Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 62
De pulchritudine universiMembrum 1
De pulchritudine, pulchro, et apto, quae differentia sit eorumAd primum objicilur: 1. Per Isidorum, qui in libro de Summo bono sic dicit: "Decor omnium elementorum et totius mundi in pulchro et apto consistit."Sed pulchrum est quod per seipsum pulchrum est. Apéwm autem ut vestimentum quod aptatur homini, vel victus homini competens. Ex quo videtur, quod pulchrum est quod venustat aliquid in seipso. Aptum autem sive decorum quod accommodatur ei congrue secundum statum in quo est.
2. Adhuc, Pulchrum et bonum videntur secundum idem determinari. Diony sius enim in libro de Divinis nominibus, secundum idem determinat pulchrum et bonum. Ergo videtur, quod
3. Dionysivs, Lib. de Divinis nominibus, quze ex ornatu consistit. idem sit pulchrum et bonum, et e converso.
3. Adhuc, Bonum et ens secundum supposita convertuntur, licet respectu ad causam finalem addat bonum super ens, ens autem habeat intellectum absolutum. Sed dicit Dionysius: "Cum dicitur in Genesi, /iaé lux, illa lux intelligitur bonitas divina, qua Deus ad esse deduxit et in bono formavit et venustavit omne quod creavit." Eadem ergo res dicitur bona et pulchra. Et propter hoc Dionysius in idem determinavit bonum, lumen et pulchrum. Ergo videtur, quod eadem res dicitur res bona et pulchra in universo.
4. Adhuc Boetius in III de Consolatione philosophie: "Quem non externe pepulerunt fingere causa Materia fluitantis opus: verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine formans".
Ex hoc accipitur, quod idem exemplar est in Deo pulchri et boni, ad quod mundus formatur. Ergo secundum idem determinatur et pulchrum et bonum, in creaturis.
5. Adhuc, Augustinus in libro de Natura boni dicit, quod vestigium terne bonitatis in creatura est modus, species, et ordo: et ubi hec magna sunt, magnum bonum est: et ubi parva, parvum bonum est: et ubi nulla, nullum bonum est: sed per eadem determinatur pulchritudo rei. Ergo per idem determinatur et pulchrum et bonum in universo.
6. Adhuc, In creatis nihil est turpe nist malum: et malum non est nisi quod adimit modum, speciem, et ordinem ejus cui malum est. Si ergo turpe determinatur gnalo, per locum a contrariis, pulchrum determinatur bono: contrariorum enim per se contrarii sunt effectus, licet aliquando per accidens habeant effectum unum, ut dicit Aristoteles in IIT Meteororum, ubi loquitur de nube grandinis, [bi enim dicit, quod calidior est aliis nubibus: et quod caliditas per hoc quod rarefacit eam undique, facit eam in omnibus partibus receptibilem frigoris: et sic frigiditas undique ingrediens in eam constringit eam in magnas partes glaciales, que postea cadendo grando vocantur.
Contra: 4. Aristoteles in Il Yopicorum dicit, quod "decor est elegans commensuratio partium." Augustinus autem dicit, quod "pulchritudo consistit in suavitate coloris." Ergo non per idem determinatur pulchrum et decorum.
2. Adhuc, Nihil dicitur bonum nisi respectu cause finalis. Unde Boetius in Topicis: "Gujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est." Pulchrum autem omne secundum formam est pulchrum. Ergo videtur, quod pulchrum et bonum non secundum idem determinantur.
Solutio. Pulchrum et bonum et decorum secundum supposita ad idem determinantur et per idem, sed secundum intentiones non sunt idem. Bonum enim dicitur per comparationem ad causam finalem, sicut in objiciendo probatum est. Pulchrum autem per comparationem ad causam formalem. Et propter hoc dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, quod materia desiderat formam ut femina masculum, et turpe bonum. Et licet in omnibus naturaliter existenti bus secundum rem suppositam idem sint finis et forma, tamen secundum intentionem numquam sunt idem: quia licet, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, tres cause in unam coincidant rem, tamen numquam coincidunt in unam intentionem: et sic differunt bonum et pulchrum secundum intentiones nominum. Decorum autem differt ab his duobus, sicut dicit Aristoteles, eo quod consistit in commensuratione et proportione eorum ad invicem que pulchritudinem faciunt, sicut figura, et color, ut verbi gratia color respondeat figure, et sicut formositas est in figura, ita decentissimo colore venustetur. Propter hoc dicitur, Esther, xv, 5: Cumque regio fulgeret habitu,... ipsa autem roseo colore vulium perfusa, et gratis et nitentibus oculis, etc. Aptum autem dicit extrinsecus congrue adhibitum ad pulchritudinis congruentiam et ostensionem, sicut habitus, sive amictus. Sic etiam de Esther dicitur, quod regio. fulgebat amictu.
