Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 70

De modis quibus Deus est in rebus.
1

QUAESTIO LXX. De modis quibus Deus est in rebus.

Membrum 1

Utrum Deus sit ubique et in omni re
2

MEMBRUM I. Utrum Deus sit ubique et in omni re?

3

Ad primum objicitur sic primo per auctoritatem.

4

1. Dicit enim Augustinus ad Dardanum: "Sciendum est, quod Deus incommutabiliter semper in se existens, presentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine sui mutabilitate." Et preterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius per gratiam inhabitans, et in homine Christo. excellentissime, in quo inhabitat plenitudo divinitatis corporaliter, ut ait Apostolus, ad Coloss. u, 9.

5

2. Adhuc, Damascenus "Sive secundum bonitatem, sive secundum virtutem, sive sapientiam, sive tempus, sive locum deliciat a perfectione, numquam erit Deus®." Sed secundum locum deficit si non sit ubique. Cum ergo in nullo deficit Deus, ubique erit.

6

3. Adhuc, Trismegistus in libro de Natura deorum dicit, quod "Deus deorum princeps in omni re est."

7

4, Adhuc, Hoc etiam per rationem probatur sic: Mundus est et conservatur in esse, et ubique conservatur in esse: ergo conservans mundum in esse est ubique. Hoc enim probatur sequi ex hoe, quod conservatum in esse non est sine conservante: conservans autem et conservatum differunt sicut causa et caus atum: mundus autem non habet causam ante se, nisi Deum. Cum ergo differant causa et causatum et sint diversa, eo quod dicit Anselmus, quod "nec natura admittit, nec ratio intelligit, quod id quod est ab alio, sit idem cum eo a quo est:" conservans ergo mundum, nec mundus est, nec aliquid mundi, et est ubique et est causa: sequitur quod causa conservationis mundi est ubique causa autem conservationis non potest esse nisi Deus: ergo Deus est ubique et in omni re,

8

5. Adhuc, Aut Deus conservat creaturam in esse per se, aut per medium. Si perse, habeo propositum: quia cum ubique conservet, sequitur quod ubique est. Si per medium: illud medium constat, quod non est creator, sed creatura: sed creatura in nihilum tendit de se, ut dicit Gregortus , nisi manu Omnipotentis contineatur: ergo illud indiget conservante.

9

Et tunc ulterius quero de illo conservante, Utrum sit creatura, vel creator? et ibit in infinitum in conservantibus, vel dabitur, quod Deus per seipsum conservet: et tunc habetur propositum: quia ubique conservans, ubique erit.

10

5. Adhuc, Avicenna in secundo sue sufficientie, ubi loquitur de causis, disputat hanc regulam, si scilicet posita causa secundum actum, de necessitate ponatur effectus: et si destructa causa secundum actum, de necessitate destruatur effectus. Et ponit instantiam: quia posito edificatore, non de necessitate ponitur domus, et destructo edificatore, non de necessitate destruitur facta domus. Et solvit, quod pro certo regulariter verum est, quod posita causa in actu ponitur effectus, et e converso. Sed intelligitur de causa proxima et per se: et taliter non habet se edificator ad domum: sed domus potius cum sit esse figure cujusdam, scilicet compositionis et com- paginationis, ultimum compaginans et continens figuram domus, sicut est clavus, vel colla, vel incastratura, sunt proxima causa esse domus: et quamdiu actu continent, tamdiu est domus: et quando non continent secundum actum, domus dissolvitur. A simili ergo, cum Deus sit causa esse omnium creaturarum: et cum in tota natura sic sit, quod idem est per essentiam dans esse et conservans esse sive continens in esse, sequitur quod creatura non conservatur nec continetur in esse, nisi Deo actu continente et conservante. Contentum autem continenti est immediatum. Cum ergo in omni re et in omni loco contineat et conservet in esse, sequitur quod Deus in omni re sit, et in omni loco, et immediatus.

