Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 24
De unoUti jam supra diximus, quia unum multipliciter dicitur, queremus, Primo, De multiplicitate unius. Secundo, De intentione ejus in communi, secundum quam de primis intentionibus esse dicitur. Tertio, De oppositione unius ad multa.
Membrum 1
De multiplicitate uniusEt accipiatur primo multiplicitas Dionysii que ponitur in libro de Dvvinis nominibus, ubi dicit sic: "Ha que sunt multa partibus, sunt unum toto: et que sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto: et que sunt multa numero aut virtutibus, sunt unum specie: et que sunt multa speciebus, sunt unum genere: et que sunt multa processibus, sunt unum principio: et nihil est existentium quod non participet secundum aliquid unum %." Ex hoc accipitur, quod unum licitur toto, subjecto, specie, genere et principio.
Aristoteles autem in V Metaphysicae multiplicitatem unius distinguens, sic dicit: Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secundum se. “Secundum accidens quidem tribus modis, scilicet secundum quod subjectum et accidens est unum, ut Coriscus musicus. Alio modo, secundum quod duo accidunt uni, ut album et musicum Socrati. Tertio modo,secundum quod unum accidit duobus, que sunt unum in illo, ut albedo Socrati et Platoni. Unum secundum se dicitur multis modis, et secundum magis et minus. Dicitur enim continuatione unum, sive artificiali, sive naturali. Artificiali, sicut .colligata vel conglutinata. Naturali, sicut membrum dicitur unum, ut manus una, pes unus, que composita sunt ex multis. Et in talibus magis unum est, quod naturaliter est unum, quam quod artificialiter est unum.
Adhuc,Dicuntur unum genere,quorum genus est unum, differens tamen oppositis differentiis. Et dicuntur unum specie, que sunt unum secundum formam spetificam: secundum quem modum bos dicitur unus, et homo unus, et hujusmodi gue non dividuntur secundum formam. Et haec sunt quorum totale esse formale est unum: secundum quem modum linea circuli magis est unum, quam alie linew angulose. Angulose enim divi- duntur in diversas formas, acuti scilicet, et recti, et hebetis. Et hoc modo linea recta. magis dicitur una, quam linea curva vel circularis: quia hec duarum formarum est, scilicet convexi et concavi: recta autem non nisi unius, Et secundum hunc wodum etiam que sunt homogenia in toto et partibus, sunt magis unum toto,quameaque suntheterogenia.
Dicuntur etiam per essentiam unum numero, quorum scilicet subjectum et materia est unum, et (sicut dicit Algazel) quorum accidens proprium est unum.
Redit ergo ad hoc, quod unum per essentiam dicitur multipliciter, scilicet continuatione, subjecto, toto, genere, specie,et numero: et unumquodque istorum multipliciter, secundum quod possunt uniri genere propinquo vel remoto, vel specie propinqua vel remota, vel subjecto proprio vel communi. Sicut Socrates et.album unum sunt subjecto proprio: quia Socrates subjectum proprium est albi, per seipsum substans ei. Album autem et musicum unum sunt subjecto communi, quando album et musicum accidunt eidem, quod tamen albo non substat per hoc quod est musicum, nec musico per hoc quod est album, nec secundum idem substat musico et albo. Unde hac minus unum sunt subjecto. Et sic facile est videre in multis que magis et que minus unum sunt et toto, et subjecto, et genere, et specie, et numero: que enim magis uniuntur, magis unum sunt.
His additur ab Avicenna et Algazele unum proportione, qua scilicet una similitudine habitudinis rector civitatis se habet ad civitatem, ut rector navis ad navem. Et dicuntur haec unum habitudine unum.
Additur etiam unum aggregatione a Boetio in libro de Unitate et uno, que non sunt unum simpliciter, sed per accidens: quia scilicet aggregantur in locum unum.
