Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 68
Utrum anima sitAd primum objicitur sic: 1. Sapient. n, 1 et seq., dicunt impii: Exiguum et cum tedio est tempus vitxe nostre, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus afflatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: qua exstincla, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Hi dicere videntur, quod anima non sit substantia incorporea, sed corpus, quod primum motivum est.
Et videntur hi persuasionem accepisse a Democrito et collega ejus Leucippo, qui motive definierunt animam, ut dicit Aristoteles in primo de Anima, et dixerunt animam esse atomos rotundos, qui primi, ut dicunt, motivi sunt et principia motus: eo quod ex rotunditate semper volubiles sunt, et ex indivisibilitate et parvitate penetrabilia sunt in corpus. Persuasi etiam fuerunt ex Heraclito, qui (ut ibidem dicit Aristoteles) animam dixit esse ignem, propter hoc quod maxime motivus est ignis, et subtilissimum corporum. Propter quod etiam, ut dicit Damascenus, Scriptura Angelos dicit. esse ignem: eo quod, sicut dicit, ignis levis, ignitivus, calefactivus, et incisiyus est. Et ideo dicit David, Psal. cin, 4: Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Hoc enim dicit David dicere, quia est describens levitatem, ignitionem, calorem, et incisionem Angelorum circa divinum desiderium et ministerium, et ad superiora allationem, et ab omni materiali intelligentia libertatem. Et ideo dicit, quod "Angelus est substantia intellectualis semper mobilis." Et propter hoc etiam isti dixerunt animam esse ignem, vel fumum, et sermonem scintille ad commovendum cor, ut in scintilla intelligatur et atomus et ignis qui sit anima. Quod autem anima rationalis sit, et non sit corpus, sed incorporea substantia, probat Gregorius Nyssenus in libro quem fecit de homine, supponens quod et verum est, et ab Aristotele in II de Anima probatum, scilicet quod actus previi sunt potentiis, et objecta actibus secundum rationem. Ex quo de necessitate sequitur, quod cujus est actus, ejus de necessitate est potentia: et cujus est potentia, ejus est substantia de qua fluit illa naturalis potentia. Invenimus autem actus in homine, qui nullo organo corporali fieri possunt, sed separati sunt ab omnibus talibus, sicut intelligere, seire, artes invenire, addiscere scientias. Ergo potentie talium actuum de necessitate supponuntur esse in homine. Et si potenti: ergo et substantia ex cujus essentialibus fluunt tales potenti naturales. haec autem substantia non potest esse corporea: quia corporis potentia obligata est materi corporis: et ideo est ad unum determinata et non absoluta. Intellectus autem et ratio et hujusmodi ad nihil unum sunt obligate potentia: ergo non sunt potenti alicujus corporis vel actus. Unde Aristoteles in NI de Anima dicit, quod intellectus possibilis, est potentia qua est omnia intelligibilia fieri. Et intellectus agens est, qua est omnia intelligibilia agere. In homine igitur est substantia intelleclualis sive rationalis, incorporea, a corpore separabilis: et hac est anima rationalis: ergo anima rationalis est.
2. Adhuc, Avicenna in sexto de Naturalibus dicit, quod natura non est nisi ad unum: et dicit verum. Sed in plantis, animalibus, et hominibus invenimus principium vite, quod est multa: et ad quodlibet eorum non per accidens, sed per se: sicut in plantis invenimus nutriri, augeri, et minui, et generare: quorum quodlibet per se est a principio intrinseco plante essentiali, quod est principium vite. Hoe igitur non est natura: et hoc vocamus animam: ergo anima est in plantis: et nec est corpus, nec corporea: quia natura est principium in corpore: et est forma corporea aqua non fluunt nisi potentie corporales, quarum quelibet ex obligatiore illius corporis, et materialis est, et ad unum tantum. Similiter in animalibus invenimus et ea que dicta sunt, et sensibiles potentias tam interiores, quam exteriores, que non possunt esse a principio quod est natura, propter dictam rationem, eo quod natura est ad unum tanium. Oportet ergo, quod isle actiones sint ab altiori principio quod unum est in substantia, et multiplex in potentiis que fluunt ab ipso: et hoc non potest esse nisi anima: ergo anima est sensibilis et vegetabilis. In homine etiam invenimus ea que dicta sunt de vegetabili et sensibili, et preter haec ratiocinari, intelligere, libere arbitrari, et libere velle, non agi a natura, sed agere, ita quod homo est dominus suorum acluum et causa, ita quod actuum suorum principium est in ipso et non in alio: ergo videtur, quod in homine sit principium altius quam vegetabilis et sensibilis, a quo fluunt potentie ad hujusmodi operationes. Dicit enim Aristoteles in primo de Anima, quod ex operationibus oportet nos investigare quidditatem anime. Et si est aliqua operationum anime propria, qua nec cor- pori potest convenire, nec forme corporali, erit illud principium illarum operationum nec corpus, nec corporeum, sed substantia simplex incorporea, a qua fluunt potentie ad tales operationes immateriales, que nulli forme corporali convenire possunt: et hec est anima rationalis et intellectualis: anima ergo que est in homine, est intellectualis et rationalis: ergo est anima.
