Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 28
De tentatione daemonum.Et querunitur tria, scilicet quid sit tentatio ? Secundo, Quis sit tentator? Tertio, Qui sunt modi tentandi, et quot ?
Quis autem sit progressus tentationis a serpente in sensualitatem, et a sensualitate in inferiorem partem rationis, et ab inferiori parte rationis in superiorem, infra cum de casu Ade disputabitur, crit inguirendum.
Membrum 1
Quid sit tentatioAd primum proceditur sic: Super illud Genesis, xxu, 1: Tentavit Deus Abraham, dicit Glossa sic: "Tentare pro eo quod est probare dicimus, unde scriptum est, Deuter. xur, 3: Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. Vires enim dilectionis sue homo ignorat, nisi experimento cognoscat." Ex hoc accipitur, quod tentatio est probatio alicujus ad acceptationem experimenti.
Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Dicitur, Joan. 1, 25, quod Christo opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim seiehat quid esset in homine. Cum ergo Deus cognoscat omnia que sunt in nobis, non oportet, quod utatur probatione ad acceptionem experimenti: constat autem, quod tentat Deus: tentavit enim Abrahain: ergo videtur quod tentatio non sit probatio ad acceptionem experimenti.
2. Si forte dicatur, quod intelligitur de tentatione que est a diabolo, et non a Deo. Contra: Illa que sunt in nobis, aut sunt naturalia, aut sunt voluntaria. Si sunt naturalia, illa cognoscit demon per habitus concreatos sibi et naturaliter, sicut cognoscit cetera sensibilia: ad illa ergo non oportet eum uli probatione experimenti. Si sunt voluntaria: aut manifestantur signo corporali, aut non. Si non manifestantur s‘gno corporali, nullo modo cognoscet ea, sicut in antehabitis probatum est: et sic in vacuum uteretur probatione experimenti ad illa cognoscenda. Si autem manifestantur signo corporali: tanc cognuscit ea sicut et alia, sicut in antehabitis probatum est, et sic iterum non indiget probatione experimenti.
3. Adhuc, In philosophia, ut dicit Aristoteles in Topicis,tentator non accipit experimentum scienti, sed ignoranliz: videtur ergo, quod tentalio non sit probatio ad acceptionem experimenti ut sciat: et sic videtur, quod definitio que ponitur in Glossa, inutilis sit,
Solutio. Ad hoc per distinctionem solvendum est. Dicitur enim tenéatio sex modis: et in omnibus illis modis est in genere probationis, et ad unum finem in communi, qui est acceptio ex perimenti. Et hoc attendens Glossa preinducta, dicit quod tentare pro eo quod est probare dicimus :-et quod homo vires sue dilectionis ignorat, nisi experimento cognoscat.
Primo quidem modo dicitur ¢entatio in communi, probatio ad acceptionem experimenti scientie vel ignorantie: et sic dicit Aristoteles, quod tentator imitator est dialectici, et probat tentando circa communia, quibus scitis non de necessitate scitur ars, sed quibus ignoratis de necessitate ignoratur: et ille est tentator qui non accipit experimentum nisi ignorantia. Et est tentator qui tentat circa propria principia singulorum, ex quibus de necessitate sequitur conclusio et scientia, que est effectus et habitus conclusionis: et hac tentatio accipit experimentum scientie et ignorantie: propria enim sunt quibus scitis de necessitate scitur ars, et quibus ignoratis de necessitate ignoratur.
Secundo modo dicitur ¢entatio, probatio ad experimentum electionis et inclinationis voluntatis ad id quod intendit tentator: et sic dicitur tentare homo hominem, quia nititur inclinare eum ad voluntatem suam, et Angelus bonus hominem eodem modo, et Angelus malus hominem. Et sic dicit Magister Hugo de tentatione diaboli, quod "tentatio est impulsus ad illicitum:" tentatio autem Angeli boni vel hominis boni ad illud quod licitum est, impellit, et est persuasiva ibi inclinatio voluntatis sive inductio ad id quod intendit persuadens Angelus vel homo.
Tertio modo dicitur éentatio, probatio per difficilia ad acceptionem experimenti dilectionis vel fidelitatis: et hoc modo dicitur, Eccli, vt,7: Si possides amicum, in tentatione posside illum, et ne facile eredas et.
Quarto modo dicitur ¢entatio, probatio per difficilia ad acceptionem experimenti, quod de viribus dilectionis et fideli-. tatis non ipse tentator et probator accipiat, sed tentatus et probatus, ut se scilicet et vires suas cognoscens plus de Deo presumat. Et sic accipitur illud Sapientie, 1, 5: Deus tentavil eos, et invenit illos dignos se, hoc est, invenire se fecit per experimentum. Et illud Tobie, xu, 13: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te, hoc est, probatum te tibi ostenderet. Et illud Deuteronomii, xm, 3 Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam frat, hoc est, ut scire vos faciat utrum diligatis eum.
Quinto modo dicitur ¢entatio, probatio per exercitium operum, ut accipiatur experimentum potestatis sive facultatis in opere. Et sic tentatur manus, utrum sit potens ad tenendum: et securis, utrum sit potens ad incidendum: et jumentum, utrum potens sit ad laborandum. Lue. xiv, 19: Juga boum emi quinque, et eo probare illa. Et sic etiam tentat se homo in virtute quante potestatis sit, cum exercet se ad opera virtutum. Et sic accipitur, Daniel. 1, 13, ubi Daniel dixit ad eunuchum: Jenta nos, obsecro,servos tuos diebus decem, ef dentur nobis legumina :... ef sicut videris, facies cum servis tuis. Et sic etiam accipitur illud Ecclesiastici, xxxiv, 11: Que tentatus non est, qualia scit? hoc est, qui virium suarum experimentum non accepit, qua lia potest scire de seipso ?