His etiam a beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium ‘, duntur quatuor, scilicet unum uniformitatis quo homo dicitur unus semper in una habitudine se habens. Et wre conjugale, sicut dicitur conjugale unum quo vir et mulier dicuntur esse individue vite. Et unum sacramentale, sicut aqua et verbum unum sacramentum dicuntur: quod tamen reducitur ad unitatem compositi ex materia et forma: quia in sanctificatione sacramenti vorbum formale est, elementum autem materiale. Et wnitas dignitiva, qua limus noster in unam personam unitur in Filio Dei. Et ut generaliter dicatur, quotiescumque diversa in unum conveniunt, quo, formaliter uniuntur in unum actum, vel in unum finem, vel in unam bonitatem, vel in unum intellectum, vel in unum uniendi modum, vel in unam similem habitudinem ad diversa, toties unm dicitur, quod videre et diversiticare nihil est difficile.
Unde omnibus his rationalius distinguit wnum Algazel, dicens quod unum est simpliciter, et unum secundum quid. Simpliciter unum tribus modis, scilicet in quo nonest multitudo nec actu nec potentia, ut unitas una, punctum unum, Deus unus. Secundo, in quo est multitudo potentia, sed non actu, ut aqua una, aer unus, caro una, continuum unum. Tertio, in quo est multitudo actu et potentia, ut homo unus, manus una, caput vnum.
In omnibus his considerandum quod dicit Proclus, quod aliud est wnzzm, et aliud est unitum. Unum enim vere est, quod essentialiter est unum: hoc enim ita unum est, quod non participat aliquid quo aliud sit a se quo unum fiat, sicut est unitas. Dicit enim Euclides, quod "unitas est, qua quelibet res est una." Unde alia participatione unitatis unum sunt. Si qua vero res est, cujus unitas est ipsa sua essentia, hoc partici- pative non est unum, sed essentialiter, et hoc verissime unum est: et alia mihus unum et magis unum, secundum quod magis et minus participant formam unientis. Unde que participatione forme totius unum sunt, magis unum sunt si participant formam totius nomine et ratione et partium terminatione sub forma, quam si participant eam terminatione tantum, Et que unum sunt subjecto, maKis unum sunt si subjectum uniens per xe et proprium est, quam si per accidens ost et per aliud. Et que unum sunt genere vel specie, magis unum sunt si parlicipant formam generis vel speciei propinguam, quam si remotam. Et que unum sunt numero, magis unum sunt xi nec intellectu nec esse nec essentia invenitur in eis numerus: et hoc magis est unum, quam ea in quibus invenitur numerus et intellectu et esse et essentia. Et primo quidem modo unum numero est delinitio et definitum. Secundo modo proprium, et id cujus est proprium, hoc est, species. Tertio modo individuum cum accidentibus suis. Et hec omnia sunt unum participatione unientis quod est jotra ipsa, et ideo vere unum sunt. Et hoc modo unum dictum maxime consideraverunt Philosophi. Hoc enim. accipitur secundum differentias rerum, secundum quod res considerantur ut in seipsis, et per ea que essentialiter in scipsis sunt.;
Si autem uniens participatum, non sit uniens ad aliquid intra, tunc talis - participatio unionis non facit unum per. se. Et tunc accipitur secundum unitatem, vel secundum metaphoram,
Si secundum unitatem, et est uniens diversa: tunc est unitas proportionis diversorum ad unum, vel ad diversa similia, que in quantum similia, sunt unum: sicut habitudo rectoris civitatis, una dicitur cum habitudine rectoris navis.
Si autem secundum metaphoram accipitur: aut accipitur secundum metaphoram individuitatis unius, et erit unum conjugale. Aut per metaphoram ad unam formam generis vel speciei: et est unitas duplex, scilicet quam Bernardus vocat votivam, et quam vocat consentaneam. Secundum primam dicitur, I ad Corinth. vi, 17: Qui adheret Domino, unus spiritus est. Uniuntur enim uno amore qui in utroque est, sicut forma una. Secundum secundam dicitur, Act. tv, 32: Multitudinis credentium erat cor unum etanima una, ab una scilicet consensione religionis et virtutis que in omnibus erat. Si autem accipitur per metaphoram ad formam compositionis, hec non potest esse nisi duplex. Est enim forma materia et continens, et uniens partes materia, et est forma compositionis sive totius denominans totum compositum. Et per metaphoram ad primum dicitur unitas dignativa, in qua persona eterna univit sibi hominem ut totus esset Deus, et omnis actus ejus, Dei esset, et simililer omnis passio: salva tamen utriusque nature distinctione sicut anima unit sibi corpus, ut totum et undique animatum sit, et omnis actus ejus et passio, actus sit et passio animati. Si autem accipitur per metaphoram ad formam compositionis respectu totius: tunc est unitas sacramenti, in qua ‘nec aqua sacramentum est, nec verbum, sed constitulum ex utroque.