3. Adhuc, Beda, et Gregorius Nazianzenus, similiter et Gregorius Nyssenus, animam probant esse ex figura corporis humani et membrorum, sumentes hoc quod dicit Aristoteles in quinto prime philosophiz, quod scilicet figura sequitur speciem, et diversitas figurarum diversitatem specierum. Et haec sunt verba Gregorii: "Quod vero rectus est hominis habitus, et ad ccelum sese sustollens sursumque suspiciens, hac dona esse cerlissimum est et regiae potestatis et dignitatis. Denique caterorum animalium omnium in deorsum prona sunt corpora, et in deorsum proclivius inclinata: et hic manifesta differentia honorans homines ostenditur, dum constat illa quidem hominis esse subjecta potentie, hunc autem supereminentis existere dignitatis." Dignitas autem hec non potest esse nisi in ratione: quia in alio non eminet super animalia: ergo anima rationalis est in homine.
4. Adhuc, Hoc idem probat per linguam. Sicut enim dicit Aristoteles in II de Anima, lingua congruit in duo opera, scilicet in gustum, et in interpretationem sermonum: qua interpreta tione, ut dicit Plato in Timzo, et Basilius in sermone de fide divinitatis, homines sibi invicem pandunt suos affectus et conceptus. Et hoc non convenit nisi homini, et non aliis animalibus: ergo speciale principium ad hanc operationem est in homine. Interpretatio autem sermonum non potest fieri sine compositione et divisione et collatione: et hac non possunt esse nisi per rationem componentem et dividentem et conferentem et disponentem ea que proferenda sunt sive interpretanda: ergo potentia talis erit in anima hominis: ergo anima rationalis est in homine.
5. Adhuc, Idem probatur per manum ab eisdem. Manus enim, ut dicit Aristoteles in XII de Animalibus, est organum intellectus practici sive operativi: et cujus est organum, necesse est etiam esse potentiam que movet organum illud: ergo in anima hominis est intellectus practicus: habet ergo animam intellectualem. Intellectus enim practicus est, qui discipline et artis est particeps. Si quis dicat, quod etiam bruta quedam loquuntur et artificialia quedam faciunt, ut apes in alvearibus omnes domos faciunt hexagonas, et ex his construunt favos. Hoc non instat: quia bruta non loquuntur cum collatione et dispositione sermonis prolati, sed ex imaginatione vocis audite et memorate tantum. Sicut etiam dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, quod quecumque animalia cum sensu auditus et aliis sensibus participant memorativo principio et estimativo, in quantum illo plus et minus participant, in tantum sunt disciplinabiliora et minus disciplinabilia; sed cum nullum eorum preter hominem participat usque ad experimenti et unibilis et artis acceptionem, ita scilicet quod ex pluribus sensu perceptis fiat in eo memoria, et ex multis memoriter retentis et collatis fiat in eis experimentalis cognitio, et ex mulltis sic expertis eliciatur universale, quod sit artis et scienli# principium in ipso. Hoc non potest fieri nisi per rationem conferentem et disponentem accepta: hoc autem solum perfecte fit in homine: ergo in homine solo est anima rationalis.
