Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 33
De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.QUAESTIO XXXIII. De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.
Membrum 1
De anagogicis significationibus in communiAd primum proceditur sic: Dionysius in libro de Celesti hierarchia, de formis corporalibus Angelorum loquens, dicit quod Theologia ceelestes essentias conformat igneis rotis. Et ejus verba sunt hee: "Invenies ergo eam (scilicet theologiam) non solum rotas igneas conformantem, sed et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes, et circa coelestes essentias cumulos carbonum ignis circumponentem, et flumina immensurabili sonitu igne flagrantia," Sed et Thronos ait igneos esse, et ipsos excelsissimos Seraphin ceelitus ardentes ex cognominatione significare: et ignis proprietatem et operationem ipsis distribuit, et omnino sursum deorsumque ignitam honorificat selectim formarum facturam.
Et subdit: "Ergo igneum significare censeo celestium animorum (hoc est, Angelorum) deiformissimum. Ipsi enim sancti Theologi superessentialem etinformem essentiam (scilicet divinam) in igne sepe describunt, tamquam habenti multas divine, si fas est dicere, proprietatis, quantum in visibilibus potest esse, imagines."
Et subdit enumerans illas proprietates, sic dicens: "Ignis enim sensibilis est quidem in omnibus, et per omnia clare venit, et removetur ab omnibus (precellendo omnia) et lucidus est simul et quasi occultus, incognitus ipse per seipsum non accum!.ente materia, in qua propriam manifestat actionem: immensurabilisque et invisibilis, per seipsum potens simul omnium, et quecumque in eis fiunt ad actionem propriam: mobilis tradens seipsum omnibus sursum quoquo modo proximantibus."
Et addit: "Renovativus nature custodia,illuminativus circumvelatis splendoribus, incomprehensibilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means, excelsus, non receptus contumelia minorationis, semper motus, per seipsum motus, movens alterum, comprehendens, incomprehensus, non indigens alterius, latenter crescens a seipso, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem."
Et addit: "Activus, potens, simul omnibus presens invisibiliter, neglectus non esse putatur; attritu autem sicuti quadam vindicta connaturaliter et proprie subito relucens, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis, non minutus in omnibus ditissimis suimet traditionibus."
Et quod secundum omnes istas proprietates ignis altribuatur, subdit dicens: "Et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensibilibus imaginibus divine operationis possunt esse imagines. Hoc ergo scientes Theosophi (hoc est, de Deo sapientes) celestes essentias (hoc est, Angelos) ex igne conformant, significantes deiforme earum, et quantum possibile, Dei imitabile."
Et prima est, calidum ignis: qui calor refertur ad amorem, et, ut dicit Dionysius, Angelis convenit secundum quod intellectuales sensus nostros calefaciendo per amorem spiritualiter reducunt ad actus vigilie: ut, secundum Apostolum, ad Ephes. v, 14, exsurgat qui dormit,et exsurgat de mortuis,et illuminabit eum Christus t.
Secunda est, quod per omnia clare venit: quod igni aitribuitur ratione luminis. Quod attribuitur Angelis ratione illuminationis, quam ingerunt nobis in triplici visione, scilicet corporali, imaginaria, et intellectuali.
Tertia est, quod removetur ab omnibus: quod convenit igni ratione radiositatis: quamvis enim per radios peneret omnia, tamen nulli miscetur. Et convenit Angelis ratione ministerii quod faciunt circa nos; cum enim circa nos ministrant, miseriis nostris non subjacent, nec miscentur.
Quarta est, quod quasi incognitus est et occultus, nisi accumbente materia: et hoc convenit igni ratione raritatis. Unde etiam Alexander dicit, quod "ignis in propria sphera propter nimiam ra ritatem suam non lucet: egrediens autem extra proprium locum, lucet in materia aliena in qua spissatur." Et hoc convenit Angelis gratia spiritualis nature. Unde etiam incogniti sunt nobis, nisi quando circa aliquam materiam terrestrem sicut circa nos operantur, assumendo corpora quibus nobis sunt visibiles et tangibiles.
Quinta proprietas est, quod virtute activa est inestimabilis, omnem virtutem activam que est in elementis, excedens. Et convenit Angelis secundum quod virtus spiritualis est in eis, ques non limitatur aliqua virtute corporea.
