Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 108
De concupiscentia et fomite.Deinde transeundum est ad ea que dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum,’ distinct. XXX, cap. Nune superest videre quid sit ipsum originale peccatum.
Ratione enim hujus quod dicit Magister in eodem cap. Originale peccatum est fomes ef coneupiscentia: oportet querere de concupiscentia et fomite.
Et queruntur tria. Primo, Quid sit fomes sive concupiscentia fomitis? Et, Quare fomes vocetur ? Secundo, In quo sit, utrum in carne, vel anima, vel in utroque? Tertio, A quo sit sicut a causa?
Membrum 1
Quid sit concupiscentia sive fomes ?Ad primum objicitur sic: 1, Augustinus ad Valerium: "Concupiscentia est affectio quedam male voluntatis sicut languor."
2, Adhuc, Augustinus, ibidem, "Concupiscentia est radix omnium malo- rum." Et hoc accipitur ex epist. I ad Timoth. vi, 10, ubi dicitur: Radix omnium malorum est cupiditas.
3. Adhuc, Augustinus in libro XIII de Civitate Dei: "Concupiscentia est malum nobiscum congenitum ." Et huic concordat quod dicitur in II Ethicorum, ubi dicit Aristoteles, quod oportet nos fugere maxime delectationem sive concupiscentiam contemporaneam vite: et pati ad eam quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam, qui videntes decorem Helene dixerunt: Fugiamus, fugiamus, ne capiamur decore ejus quam juvenes prosecuti sunt et capti.
4. Adhuc, Augustinus ad Valerium: "Concupiscentia est vulnus humano generia diabolo inflictum, ut tamquam de suo genere fructum decerpat."
5. Adhuc, Eccli, xvi, 30 et 34: Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si prestes anime tue concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.
6. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Post peccatum orta est hec libido: post peccatum eam natura non impudens, amissa potestate cui corpus ex omni parte serviebat, sensit." Et ibidem: "Libido eo magis erubescenda existit, quo animus in ea, nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat: nec omnino corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat '." Ex omnibus istis auctoritatibus sumitur, quod concupiscentia est in duplici genere, scilicet in genere culpa, et in genere pene.
Et hoc videtur-esse inconveniens: quia sicut dicit Aristoteles in Predicamentis: "Diversorum generum et non subalternatim positorum diverse sunt species et differentia." Nisi enim esset in genere peccati, non diceret Glossa super illud epist. ad Roman. iv, 7: Beati quorum remissz, etc. "Concupiscentia ante baptismum peccatum est, post baptismum vero pena." Ex his sequitur, quod in generibus duobus sit, quod est inconveniens.
1. Ad Roman. VIII, 8, super illud: Occasione accepta, peccatum, etc., dicit Glossa: "Fomes peccati, id est, vitium concupiscentiz."
Contra hoc objici potest sic: Constat, quod concupiscentia est in anima: fomes autem in carne, quia dicitur etiam lex membrorum: ergo videtur, quod male dicitur fomes.
Sotuno. Dicendum ad primo quasitum, scilicet quid sit fomes sive concupiscentia ? quod concupiscentia secundum sui essentiam pro certo est in genere pene, et estuna de penis que causantur de originali peccato, sicut paulo ante habitum est. Dicitur tamen aliquando peccatum, sicut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum et Pelagianum: quia est et ex peccato, et inclinat ad pecca tum Et sunt verba Augustini: "Ex hac tamquam filia peccati, in omnibus qui secundum legem concupiscentie descen dunt ab Adam propagatione corrupte nature, innascitur originale peccatum, Et ideo quidam sancti ponunt eam in genere peccali, quidam in genere pene." Et sic patet solutio ad omnes auctoritates inductas pro prima parte.
Av w quod objicitur in contrarium per Aristotelem, dicendum, quod diversorum generum, sicut dicit Aristoteles, dummodo sunt diversa genera ratione et natura, diverse sunt species. Sed hic non est ita: quia sicut dictum est, concupiscentia non dicitur peccatum, nisi quia ex peccato, et ad peccatum: quia secundum suam essentiam est poena, et filia peccati dicitur ab Augustino.
