Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 66
De reprobationeDeinde queritur de reprobatione, de qua Magister ait in libro primo Sententiarum, distinctione XLI, cap. Cumque predestinatio sit, et cap. sequenti, Sicut enim predestinatioms effectus. Quaeremus autem duo, scilicet primo quid sit reprobatio ? Et secundo, Quis sit ejus effectus ?
Membrum 1
Quid sit reprobatioEt dicit Magister in Sententiis, quod "reprobatio est prescientia iniquitatis quorumdam, et preparatio damnationis eorumdem."
Et contra hoc objicitur sic: quia 1. Sicut dicit Aristoteles in principio Predicamentorum, diversorum § generum non subalternatim positorum diverse sunt species et differentia: praescientia autem et preparatio diversa sunt genera non subalternatim posita: ergo nihil unum ut species continetur in utroque: hic autem reprobatio ponitur et in genere prescientie, et in genere preparationis: ergo male diffinitur.
2. Adhuc, Prescientia simplicis notitie nullam ponit causalitatem respectu presciti: preparatio autem ponit respeclu preparati causalitatem: ergo preparatio in genere prescicnliae non continetur.
3. Adhuc, Presciti et praescientia ex opposito se habent ad predestinatos et ad predestinationem guia presciti finaliter damnandi sunt, et praedestinati finaliter salvandi: praeparatio autem cadit in definitionem predestinationis: et sic videtur, quod predestinatio secundum totum ambitum sue communitatis nihil habet in genere prescientie: et cum reprobatio sit preparatio quedam, preparatio non potest cadere in genere prescientia.
Et videtur, quod sic. 1. I Sententiarum, distinctione XLI, sic dicitur: "Si querimus meritum obdurationis et misericordie, obdurationis meritum inveniemus, misericordize vero meritum non inveniemus,"
2. Adhuc, Ibidem ex verbis Augustini contra Julianum: "Miseretur utique secundum gratiam, qué gratis datur: obdurat. autem secundum judicium, quod meritis redditur." Ergo cum obduratio effectus sit reprobationis, videtur qued reprobatio sit ex meritis.
3. Adhuc, Ad Roman. 1, 21, super illud Obscuratum est insipiens cor eorum, Augustinus in Glossa: "Ista obscuratio pena et vindicta est, per quam penam, hoc est, cordis cecitatem in plura peccata lapsi sunt." Videtur ergo, quod ex malis meritis sit.
4, Adhuc, Reprobatio, sicut dicit Augustinus ', est nolle misereri: nolle autem misereri sine causa non potest convenire ei cujus proprium est misereri et parcere: causa autem non potest esse nisi peccatum: ergo reprobatio non est nisi ex peccato.
5. Adhuc, Isaie, uix, 2: Iniguétates vesire diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sed reprobatio separatio et divisio est a Deo. Videtur ergo, quod esse non possit nisi propter peccatum: et sic reprobatio est ad minus ex praescientia tali meriti.
6. Adhuc, Subtractio gratia communiter dicitur effectus reprobationis. Queratur ergo, Cujus sit effectus, vel Dei, vel alicujus alterius? Subtractio. enim est in genere motus violenti, et dicit motum abstrahentem: et prapositio sub que per compositionem est in nomine, dicit ablationem ejus quod trahitur ab aliquo: videtur ergo, quod subtractio motus Dei sit ab aliquo revocantis gratiam: et sic subtractio gratie ens est quod necesse est, quod a Deo sit faciente. Quod si concedatur, quod sit aliquid.a Deo quo fit homo deterior, est contra Fulgentium relatum in primo libro Sententiarum, distinctione XL, cap. Sicut enim, ubi dicit Fulgentius, quod "Deus non est preparator pravitatis."
7. Adhuc, Videtur inconveniens esse, quod Deus subtrahit gratiam. Dicit enim Dionysius, quod optimi est optima adducere, et non optima subtrahere.