Sexta est, quod per seipsum est invisibilis: quod convenit igni ratione raritatis, ut dicit Alexander Philosophus. Et adjungit, quod "ignis est per seipsum potens simul omnium:" quod convenit igni ratione qualitatis sive caliditatis: que qualitas est per se activa et fortissimi motus. Ratione cujus dicit Aristoteles in IV Meteororum, quod putrefiunt universa reliqua preter ignem’: etenim terra, aqua, necnon et aer, putrescunt cuncta, siquidem materia igni cuncta erunt hee. Et ideo dicit Dionysius, quod ignis per seipsum potens est omnium, et quecumque in eis sunt vel fiunt ad aclionem propriam, hoc est, secundum propriam virtutem activam. Et hoc convenit Angelis secundum quod in ipsis est virtus divina ad reducendum omnia in proprias et deiformes illuminationes: sicut ignis omnia convertit ad suam naturam, que sunt sibi materia, et imprimit in ea speciem luminis.
Septima est, quod est sursum mobilis semper. Et convenit Angelis ratione affectus, quo super moventur in Deum, ut dicit Damascenus: et semper elevantur sursum, ad laudem Creatoris omnia referentes.
Octava est, quod. est sui communicativus ignis, omnibus tradens seipsum quoguo modo sibi proximantibus. Kt convenit Angelis ratione actus illuminationis, quo intendunt imprimere speciem luminis in omne quod illuminant.
Nona est, quod est renovativus sue nature custodia: et est sensus, quod renovat se ignis in materia de novo apposita, ut ex hac renovatione custodiatur natura ejus. Et attribuitur Angelis secundum quod renovantur ¢t custodiuntur per acceptionem diversam theophaniarum in Dei contemplatione.
Decima est, quod est illuminativus circumvelatis splendoribus: et hoc con+ venit igni in quantum in propria natura non lucet, nisi circumveletur et inspisselur in materia aliena. Et hoc attribuitur Angelis per revelationes quas faciunt in nobis, que non fulgent in nobis, nisi speciebus intelligibilibus, imaginibilibus, et sensibilibus fuerint velate.
Undecima est, quod est incomprehensibilis: et hoc convenit igni ratione virtutis ustive, qua omne quod comprehendit, ipsum comburit. Et convenit Angelis per virtutem excellentem, qua vincunt omne quod resistit.
Duodecima est, quod est clarus: et convenit igni ratione illuminationis: Angelis autem ex eo quod dicit Dionysius, quod "intellectualia lumina sunt, et specula clarissima."
Tertiadecima est, quod est discretus: congregat enim ad se similia sive homogenia sibi, et segregat ab heterogeniis. Et attribuitur Angelis per virtutem custodie,secundum quam nobiles separant ab ignobilibus materialia diligentibus, et separatos congregant et associant sibi.
Quartadecima est, quod est resiliens: et dicit Commentator, quod resiliens est, in quantum non recipit impressiones et figurationes aliorum. Et attribuitur Angelis ratione confirmationis in bono: virtute enim illius habent, quod diversa forma voluntatis de cetero in eis non potest sigillari.
Quintadecima est, quod est sursum ferens omne quod movet. Et attribuitur Angelis, eo quod omnia circa que operantur, sursum ducunt in divinas illuminationes.
Sextadecima est, quod est acute means, ratione hujus, quod penetrativus est. Et convenit Angelis ratione amoris, quo penetrant omne quod amant.
Decima septima est, quod est excelsus: et convenit igni ratione loci: Angelis autem ratione ordinis et dignitatis.
Decima octava est, quod non est receptivus immutationis ut alia elementa. Et convenit Angelis ratione beatitudinis: per quam, ut dicit Augustinus, eternitatem Dei participantes, de cetero non mutantur.
Decima nona est, quod est semper motus, et numquam stans. Et convenit Angelis secundum. quod semper moventur altius et altius in divinas contemplationes.
Vicesima est, quod est per seipsum motus. Et convenit Angelis ratione boni amoris: boni enim amor causa est, et movet eos, eo quod purgando, illuminando, perficiendo, semper movent, et moventur in bonum.
Vicesima prima est, quod est comprehendens, non comprehensus: et convenit igni ratione radiositatis, que omnia comprehendit, et non comprehenditur ab aliquo: Angelis autem convenit secundum quod illuminant nos et continent in bono, et non illuminantur nec continentur a nobis. -
Vicesima secunda est, quod est non indigens alterius, sed potius alia indigent sui: quia generatio omnium est ex calore. Et convenit Angelis ratione visionis per speciem, propter quam fit ut non indigent speculo et enigmate, sicut nos indigemus illuminationibus eorum et accensionibus.