Ad id quod ulterius queritur, Quare fomes dicatur? leve est solvere: verba enim Ambrosii inducta solvunt hoc. Est enim morbidus affectus fovens illicita, sicut dicitur fomes ignis illud quod fovet ignem ut ardeat. Et dicitur etiam lez membrorum, quia ligat membra ad illicita. Et hac ratione dicitur etiam tyrannus, in quantum cum quadam coactione compellit ad illicita corruptam naturam.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sicut dicit Glossa super epist. ad Galat. v, 17, super illud: Caro concupisctt adversus spiritum, "Concupiscentia non est in anima tantum, nec in carne tantum, sed in ipso conjuncto: quia nulla delectatio sentitur sine utroque." Unde cum dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum, dicitur caro carnalis affectus, spiritus spiritualis affectus: que semper sibi reluctantur. Et homo qui sequitur carnalem affectum, | dicitur animalis homo. 1 ad Corinth. u, 14, super illud: Animalis homo non percipit ea. que sunt Spiritus Dei, dicit Glossa: "Animalis vita est, que dissoluta lascivia fertur in delectabilia quin que sensuum: quam inter metas suas spiritus rector non continet." Et hic ab Aristotele in VII Ethicorum, vocatur incontinens, quem scilicet passio concupiscentia violenter abducit extra metas mentis et rationis.
Membrum 2
In quo sit fomes, utrum in corpore, vel in anima, vel in utroque ?Et videtur, quod in carne sola. Inter penas enim causatas ex originali peccato ponuntur concupiscentia et ignorantia. Videtur ergo, quod sicut ignorantia refertur ad animam, ita concupiscentia referatur ad carnem.
Contra: 1. Augustinus in libro de Spiritu et anima dicit: "Concupiscentia quasi generale malum complexus est Dominus cum dixit: Non concupisces': neque enim unum aliquod peccatum est quod non concupiscendo committatur." Videtur ergo, quod fomes sit in anima: quia concupiscentia est in anima.
2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXII Questionum: "Turpis est affectio, quam animus inferior sectatur, que magis proprie dicitur concupiscentia." Videtur ergo, quod sit in anima: quia concupiscentia est in anima.
Solutio. Dicendum, quod in veritate fomes, sive libido, sive concupiscentia, in anima sunt, et proprie passiones et actiones anime, sed dicuntur in carne esse, quia delectabilia sunt in carne: et ad membra corporalia se extendunt, que habent quasi arma iniquitatis. Ad Roman. vi, 13: Ne exhibeatis membra vesira arma iniquitatis peccato.
Membrum 3
A quo sit fomes sicut a causa?Et videtur, quod a Deo. 1, Augustinus in libro de Libero arbitrio: "Peena peccati justa est, et supplicium nominatur." Fomes pena peccati est. Ergo justa est. Omne justum bonum, ut dicunt Augustinus et Boetius: omne justum et bonum a Deo: ergo fomes est a Deo.
2. Adhuc, Augustinus, ibidem in libro de Libero arbitrio: "Deus fecit concupiscentiam ut ultor peccati."] Ultio talis a Deo est. Ergo concupiscentia sive fomes a Deo est.
Contra: 1. Augustinus in libro Quingue responsionum ?: "Libido non est nature bonum, sed per peccatum primorum hominum accidens malum atque pudendum, cujus auctor Deus non est, sed diabolus." Videtur ergo, quod fomes a diabolo est, non a Deo.,
2. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Libido est inimica vite que me currentem, et placere Deo per ducatum gratie volentem, diversorum libitu malorum aculeis impugnat et provocat." Tale quid non potest esse a Deo, sed a diabolo. Ergg fomes non est a Deo.
3. Adhuc, Ad Roman. vi, 12, super illud: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, Glossa, id est, fomes peccati: peccatum non est a Deo: ergo nec fomes.
4, Adhuc, Ad Roman. v1, 6, super illud: Vetus homo noster simul crucifisus est, Glossa, id est, fomes, qui nobis non est a Deo.