Et hae omnes unitates accipiuntur per metaphoram ad aliquid uniens intrinsecum, et ideo propinquiores sunt ad unum per se. Remotissime autem unum est, quod non participat uniens intrinsecum, aut aliquid simile illi, sed extrinsecum, ut est locus, vel tempus, vel sicut acervus lapidum dicitur unus.
Unum autem principio, est multa processibus, quod Dionysius ponit esse unum et in uno simpliciter et vere, et non in aliis nisi secundum modum quemdam. Et hoc est unum analogie, in quo principium non est nisi in uno quod non unit alia ut in ipsis existens, sed quia per respectum ad ipsum quidam modi sunt, sicut ens unum est in substantia et accidente, et potentia et actu: et sicut dicitur de uno simpliciter et uno secundum quid, et uno per se et uno per accidens.
Membrum 2
De intentione communi unius secundum quam de primis intentionibus esse dicitur.Secundo, Queritur de intentione communi unius, secundum quam in primis intentionibus esse dicitur.
Dicit enim Aristoteles in lib. III Physicorum, quod "unum est indivisum in se, et divisum ab aliis."
Boetius autem dicit, quod "illud vere unum est, in quo nullus numerus, quod nulli innititur." In idem videtur Proclus consentire in quarta propositione sul libri, ubi dicit, quod "omne unitum, alterum est a per se uno." Ubi vult, quod per se unum est, cujus essentia non est nisi unum, et non est ex uno et quodam alio productum: hoc enim esset unum participatione unius.
1. Integrum enim est, quod nihil sui divisum habet a seipso, et quod terminis suis essentialibus dividitur ab omnibus aliis,secundum quod etiam definitionem dicimus esse terminum, quia in constituendo concludit omnia que sunt de essentia, et in distinguendo dividit ab omnibus que sunt: et sic prima assigna tio videtur potius esse integri quam unius.
2. Adhuc, Indivisum in se est ab alio divisum ab aliis: et sic in ipso videtur esse numerus: in quo autem numerus est, divisio est: dicit enim Philosophus in III Physicorum, quod "numerum cognoscimus divisione continui:" et sic videtur notificatio contraria notificato.
3. Adhuc, Dicit Damascenus, quod "differentia est causa numeri:" sed differentia sunt idem esse in se, et divisum esse ab aliis: hac ergo constituunt nhumerum, et non unum: videtur ergo, quod mala sit assignatio unius: ex describentibus enim potius intelligitur numerus, quam unum,
1. Cum enim dicitur, "Unitas est, qua quelibet res est una," fit assignatio per causam formalem: et sic videtur esse diversitas inter causam, et effectum cause, et id in quo efficit effectum: et sic unum non videtur esse unum sine numero nec sine diversitate: quod est inconveniens: quia sicut unum in substantia facit idem, ut dicit Aristoteles, ita diversa faciunt diversa: et ita videtur male esse dictum, quod unitas est, qua quelibet res est una.
2. Adhuc, Cum dicitur, "Unitas est, qua quelibet res est una," ex modo loquendi transitio est inter ablativum et nominativum: et secundum hoc videtur, quod nihil seipso sit unum: et sic sequeretur, quod unitas seipsa non esset una: quod falsum est: sic enim esset abire in infinitam. Quia si unitas alia quidem unitate esset una: tunc illa unitas iterum quadam unitate alia esset una: et abiret hoc in infinitum.
Similiter objicitur de assignatione quam ponit Boetius, quod "illud vere unum est, in quo nullus numerus est."