Vicesima tertia est, quod est latenter crescens a seipso, hoc est, a propria virtute ustiva, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem. Et attribuitur Angelis secundum communicationem traditionis suarum illuminationum.
Vicesima quarta est, quod est activus per caliditatem: agit enim congregando, disgregando, generando, corrumpendo, inspissando, dissolvendo: et iterum agit, faciendo motum, et non sistendo eum, sicut facit frigiditas que sistit motum, ut dicit Avicenna. Et attribuitur Angelis secundum quod semper agunt, ut nova specula divina et agalmata divina perficiant, et inferiora ad superiora deducant.
Vicesima quinta est, quod est potens super alia elementa et elementata: propter quod dicit Aristoteles inIV Meteororum, quod omnia alia materia erunt igni. Et attribuitur Angelis secundum immateriale posse, quod habent, quod non est cogibile, eo quod omnis coactio per conjunctionem ad materiam fit.
Vicesima sexta est, quod omnibus est presens imperceptibiliter: quod convenit igni ratione luminis immutantis equaliter longe et prope imperceptibiliter. Et attribuitur Angelis ratione velocitatis sui motus in ministrando.
Vicesima septima est, quod neglectus esse non putatur, et attritu sicut ex quadam vindicta naturaliter et proprie subito relucens. Et hoc convenit igni secundum quod est in materia terrestri, in qua aliquando negligitur, et subito ex intimis evolans relucet in exteriori. Et attribuitur Angelis per affectum custodiz, qui quandoque per negligentiam nostram negligitur, et iterum per subitam compunctionem convalescit et relucet.
Vicesima octava est, quod est incomprebensibiliter impalpabilis: quod ratione caliditatis convenit igni: Angelis autem ratione spiritualis nature que ad plenum comprehendi non potest a nobis.
Ultima est, quod est non minutus in omnibus suis traditionibus ditissimis. Et convenit igni ratione illuminationis, de qua dicitur in benedictione cerei paschalis: "Qui licet divisus in partes, luminis sui detrimenta non novit." Et Ovidius: "Quid vetat apposito lumen de lumine tolli? Mille licet sumant, deperit inde nihil."
Membrum 2
De anagogicis significationibus in particulariEt hoc queritur ratione ejus quod dicitur in illo cap. Sed ubi Deum hominibus, propter verbum Augustini quod ibi inducitur de tertio libro de Trinitate, ubi sic dicit Augustinus: "Querendum est in illis antiquis corporalibus formis et visis, utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur adspectibus: an Angeli qui jam erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui, an ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a creatore potentiam?." Hic patet, quod Augustinus ponit in questione, utrum Angeli quando ex persona Dei mittuntur ad homines, creent sibi nova corpora in quibus appareant: an tune corpora sua que prius habuerunt, mutent in formas grossiores.
Et videtur, quod corpora que prius habuerunt, mutent in formas grossiores, quibus hominibus apparere possint.
1. Dicit enim Augustiuns, in libro Ill super Genesim ad litteram, et ponitur a Magistro in libro IL Sententiarum, distinct. VIII, cap. Solet etiam in que stione versari, ubi Magister dicit sic: "Quod aliqui putant innitentes verbis Augustini, qui dicere videtur, quod Angeli omnes ante confirmationem vel lapsum corpora aerea habuerint de puriori ac superiori aeris parte formata, ad faciendum habilia, non adpatiendum: et Angelis bonis qui perstiterunt, talia sunt observata corpora, ut in eis possint facere, et pati: que tante sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant, nisi supervestita aliqua forma “grossiori: qua assumpta videntur, depo‘sitaque videri desinunt."
2. Adhuc, Ibidem subdit Magister verba Augustini sic: "Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deterio‘rem qualitatem spissioris aeris."
3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Sic‘ut aloco digniori in inferiorem locum, id est, in caliginosum aerem dejecti sunt :.ita illa corpora tenuia mutala sunt et transformata in deteriora corpora et spissiora, in quibus possint pati a superiori elemento, id est, ab igne." Et ex hoc accipitur idem quod prius, quod Angeli a principio corpora habent, que mutant in grossiores et tenuiores formas, prout competit ministerio eorum.
4. Adhuc, Augustinus, tbidem, "Demones aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigent: nec per mortem dissolvuntur, quia prevalet in eis elementum aptius ad faciendum, quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus: ad faciendum aer et ignis aptitudinem prebent."