5. Adhuc, Augustinus in libro Quinque responsionum: "Credite malum esse adiabolo, non bonum." Sed libido est quoddam malum, quam Apostolus legem carnis, id est, malam consuetudinem nominat. Ergo libido non est a Deo: ergo nec fomes.
6. Adhuc, Fulgentius: "Sapiens non facit unde opus suum fiat deterius." Ex libidine opus Dei deterius fit. Ergo libidinem sapiens Deus in opere suo non Jacit: ergo libido sive fomes a Deo non est.
7. Adhuc, Omnes poenas indetractabiles, ut dicit Damascenus, quas Deus plantavit in nobis, Christus suscipiendo nostram naturam suscepit. Libidinem sive fomitem in nostra natura non suscepit. Ergo in nostra natura non plantavit: ergo fomes non est a Deo.
8. Adhuc, Secundum Philosophum in Moralibus, passiones vel habitus bona vel mala differunt operatione. Nulla operatio libidinis bona est: quia dicit Augustinus, quod universorum malorum est causa, et secundum Aristotelem in Ethicis, maxime fugienda est his qui volunt esse boni secundum virtutem. Ergo libido non est bona: ergo non a Deo est: quia dicit Dionysius, quod bonum est, quod est a Deo bono.
Et videtur, quod ad nihil nisi ad malum. 1, Augustinus in libro de Libero arbitrio: "Clarum est, nihil aliud quam libidinem esse causam omnium malorum,"
2. Adhuc, Super illud epist. ad Roman, vi, 24: Ego carnalis sum, ve numdatus sub peccato, Glossa: "Hic peccati nomine concupiscentiam appellat, unde oriuntur omnia peccata: quidquid enim peccatorum est in dictis et in factis et in cogitationibus, non oritur nisi ex mala concupiscentia que ex peccato est."
Contra: 1. Super illud epist. ad Galat. v, 19: Manifesia sunt opera carnis, Glossa: "Credere omnia mala accidere ex carne, error est: non enim omnia vite inque vitia tribuenda sunt carni, ne forte ab his omnibus mundemus diabolum qui carnem non habet." Ergo concupiscentia non est causa omnium malorum.
2. Adhuc, Peccatum est in diabolo: et constat non esse ex fomite, quia carnem non habet, et fomes non habetur nisi in carne; ergo non omne peccatum est ex fomite.
Ulterius queritur ad perfectam intelligentiam predictorum, Utrum fomes equaliter sit in eis in quibus est?
Et videtur, quod sic: quia 1. Quod ex uno equali est, in omnibus est equale: fomes est ex uno, scilicet ex originali peccato et equali: ergo equalis est in omnibus secundum legem concupiscentie ab Adam descendentibus.
2. Adhuc, Fomes est pronitas ad quodcumque peccatum: sed ultra quodcumque non potest se extendi, quia illud omnia comprehendit: ergo videtur, quod equaliter sitin omnibus in quibus est.
Contra: 1. Unus pronior est ad peccandum quam alius: et non nisi ex fomite, qui magis intenditur in uno quam in alio.
2. Adhuc, Augustinus ad Valerium: "Coneupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, maxime accedente senectute 4."
3. Adhuc, Augustinus in libro de Lapsu mundi: "Concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus: minui potest, sed finiri non potest."
Dicendum quod dupliciter consideratur fomes, scilicet secundum ordinem ad peccatum originale, ex quo est ut propria sequela ipsius et peena. Consideratur etiam secundum ordinem ad peccatum sequens, ad quod instigat et inflammat; et sic causa mali est. Et in istis duabus considerationibus a Deo esse non potest: quia Deus causa mali non est: tamen ordinator mali est et ordinat malum. Unde ordinatio fomitis hoc modo a Deo est, quod scilicet sit in peenam peccati prateriti, et in exercitium sanctorum in pugna contra futurum peccatum: quia si non esset fomes, non esset pugna contra incontinentiam. Et propter hoc Sancti loquuntur diversimode de fomite. Quidam enim dicunt, quod non sit a Deo: quidam, quod sit a Deo: quia ordinatio ejus a Deo est: et sic justa poena est ordinatione divina inflicta.