1. Si prepositio a notat transitionem, est aliud ab uno, et videtur participatione unius esse unum. Aliud est enim specie participans, et aliud participatum: sicut aliud est habens formam, et ipsa forma: et haec ponunt in numerum: et sic videtur, quod nihil sit in quo nullus numerus sit, et quod nulli innitatur: im omni enim quod unum est, aliud videtur esse unitas, et aliud quod habet sive participat unitatem.
2, Adhuc, Cum in omni eo quod est citra primum,’ sit hoc et hoc, ut dicit Boetius, videtur secundum hoc, quod nihil citra primum sit vere unum. In omni enim eo quod est citra primum, est numerus: quia in ipso est hoc et hoc.
Solutio. Ad hac et similia dicendum, quod unum cum dicitur indivisum in se el divisum ab aliis, communiter notificatur ad unum per se, et ad unum participatione. Sed sicut unum per prius et posterius dicitur de per se uno, et de eo quod per se unum est: ita notificatio unius per prius convenit uni per se, et per posterius ei quod est unum per parlicipationem.
Ad 1LLup autem quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod haec definitio non est integri secundum hoc nomen quod est integrum. Integrum enim ex diversis constituitur, quorum nullum habet quantitatem totius, sive molis, sive virtutis. Indivisum autem esse in se et divisum ab aliis, ab eodem sunt, ‘et non a diversis: et utrumque habet virtutem utriusque. Eo enim ipso quo res indivisa est in se et constituta in esse, habet quo dividitur ab aliis: quo enim constituitur in se, ex ipsa disparatione vel oppositione constituentis eam in se ad constituentia alia, dividitur et separatur ab omnibus aliis. Et per hoc patet, quod hec notificatio non est integri, sed unlus.
Per noc etiam patet solutio ad sequens: quia cum ad idem referatur indivisum esse in se et divisum esse ab alltis, constat quod unum cum alio non ponit numerum: et sic notificatio non erit con- traria notificato. Ab eodem enim habet. homo, quod homo est, et quod non est asinus: sed unum habet primo, et alterum ex consequenti: et unum absolute, et alterum ex relatione unius ad alterum: quod non facit diversitatem, sed diversum modum unius.
Per Hoc etiam patet solutio ad sequens. Indivisum enim esse in se et divisum ab aliis, non est differentia rerum, sed differentia modorum in una et eadem re,
Ad sEcUNDAM assignationem dicendum, quod unitas et unum formaliter acceptum non differunt nisi in modo tantum, scilicet concretionis et abstractionis. Unitas enim dicit formam: unum autem dicit forme diffusionem in eo quod est. Et sic patet, quod hec ad diversa non pertinent, nec numerum faciunt nisi in modo tantum, Sicut in omni nomine significatur substantia cum qualitate: et dicitur substantia id quod nomen significat, qualitas autem id a quo nomen imponitur, que non in re diversa sunt semper, sed tantumin modo significandi, Et sic non oportet, quod diversa sint re unitas qua res dicitur una, et res que una dicitur.
Per hoc patet solutio ad sequens: quia secundum hoc unitas seipsa est una: sed una ut designata per unum, et unitas ut forma sive qualitas designans unum: et hec non referuntur nisi ad modos diversos. Sic etiam non contingit abire in infinitum’: in uno enim et eodem ut est designans et designatum, modi diversi accipiuntur: qui modi sunt potius modi existendi et intelligendi, quam modi rerum diversarum.
Ad id quod objicitur de Boetio, dicendum quod prepositio 7 non notal transitionem rei, sed in modo significandi tantum. Unde sensus est, "iae quo nullus est numerus," hoc est, in cujus significato vel supposito nullus est numerus. Significans enim in modo significandi continentiam habet ad significatum, sic-
ut et supponens ad suppositum: quam continentiam notat prepositio, cum dicitur, "in quo nullus est numerus." Et propter hoc non sequitur, quod sit ibi diversitas rerum in numerum ponentium.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod "in omni eo quod est circa primum, est hoc et hoe," intelligitur de perfectis in esse constitutis, et non de simplicibus: aliter enim esset abire in infinitum: quia si in quo est, esset iterum quo est et quod est, iretur in infinitum: nisi forte diceretur, quod in hoc differunt ut designatum et designans, sicut paulo ante dictum est: sic enim unum et idem potest esse designans et designatum in modis diversis existendi et intelligendi.