3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Transgressores Angeli cum principe suo nunc diabolo tunc Archangelo, non mirum si post hoc peccatum in hanc caliginem detrusi sunt. Neque etiam hoc mirum est, si conversi sunt ex pona in aeream qualitatem qua possunt ab igne pati."
6. Adhuc, Damascenus dicit, quod Angeli non simpliciter sunt incorporei, sed in comparatione Dei, qui solus est incorporeus: et hoc dicit in libro IT de Fide orthodoxa, his verbis: "Incorporeus autem et immaterialis dicitur Angelus quantum ad nos: omne enim creatum comparatum ad Deum, qui solus incorporeus est, crassum et materiale invenitur: solus enim essentialiter et immaterialis et incorporeus Deus est."
Videtur ergo ex omnibus his, quod Angeli non assumant nova corpora quando mittuntur, sed sua sibi concreata corpora de superiori et puriori aere facta mutent in formas quas voluerint.
Sed contra hoc est, quod 4. Expresse dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi dicit et probat, quod in Angelis non sit malum: et dicit sic: "Enuntiat divinam bonitatem boniformis Angelus: imago enim Dei Angelus, manifestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum, incontaminatum, incoinguinatum, immaculatum, suscipiens tolam (si est conveniens dicere) pulchritudinem boniformis deiformitatis?." Hee autem nulli corpore creature que per naturam corporea est, convenire possunt. Ergo Angelus per naturam corporeus non est.,
2. Adhuc, Damascenus in libro J] de hide orthodora, dicit, quod "Angelus est substantia intellectualis, arbitrio libera’." Nulla corporea substantia intellectualis est, cujus esse substantiale intellectuale est, et non sensibile. Ergo Angelus per naturam corporea substantia non est.
3. Adhuc, In libro II Sententiarum, distinct. I,cap. Ht quia: "Eamque hoe modo distinxit, hoc est, rationalem creaturam, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicct Angeli: pars corpori jungeretur, scilicet anime." Ergo Angeli numquam fuerunt, nec erunt corporel.
1. Per rationem Dionysii, quia quod inductivum est erroris, a Theologis non debet describi: sed si corporibus assumptis in figuris corporalibus describuntur Angeli, ut homines, leones, boves, sicut, Ezechiel. 1, 4 et seq., continetur, et Apocal. 1x, 7 et seq., et Ezech. ix, 2 et seq., et xu, 3 et seq., legentes hoc possunt induci in errores, quod credant Angelos esse homines vel leones vel boves vel aliquid talium: quod error est: ergo talibus formis non. debent describi in theologia.
2. Adhuc, Frustra, vanum, inutile, non sunt in operibus nature: sed quecumque facit Angelus assumpto corpore, potest facere sine corpore quali facilitate vel majori, sicut ‘probatum est in primo libro Sententiarum, distinct. XXXVII, questione de motu Angelorum in corporibus assumptis: ergo frustra et vane et inutiliter assumunt corpora, quod non congruit operibus divinis.
Solutio, Dicendum ad primam partem hujus membri, quod stultum et fatuum est dicere, quod Angeli a principio habucrunt corpora naturaliter sibi unita: et dictum est secundum quosdam Philosophos Stoicos, quorum unus fuit Apuleius, et alter Hermes Trismegistus, qui ct in hoc et in alits multis erronea dixerunt et fidei non congruentia.
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli a principio creationis corpora nulla habent, sed sunt substantiz spirituales, incorporee, intellectuales sive rationales: nec quando mitluntur ut corporaliter appareant, creantur eis corpora nova quibus uniantur: sed ipsi per potentiam eis a Deo datam, de aete assumunt corpora: et habent potestatem illa figurandi et solidandi in figuras quas volunt, que ministerio illi congruunt ad quod tunc mittuntur. Et quod Augustinus videtur dicere contrarium,dicit secundum opinionem, et non secundum assertionem.
Ad aliud omni eodem modo dicendum est: et hoc expresse dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. VIII, cap. Ecce his verbis.
AbD SEQUENS omni eodem modo respondendum est, preter hoc solum, quod hoc non secundum opinionem, sed assertive dicit, quod post lapsum a superiori in inferiorem locum dejecti sunt. Quod autem mutata sint eis corpora in deteriorem qualitatem qua pati possint, non est nisi secundum opinionem dictum.