Sexto modo dicitur fentatio strictissime, actus demonis, observatio diaboli, et insidiatio et circumvolatio, quia tota die continue instat ad hominis deceptionem. Et sic accipitur, I Petr. v, 8 et 9: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, querens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Luce, xxn, 3f et 32, dixit Dominus Simoni Petro: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut ecribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Unde Chrysostomus in homilia 22 super Joannem, sic dicit: "Plurimum nos diabolus urget, plurimum nostre insidiatur saluti. Invigilandum est igitur, et contra illius impetum unumquemque se ommi ex parte premunire oportet: nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua nobis salutis nostre cura est, ne minima quidem in re eum nobis prevalere permiltamus, ne mox in majoribus prevaleat. Summe namque amentie est, ut cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni invigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eamdem adhibeamus diligentiam." Et hoc solo modo querimus hic de tentatione.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non tentat ut ipse experimentum accipiat, sed ut tentatus sue virtutis experimentum accipiat, et cognoscat quid de Deo presumere valeat. Dicit enim Gregorius, quod "tanto alliori spe quis in Deum resurgit, quanto plus et fortiora pro nomine .ipsius pertulerit."
Ad aliud dicendum, quod ea que sunt in nobis voluntaria, non cognoscit demon antequam fiant: et ideo pcersuasiva et inclinativa tentatione utitur ad experiendum, utrum voluntas nostra inclinetur ad eligendum id quod vult: et hoc expresse dicit Gregorius super ilud Job, xvin, 10: Adseondita est in terra pedica egus, et decipula illius super semitam: dicens, quod "semita cordis inclinatio cordis est, super quam diabolus abscondit decipulam tentationis. ut facilius decipiat."
Membrum 2
Quis sit tentatorEt videtur, quod solus diabolus. 1. I ad Thessal. 1m, 5, super illud: Ne forte tentaverté vos is qui tential: Glossa, "Diabolus, cujus officium est tentare."
2. Adhuc, Hieronymus in libro III super Jeremiam, dicit sic: "Quidquid peccamus, quidquid die et nocte facimus et malorum operum perpetramus: imperium est demonum, qui numquam nobis dant requiem, el semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum ." Cum ergo omnis tentatio propulsatio est ad illicitum, sive ad peccatum, videtur quod non sit tentator nisi demon.
3. Ad idem faciunt auctoritates in precedenti articulo adduct de Chrysostomo, et I Petr. v, 8 et 9, et Luc. xxn, 31. In quibus -omnibus expresse dicitur, quod Satan sive diabolus est, qui tentat.
4, Adhuc, Job, 1, 12 et 11, 6, expresse habetur, quod Dominus licentiam dedit Satan ad tentandum Job. Cum ergo non sit tentator, nisi cui Deus dat licentiam tentandi, videtur quod diabolus solus sit tentator.
5. Adhuc, Matth. 1v, 3: Accedens tentator, dixit ei. Nomen tentatoris non convenit, nisi ei cujus officium est tentare: sed, sicut dicit Glossa priusinducta, solius diaboli est officitum tentare: ergo solus diabolus est tentator.
6. Adhuc, Aut ille tentator est, qui licentiam dat tentandi, aut qui exercet actum tentationis: sed non est tentator qui dat licentiam, Deus scilicet. Jacobi, 1, 13: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse enim neminem tentat. Ergo relinquitur per locum a divisione, quod solus diabolus tentator sit, quia ille exercet actum tentationis,
SED CONTRA: 1. Jacobi, 1, 14, dicilur: Unusquisque tentatur aconcupiscentia sua, abstractus et illectus.
2. Adhuc, Dicitur, quod mundus, caro, demonia tentant. I Joan. 1, 16; Omne qued est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vite. Ergo non videtur unus solus esse tenlator, sed tres.
Et videtur, quod sic. Matth. vi, 13: Et ne nos inducas in tentationem: hoc enim frustra a Deo peteretur, si nullus a Deo in tentationei induceretur.
SED CONTRA: 1. Glossa ibidem: "In tentationem induci, est tentatione frangi, et tenta tione superari; et hoc non facit Deus, sed potius diabolus vel concupiscentia :" ergo videtur, quod Deus non inducat in tentalionem.
2. Adhuc, Tad Corinth. x, 13: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis: sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Ergo videltur, quod Dei est adjuvare contra inductionem in tentationem: non ergo inducit aliquem in tentationem.
Uxrtenivs queritur de hoc quod in libro II Sententiarum, distinct. VI, cap. ultimo, dicit Origenes sic: "Puto sane, quia Sancti repugnantes adversus istos incentores, et vincentes, minuant exercitum demonum, vel ut quam plurimos eorum interimant: ne ultra fas sit illi spiritui, qui ab aliquo sancto caste et pudice vivendo victus est, impugnare ilerum alium hominem."