Ulterius queritur, Si anima est, in quo genere ponenda est, utrum in genere substantie, vel in genere accidentis ?
1. Constat, quod non in genere acci dentis: quia cum accidens non sit in aliquo sicut quedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est, ex subjecto et accidente non fit unum substantialiter: ex anima autem et corpore unum fit substantialiter, quod est animatum et vivum: ergo anima non potest esse accidens sive in genere accidentis.
2. Videtur etiam, quod non possit esse in genere substantia: quia si est in genere substantia, aut erit materia, aut forma, aut compositum. Non materia: quia ex materia non fit unum naturaliter: ex corpore autem quod est materia et anima, fit unum naturaliter et substantialiter: ergo anima non potest esse materia.
3. Et videtur, quod nec forma: anima enim movet corpus cujus anima est: nullum autem corpus, ut docet Aristoteles, nec in natura nec in arle secundum locum movere potest, nisi motore distincto ab ipso: si enim moveretur a forma secundum quod est actus corporis, cum haec forma ut actus corporis est, uno modo se semper habeat ad corpus, semper moveret: et sic animal semper moveretur in loco suo, et numquam quiesceret, quod falsum est. Dicit enim Aristoteles in VUI Physicorum, quod animalia moventur a se, et quod illa sola moventur a se, que in seipsis principium motus habent quando volunt, et quietis quando volunt. Ergo anima non est talis forma.
4. Adhuc, Talis forma que actus tantum est, sive endelechia corporum, in nullo elevatur super materiam, sed tantum est in materia ut terminans potentialitatem materia, et dans ei esse secundum actum. Anima maxime prout est in homine, elevatur super partes materia et materiam, et utitur organis corporis ad quodlibet, ut pedibus, et manu, et aliis membris: ergo anima non est talis forma que sit actus corporis vel materiae: ergo nec materia est, nec forma.
5. Nec potest esse compositum. Compositum enim in una natura vel genere, non est in potentia ad compositum constituendum in aliquo genere: ex anima autem et corpore fit naturaliter et substantialiter unum: ergo anima non potest esse compositum in genere substantie: quia si est compositum, est hoc aliquid: et hoc cum materiali principio non facit unum: si ergo nec est substantia, nec accidens, videtur de necessitate, quod nihil sit.
Solutio. Dicendum, quod sicut, Sapient.n, 21 et 22, dicitur: haec cogitaverunt, impii scilicet, e¢ erraverunt: excecavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitie, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum, quod scilicet anima substantia incorporea sit rationalis, et intellectualis, et immortalis, et indissolubilis, praemianda propter meritum virtutum, et punienda propter demeritum peccati. Tamen, ut objectum est, persuasi fuerunt a Democrito et Leucippo, qui (sicut dicit Gregorius Nyssenus in libro de Homine', dicebant animam esse atomos sphericos: decepti propter hoc, quod supponebant, quod nihil movet motu locali nisi ipsum moveatur: et quia videbant, quod anima movet motu locali corpus: et videbant, quod ignis est subtilissimum corporum in specie, ut dicitur in Topicis, et est ascensivus semper: et quia sphericum quidquid tangit, non tangit nisi in puncto, et ideo facilius volvitur et movetur: propter hoc dicebant, quod anima est ex sphericis igneis sive atomis undique penetrantibus per corpus et per partes ejus propter subtilitatem: et sic ex motu suo movent cor, et ex corde per calorem vivificum movent totum corpus. Sed decepli sunt, super falsas propositiones se fundantes: quia primus motor in omni genere motus localis immobilis est, ut dicit Aristoteles et omnes Philosophi: et hujus contrarium ipsi supponebant: et ideo in magnos errores inciderunt: quia, sicut dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, "parvus error in principiis, maximum facit in conclusionibus."