Ad aliud similiter dicendum est: probatum est enim superius,in questione de casu demonum,. quod. Angeli mali per naturam spiritus, qua spiritus sunt, peenis subjiciuntur incendii infernalis, et non per naturam alicujus corporis. Et quod demones dicuntur aerea animalia natura, non est dictum nisi secundum errorem Stoicorum: nec Augustinus dicit, quod sint animalia talia, sed dicuntur talia. -
Ad ovictrum Damasceni dicendum, quod Damascenus non dicit Angelos esse corporeos a natura corporum et substantia,sed a proprietate corpus sequente, que est localitas: quia sicut corpus loco circumscribitur, ita quod nihil sui extra locum invenitur, ita Angelus loco definitur, ita quod nihil sui extra locum invenitur in quo detinitur. Et hoc modo Deus solus incorporeus est et incircumscriptus et illocalis: quia licet sit in omni loco, tamen extra quemlibet locum totus invenitur.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod theologia non describit Angelos in: figuris corporalibus, ut notetur, quod tales sint per naturam: sed ut ex figuris corporum intelligatur quid acturi veniant, ut dicit Dionysius, secundum proportionem talium figurarum ad proprios actus. Unde dicit Dionysius, quod frequenter describuntur in materialibus et ignobilibus, ut ex ipsa ignobilitate corporum, in quibus apparent, notetur quod nihil talium sunt Angeli per naturam, sed quod sunt ad usum ministerii accommodata corpora talia: et ideo non frustra, inutilia et vana, sed potius significantia qualitatem ministerii quod acturi veniunt. Unde dicit Dionysius’, quod talium corporum figure proportionabiliter ad dissimiles qualitates referend sunt: ut si venit in igne, qui mobilis est, acutus, et luminosus, intelligatur Angelus ardens charitate, lucens intelligentie perspicacitate, accensivus in divinas contemplationes et bonitates desiderii affectione. Si venit in figura hominis, qui statura rectus est inter animalia, et solus intellectualis per differentiam constitutivam, et sensibile in eo est minimum, ut dicit Dionysius, et qui per sensibile in esse specifico non constituitur sicut cetera. animalia: intelligatur Angelus per justitiam rectus, per intellectum ad Deum erectus, nihil habens communitatis ad sensibilia materialia. Et si deseribitur alatus, cum alis plenis oculis, per alas intelligatur altivolus in divinas contemplationes, per oculosas alas intelligatur deividus et circumspectus, per manus intelligatur diligenter ad intellectum operativus, quia manus instrumentum intellectus est, ut dicit Aristoteles in libro XII de Animalibus. Per pedes intelligatur mobilis et circumambulativus in Dei obedientia et ministerio, per scapulas et dorsum intelligatur supportativus onerum et laborum hominum ad quos mittitur. Si venit in specie venti vel nubis, que secundum substantiam sunt incom prehensibilia sensu, intelligatur spiritualis nature esse, evocans et erigens cor hominis ad cultum virtutum. Si venit in specie furibundi animalis, sicut in S. Dionysius, Lib. de Colesti hierarchia, leone, intelligitur quod venit punire peccatores, et nuntiare iram Dei procedentem in ipsos: unde etiam Dionysius dicit: Cum vasis interitus apparuerunt, Ezechiel. 1x, 2 et seq., ubi dicitur, quod sex viri veniebant..., ef uniuscujusque vas. interitus in manu sua, hoc est, secures, quibus significabant mactandos esse peccatores, super quos non erat signatum Thau: et carbones ejiciebant super civitatem, significantes civitatem esse incendendam, et. rugitum comminationis divine sicut a leone esse emissum. Amos, m, 8: Leo rugiet, quis non timebit ? Et si venit cum instrumentis edificandi, sicut, Apocal. x1, 1 et seq., ubi Angelus apparuit cum funiculo mensorio et arundine, significat illum populum ad quem sic venit, mensura virtutum esse mensurandum in divinas edificationes, in quibus habitat Deus. I ad Corinth. m1, 9: Det agricultura estis, Dei edificatio estis. Similiter in figura bovis signatur potestas ventilandi contraria per cornua. In figura autem aquile, altivolum in contemplatione, et regale per dignitatem: quod intendunt in his ad quos mittuntur construere, et quod parati sunt excolere cor ad cultum justitie, sicut bos colit terram. Similiter dicit Dionysius, quod per nares signantur discretive virtutes bene olentis et male fame coram Deo, quam ingerunt hominibus. Per os, dentes, linguam, labia, signantur gustative et visive virtutes bonitatis et dulcedinis divine, quas afferunt hominibus. 1 Reg. xiv, 29: Vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Similiter dicit, quod per fluvios significatur affluentia gratie divine quam nuntiare veniunt.