1. Deus providentia sua tentaliones ordinavit, et fieri permittit ad exercitium virtutis fidelium: sed in naluris tantus est ordo, ut in HI de Anima dicit Aristoteles, quod "natura nec indiget necessariis, nec abundat superfluis." In ope- ribus autem Dei major ordo est. Ergo in operibus providentiea divine non est abundantia superflui: superflaum autem est facere per plures, quod fieri potest per unum: sed idem demon qui victus est ab uno, adhue potest tentare alios: ergo superfluum est illum removere a pugna, et alteri licentiam dare impugnandi.
2. Sed contra hoc iterum videtur esse ibi, quod secundum moderamen Justitia, equale debet esse pondus belli inter im pugnantes et impugnatos: sed homines impugnali, per mortem continue dimiauuntur: si ergo exercitus demonum yon diminueretur per victoriam homiyum, inequale esset pondus belli inter demones et homines: per victoriam enim qua vincuntur, diminuuntur.
Sorutro. Dicendum ad primo quesitum, quod diabolus proprie loquendo tentator est triplici ralione.
Prima est, quia invidie proprium est impugnare bonos: et dicitur, Sapient. u, 24: Invidia diaboli mors introwwit in orbem terrarum, hoc est, peccatum, quod est mors anime. Unde sicut superbia erexit se contra Deum, ita sicut dicit Augustinus in libro de Sancta virginitate, invidia que pedissequa est su perbiae, impugnavit ettentavit hominem, ne ad beatitudinem ascenderet, unde ipse exciderat.
Secunda ratio est, quia obstinatus est in malo, sicut bonus Angelus confirmatus est in bono. Unde in libro II Sententiarum, distinct. VII, cap. Supra diclum est, dicit Magister sic: "Mali per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem habere, sive velle non valent, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri, quod Deus vult fieri, et utique illud bonum est etjustum fieri: nec tamen cum bona voluntate illud volunt, nec bene illud volunt. Sed obstinati proprium est irasci contra omne bonum et impugnare illud: et cum diabolus sic sit obstinatus, suum proprium est et tentare et impugnare bonos."
Tertia ratio est, quia prime tentationis, que facta est ad Adam et Hevam, diabolis fuit inventor: et ab illa tentatione possibilitas tentandi in omnibus exorta est et creata. Unde cum virtus prime tentationis in omnibus aliis tentationibus sit, et tentet, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, diabolus jroprie tentator est, qui prime tentationis est inventor.
Ad primum ergo dicendum, quod in contrarium objicilur, quod unus solus est tentator: sed objectum et materiam tentationis aliquando accipit a concupiscentia carnis: et sic sicut ab instrumento, non sicut a tentatore dicitur, Jacobi, 1, 14, quod unusgquisgue tentatur a concupiscentia sua, abstractus ab incommufabili bono, eé tdlectus libidine boni commutabilis. Aliguando accipit objectum et materiam tentationis a spectaculis mundi, scilicet in divitiis, et honoribus. Aliquando accipit a seipso in superbia, et invidia, et ira: et sic dicitur, quod plura sunt tentantia instrumentaliter, sicut objecta: unus tamen est qui hec omnia movet sicut primus tentator.
Dicendum, quod non proprie: non enim est causa malitia, sicut probat objectio: nec est causa, quod aliquis frangitur vel vincitur tentatione, immissione malitiz: sed quia aliquando deserit per gratiam, et permittit frangi tentatum confortatione maliti#, ideo locum habet oratio, hoc est, ut non deserat per gratiam, nec permittat confortari malitia usque ad fractionem tentari. Et sic etiam intelligitur dictum Apostoli, I ad Corinth. x, 13, quod facit cum tentatione proventum. Quia ipsum exercitium tentalionis, proventus et profectus est. virtutis. Propter quod etiam Sancti facilius sustinent tentationem, ita quod aliquando petant tentari. Psal. xxv, 2 :°Proda me, Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum.
Ad id quod ulterius queritur de verbo Origenis, dicendum, quod satis probabile est, quod ita sit, maxime secundum quod glossat illud Magister ibidem, scilicet quod de illo vitio in quo superatus est ab aliquo sancto perfecte, non habeat potestatem alium tentandi de cxetero. In bellis enim humanis sic est, quod superatus aliquis ab aliquo perfecte, nec illum nec alium de familia sua eodem bello audet impetere. Propter quod etiam dicitur in libro IT Sententiarum, distinct. VI, cap. De Lucifero autem, quod religata sit potestas Luciferi ab eo tempore quo tentavit Christum in de serto, et victus est ab eo.
AbD RATIONEM que adducitur in contrarium, dicendum, quod non est superfluum quod ordini juris et justitie con sonum est. Unde licet per affectum malitie possit alium tentare de eodem vitio in quo superatus est, tamen quia hoc non congruit ordini juris et justitie, providentia divina non permittit,
Membrum 3
Qui sint modi tentandi, et quot1. Dicit enim Glossa super Genesim,1m, 1, super illud: Sed et serpens, sic: "Tribus modis culpa perpetratur, scilicet suggestione, delectationc, et consensu. Primo per hostem, secundo per carnem, tertio per spiritum. Hostis enim prava suggerit, caro se delectatione subjicit, tandem spiritus delectalioni consentit. Suggestione peccatum cognoscimus, delectatione vincimur, consensu ligamur." Igitur, secundum hanc Glossam,tres sunt modi tentationis.
