Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 111
De fomite.Reliqua hujus distinctionis, scilicet qualiter peccatum per carnem, et non per animam transit in posteros? et, Qualiter propter concupiscentiam peccatum dicitur esse in carne, et est caus sa peccati in anima? et, Utrum feeditas que est fomes in carne, sit culpa vel pena? et, A quo sit, utrum a Deo, vel a quo, et ad quid sit? et, Utrum concubitus matrimonialis per cujus legem concupiscentialem transfunditur originale in parvulos, sit peccatum vel non? et, Qualiter a parentibus qui nullum habent peccatum, tamen originaliter transfunditur in parvulos ? Omnia in prehabitis et disputata et determinata sunt: et ideo transeundum est ad distinctionem XXXII, ubi Magister determinat de remissione originalis peccati.
Ubi tria sunt querenda. Primo, An contingat fomitem exstingui? Secundo, Quid sit fomitem exstingui ? Tertio, In quibus sanctis exstinctus sit ?
Membrum 1
Utrum contingat fomitem exstingui1. I Joan. 1, 8: Sidizerimus guoniam peccatum non habemus, ipsi nos seductmus, et veritas in nobis non est. Peccatum non est nisi ex concupiscentia et fomite: quia dicit Augustinus in libro de Nuptiis et coneupiscentia, quod ex concupiscentia et fomite tamquam filia peccati innascitur peccatum: ergo videtur, quod in nullo exstinguitur.
2, Adhuc, Job, xv, 14: Quid est homo ut immaculatus sit, et ut Justus appareat natus de muliere ? Cum ergo peccatum non insit sine concupiscentia et fomite, videtur quod nullus sit sine fomite: ergo in nullo exstinguitur.
3. Adhuc, Augustinus in libro Retractationum: "In hac vita nemo ita servat mandata justitia, ut non sit ei necessarium orare pro peccatis suis, et dicere: Dimitte nobis debita nostra ." Ergo videtur, quod nullus in hac vita absolvitur a fomite concupiscentie: quia debita non sunt nisi propter peccata contracta.
4. Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia: "Etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet tamen mori sine peccato, dum peccatum venia deletur, quod peccatum ignorantia vel infirmitate committitur." Sine infirmitate non vivit homo que proprius effectus est fomitis. Ergo videtur, quod in toto fomes non exstinguitur in aliquo.
5. Adhuc, Ad Roman. vir, 16 et 17: Si quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nune autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Dicit Glossa ibi, quod loquitur in persona hominis damnati. Omnes damnati sunt qui contrahunt originale. Ergo videtur, quod omnes qui contrahunt originale, fomitem habent non exstinctum.
6. Adhuc, Bernardus super Cantica: "Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putes emortua, et non magis suppressa. Velis nolis in tra fines tuos habitat Jebuseus: subjugari potest, sed non exterminari." Sed habitare Jebuseum, est fomitem et concupiscentiam habitare. Ergo videtur, quod in nullo exstinguitur concupiscentia et fomes.
Contra: 1. Augustinus in libro de Baptismo parvulorum: "Non prestatur in baptismo ut lex peccati que est in membris nostris, exstinguatur prorsus, ita ut non sit, nisi forte vinculo creatoris ineffabili." Ergo ad minus potest exstingui vinculo creatoris miraculose. °
2. Adhuc, Constat, quod in Christo nullus fuit fomes: propinquissimo autem vinculo nature et gratie alligata fuit Virgo mater Filio; ergo et in matre fomes in toto fuit exstinctus: ergo in aliquo potest in toto exstingui.
3. Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali: "Decebat ut Virgo illa ea puritate niteret, qua major sub Deo nequit intelligi, quam Deus Pater umbra sue virtutis et imagine, Filiosuo quem de corde suo genitum tamquam seipsum diligebat, et de qua Filius pellem nostre mortalitatis accepit: et, sicut dicit Gregorius, flamma divinitatis sue implevit, qua mulier evangelica, sapientia scilicet divina, composuit lucernam, totam domum Ecclesie illustravit,et invenit drachmam decimam per peccatum primi parentis perditam, summi Regis imagine insignitam,et in thesaurum summi Regis reponendam et non amplius perdendam, et quam Spiritus omni perfectione sanctitatis sanctificavit ei matrem, de quo ipse secundum divinitatem procedit: ut sic triplici illustratione, Patris scilicet, Filii, et Spiritus sancti, eluxerit in eam — claritatem, qua major sub Deo nequit intelligi." Sed talis sanctitas non potest esse in eo in quo est aliqua umbra peccati: umbra peccati est fomes: ergo in beata Virgine fomes in toto exstinctus— fuit: ergo in aliquo potest exstingui.