8. Adhuc, Dicit Dionysius, quod divina. bonitas per omnia se diffundit et expandit. Quod autem per omnia se diffundit et expandit, nulli se subtrahit. Ergo subtractio gratie et bonitatis, Deo non competit,
Et videtur quod sic. II ad Corinth. tv, 4, super illud: "Deus hujus seculi excecavit mentes infidelium", Glossa: "Deus hujus seaculi qui non solum bonos regit, sed etiam malos pro meritis precipitat, excecavit mentes infidelium." Et paulo post se Deus verus et justus exce quitur: "Deus verus et justus excae cavit mentes infidelium hujus seculi."
SED IN contrarium videtur esse, quod 1. Sicut dicit Augustinus in libro LXXXII Questionum, opus quod ope > ratur Deus per seipsum, est illuminare animas: eo quod, Joan. 1, 9, dicitur: Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hune mundum. Lucis autem opus non potest esse excacatio: et sic videtur, quod verus Deus nullum excecat: maxime quia sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 4: Deus hujus seculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, scilicet invisibilis. Talem autem illuminationem prohibere non est proprium ejus qui lux est.
2. Adhuc, Joan. 1, 5, super illud: Lux in tenebris lucet, dicit Augustinus in Glossa: "Sicut ceco posito in sole presens est lux, et ipse absens est ab ipsa: ita omnis iniquus cecus corde, absens est a sapientia, et sapientia presens est illi. Exczecatio autem non polest esse opus Dei, cum ipse sit lux."
3. Adhuc, Sapient. n, 21 et 22, excecatio Deo non attribuitur, sed potius malitie et diabolo: dicitur enim sic: Hee cogitaverunt et erraverunt: excecavit enim illos malitia eorum. Et neseierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt sustitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum,
Sotvutio. Dicendum, quod reprobatio est, ut dicit Augustinus, prescientia iniquitatis quorumdam, et preparatio damnationis eorumdem. Et sic tria sunt in reprobatione, scilicet prescientia iniquitatis, que simplex est notitia absque omni causalitate qua Deus previdet quidquid futurum est. Secundum est futura iniquitas in eo qui reprobatur. Tertium est praparata damnatio, que debetur iniquis. Et respectu hujus, prescientia non dicit simplicem visionem, sed potius notitiam practicam que est cum ordinatione, dispositione, et praparatione operativa. Et in his tribus primum nullo modo causa est secundi, sed secundum est causa tertii. Ex opposito enim habet se reprobatio ad pradestinationem, que est prascientia beneplaciti sive approbationis, et praeparatio gratix in presenti et gloria in futuro: et in his prascientia beneplaciti secundum rationem intelligentia est ratio secundi, et causa hec est preparationis gratie in presenti, et primum et secundum causa tertii, hoc est, gloria in futuro.
Et quia plura sunt in ratione reprobationis, ideo necesse fuit ut in pluribus generibus poneretur. Sicut etiam secundum philosophiam bene conceditur, quod homo albus magnus pater Socratis, in pluribus est generibus quoad diversa que sunt in ipso. Dico autem generibus non subalternatim positis. Damnatio enim iniqui justa est, ut dicit Augustinus: et si justa est, bona est: quia omne justum bonum est: omne autem bonum a Deo est: unde respectu damnationis iniquorum, oportuit quod reprobatio esset in genere preparationis, et in genere scientie practice que est scientia ordinans, disponens, et preparans. Respectu autem iniquitatis, cujus Deus causa esse non potest, eo quod dicit Augustinus, quod nullo modo causa est ejus quo fit homo deterior, non potuit poni in genere scientie practice: quia Deus preparator iniquitatis non est, ut dicit Fulgentius. Sed quia nihil latet eum ex omnibus futuris, oportuit quod poneretur in genere simplicis notitiz.
Et guop dicit Philosophus, quod diversorum generum, etc., intelligitur de speciebus simplicibus, in quarum definitione genus est in potentia, et differentia ejusdem generis divisiva est in eadem ut constitutiva actus.
Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod sicut in questione de predestinatione dictum est, actus eternus ex re temporali causam habere non potest. Unde reprobatio dupliciter dicitur, scilicet abjectio eterna, qua mali reprobati sunt: et subtractio gratie in tempore. Quantum ad actum zxternum non est ex meritis ut ex causa, sed quantum ad subtractionem gratiw potest esse ex malis meritis, propter que Deus subtrahit gratiam. Et hoc est quod dicit Augustinus ad Sixtum: "Non obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut qui nec digni sunt: quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: potius ut non impartiatur, hoc digni sunt, hoc merentur ."
Ad aliud dicendum, quod judicium quo Deus obdurat, vel gratiam subtrahit, quod temporaliter reprobare est, est ordinatio culpe per penam justam. Justum enim est, quod gratia subtrahatur peccanti, et peccantem concomiletur talis obduratio, que est non emolliri ad precepta et consilia et sacramenta per que quis justificari possit: quia si illis emolliretur cor suum, peccatum non committeretur. Unde talis obduratio concomitatur esse peccatum mortale; et haec est reprobationis effectus temporalis.
Ad aliud dicendum, quod ex malis meritis potest esse reprobationis effe.tus temporalis, sive ille sit excacatio, sive obduratio, ut predictum est.
Ad aliud dicendum, quod nolle misereri duplex est, eterna scilicet voluntas non miserendi, et actualis dissensus ad faciendum misericordiam in tempore. Primum non potest habere causam cum sit eternum. Secundum habet causam, cum sit temporale; et de illo est verum, quod ci cujus proprium est misereri et parcere, non competit sine causa nolle misereri,
Ad aliud dicendum, quod iniquitates actualem separationem faciunt a Deo: et hec est temporalis reprobatio, non eterna.
Ad aliud dicendum, quod subtractio gratie non dicit motum, sed privationem vel negationem, hoc est, non apponere, vel nolle apponere gratiam. Et hujus causa nulla est efficiens, sed potius deficiens et ex parte nostra. Deus “autem non est causa hujus, nisi sicut dicit Aristoteles in Il Physicorum, quod nauta per absentiam est causa periclitationis navis, non quod aliquid faciat unde navis periclitetur, sed quia non facit ea quibus salvetur.
Et per hoc patet solutio ad sequens. Non enim est causa nisi per abnegationem appositi: quia scilicet gratiam non apponit. Et hujus antiqui quidam dederunt exemplum de hoc quod dicit Aristoteles in I] Physicorum, quod natura est principium motus et status in quo est per se, et non secundum accidens. Dicunt enim, quod natura principium motus est movendo et faciendo: principium autem status sive quietis non est nisi cessando a metu. Hoc tamen exemplum non est satis conveniens: quia quies in quo est status in forma vel in ubi, in appetitu nature est, et motus nature est ad ipsam et propter eam: ad privationem autem gratie sive subtractionem nullus est Dei appetitus vel operatio. Sed exemplum Augustini valde est conveniens, scilicet quod sol unica lucis suze presentia facit illuminationem, et absentia tenebras, et illuminationem facit operatione presentie, tenebras autem non facit aliqua operatione: sed cum absens fuerit, tenebre fiunt ex objectione opaci quod repellit radios luminosi. Dixerunt tamen quidam satis probabiliter, quod subtractio gratia potest duobus modis considerari, scilicet absolute: et sic est privatio, nec habet causam efficientem, sed deficientem: et sic fit homo ea deterior: quia sic spoliatur bono gratia, et vulneratur in bono nature, Potest etiam considerari ut pena ordinata ad culpam, et ut inflicta propter peccatum: et sic justa est et bona, et a Deo: quia sic non est pravitas qua aliquis fiat deterior, sed ordinatio culpe commendans justitiam: quia sic est pena damni quam juste incurrit peceator. Ad aliud dicendum, quod Deus optima adducit; et nulli subtrahit: sed quod non adducuntur in isto vel in illo, hoc est ex eo, quod obicem ponit per peccatum,
Ad aliud dicendum, quod Deus nulli se subtrahit in quantum est de se: sed quod isti subtrahitur vel illi, est ex obice peccati. Et est exemplum Augustini, quod sol lucendo omnibus se exhibet: tamen qui claudit fenestram, beneficium luminis in domo non percipit + quia obicem ponit.