Quod autem motus animalium sit ab immobili, probat Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram, In omnibus enim membris hominis motus manus procedit ab immobili brachio, et motus brachii anterioris ab immobili cubito, et motus brachii superioris quod vocatur adjutorium, ab immobili humero: et sic generaliter motus cujuslibet membri procedit ab immobili musculo, in quo sita est vis motiva illius membri, que per nervos diffundit se in membrum, et movet ipsum ad partem ad quam movetur. Et quia illi sic errabant in principio, inciderunt in diversos errores quidditatis anime. Heraclitus autem erravit: quia nescivit distinguere inter spiritum et animam. Vidit enim, quod spiritus est vector virtutum anime, et spiritus est fumus sive evaporatio nutrimenti, et quasi instrumentum operationum anime naturalium, vitalium, et animalium: et ideo putabat, quod anima esset talis fumus: deceptus in hoc, quod putabat, quod eadem sunt per substantiam, quorum est una operatio: quod statim patet esse falsum in fabro et malleo. Hec etiam est causa, quod quidam dixerunt animam esse aerem, ut dicit Orpheus in carminibus suis, qui dixit animam esse aerem qui attrahitur a respirantibus ventis: et dixit vivere animalia, quousque possunt hoc facere. Et patet deceptum esse Orpheum: quia multa sunt animalia actum vite per animam habentia, que non respirant, sicut multa genera marinorum.
Omnia quae inducuntur ad probandum animam esse substantiam incorpoream, de plano procedunt, et concludunt veritatem.
Dicendum, quod non est in genere accidentis, sed in genere substantia. Et concedendum est, quod non est in genere materie, sed in genere forme. Et ideo dixit Thales Milesius, qui fuit primus qui hoc dixit, animam esse substantiam semper mobilem, ut per hoc quod dicitur substantia, intelligatur suppositum et hoc aliquid, quia, talis substantiae solius est agere et operari, eo quod, sicut dicit Aristoteles in II Ethicorum, actus particularium sunt circa particularia. Hac est etiam causa, quod Pythagoras dixit, quod "anima est numerus seipsum niovens:" per numerum intelligens compositionem totius potestativi, quod anima est in potentiis suis, quae omnes harmonicis proportionibus et numeris conjunguntur organis que movent et que animant. Et hoc est quod dixit Plato, quod "anima est substantia intellectualis, ex seipsa mobilis secundum numerum harmonicum:" intelligens, quod mobilis est, quia motiva est: et secundum numerum harmonicum, quia proportione harmonica infunditur organis. Omnis enim motor ad id quod movet, proportionem virtutis habet, et e converso. Hac igitur causa que dicta est, in genere forme et substantia composite, Philosophi qui inducti sunt, ponebant animam. Fuerunt autem quidam, sicut Dinarchus, qui non motivo, sed cognoscitivo diffiniebant animam. Et supponebant pro principio quod et verum est, quod cognoscitur simile simili: et ideo dixerunt animam esse consonantiam ex quatuor elementis confectam: quia aliter non cognosceret omnia que sunt in mundo. Dicunt enim, quod terram terra cognoscimus, et aquam aqua, et ignem igne, et aerem aere, et composita ex elementis ex elementorum compositione. Et quidam dixerunt animam esse sanguinem, sicut Cricias Agyptius, eo quod ultimum nutrimentum intra venas est sanguis, et prima operatio animationis per nutri mentum est sanguis. Quidam vero videntes, quod in generatione infunditur anima, et considerantes quod semen aquosum est, et quod in generatione, ut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, gutta maris ingreditur guttam femine sicut spiritus in corpus, dixerunt animam esse aquam sicut Philosophus Epcurus. Ambae iste secte definierunt animam esse corpoream, et in genere corporis ponebant.
Er ico omnes ille rationes que inducte sunt ad hoc, quod anima non sit corpus, nec forma corporalis, nec materia naturaliter, sufficienter improbant positiones istorum.
Ad aliud dicendum, quod anima est in genere substantia, que est forma ut hoc aliquid: et ideo ex ipsa et corpore fit unum naturaliter et substantialiter. Et bene conceditur, quod forma substantialis movet in aliquo in quantum forma est.
Er runc sequens solvitur: quia tunc hoc procederet, si anima simpliciter esset hoc aliquid et particulare: sed anima est forma, et motor corporis in quantum est motor, oportet quod compositum sit quoddam esse distinctum habens a corpore naturaliter et substantialiter. Et ideo noluit Plato dicere, quod homo compositum sit ex anima et corpore, sed quod homo est anima rationalis utens corpore, ut dicit Gregorius Nyssenus.
On this page