Solutio. Dicendum, quod sicut probant ultime objectiones, fomes in beata Virgine totus exstinctus fuit. Unde Magister in libro UI Sententiarwm, distinct. Til, cap. Quare etiam Mariam Spiritus sanctus in eam preventens a peccato prorsus purgavil, et a fomite peccati etiam liberavit. Ex eo patet, quod fomes penitus in ea extinctus fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus de concupiscentia et fomite loquitur prout habet inclinationem ad veniale vel mortale: et etiam auctoritas Joannis vult hoc. Et sic fuit in omnibus. qui contrahunt originale, preterquam in beata Virgine. Unde Augustinus in libro de Natura et gratia tractans idem verbum, sic dic't: "Excepta beata Virgine Maria, de qua propter honorem Domini cum de peccatis agitur, nullam volo questionem prorsus haberi. Unde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuit ad vincendum ex omni parte peccatum, nisi quia concipere et parere meruit Deum, quem nullum constat habuisse peccatum. Hac igitur Virgine excepla, si omnes alios sanctos et sanctas congregare possemus et interrogare, utrum essent sine peccato? quid putamus eos responsuros, nisi quod una voce clamassent: Si dixerimus guoniam peccatum non habemus, ipst nos seducimus, et veritas in nobis non est'." Fomitem enim habentes, inclinationem habebant et ad veniale et mortale.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod in nullo penitus exstinguitur, sed in omnibus est. In parvulis dicitur tantum concupiscibilitas, ut dicit Augustinus, in adultis autem concupiscentia.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod Augustinus loquitur ibi de fomite prout est inclinatio ad veniale vel mortale quod facit debitum, pro quo orandum est in hac vita, ut dimittatur.
Ad aliud dicendum, quod Augusti nus loquitur ibi de martyribus, m qui bus falx martyrii resecat omne peccatum et peenam peccati: et ideo immediate evolant ad visionem Dei, cujus carentia pena est originalis peccati. Ideo dicit eos sine peccato mori, quia moriuntur sine pena debita originali peccato.
Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, ibi loquitur Apostolus in persona hominis damnati. Ille autem damnatus est, qui fomitem habet secundum inclinationem ad veniale et mortale. Unde ibidem Glossa dicit, quod ille ante reparationem grati# non potest non peccare venialiter: sed ex hoc non sequitur, quin in aliquo possit esse exslinctus, sicut in beata Virgine: quia privilegia paucorum non faciunt legem communem.
Ad uttimum dicendum, quod Bernardus non loquitur ibi de eo in quo fomes est secundum inclinationem ad veniale vel mortale vel utrumque, in quo fomes supprimi potest ne veniat ad consensum, sed exstingui non potest in hac vita. Nihilominus ex hoc non sequitur, quod exstinctus non potest esse secundum privilegium speciale in beata Virgine. In Christo autem non exstinctus fuit, quia numquam in eo fuit. Et hoc est quod dicit beatus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum: "Sola illa medicinam prestare potuit nostro corpori, que non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit."
Membrum 2
Quid sit fomitem exstingui, utrum scilicet exstinguatur ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?MEMBRUM I. Quid sit fomitem exstingui, utrum scilicet exstinguatur ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
Secundo queritur, Quid sit fomitem exstingui, scilicet utrum exslinguatur, ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
Circa primum sic proceditur: 1. Videtur, quod omnino exstinguatur: quia ex opposito se habent scintilla rationis, que est synderesis, et scintilla fomitis que instigat ad malum. Sed scintilla rationis aliquando exstinguitur, ut dicit Hieronymus super illud Proverbiorum, xviut, 3: Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit: quod in eis precipitatur conscientia, ita ut malo non remurmuret. Cum ergo gratia potentior sit in quolibet quam peccatum, videtur quod fomes in aliquo in toto exstingul potest.