In hoc ergo differunt ista secundum intentiones nominum, quod pulchritudo universi consistit in specie forme que turpitudinem materia informis: operit. Bonum universi in adeptione finis, quo unaqueque res perfecta est secundum esse, de quo dicit Boetius in libro IV de Consolatione philosophiz, quod "esse est quod ordinem retinet servatque naturam." Aptum autem consistit in exterioribus adhibitis sufficienter pertinentibus ad bene esse, secundum quod dicit Plato in Zimeo, quod creator summe bonus a quo invidia relegata est, nulli negavit commoda et utilia ad esse bonum, secundum quod esse bonum est uniuscujusque secundum propriam et connaturalem et non impeditam operationem proprii et connaturalis habitus. Hoc enim est bonum quod omnia optant, ut dicit Aristoteles in IT Ethicorum, et de quo dicit Tullius, quod omnia appetunt beatitudinem: et de quo dicunt Dionysius, et Aristoteles in II de Ani ma, quod "omnia appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt." Unde quecumque sunt congruentia ad hoc et apta, nulli rei negavit creator. Sic ergo omnis res pulchra est in seipsa, decora in commensuratione congruente ad alia, apta eo quod non deficit in aliquo, et quod juvat ad consequendum esse beatum sive divinum.
Hoc sic notato, ad primum dicendum est, quod Isidorus bene dicit, et hoc dicit quod jam dictum est.
Ao atiup diccndum, quod puichrum et bonum idem sunt per suppositum, sed non sunt idem per intentionem: et hoc intendit Dionysius.
Ad aliud dicendum, quod in idem determinantur hec tria secundum suppo- situm, sed non secundum intentiones, ut dictum est.
Ad aliud dicendum recte eodem modo: quia exemplar est idem secundum suppositum, et non secundum intentionem, sicut jam dictum est. Sit exemplum in creaturis, sicut aliam habet rationem exemplar hominis, et aliam exemplar equi, ut dicit Augustinus in libro LAXXIII Questionum, licet secundum rem idem sunt.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod species, modus, et ordo quo determinat bonum, eadem sunt determtnantia pulchrum, secundum tamen aliamintentionem accepta.
Ad aliud omni eodem modo respondendum est, quod turpe licet per suppositum idem sit cum malo, differt tamen ab eo secundum intentionem, sicut pulchrum a bono.
Membrum 2
Quae faciant ad pulchritudinem universi, sive decorem, sive ornatum1. Et ad hoc inducitur illud Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit: "Malum est ad completionem omnis, hoc est, universi conferens: et toti, hoc est, universo per seipsum non imperfectum esse largiens. Et quidquid tale est, confert ad pulchritudinem universi !." Ergo malum etiam culpa confert ad pulchritudinem universi.
2. Adhuc, Aristoteles et Dionysius in eodem capitulo libri de Divinis nominibus, dicunt, quod malum omnifariam sive universaliter etiam seipsum destruit. Ergo nihil est universaliler malum: et quod non est universaliter malum, aliquid habet boni et pulchri: et quod aliquid habet boni et pulchri, confert ad pulchritudinem universi: ergo malum culpe confert ad pulchritudinem univers.
3. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Sicut contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt, ila quedam non verborum, sed rerum eloquentia conirariorum oppositione seculi pulchritudo componitur. Unde, Eecli. xxxin, 13: Contra malum bonum est, ef contra mortem vila: et sie conira virum sustum peceator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo contra duo, et unum contra unum, et non fecit quidquam deesse'." Ergo videtur ex hoc, quod malum oppositione boni facit ad pulchritudinem universi.
4. Adhuc, Augustinus in Enchiridion: "Simul universa sunt valde bona: quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo, in qua illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant, et laudabiliora sint cum comparantur malis %" Sed quod laudabiliora facit bona, facit ad pulchritudinem universi.
5, Adhuc, Isidorus in libro de Summo bono: "Permisit Deus malum statim oboriri, ut ex contrariis malis bone nature decor emineret." Et quod facit eminere, facit ad pulchritudinem: ergo malum facit ad pulchritudinem universi.
6. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Non creavit Deus ullum Angelorum vel hominum, quem malum futurum esse prescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus accommodaret, atque ita ordinem seculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis, hoc est, contrariis ante se positis honestaret." Sed quod ordinem universi honestat, facit ad pulchritudinem. Ergo malum facit ad pulchritudinem universi.
Et videtur, quod non: 1. Malum enim pene, ut dicit Augustinus, propter hoc malum est, quia contrariatur nature bone: pulchritudo universi tola consistit ex natura bona: ergo quod illam adimit et vitiat, ad pulchritudinem universi non facit, sed nocet. Ergo videtur, quod malum pene pulchritudinem violat.
2. Adhuc, Plato in Timzo: "Volens siquidem Deus bona omnia provenire, nullius mali prout fert natura eorum que nascuntur, reliquit propaginem." Ergo videtur, quod Deus in universitate nec reliquit malum culpa, nec pene: reliquit autem omnia que faciunt ad pulchritudinem universi: ergo nec malum culpe, nec malum pene faciunt ad pulchritudinem universi.
Contra: 1. Poena juste inflicta ordinat malum. Unde dicit Augustinus, quod omne quod juste fit, bene fit: et omne quod bene fit et ordinat culpam, facit ad pulchritudinem universi: ergo malum pene facit ad pulchritudinem universi.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio: "Habitationi ccelesti anima peccatrix non convenit per peccatum: terrestri autem convenit per supplicium, ut quodcunque elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata."
3. Adhuc, Augustinus in libro Xt de Civitate Dei: "Per ineffabilem Dei misericurdiam fit, ut ipsa poena vitiorum transeat in arma virtutum". Sed quod transit in arma virtutum, facit ad decorem, universi.
Unterics queritur de his monstris que dicuntur peccata nature, utrum faciant ad decorem universi sive pulchritudinem ?
Et videtur quod sic: Augustinus in libro XVI de Civitate Dei: "Si homines sunt de quibus illa mira conscribuntur, quod scilicet sint monopedes, vel bicorporei, vel aliter monstruosi, quid sibi propterea Deus voluit nonnullas gentes ita creare, ne in his monstris, que apud nos oportet ex hominibus nasci, aliquando ejus sapientiam, que naturam fingit humanam, velut artem cujuspiam minus perfecti arti ficis, putaremus errasse?" "Qualis autem ratio redditur de monstris quibusdam, talis de monstruosis generibus hominum reddi potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando et qualiter quodlibet creari oporteat vel oportucrit, novit, sciens pulchritudinem universitatis qualiter quarumdam partium vel similitudine vel diversitate contexeret." Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deiformitate partis offenditur: quoniam quid qui congruat et quo referatur, ignorat.
Contra: In monstris vitiatur modus, species, et ordo, et nature bonum: sed quod vitiat modum, speciem, et ordinem, corrumpit pulchritudinem: ergo in monstris corrumpitur pulchritudo universi.
Et videtur, quod non. 1. Dicit enim Augustinus, et ponitur in Glossa super illud epist. I ad Timoth. vi, 16: Qui solus habet immortalitatem, quod "in his que mutantur, ipsa mutatio nonnulla mors est: et quod vera immutabilitas est vera immortalitas, quam solus habet Deus." Ex hoc accipitur, quod mutabilitas in re nihil est de modo, specie, et ordine rei naturalis, sed potius vitiatio illius vel variatio. Quod autem vitiat vel variat ea in quibus consistit pulchritudo, non confert ad pulchritudinem, sed ad oppositum: ergo videtur, quod res mulabiles in quantum mutabiles, non conferant ad pulchritudinem universi.
2. Adhuc, Si ordo corrumpitur, pulchritudo corrumpitur, sicut patet in naturis: sienim caput loco pedum poneretur, et e converso, pulchritudo in homine, quiest minor mundus, corrumperetur: sed hoc facit mutatio secundum electionem sive secundum volunta tem, quod spe inferiora superioribus preponuntur, ut temporalia eternis: ergo videtur, quod illa mutatio que est secundum electionem, vitiat pulchritudinem universi.
3. Adhuc Augustinus in libro I de Doctrina Christiana: "Omnis humana perversitas, est frui utendis, et uti fruendis." Et hance perversitatem facit mutatio secundum electionem. Ergo inducit perversitatem. Et quod inducit perversitatem, corrumpit pulchritudinis ordinem. Ergo videtur, quod mutatio corrumpat ordinem pulchritudinis universi: quia id quod facit mutatio in appetibilibus secundum electionem, hoc facit mutatio secundum naturam in naturalibus.
