec ordo confusus. Amor enim rei cognoscende sive voluntas, imperfectus est, nec est voluntatis que sit determinata potentia in anima, sed est cujusdam nature, que placentia quedam est diffusa per omnes potentias, qua unicuique placet suum objectum et proprius actus: quam voluntatem Grace 0Anow, hoc est anlecedentem vocat Damascenus. Augustinus autem vocateam primum motorem omnium potentiarum anime et universalem: que voluntas quia communis est et imperfecta, ad nihil distinctum in Trinitate referri potest: et si referatur ad aliquid, refertur ad unitatem voluntatis essentialis que est una tribus personis, quia illa nihil distinctum representat: ideo ex ea non potest referri quarta persona. Et quia Spiritus sanctus est amor distinctus, ideo licet pracedat generationem notitie secundum rationem intelligendi, non potest ex hoc inferri, quod Spiritus sancli processio preecedat in ordine nature generationem Filii: et sic non sequitur, quod sit confusus ordo.

105

Ad id quod ulterius queritur, Utrum Pater dicatur prima persona, Filius secunda, et Spiritus sanctus tertia ?

106

Dicendum, quod absolute et sine delerminatione non debet dici, sed cum hac determinatione, prima secundum ordinem nature, secunda secundum. ordinem nature, terlia secundum ordinem nature: quia tunc hoc ipsum quod dico, nature, tollit et privat prius et posterius, quod poneret ordo si non apponeretur nature. Natura enim ponit equalitatem: quz enim unam habent naturam, in naturailla, et in omnibus consequentibus illam naturam, ewqualia sunt, et secundum eque et coequeve habent eam: et non unum primo, et alterum secundo: quia hoc dicit gradum potestatis: ista autem secundum eamdem potestatem habent eam. Dicit enim Priscianus in majori volumine, in tractatu de conjunclione, quod "ordo pars potestatis est." Unde que gradum differentem habent in ordine, habent etiam differentem gradum in potestate: quod in Trinitate esse non potest.

107

Ad id quod dicitur de Algazele, Avicenna et Aristotele, dicendum quod loquuntur de his que procedunt ab uno in diversitate essentia: inter que est ordo simpliciter, et non ordo nature tantum.

108

Abd RATIONEM autem que inducitur, dicendum, quod ex illa ratione non probatur, quod aliqua persona sit prima in ordine simpliciter, vel secunda, vel tertia, sed quod aliqua sit prima in ordine nature. Et hoc attendentes Sancti, hoc modo docuerunt nos glorificare Trinitatem. Ad aliud dicendum, quod ex illa ratione non probatur amplius, quam quod dictum est, scilicet quod Pater primus sit ordine nature, et Filius secundus, et Spiritus sanctus tertius, sive terminus.

PrevBack to TopNext