2. Adhuc, Omne quod diminuitur, deficere potest in toto: constat autem, quod fomes minuitur in baptizatis per gratiam: ergo videtur, quod in toto potest tolli et exstingui, si crescat gratia et augmentetur.
3. Adhuc, Exstingui est ejus quod aliquo modo est ign's: sed calor naturalis qui in nobis conservat naturam, in toto exstinguitur, ita quod homo moritur: ergo videtur cum infirmius sit peccatum quam natura, quod etiam ignis fomitis in toto exstingui potest.
Contra: 1. Job, xxxi, 12: Ignis est usque ad perditionem devorans, ef omnia eradicans genimina. Ergo videtur, quamdiu est ibi aliquid consumendum, quod non exstinguitur ignis fomitis,
2. Adhuc, Proverb. xxx, 16: Janis numquam dicit: Suffcit. Ergo non exstinguitur ignis fomitis quamdiu est ibi aliquid cremabile.
3. Adhuc, Gregorius in libro [IV Dialogorum scribit, quod quidam sacerdos qui ante sacerdotium habuit uxorem, quam cum sacerdos efficeretur, locavit in claustro cum sacris virginibus: qui devenit in ultimam e#latem, et in infirmitate mortis positus, ita ut jam tentaretur pilis ante os positis si adhuc spiritum haberet, accedente muliere ad lectulum ut plangeret mortuun, collegit spiritum, et dixit: Recede, mulier, adhuc vivit igniculus, tolle paleam. Si ergo in illo in toto exstinctus non fuit, videtur quod in nullo in toto exstingui potest.
4, Adhuc, Hieronymus ad Marcellam; "Pallebant ora jejuniis, laxa cutis ossibus adhzrebat: et in his omnibus cor miserabilis senis choris puellarum Rome interfuit." Ergo videtur, quod in senectute jejuniis et laboribus fatigata adhuc manet igniculus: ergo in nullo in toto exstinguitur.
5. Adhuc, Augustinus in libro Quingue responsionum: "Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, que formavit Deus: sed malus auctore diabolo peccato precedente habet calorem." Videtur ergo ex quo diabolus semper accendit, quod non exstinguatur in toto.
1. Sed secundum hoc videtur, quod cui datur abundantior gratia, in illo amplius deletur, et sic tantum potest crescere gratia, quod in toto deletur: et hoc est contra predicta verba Augustini, qui dicit quod minuitur, sed non in totum exstinguitur.
2. Adhuc, Unum uni opponitur uno genere oppositionis, ut dicit Aristoteles: gratia opponitur malo culpe: ergo non opponitur malo pene eodem genere oppositionis. Fomes sequela originalis peccati est, et sic peena inflicta pro peccato: ergo gratia non opponitur fomiti: ergo non deletur per ipsam.
Solutio. Dicendum, quod fomes dici: tur ignis propter convenientiam ad ignem, que ponitur, Proverb. xxx, :16, quod sicut ignis numquam dicit: Sufficit, ita nihil sufficit concupiscentie que est in fomite. Unde concedendum est, quod numquam in aliquo in toto exstinguitur preterquam in beata Virgine, ut in prehabitis dictum est, cui abundantior gratia collata est ad vincendum ex omni parte peccatum. Unde fomes secundum quod est sequela originalis peccati instigans ad veniale vel mortale, in ipsa non’ fuit. Et hoc intendit Augustinus dicere in auctoritate supra inducta, quod sine vulnere peccati medicinam nobis pix prolis emisit. In aliis autem omnibus, sicut dixerunt antiqui Doctores, secundum triplicem gradum est. In non baptizatis enim et non reparatis per gratiam gratum facientem exestuans est concupiscentia, ut dicit Augustinus, ita quod non possint resistere, quin peccent mortaliter. In reparatis autem per graliam vratum facientem frenata est, ita quod resistunt ei in quantum est inclinativa ad peccatum mortale, sed non in quantum inclinativa est ad veniale. In aliis omnibus preter beatam Virginem et Christum est in quantum est peena et vulnus quod est sequela originalis peccati. Et hoc est quod dicunt Sancti, quod non exstinguitur in totam: quia ad minus remanet in quantum est pena et sequela originalis peccati.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de scintilla rationis et fomite: quia, sicut supra dictum est in questione de synderesi, scintilla rationis precipitatur, alio quodam pracipitato, sicut ratione: sicut miles precipitatur equo cui insidet. Sed fomes non exstinguilur nisi exstinguatur in seipso. Unde si in totum exstingueretur, puritas illius hominis non differret a puritate hominis que fuit in statu innocentie: quod est inconveniens: quia illa puritas non est recuperabilis in via.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de his que diminuuntur essentialiter: sed de his que diminuuntur virlule, non est verum, secundum quod virtus aliquo modo est infinita secundum quod est ad infinita: unde restringi potest, sed in totum tolli non potest.