4. Adhuc, Omne quod est pulchrum, per speciem et modum et ordinem pulchrum est: si ergo mutatur secundum esse, a modo, specie et ordine mutatur: nihil autem talium confert ad pulchritudinem, sed potius mutat et vitiat eam: ergo videtur, quod mutabilia in quantum hujusmodi nihil conferant ad pulchritudinem, sed potius vitiant et mutant eam.
Contra: Dicit Augustinus in libro de Natura boni, et in libro de Libero arbitrio, et in libro XI de Civitate Dei, quod pulchritudo universi contexitur per antithesim sicut pulchritudo sermonis, in qua etiam malum commendat bonum ut eminentius appareat. Et hoc modo mutabile in quantum mutabile oppositum et comparatum immutabili, eminentius et laudabilius facit immutabile: et si deesset mutabile universo, deesset ista pulchritudo: ergo mutabililas ejus quod mutatur, confert ad pulchritudinem universi: et si deesset, universitas non esset perfecte pulchra.
Et videtur, quod sic. 1. Per miracula enim seepe restauratur quod corruptum est in natura et de pulchritudine nature: restaurans autem id quod corruptum est in natura ct de pul chritudine nature, precipue facit ad pulchritudinem: ergo miraculum precipue facit ad pulchritudinem universi.
2. Adhuc, Fulgentius in Homilia paschali dicit, quod "omnia elementa resurgunt et congratulantur resurrectioni Christi, sicut omnia elementa quasi commoriebantur in morte Christi." Dicit enim Gregorius, quod "cum Christus traderet spiritum, hoc est, animam suam in morte, totum saeculum nigrescebat: et cum nutaret caput ejus in cruce, nutum illum totus orbis sequebatur et nutabat." In resurrectione autem dicit Fulgentius sic: "Hac die resurrectionis Christi etiam ipsum solem lucidius lucere puto aliis diebus." Si sic est, quod omne quod est de pulchritudine universi, congratulatur et speciem quamdam induit in miraculis: tune miracula precipue faciunt ad pulchritudinem universi.
3. Adhuc, Omnis justitie pulchritudo est, quod de creatura fiat quidquid vult creator, ut dicit Augustinus, et quod creatura obediat ei in omnem suam vo luntatem: hac pulchritudo justitie maxime manifestatur in miraculis: ergo miracula maxime faciunt ad pulchritudinem universi.
4, Adhuc, Miraculum miraculorum est Incarnatio et Virginis partus. Sed dicit Gregorius Nyssenus in libro de Homine, et beatus Gregorius Papa in Homilia de Ascensione, quod Deus ideo ultimo fecit hominem inter creaturas, ut omnem creaturam uniret in homine. In anima enim homo vivit, sentit, et ratiocinatur: et in hoc convenit cum omnibus animatis intellectualibus. In corpore autem ex substantia est elementorum commixtorum et complexionatorum: et in hoe convenil cum ommibus que commixta sunt et complexionata: et ideo ornatus universi non est perfectus nisi homine perfecto. Et subdit causam: dicit enim, quod hoc fecit propter hoc, quia futurorum Deus prescius scivit, quod hominis naturam assumpturus erat, et eam sibi uniturus: et voluit ut assumpto homine omnia assumeret et attraheret sibi, sicut dicit, Joan, xu, 32: Ego st exzaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Ex hoc accipitur, quod speciosius quam umguam apparuit in natura omnium eorum qua sunt in universilate, fuit incarnatio divina: propter quod etiam tota natura perfecta facta est completa. Speciosissimum autem maxime facit ad pulchritudinem universi. Incarnatio ergo et miracula que fecit Deus incarnatus, in se, et in sanctis, et in Angelis, maxime faciunt ad splendorem decoris et pulchritudinis universi.
Et quamvis hoc necessarium sit et secundum Catholicam fidem verissimum, tamen quidam objiciunt contrarium sic, quod miracula plerumque fiant vel supra naturam, vel contra naturam, Ea autem que supra naturam sunt, non possunt esse de pulchritudine naturali universitatis nature sive creature. Ergo miracula non videntur esse de pulchritudine universi.