2, Adhuc, Gregorius in libro XXXII Moralium super illud Job, xn, 10: Ecce Behemot, quem feci tecum, sic dicit: "Fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinaliones insinuat: omne quod opprimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit." Secundum Gregorium ergo sex isti sunt modi tentationis.
3. Adhuc, I ad Corinth. x, 13, super illud: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana: distinguit Glossa tentationem in humanam et diabolicam, sic dicens: "Tentatio humana est, ut in necrssitafe vel pressura non diffidat homo de Deo, aux lium humanum requirendo: humanum enim est in necessitate auxilium humanum querere." Et ibidem; "Propter Christum pari humana tentalio est, per quam proficitur apud Deum." Et addit: "Item, humana tentalio est, aliter sapere, quam res se habet cum bono animo." Et subdit: "em, humana tentatio est, cum irritatur quis in fratrem studio corrigendi, plus tamen, quam humana tranquillitas postulat." Et addit: "Diabolica vero tentatio est, nimis amando sententiam propriam vel invidendo melioribus usque ad pracidende communionis vel schismatis vel heresis condende sacrilegium pervenire." Secundum hanc igitur Glossam quatuor sunt modi humane tentationis, et unus diabolice.
1. Non est idem modus tentalionis Christi, et tentationis nostra, et tentationis primorum parentum. Christus enim, ut dicit Glossa Matthzi, rv, 1, super illud: Ué tentaretur a diabolo, tentabatur exterius tantum: ita quod a tentatione nec trahebatur in corpore, nec in anima: eo quod in neutro sensit aliquid corruptionis. Primi autem parentes trahebantur quidem in anima. Heva enim dubitando a veritate se elongavit, et persuasioni serpentis appropinquavit: dubitatio autem motus animi est. Sed in corpore non fuerunt moti: quia ad tenlationem non movetur, nisi corpus corruplum, quale primi parentes non habuerunt. Nos autem tentamur ab hoste, et trahimur in corpore et in anima propter primi peccati corruptionem. Cum ergo hos modos Glossa illa non distinguat, videtur divisio illa insufficiens esse.
2. Adhuc, Falsum videtur esse quod dicit, quod secunda tentatio sit a carne. Nicit enim Augustinus in libro XII seper Genesim ad litteram, quod primus motus tentalionis est in sensualitate tamquam a serpente. Secundus in inferiori parte rationis tamquam in muliere. Tertius in superiori parte rationis tamquam in. viro. Inferior autem pars rationis non est caro. Ergo secundus modus tentalionis non est a carne, sicut dicit Glossa.
3. Adhuc, Falsum videtur quod dicit Glossa, quod delectatione vincimur: non enim vincitur, nec victus est, nisi qui mortaliter peccavit: sed non omnis delectatio que est in carne, mortale peccatum est. Ergo non est verum generaliter dictum, quod delectatione carnis vincimur.
1. Hoe enim videtur ad violentiam pertinere: sed diabolus nulli potest facere violentiam: dicit enim Gregorius, quod "debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem." Et loquitur de de diabolo: ergo videtur, quod nullum opprimendo rapit.
2. Adhuc, Oppressio illa si esset: aut esset in corpore, aut in anima. Si in corpore: ex hoc nihil rapit: quia ex hoc, quod opprimit aliquem in corpore vel interficit, non rapit, potest enim anima habere evadere.
3. Adhuc, Glossa super illud I Petr. v,8: Adversarius vester diabolus, sic dicit: "Non est timendus hostis, qui non potest etiam in porcos nisi ex dispensatione Conditoris." Ergo non oppri mit nisi licentia a Deo accepta: et tunc non ipse opprimit, sed Deus. Dicit enim lex, quod ille facit, cujus auctoritate fit. Si autem refertur oppressio ad animam: tunc plane falsum est, quod aliquem opprimit. Dicit enim Gregorius, quod "potestatem in animam non habet, nisi °. homo eam sibi ex propria voluntate concesserit."
4, Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, "Insidiando circumvolat." Insidia enim ponuntur ambulantibus in via publica: in moribus autem via publica, est via mandatorum Dei: ct hee non labet periculum, nec subjacet periculis: videtur ergo, quod in hac via non insidiando circumvolat.
5. Adhuc, Opposita videtur in se continere locutio. Ins:diantes enim in loco uno ponunt insidias, et non circumyolant: si ergo insidiatur, non circumyolat: et si circumvolat, non insidiatur.
6. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, "Omne guod minando terret." Hoc enim videtur esse contra intenlionem demonis in tentando: tentando enim nititur sibi attrahere tentatum et allicere in consensum: minis autem et terroribus aliquis fugatur et non attrahitur, nec allicitur: iste ergo modus non videtur esse de intentione tentatoris.
7. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, "Desperando frangit." Ex hoc enim, quod aliquis desperat, non omnino fractus est: adhuc enim potest resurgere ad peenitentiam.
8. Adhuc, Queritur de eo quod dicit, "Promittendo decipit." Ejus enim promittere est, cujus est dare: sed dicit Glossa Matthei, 1v, 9, super illud: Hee omnia tibi dabo, quod diabolus non habet potestatem dandi aliquid: ergo ejus non est promittere; ergo nec promittendo decipere.