Membrum 3
De oppositione unius ad multaTertio queritur de oppositione unius ad multa. Et videtur primo, quod non sit oppositum. 1. Oppositum enim non reducitur ad formam oppositi. Probatur autem in II Arithmetice, quod omnis multitudo reducitur ad unum. Ergo unum et multitudo non sunt opposita.
2. Adhuc, Unumquodque mensuratur sui generis minimo, et non opposito. Est autem numerus, ut dicitur in X prime philosophiae, multitudo mensurata per unum. Ergo unum et multa non opponuntur, sed ejusdem sunt generis.
3. Adhuc, Oppositum non constituitur ex opposito: multitudo autem constituitur ex unitatibus: unum ergo et multitudo non opponuntur.
4. Adhuc, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. ultimo, quod "nihil est existentium non participans uno. Sed sicut omnis numerus unitate participat, et unus binarius et denarius dicitur, et dimidium unum, et tertium, et decimum unum: ita omnia et omnium partes uno participant." Et post pauca subjungit: "Neque enim est multitudo non participans unum." Oppositum autem non participat opposisitum. Ergo unum et multa non opponuntur.
5. Adhuc, Proclus in propositione prima: "Omnis multitudo participat aliqualiter uno: aliter enim neque totum esset unum, negue constituentia essent unum, sed quelibet multitudo esset ab aliquibus multis, et illa multa ab aliis multis: et hoc abiret in infinitum, quod est inconveniens." Oportet ergo, quod aliqualiter participet uno et in toto et in partibus omnis multitudo. Ergo cum oppositum non participet opposito, unum et multa non erunt opposita.
6. Adhuc, Hoc probatur per singulas species oppositorum. Non enim possunt esse contraria: contrariorum enim unum destruit aliud, si in eodem sint subjecto: unum autem in eodem cum multitudine existens, non destruit, neque destruitur ab eo.
7. Adhuc, Contraria sunt, que maxime distant in eodem genere, et non expellunt se mutuo ab eodem susceptibili. Unum autem et multa non maxime distant, nec expellunt se mutuo: quia unum in multis est, et multa participant uno. Ergo non possunt esse contrarie opposita.
8. Similiter non possunt esse opposita ut privatio et habitus. Habitus enim nec constituit privationem, nec constituitur ab ipsa. Multitudo autem constituitur ex unitatibus salvatis in ipsa. Sive ergo unum dicat habitum, et multitudo priva- tionem, sive e converso, non possunt unum et multa opponi ut privatio et habitus.
9. Sic etiam probatur, quod non opponuntur relative. Relativa enim ad convertentiam dicuntur, et non potest unum intelligi sine altero: sunt enim cozque- ‘a secundum intellectum quidditatis eorum et rationis definitive, secundum quem unum dependet ad alterum, et secundum quem unum est in altero secundum intellectum: quia si sic opponerentur unum et multa, tunc posito uno ponerentur multa, et non esset unum ante multa, et destructo multo destrueretur unum,et essent unumet multa coxqueva: que omnia impossibilia sunt. Dicit enim Proclus in quinta propositione, quod "omnis multitudo secunda est ab uno, et sic non possunt esse coxqueva."
10. Sic etiam probatur, quod non opponuntur ut affirmatio et negatio: eo quod nec unitas negat multitudinem, nec e converso: sed unitas constituit multitudinem, et in multitudine salvatur unitas.
11. Adhuc, Aristoteles in primo To- picorum dicit, quod "unum uni opponitur uno genere oppositionis." Multum autem opponitur pauco. Ergo non opponitur uni. Quia duo opposita habere non potest: unum enim non est paucum.