Solutio. Ad primum dicendum, quod malum culpe per se turpe et foedum est, et maculat et vitiat et deturpat esse id in quo est, sive hoc sit actus, sive habitus, sive Angelus, sive anima. Per accidens tamen dupliciter operatur ad decorem universi, scilicet quia Deus qui permittit malum fieri, non permitteret illud fieri, nisi sciret que bona ex ipso eliceret: sicut ex crudelitate Decii resplenduit et melior et laudabilior facta fuit patientia Laurentii. Et quia malum juxta bonum positum, eminentius et commendabilius facit bonum, sicut oratio pulchrior est in rhetoricis que per antithesim oppositorum componitur, quam illa que continuata serie bona pronuntiatur: et symphonia in musicis, silentiis interpositis dulcior redditur, quam illa que continuato sono cantatur.
Ad auctoritatem Dionysii dicendum, guod illa male inducitur, et contra mentem auctoris. Intendit enim dicere, quod si malum aliquid est existentium vel malum in existentibus, tunc sequitur, quod malum est ens ratum in natura: et tune sequitur, quod confert ad perfectionem omnis sive universi, et largitur toti sive universo non imperfectum esse per seipsum, quia sine ipso tunc sicut sine aliquo ente non esset perfectum universum: si enim aliquod entium deficeret universo, non esset perfectum, Et intendit Dionysius, quod ex destructione consequentis arguamus destructionem antecedentis, sic: Sed quia malum per seipsum nihil confert ad pulchritudinem universi, nec toli nec universo largitur esse perfectum, sequitur quod malum nec est aliquid existentium, vel aliquid in existentibus, sed privatio sola.
Ad aliud dicendum, quod nihil est omnifariam sive universaliter malum. Quia hoc nihil esset penitus, nec posset pugnare contra bonum, ut dicit Dionysius, Non enim oppugnat bono nisi substantivatum in bono, scilicet in actu, vel in habitu. Unde etiam non per se, sed per accidens facit ad decorem universi, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod ex dicto Augustini non sequitur, nisi quod malum per accidens facit ad pulchritudinem universi, et non per se: quia scilicet comparatione sua eminentius est bonum, et quia ex ordine suo elicitur bonum. Et hoc est quod dicit in libro IIT de Libero arbitrio, sic: "Servus im tale peccatum dejectus, ut mundane cloace dignus habeatur, ornat domum domini turpitudine sua, et utrumque horum, scilicet turpitudo servi, et mundatio cloace, jam conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita bene disposite domui coaptatur atque subtexitur, ut universitali domus ordinatissimo decore conyeniat ‘." Sic voluntaria que in peccato fit, turpis est affectio: cui propterea pcena adhibetur, ut ordinet eam ubi talem esse turpe non sit, et decori universilatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati. Sic etiam dicit Ambrosius, quod "fur in furcis, proditor in culeo, Judas in inferno resplendere facit justitiam universalem, sicut resplendet carbunculusin auro."
Ad aliud dicendum, quod dictum Augustlini directe confirmat hoc quod dictum est, scilicet quod malum per accidens facit ad pulchritudinem et non per se.
Ad id quod ulterius queritur de malo Ad queest pene, dicendum quod malum pene vitiat bonum in quo est et adimit, hoe est, bonum particulare: tamen guia, sicut dicit Augustinus, ordinat culpabilem ad locum competentem sibi secundum culpam, et sic resplendere facit decorem justitie universalis, facit ad pulchritudinem ordinis universi, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod nulla propago mali relicta est in universo a crea tore, sed malum obortum a creata voluntate, quod est malum culpz, et malum inflictum a justitia puniente, quod est malum pene, ab optimo opifice, per modum qui dictus est, ordinata sunt ad pulchritudinem universi, in quo malum nec bonum nec pulchrum efficitur, sed ordo mali ad bonum pnicher est et bonus,
Ad id quod contra objicitur, dicen- a odject.: dum quod ex hoc non probatur, nisi quod malum culpe et pone per acetdens facit ad pulchritudinem universi, sicut dictum est.
AD SEQUENS omni eodem modo respondendum: quia ex omnibus illis confirmatur veritas illius solutionis. Malum enim peccali non transit in arma virtutis nisi per pulehritudinem justitie vindicantis, ut anima peccatrix que ceelo non congruit, ordinatissima Justitia projiciatur in infernum, qui locus peccatori congruit, sicut auri receptaculum congruit carbunculo vel margarite, ut dictum est. Unde, Eccli. xxxu, 7, dicitur: Gemmula carbunculi in ornamento auri. Et, ibidem, xxvi, 24: Afulieris bone species in ornamentum domus ejus.