Ad id quod ulterius queritur de excecatione, eodem modo dicendum est, quod Deus nullum excecat impertiendo malitiam, sed non exhibendo lucis presentiam: sed excecat homo se obscuritate peccati,-privando se luce veritatis eterne et lumine gratie: et hac excecatio prout est peena damni, pro peccatis inflicta, justa est, et a Deo est ordinante peccatum per poeenam: secundum autem quod absolute est privatio quedam luminis in ratione et voluntate peccantis, non habet causam nisi deficientem, hoc est, hominis aversionem a luce. Et hoc est quod dicitur, Job, xxiv, 13: Ipsi fuerunt rebelles lumini, nesciverunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Ad sEquEns dicendum, quod exemplum Augustini valde est conveniens: quia cecus non caret beneficio lucis, nisi pet obicem cecitatis quem ipse posuit, qui excludit ab eo presens beneficium luminis. Omnis enim qui se conjungit per intellectum et affectum obscuris et obscurantibus, juste perdit bencficium luminis, et incurrit obscurationem cordis, et excecationem rationis, et obdurationem voluntatis.
Ad uLtimum dicendum, - quod verum est, quod malitia excecat sicut obex luminis, et diabolus excecat sicut suasor iniquitatis: et si obscuratio dicitur pena damni ordinata contra culpam, etiam verus Deus excecat justa pcena feriens et condemnans eum qui obscura dilexit: sicut dicit illa Glossa super epist. Il ad Corinth. 1v, 4. Hoc enim justum judicium est, de quo dicitur, Joan. in, 19: Hoe est autem Judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera,
Membrum 2
Quis sit effectus proprius reprobationis, uerum scilicet obduratioEt si dicatur cum Augustino, quod effectus ejus est obduratio, queratur, Quid sit obduratio, et in quo sit?
1. Dicitur enim, ad Roman. ix, 18, super illud: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat: quod obduratio est nolle misereri: et secundum hoc obduratio in Deo est, et non in homine: et est idem quod reprobatio, et est eterna sicut reprobatio: quia voluntas Dei zterna est.
2. Adhuc,Augustinus?: "Obduratio est propositum non miserendi:" et cum pro positum non nisi in Deo sit, videtur quod secundum hoc obduratio iterum in Deo sit et non in homine.
In contrarium hujus est, quod 1. Sicut dicit Augustinus in Glossa super epist. Apostoli ad Roman. 1x, 18, et ponitur in libro primo Sententiarum, distincltione XLT: "Miseretur secundum gratiam que gratis datur, obdurat autem secundum judicium quod meritis redditur." Merita autem non sunt nisi temporalia. Ergo obduratio temporalis non eterna. est nullum temporale est eternum: ergo obduratio non est reprobatio.
2. Adhuc, Obduratio semper ex meritis est: reprobatio cum sit eterna, numquam ex meritis est: ergo obduratio reprobatio non est.
3. Adhuc, Ad Roman. rx, 18, in Glossa dicitur sic: "Obduratio est indurate in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impesnitens." Sed talis obduratio est peccatum in Spiritum sanctum, ut ibidem dicit Glossa. Ergo videtur, quod non ex omni peccato mortali relinquitur obduratio.
4, Adhuc, Videtur esse poena, non culpa: dicit enim Augustinus, quod "obdurat per justum judicium." Judicium autem non infligit nisi penam. Ergo obduratio videtur esse poena, non culpa.
3. Et adhuc, Augustinus: "Deus derelinquentes se deserit, resistentes indurat, contemnentes contemnit." Ergo videtur, quod obduratio sive induratio sit peena inflicta Deo resistenti. Et sic iterum videltur, cum non omnis peccans peccato mortali Deo resistat, quod obduratio non sit relictum quid ex quolibet peccato mortali: et ex hoc ulterius videtur, quod obduratio non sit effectus reprobationis, sed potius ad Dei resistentiam refertur ut ad causam meritoriam, et ad Deum ut ad causam eflicientem.