9. Adhuc, Videtur quod non omnes modi machinationis demonis continentur istis sex. Dicit enim Augustinus szper Genesim ad litteram, quod demones se quandoque spectaculis oculorum objiciunt, invitantes ad van‘tates, et libidinem: et ideo dicitur, Genes. m, 6: Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis, adspeelugue delectabile: quod Augustinus dicit factum esse cx hoc, quod diabolus objecit se in fructu ligni oculis mulieris, ut per sensus ad delectationem ligni traheret.
10. Adhuc, Gregorius in Dialogis dicit, quod "diabolus sedit super folium lactuez, ut quamdam monialem ad libidinem gustus traheret."
Adhuc, Augustinus in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, multiplices tangit modos tentationum, secundum numerum septem capitalium vitiorum; et subdit dicens, quod his modis pie viventes in Christo diabolus impugnare non desinit.
12. Et addit: "Sed nec his contentus, ad alia convertitur argumenta: dum quibusdam in somniis sepius vera pronuntiat, ut eos quandoque ad fulsitatem pertrahat: dum dormientes ante horam vel tempus excitat, ut eos quando vigiliarum tempus est, somno gravis-imo deprimat: dum orantes alque psallentes sibilis, stridoribus, latratibus diversis, et incognitis vocibus, jactis etiam lapidibus vel stercoribus perterret, ut eos quocumque pacto a spirituali opere retrahens, inanes efficiat: dum etiam aliquando de blasphemia tentat, ut circa divina insipidos faciat."
43. Adhuc, Augustinus in libro I swper Genesim ad litteram: "Mathematici instinctu demonum sepius vera predicunt: dur ea que ipsi facturi sunt, mathematicis pronuntiant." Videtur ergo quod multo plures sint modi tentationis, quam sex quos dicit Gregorius.
14. Adhuc, Suadendo blandiri, et promittendo decipere non videntur habere differentiam: diabolus enim non promittit, nisi persuasionem addat ut credatur promittenti.
15. Adhuc, Hoc quod dicit: "Insidiando circumvolare," non videtur habere differentiam ad aliquid aliorum: qui enim insidiando circumvyolat, occulle querit nocere omni modo quo potest: sed diabolus in omnibus dictis modis querit occulte nocere: ergo in omnibus dictis modis insidiando circumvolat. Insidiando ergo circumvolare, non est specialis modus, sed communis omnibus aliis,
1. Et primo de hoc quod Glossa distinguit tentationem in humanam, et diabolicam: sicut enim quedam tentatio est a diabolo, ita quedam a mundo, que dam a carne: et sic patet, quod insufficiens est divisio.
2. Adhuc, Si dicitur tentatio diabolica, que ad similitudinem tentationis diaboli est, tune nibil est dicta tentatio diabolica: quia, sicut jam habitum est, diaboli non est tentari, sed tentare.
3. Adhuc, Quod dicit: "Pro Christo pati," esse tentationem humanam, videtur esse falsum: quia pro Christo pati non est tentatio, sed potius virtutis constantia et fortitudinis opus.
4, Adhuc, Quod dicit: "In periculis querere humanum consilium," non est tentatio, sed actus prudentiz virtutis.
5. Adhuc, In periculis se committere discrimini postposito consilio humano quando potest haberi, hoc est tentare Deum: et hoc est peccatum mortale: ergo oppositum ejus, scilicet querere consilium humanum in periculis, est meritum et obedientia pxcepti. Deuter. vi, 16: Non tentabis Dominum Deum tuum.
6. Adhuc, II ad Corinth. x1, 32 et 33: Damasci prepositus gentis Arete regis custodiebal civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet: et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Nec hoc reputatur tentatio, sed prudentia Apostoli, cum tamen in periculis quereret consilium humanum: unde Glossa ibidem: "Fugiat minister Christi sicut ipse Christus in AKgyptum fugit: fugiat qui specialiter queritur, dum per aliquos firma est Ecclesi# salus."
7. Adhuc, Philosophus in primo 7opicorum: "Si unum oppositorum est multiplex, et reliquum:" sed tentatio humana et diabolica e diverso dividunt tentationem: ergo sunt opposita: tot ergo modi deberent esse diabolice tentationis, quot sunt humane: et hos non ponit Glossa: ergo est insufficiens.
Si enim hoc est, ut quidam dicunt, petere miraculum propter se fieri: tune multi Sanctorum tentaverunt Deum, sicut ipse Petrus; qui petivit suscitationem cognati Cesaris. Si autem est, ut quidam alii dicunt, offerre se periculo, cum possit haberi consilium humanum de evasione: tunc Catharina et Sebastianus tentaverunt Deum, qui se periculis obtulerunt: et Vincentius qui Daciano dixit: "Insurge ergo, et toto malignitatis spiritu. debacchare: videbis me plus posse qui torqueor, quam possis ipse qul torques."
Utreris queritur, Si aliquis est profectus in tentationibus, propter quem Deus Sanctos tentari permittit ?
Solutio. Dicendum, quod prima divisio data est penes gradus tentationis, quibus consummatur peccatum in nobis: qui sunt tres, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad literam, scilicet sensualitatis, et inferioris partis rationis, et superioris. Sensualitatis ab hoste, inferioris partis rationis a carne, superioris partis a spiritu. Et quia non sunt nisi tres gradus, patet quod sufficiens est divisio.
Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum, quod tentatio primorum parentum, et tentatio Christi reducitur ad illam que est de suggestione hostis. Suggestio enim triplex est, scilicet exterior tantum, et sic fuit tentatio in Christo. Et partim exterior, et parlim inte rior, quando scilicet anima inclinalur ad verba suggerentlis: et sic fuit in Heva. Et partim exterior, et completio interior, quando ad exteriorem suggestionem demonis et inclinatur anima, et trahitur per concupiscentiam corpus.
Ad aliud dicendum, quod inferior portio rationis, eo quod est circa carnalia et vicina carni, dicitur caro, quia facile emollescit: et hac ratione etiam dicitur mulier, quia emollit superiora tamquam virum.
Ad aliud dicendum, quod omnis delectatio quantum est de se, vincit et ligat vinculo trahente, quamvis non liget vinculo obligante ad mortem eternam. Propter quod dicit Philosophus in VII Ethicorum, quod incontinens vi passionis extrahitur a regimine mentis, ita quod nescit facienda quemadmodum oportet eum scire: sicut qui stat in fumo oculis apertis, videt quidem, sed non videt quemadmodum oportet eum videre.
Ad id quod ulterius queritur de divisione Gregorii, dicendum, quod illa datur per modos machinationis diaboli. Illi enim sunt vel in prosperis, vel adversis. In adversis dupliciter, scilicet respectu presentis adversitatis, vel future. Si respectu future: tune est ille modus qui dicitur. Jn minando terret: hoc fit, quando alicui incutit timorem defectus corporis, vel temporalium, vel ne possit perseverare: et sic retrahit a proposito serviendi Deo. Si autem est respectu prasentis adversitatis: tunc non potest esse nisi de nimia tristitia mali imminentis. Et hoc est vel malum culpa, vel malum peene: et siest malum culpa, ° tune desperando frangit: si est malum pene, tune epprimendo rapit. Et dico nimiam tristitiam respectu presentis maliculpe, vel pene: quia moderatio tristitia non est tentatio, sed polius virtus peenitentis. I] ad Corinth. vu, 10: Szeuli tristilia mortem operatur. Tristitia autem gue secundum Deum est, peniientiam in salutem stabilem opera tur. Siautem tentat per prospera: tune tentat secundum conversionem ad com mutabile bonum: et hec conversio dupliciter consideratur, scilicet vel gene- raliter ad quodcumque commutabile bonum: vel specialiter ad hoc bonum vel illud. Si generaliter, tunc instdiando circumvolat: et tunc insidiari nihil aliud est, nisi observare omnem modum ut inclinet ad illectionem boni commutabilis: et per hoc abstrahit a desiderio boni incommutabilis. Si autem est specialiter ad hoc bonum vel illud: tune aut est respectu presentis boni, vel futuri. Si respectu presentis, tune swadendo blanditur: et tunc suadere nihil aliud est, nisi raliones assignare ex parte necessitatis humane quare hoc bonum appetendum sit, ut sub obtentu necessitatis ingerat voluptates. Si vero est respectu futuri, tune promitiendo decipit, ut sub spe promissionis aliquod illicitum committatur: sicut est illud Matthei, iv, 9: Hee omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Quidam autem sic distinxerunt, quod tentatio diaboli vel est secundum vires apprehensivas, que per extensionem fiunt practic: vel est secundum vires motivas. Si est secundum apprehensivas: aut est ex parte phantasie, secundum quod accipit a sensu mullitudinem sensibilium: ef tunc dicunt, quod insidiando circumvolat, ut per aliquid sensibilium decipiat. Si autem ex parte phantasie, secundum quod movet concupiscibilem: tune dicunt, quod suadendo blanditur, ut concupiscibilem illiciat. Si autem est ex parte motivarum tantum: tune aut est secundum actum irascibilis, aut secundum actum concupiscibilis, Si primo modo: tune est aut contra actum fortitudinis, aut contra actum spei: ille enim due virtutes sunt in irascibili. Si est contra actum fortitudinis: tunc dicunt, quod opprimendo rapit. Si est contra actum spei, hoc dicunt esse du pliciter: si enim contra actum spei est, secundum quod spes est futuri boni exspectatio, tune dicunt, quod promittendo decipit. Si autem contra actum spei, secundum quod est spes veniz de perpetrato malo, tune dicunt, quod desperando frangit. Isti dicunt, quod contra actum rationis nulla machinatio est: quia, sicut supra habitum est, diabolus supra rationem immediate nihil potest: et si potest, potest mediante phantasia. Isti etiam dicunt, quod licet machinari possit contra actum fortitudinis, tamen non potest machinari contra actum justitiw, eo quod ille in ratione est: et eadem ratione non potest machinari contra actum prudentiv, quia illa etiam simpliciter in ratione est. Dicunt etiam, quod si machinatur contra aclum temperantie que est in concupiscibili, hoc non est, nisisecundum quod concupiscibilis ordinata est ad bonum ut nunc: et hoc ex seipso susceptum est. Unde si machinatur contra hoc, tune suadendo blanditur. Dicunt etiam, quod licet machinetur contra actum spel, lamen non machinatur contra actum charilatis, quia charitas in voluntate rationabili est, supra quam, ut supra habitum est, demon non potest. Dicunt etiam adhuc, quod fides in ratione et in intellectu est: et si diabolus machinatur contra illam, hoc non potest facere immediate, sed per phantasiam phantasticis rationibus: et sic machinatio ejus reducitur ad illam que est, JInsidiando cireumvolat. Sic ergo dicunt sufficientem esse divisionem Gregori.
Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod oppressio illa non sonat coactionem voluntatis omnimodam, sed occasionalem: quod fit, quando multa mala ingeminantur alicui, ut ex multis amittat virtutem mansuetudinis et tranquillitatis: sicut factum fuit in beato Job, in quo uno nuntio referente mala, alius supervenit pejora nuntians’.
Ad aliud dicendum, quod oppressio ila ordinatur ad voluntatem et rationem, sed, sicut dictum est, occasionaliter, et non coactive: si enim coactiva esset, non esset tentatio sive machinatio, sed violentia.
Ad aliud dicendum, quod tentatio diaboli non potest esse in aliquid, nisi ex licentia conditoris, sicut dicit Glossa super epist. 1] Petr. v, 8: tamen quia diabolus tentando non tentat intuitu obedientie Creatoris, sed potius intuilu malitie propriz exsequende, ‘propter hoc oppressio et raptus dicuntur esse diaboli, et non Dei dantis licentiam.
Ad aliud dicendum, quod licet in via mandatorum, que recta est, non sit periculum ex ipsa via: tamen ex scandalis que sunt juxta viam, et insidiis multa pericula sunt: sicut dicilur in Psalmo cxxxix, 6: Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Et in illis circumvolat insidiando. Est etiam via, ut dicit Gregorius super illud Job, xvin, 10: Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam: quod via dicitur inclinatio cordis ad desiderabilia sive delectabilia, in qua via homo sepe cadit in periculum, sicut dicilur, Proverb. xiv, 12: Est via que videtur homini recta, novissima autem ejus ducunt ad interitum. Et in hac via sepe diabolus insidiando circumvolat, obnubilando rationem, ne possit discernere rectum, el illiciendo voluntatem ad libidinosum, et sic abducat a via recta mandatorum.
Ad aliud dicendum, quod cirewmvofare dicitur: quia per multa et non per unum insidiatur, ad similitudinem eo rum qui in via per multos et in multis ponunt insidias: ut si unum periculum viator evadat, incidat in alterum.
Ad aliud dicendum, quod hoc procederet, si per minas effugaret a se: sed hoc non intendit diabolus, sed per minas intendit effugare a Deo, ut sibi appropinquent.
Ad aliud dicendum, quod fractio desperationis non sonat omnimodam impossibilitatem redeundi ad salutem, sed sonat corruptionem ordinis ad hoc per quod omnia peccata remittuntur per misericordiam Dei, ad quod bono ordine ordinatur peenitens per spem. Desperans autem in eodem ordine fractus et corruptus est per desperationem, sicut patet in verbis Cain, Genes. 1v, 13: Mayor est iniqguitas mea, quam ut veniam merear.
Ad aliud dicendum, quod diabolus nihil potest dare, sed fallaci promissione promittit, non vera: et ideo dicilur, quod promittendo decipit, sicut, Genes. 1, 3, promisit Heve, quod futura esset sicut Deus, sciens omnia: sed decepit eam.
Ad aliud dicendum, quod multi sunt particulares modi machinationis: sed in communi reducuntur ad sex, sicut patet ex assignatione duplici divisionis, que in principio istius solutionis dicta est, Sive enim demon immisceat se saporibus ciborum, sive sanguini humano, sive aliis exterioribus vel interioribus, totum reducitur ad illam machinationem qua dicitur, Suadendo blanditur: in omnibus enim illis illicitam conversionem ad bonum commutabile intendit persuadere.
Ad aliud dicendum, quod vitia capitalia et filie eorum, que ponit Gregorius super Job, in Glossa, licet multa sint particulariter, tamen duplici movent objecto, scilicet apparentis boni, et apparentis mali: ut ira est contra apparens malum, et similiter acedia, et similiter invidia. Gula vero, et luxuria, et avarilia in apparens bonum. Et ideo tentatio ire, acedie#, et invidie reducuntur ad illam machinationem que est, Minando terret. Ila enim insurgit contra apparentem examinationem sive irritationem. Acedia vero ad difficultatem cultus Dei et servitii minatur in cordeInvidia vero minatur impedimentum excellentie vel prosperitatis propria ex bono proximi provenire. Unde omnia ista minando terrent. Alia vero peccata capitalia, que sunt per conversionem ad bonum ut nunc, sive apparens, omnia comprehenduntur sub illa machinatione que est, Swadendo blanditur.
Ad aliud dicendum, quod in somnis vera predicere, et ante tempus excitare, ad machinationem reducuniur que est, Promittendo decipere. Bonis enim quibusdam presentibus promittit futura majora. Latratibus vero vel ictibus inquietare psallentes, reducitur ad id quod est, Comminando terrere. Blasphemia aulem provenit ex infidelitate: et ideo sicut obnubilat circumvolando per insidias fidem, ut pertrahat ad infidelitatem: sic etiam insidiando circumvolat ut pertrahat ad blasphemiam.
Quop autem mathemalici vera dicunt, ut aliquando decipiant: et quod in somniis vera revelantur, ut postea falsitas ingeratur: ad illam reducitur que est, Promittendo decipere.