Ad id quod ulterius queritur de monstris, dicendum quod licet monstrum deformitas sit particularis nature, tamen facit ad decorem universitatis in hoc quod ostendit sapientissimum opificem non errare, qui deficientem materiam in principiis generationis particularibus non abjecit ut penitus malam et inulilem, sed formavit in id quod melius ex ea fieri potuit. Sicut enim dicunt Philosophi, monstrum nihil aliud est, nisi generalum in generatione et in principlis generationis occasionatum in una vel pluribus partibus, sicut. in libro de Animalibus Aristoteles dicit de feemina, quod est mas occasionatus, eo quod similitudinem perfecti masculi generantis non allingit: ordinatur tamen ab universali natura in adjatorium generationis. Monstra autem ordinantur in commendationem perfectorum que pulchriora et commendabiliora eflictuntur eorum comparatione.
Av 1 quod contra objicitur, dicendum quod in monstro non corrumpuntur nisi species, modus, et ordo particularis boni. Et hoc nec auget nec minuit
1s. Aveustinus, Lib. Hl de Libero arbitrio, perficitur universitatis pulchritudo: decorem universi, ut dicit Augustinus, qui si in uno non est, stalim resplendet in alio. Unde Augustinus in libro TIT de Libero arbitrio: "Cum non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Cum vero peccantibus adest mise ria, nihilominus perfecta est universitas. Quod autem ipse desunt anime, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena et perfecta est’." Et intendit dicere, quod in utroque pulchrum et bonum potest augeri et minui, deficere et proficere. Pulchritudo autem universi qu in generibus et speciebus rerum universitatis consistit, nec augetur, nec minuitur, nec deficit, nec proficit: quia si non salvatur in uno, salvatur in opposito: eo quod, sicut dicit Augustinus, per antithesim ex contextione oppositorum perficitur universitatis pulchritudo: et ideo nec augeri, nec minui potest, nec proficere, nec deficere.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum .quod res mutabiles in quantum mutabiles, mulitum faciunt ad decorem universi: per motum enim et mutationem ex potentia fiunt in actu: quod potissimum est in decore et pulchritudine universi. Unde Plato: "Omne visibile corporeumque motu importuno fluctuans, neque umquam quiescens, ex inordinata jactatione redegit in ordinem, sciens ordinatorum formam confusis inordinatisque prestare." Et intendit dicere, quod omne quod est in potentia materiz confusa et inordinata, continue fluctuat sicut in Euripo, hoc est in ebullitione: cui creator indidit motum et mutationem, ut ad actum perfectionis deveniat, in quo commoda et utilia accipiat ad acquirendum esse divinum.
Ad dictum Augustini quod est in Glossa ad Timotheum, dicendum, quod mutatio nonnulla mors est secundum esse particularis forme, vel ubi aliquid abjicitur in motu vel mutatione: sed secundum esse quod accipitur in molu, motus et mutatio sunt ad esse in actu, quod est esse divinum illius rei que in actu efficitur ad similitudinem idealem agentis primi.
Ad aliud dicendum, quod mutatio secundum electionem vitiat ordinem in quodam: sed, sicut jam dictum est, per universalem justitiam redigitur in alium ordinem in quo stat pulchritudo universi.
Ad aliud dicendum, quod perversitas illa particulariter et in uno corrumpit ordinem: sed quia hoc per aliud justitiam ordinante redigitur in ordinem, stat incorrupta pulchritudo universi. Similiter corruptio in rebus naturalibus non corrumpilt ordinem, nisi quod in eis nonnulla mors est, ut dictum est. Secundum autem quod mutatio via est ad perfectionem, potissime salvat ordinem et pulchritudinem universi.
Ad aliud eodem modo responden dum est, quod mutatio non mutat nisi in particulari et in esse quodam, et non simpliciter.
Omnia que inducuntur ad hoc quod sd quest. 4, miracula sint de pulchritudine universi, concedenda sunt: miracula enim et precipue Incarnatio pulcherrimus decor fuit, et precipua pulchritudo omnis nature et ordinis universi.
Ad id quod contra objicitur, dicen- Ad object, dum quod miracula numquam sunt contra naturam: nihil enim ita est secundum naturam, sicut quod in qualibet creatura fiat quidquid vult creator. Sed sunt supra naturam: quia fiunt non secundum rationes seminales quas Deus primo materia elementorum inseruit, sed secundum rationes causales quas in seipso absconditas habuit, ut ex illis tempore dispositionis sue congrue in qualibet creatura faceret quod in argumento fidei proticeret ad hominis salutem.