Solutio. Dicendum, quod unum et multa diversimode possunt considerari, scilicet secundum suas causas, et secundum seipsa. Dupliciter enim potest multitudo considerari. Absolute, prout dicit gquamcumque pluralitatem. Vel cum ex cessu.: et tunc ponit respectum ad id quod excedit. Si considerentur secundum causam: tunc cum divisio sive differenlia sit causa numeri, multum erit divisum secundum communem suam intentionem: unum autem indivisum. Et hoc modo unum et multa opponuntur ut privatio et habitus; et multum dicit privationem, et unum ha- bitum. Et hoc videtur dicere nomen numeri, quod est nutus memeris, hoc est, divisionis. Est autem unum habitus, prout habitus est forma uniens et terminans et ambiens totum quod informat. Hane enim unionem, terminationem, et ambitum tollit et privat divisio: non tamen totum: quia nulla privatio tollit totum, sed relinquit sujectum et aptitudinem, et tollit esse secundum actum.
Et quod objicitur in contrarium, solvitur. lla enim objectio jprocedit de his que secundum se, hoc est, secundum suas formas opponuntur ut privatio et habitus, ut cecilas et visio, ut nudum et vestitum. Sed non tenet in his que secundum suas causas ut privatio et habitus opponuntur. Cujus exemplum est in albo et nigro, que si secundum causas considerentur, ut privatio et habitus opponuntur. Causa enim albi est, ut dicit Philosophus in libro de Natura cololorum, diffasio luminis in superficie clara, cujus nulla pars obumbrat alteram per aliquid opaci quod sit in ipsa. Et causa nigri est privatio hujus diffusionis. Sed in hoc est dissimile, quod in albo et nigro cause accipiuntur generantes ipsas formas contrarias. In multo autem et uno cause accipiuntur non generantes ipsas formas, sed actus formarum. Actus enim forme unius, est wunire et terminare ad unum, et ambire et concludere sub uno id quod unit: et hos actus privat divisio. Si autem secundum se ista considerentur, iterum dupliciter possunt considerari, scilicet in se prout unum separatur ab altero, vel relata ad invicem prout unum principium est alterius et alterum principiatum. Si primo modo: disparatorum habent oppositionem, que ex oppositis differentiis constituitur. Talium dico disparatorum, sicut disparate sunt forme eorum que constitute sunt ex principiis, et forme principiorum constituentium, sicut est forma elementi et elementati, et forma syllabe et forma littere. Et quantum ad hoc ad nullum genus opposilionis pos- sunt reduci. Si autem accipiantur in respectu principiati et principii: tunc oppositionem habent relativam, sicul pars et totum.
Ad oc autem quod objicitur, quod non sunt opposita, dicendum quod proprie loquendo non sunt opposita, sed disparata per modum qui dictus est: et non disparata simpliciter, sed sicut constitutum et principium constituens habent formas disparatas. Constituens autem dico actu stans sub forma discretionis: quia sic unum sub forma discretionis acceptum, constitutivum est multitudinis, et remanet in ipsa stans sub forma discretionis: propter quod etiam ipsa multitudo est in genere discretorum.
Ad aliud dicendum, quod unum acceptum ut principium discretionis, est unum in genere quantitatis: et hoc non est unum quod est de primis intentionibus, sed est unum discretam multitudinem constituens: talis enim multitudo. est aggregatio numerata per unum. Et quia omne numerans mensurat, ideo ex consequenti talis aggregatio est multitudo mensurata per unum. Et sic accipiendo unum et multum, oppositionem habent eorum que sunt relativa secundum dici, et non secundum esse, qua in genitivo casu ad convertentiam non dicuntur: eo quod unum dependet ad alterum, et none converso. Et ideo non tenent objectiones facte contra hoc. Ille enim sunt de relativis in genitivo casu ad convertentiam dictis, ut pater filii, filius patris. Non autem sic est in scibili et scien- tia. Licet enim scientia sit scibilis, ta- men scibile non est scientia, sed scientia scibile; Et sic est principium et principiatum. Principiatum enim principii est, sed principium principiati non est. Et ideo in talibus unum est ante multa, nec posita se ponunt unum et multa, nec ad convertentiam secundum eumdem casum dicuntur.