Ulterius queritur, Utrum generaliter obduratio est consequens peccatum mortale, sive sit originale, sive actuale ?
Et videtur, quod sic: quia 1. Ex parte rationis obscuritas sive cecitas cordis sequitur tam originale quam actuale mortale: ergo ex parte voluntatis generaliter sequitur obduratio tam originale quam actuale mortale.
2. Adhuc, Durum est, ut dicit Aristoteles, quod non cedit tangenti, sed potius tangentem repellit: sed hoc spiritualiter fit in omni peccato mortali actuali et originali: peccans enim quando peccat, Deum et pracepta ejus repellit, nec cedit Deo, nec precepto ejus, sed polius Deus et precepta cedunt sibi ergo videtur quod obduratio sit poena consequens tam originale quam actuale mortale.
In contrarium hujus est, quod secundum hoc parvuli in originali peccato obdurati dicerentur, quod in Scriptura non invenitur. Si enim obduratio est indurate mentis in malitia pertinacia, parvuli non possunt dici obdurati. Unde, Exod. Ix, passim, dicitur de Pharaone, quod induratus est. Et, Exod. 1v, 21: Ego obdurabo cor ejust. Et, Deuteron. u, 30, Induravit Dominus cor Sehon, regis Amorrhezorum.. Parvuli autem nesciunt habere indurati cordis malitiam.
Solutio. Dicendum, quod obduratio dicitur tripliciter. Dicitur enim obduratio aliquando pertinax voluntas, et actualis permanendi in peccato, repellens Deum et precepta ejus, ne de peccato educatur, vel ad pcenitentiam emolliatur: et sic obduratio peccatum in Spiritum sanctum est, et est species peccati forma et specie peccati distincta ab aliis peccatis mortalibus. Et sic accipitur obduratio, ad Roman, ix, 18, ubi dicit Augustinus, quod "obduratio est obstinate mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impeenitens." Per hanc enim homo concipit nolle ad Deum redire per pcenitentiam.
Secundo modo dicitur obduratio sequela peccati habitualis, non actualis, que sequitur peccatum mortale, quod cum fit, concomitatur ipsum durities cordis, que est non cedere mandatis et verbis Dei, et non emolliri ad pietatem revocantis Dei, et ad verba ejus et ‘ mandata revocantia a peccato: et haec est mala et vitiosa dispositio cordis relicta ex omni peccato mortali, in quantum est contemptus Dei praecipientis et preceptorum ejus: ex hoc enim comtemptu fit omne peccatum mortale. Et sic dicta obduratio effectus est reprobationis. Tertio modo dicitur obduratio habitualis dispositio, qua homo disponitur ad talem obdurationem ex fomite qui relinquitur ex originali peccato.
Ad primum ergo dicendum, quod ob- duratio secundo modo dicta potest acci- pi in causa, vel in seipsa. Si accipitur im causa, adhuc duobus modis potest accipi, scilicet quia potest referri ad causam meritoriam: et sic temporalis est, et non wterna, et est in. obdurato. Putest etiam referri ad causam efficientem: et hoc dupliciter, scilicet positive sive affirmative, vel per negationem oppositi emollientis. Si primo modo, non est in Deo faciente. Si secundo modo, est in Deo ut permittente et non faciente oppositum. Dicit enim Augustinus, quod Deus non obdurat aliquem impertiendo malitiam qua ad peccatum impellatur, sed obdurat aliquem non impertiendo gratiam qua emolliatur. Et hoc est quod dicitur in libro primo Sententiarum, distinct. XL, cap. ullimo, ex verbis Augustini’, sic: "Intelligendum est, quod Deus non ita induret quasi quemquam peccare cogat: sed tamen quibusdam peccatoribus misericordiam suae justifi- cationis non largitur, et ob hoc eos ob durare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellat ut peccent. Korum autem non miseretur, quibus gratiam non prebendam esse equitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat: quam non aperit, sed miratur Apostolus, ad Roman. x1, 33, dicens: "O altitudo divinitiarum sapientie, et scientie Dei!""