Ad id quod queritur de tertia divisione, dicendum, quod humana tentatio dicitur ibi que fit in his sine quibus non est infirmitas humana. Diabolica autem presumptio in his que fiunt contra preceptum Dei, que provenit ex contemptu precepti et precipientis. Et propter hoc in Glossa non ponitur diabolica tentatio, sed diabolica prasumptio, et humana tentatio, Angelica perfectio. Et dicitur presumptio diabolica quam suadet diabolus, non infirmitas humana, et que est ad imitationem diaboli in pertinacia permanentis. Angelica vero perfectio, ut dicit Glossa, est in nullo errare, sed Deo pio et casto amore semper inherere, ut dicit Augtstinus, Infirmitatis vero humane est tentari. Kt hee tentatio que cadit in humanam infirmitatem: aut est pro bonis anime, aut pro bonis aliis. Si pro bonis anime: tunc est in periculis, que pro bonis anime retinendis sustinemus. Kt tunc est duobus modis: homo enim in periculo aut habet possibilitatem evadendi periculum, aut non. Si est cum possibilitate evadendi periculum: tune est illa quam dicit Glossa, quod "in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum querendo." Si autem est in impossibilitate evadendi periculum: tunc est illa quam dicit Glossa, "Pati pro Christo, humana tentatio est." Et ideo dicit Glossa, quod ille due tentationes sunt, per quas proficitur apud Deum: nec dicuntur tentationes, nisi quia sunt interrogationes infirmitatis humane, utrum constanter Deo adhereat. Si autem tentatio est pro bonis aliis, ad infirmitatem tamen humanam pertinentibus: tunc multiplicatur secundum tres vires que referuntur ad opus hujus vite. Et illa quidem que est aliter sapere quam res se habet cum bono animo, non usque ad singularitatem sensus condendi schismatis vel heresis, sumpta est penes opus rationis. Mla vero que amare est ea sine quibus vita ista non ducitur, sumpta est penes opus concupiscibilis. Hla vero cum quis irascitur in fratrem studio correctionis, plus tamen quam tranguillitas humana postulat, sumpta est penes opus irascibilis.
Pater etiam solutio ad objecta: humana enim tentatio non dividitur contra diabolicam tentationem, sed contra diabolicam presumplionem: et ideo non oportet, quod si una cst multiplex, quod et alia: licet enim quedam tentatio sit a carne, quedam a mundo, semper tamen sunt in his qu pertinent ad presentem vitam.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur diabolica tentatio, quod sit ad similitudinem tentationis diaboli: sed dicitur diabolica presumptio, propter rationem que dicta est.
Ao auiup dicendum, quod pro Christo pati non dicitur tentatio, nisi pro tanto, quia est interrogatio infirmitatis humane, uirum constanter Deo adhereat, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod quzrere consilium humanum, pradentie virlutis est: famen ratione ejus quod dicitur in periculis interrogatio, infirmitatis humane est, ef ex hoc accipit nomen tentationis.
Ad aliud dicendum, quod in periculis ubi grex queritur, et non pastor, non potest homo confugere ad auxilium humanum, et evadere: sed tunc habet locum quod dicitur, Joan. x, 14: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Sed ubi queritur pastor, et non grex, potest et debet confugere ad consilium humanum, et evadere: quia tunc grex aliunde habet confortationem: et sic effugit Paulus.
Av vuttmum quod de Philosopho objicitur, patet solutio per antedicta: quia non oportet, quod multiplex sit presumptio diabolica, cum non opponatur humane tentationi que multiplex est.
Dicendum, quod secundum Glossam super Deuter. vi, 13, Deum tentat, qui habens quid faciat, sine ratione committit se et fidem periculo, volens experiri utrum possit liberari a Deo. Et ideo tentatio Dei supponit tria, scilicet postulationem miraculi sine ratione utilitatis, et quod committat se vel fidem periculo, tamquam per hoc velit experiri utrum Deo sit credendum. Unde imper fecta fides est in corde tentantis Deum. Kt hoc expres-e dicit Glossa super illum versum 9 Psalmi xciv: Ubi me tentaverunt patres vestri. Vicit enim, quod "dolose miraculum postulaverunt, in corde non credentes." Hoc etiam patet ex ipsa serie historia Exodi, xvi, 2 et seq., ubi dubitantes utram Deus posset dare panem in deserto, et parare mensam populo suo, remiserunt notam imperfecte fidei, dicentes: Estne Dominus in nobis, an nont?
Ad id quod ulterius queritur de profectu tentationis, dicendum, quod licet ad multa valeant tentaliones, tamen Beda assignat quatuor ad que specialiter valent, scilicet ad delicti emundationem: et hujus exemplum dicit esse Mariam sororem Moysi. Et ad virtutum probationem: et hujus exemplum dicit esse in Job et Tobia. Et ad humilitatem et experimentum proprie fragilitatis et virtulis: et hujus exemplum dicit esse in Paulo?. Et ad gloriam Dei manifestandam: et hujus exemplum dicit esse in ceco nato. Glossa tamen super Mattheum, iv, 1 et seq., sic dicit: "Omnibus que in mundo sunt ut armis utitur diaholus contra nos. Nam nihil est in mundo, sicut dicitur, I Joan. nu, 16, nisi concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vite. In his enim tribus omnia genera tentationum comprehenduntur." Sed sciendum, quod Glossa illa non distinguit speciales modos tenlationis, sed genera tentationum distinguit penes generalia objecta et generales fines peccatorum. Omne enim peccatum hominis fit aut propter concupiscentiam carnis, aut propter superbiam vite, aut propter concupiscentiam oculorum.