Ad aliud dicendum, quod oppositum non constituit oppositum per hoc quod oppositum: unum autem et multa non sunt opposita per hoc quod sunt: sed sunt opposita sive disparata per intentiones formarum oppositarum ab opposilis causis factarum, que sunt divisio et unio sive divisio et indivisio. Et ideo secundum hoc quod sunt et aliquid sunt, unum potest esse constitutivum alterius.
Pzr ipem pater solutio ad sequens. Unum enim oppositorum non participat alterum in quantum opposita sunt: sed per hoc quod sunt, unum participat alterum: sicut in elementaliter compositis compositum participat simplex: et tamen simplex et compositum in quantum hujusmodi, opposita sunt. Sic dicit Dionysius, quod non est quid existentium quod non participat uno, et quod omnis multitudo constituitur ex uno, et reducitue ad unum, et quod denarius est unum, et totum est unum, et dimidium est unum, et tertia pars est unum, et binarius unum, et ternarius unum. Unum enim per id quod est, multitudinis con- stitutivum est: per id autem quod sub forma discreti accipitur, per oppositum nominatur et dicitur unum: quia unum principium est discretionis per hoc quod indivisum est in se et divisum ab aliis. Et sic dicitur denarius unum forma denarii ens in se indivisum et ab aliis divisum: et sic dimidium unum sub forma dimidii ens in se indivisum et ab aliis divisum, et sic est in omnibus aliis. Propter quod etiam dicit Aristoteles in V prime philosophiae, quod denarius non est bis quinque, nec septem et tria, nec sex et quatuor, nec octo et duo, nec novem et unum. Et ratio est: quia ab eodem habet denarius, quod denarius est, et quod unum estin forma denarii. A forma autem denarii habet, quod denarius est, et ab eadem forma habet, quod unum est ab omnibus alis discretum.
Ad id quod ulterius objicitur de contrariis, quod non opponuntur ut contraria, dicendum quod ille objectiones non procedunt nisi de vere contrariis. Et be- ne concedimus, quod unum et multa non sunt contraria hoc modo.
Ad aliud quod de privatione et habitu objicitur, dicendum quod objectio illa non procedit, nisi de privative oppositis secundum se: taliter enim non opponunlurunum et multa, ut dictum est: quamvis causas habeant privative oppositas, in quibus licet unum describatur per indivisionem, quod privationem sonare videtur, tamen dicit habitum. Privatio enim significata per indivisionem, secundum rationem consequens est positionem unius: sicut negatio oppositi sequitur positionem propositi: et sic est hic, quia stans sub forma unius, per consequens indivisum est..Quod autem quidam dicunt, quod indivisio privatio sit, et privatio non neget totum: et quod aliter sit in ente quando privatur et dicitur non ens, quam in aliis privationibus: alia enim privationes non ponuntur in suis habitibus, sed tantum relinquunt subjectum et aptitudinem, et totum tollunt habitum et actum: et quod ita non sit in ente cum dicitur non ens, eo quod privatio termini infiniti, cum dicitur non ens, ponitur in ente. Error est: termi nus enim infinitus secundum se infinitari non potest. Infiniti autem termini sunt res, unum, aliquid, ens: et ideo infinitari non possunt. Sed negatio addita non infinitabit, sed totum negabit: propter quod dictum nullum est.
Ad id quod objicitur, quod non opponuntur ut relativa, dicendum quod non opponuntur ut relativa que secundum eumdem casum ad convertentiam dicuntur, et que vere relativa sunt. Sed per hoc non excluditur, guin unum possit habere respectum ad alterum sicut principiatum ad principium: per talem enim respectum non concluditur, quod. unum non sit ante multa.
Ad utmmum dicendum, quod unum uni opponitur quod accipitur ut unum.. Si autem accipitur ut plura, nihil prohibet habere plura opposita, ut patet per Aristotelem in II Topicorwm. Unde multitudo non simpliciter accepta, sed cum excessu, opponitur uni ut multitudo est, et opponitur pauco ut excessus est: et est oppositio relationis inter multum et paucum hoc modo.