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, "obduratio est propositum non miserendi," locutio est per causam. Dico autem causam non facientem ellfective, sed privative, hoc est, non impertientem gratiam qua emolliatur. Sicut dico, quod nox est sol non lucens super terram.
Ad id quod objicitar in contrarium, dicendum quod obduratio per se et secundum essentiam considerata, in obdurato est et temporalis. Obduratio autem considerata in causa, que est eterna voluntas non miserendi, eterna est: et illa verissime est reprobatio, et non ex meritis est prevenientibus eam, licet prescientia malorum meritorum adjuncta sit ei per concomitantiam, per quam etiam dicitur reprobatio ab Augustino, quod equitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat Deus reprobis gratiam non esse apponendam.
Ad aliud dicendum, quod obduratio que est effectus reprobationis, propter quod semper ex meritis est, quia est sequela mortalis peccati, ut dictum est, dicitur aliquando reprobatio: eo quod per illam actualiter homo a beneplacito Dei separatur, et ita reprobatur. Sed reprobatio eterna que est propositum non miserendi, obduratio non est, sicut probat objectio.
Ad aliud dicendum, quod sicut paulo ante dictum est, obduratio que est peccatum in Spiritum sanctum, peccatum distinctum est a quolibet alio peccato: est enim speciale peccatum actuali voluntate factum: est enim voluntas actualis non exeundi de peccato, sed permanendi in peccato: et specialis obstinatio cordis contra pietatem et benignitatem Dei, et contra precepta ejus, et contra omnia que a Spiritu sancto dantur hominibus ad remedium contra peccatum. Et de hac non loquitur hic, sed de illa que est sequela cujuslibet peccati mortalis vitiosa et involuntaria, eo quod nemo vult obdurari: in quam incidit peccator justo Dei judicio, eo quod submittit se peccato, quod ex contemptu Dei est et praceptorum ejus, sicut in prehabitis dictum est. Hee enim in quantum est pcena justa, justo Dei judicio infligitur: in quantum autem ex peccato est et sequela peccati, non fit Deo jubente vel faciente, sed justo judicio Dei permittente, eo modo quo dicitur, II ad Thessal. 11, 10: "Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ideo illis Deus mittet operationem erroris, ut credant mendacio," hoc est, eis qui noluerunt credere veritati mitti permittet.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo sequela peccati est, pena est justo Dei judicio et permittente Deo inducta.
Ad aliud dicendum, quod omnis peccans peccato mortali resistit Deo: quia ponit obicem Deo porrigenti gratiam, et excludit a se gratiam sibi exhibitam a bonitate Dei: et ideo incidit in obdura tionem ut non audiat eum, de quo dicitur, Apocal. ui, 20: EBece sto ad ostium, et pulso. Propter quod dicitur in Psalmo xciv, 8: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod talis obduratio potest accipi habitualiter et actualiter. Habitualiter sequitur originale tam in parvulis quam in adultis. Actualiter autem non sequitur nisi actuale mortale: actualiter enim peccans mortaliter, aliquid facit quo obduratur contra pietatem bonitatis.
Av w quod sequitur, dicendum quod hoc procedit: sed habitualiter sequitur originale, actualiter autem actuale mortale.
Ad ultimum dicendum, quod actualiter parvuli non indurantur, sed habitualiter: trahunt enim vitiosum habitum cum fomite, quo cum tempus erit, obfirmabunt cor contra Deum et pietatem Dei revocantis a peccato, nisi per gratiam appositam cor eorum emolliatur. Et hoc est quod dicitur, Ezechiel. xxx1, 26: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum', quod scilicet emolliri possit ad pietatem mee vocationis interioris, etc.