Ad paimum ergo dicendum, quod dictum Augustini respicit ordinationem et justitiam, et sic a Deo est: secundum se tamen a Deo non est.
Ad aliud dicendum, quod solutio patet per idem: talis enim ultio respicit justitiam divinam: et illa a Deo est, licet fomes prout est concupiscentia inordinata, a Deo non sit.
Ad ocro que inducuntur in contrarium, dicendum quod omnia considerant fomitem in quantum est libido inordinata ad malum instigans, et a malo causata. Et sic dicit Augustinus in libro de Nupliis et concupiscentia, quod est filia peccati, ex qua traducitur originale in omnes, gui secundum legem concupiscentiae descendunt ab Adam. Et sic dicit Philosophus eam esse fugiendam: quia operationes ejus malz sunt. Et sic dicit Damascenus passionem detractabilem sive vituperabilem, quam Deus nec in natura plantavit, nec cum natura suscepit.
Dicendum quod secundum se non est nisi ad malum: quia causa malorum est, et radix omnium que ex concupiscentia oriuntur. Et sic etiam est improba voluntas et improbus appetitus, ardens in malum et inflammans.
Ad puo objecta sequentia dicendum, quod concedenda sunt et procedunt: quia hoc idem probant. Sicut enim dicit Gregorius, venumdatos sub peccato non tenet nos nisi concupiscentia a diabolo: qui, sicut dicit, parentibus primis minimum deceptionis obtulit, et ab omnibus posteris continue peccati et mortis debitum exposcit, tamquam a servis pretio prime deceptionis in servitutem emptis.
Av 1 quod contra objicitur, dicendum quod concupiscentia dupliciter sumitur: generaliter et specialiter. Generaliter enim sumpta nihil aliud est, quam improba voluntas inclinans ad malum quodlibet, ut dictum est. Et sic est in diabolo et in homine. Et sic dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod triplex est malum demonis, scilicet furor irrationabilis, demens concupiscentia, et phantasia proterva. Et sic causa omnium malorum est. Dicitur etiam specialiter in venereis et delectabilibus carnis: et sic proprie dicitur fomes. Et ita loquitur Glossa super epist. ad Galat. v, 19.
Ad aliud dicendum, quod jam solutum est. In diabolo enim peccatum est ex concupiscentia large dicta, que demens concupiscentia dicitur, et non ex fomite prout est concupiscentia in carne.
Ad idquod ulterius queritur, Utrum fomes equaliter sit in omnibus? Dicendum quod non. Unus enim pronior est ad peccandum quam alius. Licet enim ex una et equali causa sit in omnibus, tamen diverse sunt dispositiones subjecti in quo est, scilicet ex etate, et consuetudine et complexione, ex quibus plus intenditur in uno quam in alio: et in eodem plus in uno tempore, quam in alio. Juvenes enim plus ardent quam senes. Propter quod dicit Philosophus in Il Ethicorum, quod peccata incontinentie ad puerilia peccata ferimus, nisi sint senes dierum malorum, de quibus dicitur, Daniel. xu, 52. De quibus dicit Augustinus ad Valerium sic: "Qui concupiscentiae nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plurimi qui jam etate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus admoveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinant."
Ad aliud dicendum, quod licet ad omnia se habeat, et extra nihil sit, tamen ex dispositionibus diversis subjecti intenditur et remittitur, ut dictum est, et: in eodem et in diversis: sed non finitur, ut dicit Augustinus. Et hujus causa est, quia corruptio que ex originali peccato est in homine, non finitur dum est. Ex. cipitur tamen beata Virgo ab Augustino, propter honorem Domini nostri Jesu Christi, quam in vase corrupto non decuit concipi, nec formari, nec nasci. Et propter hoc, ut dicit Damascenus, prevenit in eam Spiritus sanctificans et emundans ab omni vitiosa corruptione fomitis.