Ad guingvE auctoritates que dicunt, quod in totum non potest exstingui, dicendum quod procedunt: quia ad minus remanet secundum quod est peena et sequela originalis peccati.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod per gratiam baptismalem et graliam reparantem minuitur et exstinguitur fomes concupiscentie.
Sed Ad id quod objicitur in contrarium dicendum quod dupliciter augmentatur gratia, in virtutibus scilicet, et donis: et hec numquam in toto exstinguit fomitem: quia non opponitur ei in quantum est pena. Augetur etiam gratia in privilegiis: et haec in totum exstinguit: quia non decet privilegiatam tanta dignitate aliquod vulnus peccati habere, scilicet beatam Virginem: quia nobis medicinam pie prolis produxit contra peccatuin et vulnus peccati.
Membrum 3
In quibus sanctis exstinctus sit fomes, utrum in aliis quam in beata Virgine ?Et videtur, quod etiam in Apostolis. 1. Ad Roman. vu, 38 et 39: Certus sum, quia neque mors, neque vita,... neque instantia, neque futura..., neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, que est in Christo Jesu Domino nostro. Certus non esset nisi fomes non esset, qui incitat ad malum et separat a charitate. Ergo videtur, quod in Apostolis exstinctus essetin totum fomes.
2. Adhuc, Luc. xxiv, 49: Sedete in civilate, quoadusque induamini virtute ex alto. Sed simul non possunt esse in eodem virtus Spiritus sancti et foecunditas fomitis. Videtur ergo, quod ex quo induti fuerunt virtute Spiritus sancti, quod exstinctus fuit in eis fomes quantum ad omnem feedilatem suam.
3. Adhuc, Joan. xvi, 47: Sanctifica eos, scilicet, quos dedisti mihi, in veritate. Sermo tuus veritas est. Sed dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia‘." Et haec non compatitur secum aliquam immunditiam vel fceditatem: aliter non esset libera et perfecta. Ergo videtur cum Apostoli sanctificali fuerunt hoc modo, quod nihil remansit in eis de feeditate fomitis, et sic in tolo exstinctus fuit.
Contra: Sicut habitum est in prehabitis, I Joan. 1, 6: Si dixerimus gquoniam peccatum non habemus, etc. Quod tractans Augustinus in libro de Natura et gratia, sic inquit: "Si omnes sancti et sancte convenirent et interrogarentur, si peccatum non haberent ? quid dicerent, nisi quod una voce clamarent: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipst nos seducimus, et veritas in nobis non est." Sed inclinativum ad peccatum est fomes. Ergo videtur, quod non fuit exstinctus in eis fomes in toto.
Solutio. Dicendum, quod sicut ante habitum est, inter omnes qui fomitem habuerunt, in sola beata Virgine fomes in totum exstinetus est, propter privilegium speciale: quia sicut dicit Augusttnus in libro de Correptione et gratia "Medecinam prime corruptionis proferre non potuit, nisi que corruptionis nullum vulnus habuit: et sic curationem pie prolis exhibuit." Et hoc notatur, Luc. 1, 28: Ave, gratia plena. Plena non esset si secundam aliquid in ea gratia vacua fuisset. In his tamen notanda est distinctio antiquorum que supra inducta est, quod fomes tria habet in se, scilicet instigationem ad mortale, et instigationem ad veniale, et penam que est foeditas carni adherens. Unde in Apostolis exstinctus fuit fomes quantum ad instigationem ad mortale, sed non quantum ad instigationem ad veniale.
Ad primum ergo dicendum, quod fomes exslinctus fuit in Apostolis quantum ad instigationem ad mortale, sed non quantum ad instigationem ad veniale. Et ideo dicit: Quis nos separabit a charitate Christi ? quia veniale non separat a charitate.