11

6. Adhuc, Aristoteles in libro de Animalibus tractans de eodem de quo tractaâ„¢ vit Avicenna, dicit: "Si causa secundum actum posita ponit effectum, et destructa destruit, quomodo est, quod mortuo patre non moritur filius?" Et solvens distinguit duplicem sexum, scilicet sexum divisum sive distinctum, qui distinguitur subjecto et figura et virtute. Et sic est in mare et in femina. Differt enim sexus feemine figura, virtute, et subjecto asexu maris. Et est sexus conjunctus in uno guod non habet differentiam subjecti nec figure: sed differt sexus in eo virtute et operatione tantum: sicut in ovo est sexus maris et feeminz in uno subjecto unius figure: differens tamen virtute et operatione: quia sexus maris est in ovo ut formans et apprehendens et tenens et extendens et distinguens, sexus autem foemine est ut hec patiens et sustinens, Et dicit, quod hic sexus conjunctus causa est efficiens generationis et esse generati: et hoc cessante ab agere continentis et conservantis et regentis continue, deficit generatum. Pater autem in sexu dislincto est sicut causa remota, sive causa sine qua non: et ideo illo cessante non de necessitate cessat effectus. A simili, cum ex libro de Cazsis constet, quod esse creaturarum non est nisi effectus prime caus#, conservatio esse non est nisi a prima causa actualiter agente: et si illa actualiter non continet et conservat, omne esse creature tendit in non esse: continetur autem et conservatur in omni loco et in omni re: ergo Deus actualiter continens et conservans est in omni loco et in omni re. Et hoc est quod expresse dicit Gregorius, quod "omnia in nihilum tenderent que ex nihilo facta sunt, nisi ea manus omnipotentis Dei contineret."

12

7. Adhuc, Anselmus in Prosologio "Omnis qui scit, quod Deus est, scit eum majus esse aliquid quam quod cogitari possit'." Sed si ponatur, quod Deus est extra omnia et non intra omnia, potest cogitari majus, scilicet quod est extra et intra. Similiter si ponatur esse intra et non extra, idem sequitur. Similiter si ponatur supra et non infra, vel infra et non supra. Oportet ergo, quod ponatur esse et intra omnia, et extra omnia, et supra omnia, et infra omnia. Quod autem taliter se habet ad locum et ad res, ubique est et in omnire. Ergo Deus est ubique et in omni re. Et hoc est quod expresse dicit Gregorius, quod "Deus est extra omnia non exclusus, et intra omnia non inclusus, et supra omnia per eminentiam non superatus, et infra omnia non depressus ’."

13

8. Adhuc, Theologice sic objicitur per hanc regulam, quod nihil nisi quod nobilitatis est in creatura, Deo attribuendum est: et quod ignobilitatis est in creatura, a Deo removendum est. Sed in natura locus est, et hic est continens et salvans, ad quem est motus generati: et hec omnia sunt nobilitatis. Ergo haec habet locus ab exemplari primo, sive ab imitatione exemplaris primi. Ista enim bonitates non sunt in loco, nisi secundum quod fluunt in ipsum a causa prima continente et salvante, ad quam est conversio omnium generatorum, que ut prima causa agit hec in ipso. Cum igitur locus habeat hac hic et ibi et in omni loco, oportet quod Deus agat hec hic et ibi et in omni loco. Ergo ubique est Deus, ubi operatur: ergo est ubique.

14

9. Adhuc, Universale est triplex, scilicet multorum in numero, et est species: et multorum in specie, et est genus: et multorum in genere per analogiam multorum ad unum, et est principium, sicut in principium est omnium per analogiam. Et cum sic tripliciter dicatur universale, cuilibet universali convenit esse ubique et semper suo modo: quia per hoc quod est de multis, non contrahitur ad hic et nunc: sed equaliter se habet ad omne tempus, et ad omnem locum, et ad ea que in loco sunt: et est etiam in multis: sed per hoc patitur divisionem in esse et generationem et corruptionem. Cum ergo Deo id quod nobilitatis est, sit attribuendum, sic primum et simplicissimum attribuendum est ei excellentius quod est in universali: et sic Deus erit ubique et semper, hoc est, in omnibus rebus sine sui mutatione, et sine sui partibilitate.

15

10. Adhuc, Prima causa in ordine omnium causarum est in omnibus secundis essentialiter, presentialiter, et potentialiter. Hoc enim patct in causis formalibus qu sunt esse, vivere, et intelligere. De quibus dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod primum semper est in secundo, sicut trigonum in tetragono, quod essentialiter, prasentialiter est in illo. Similiter in causis materialibus. Materia enim sustinens formam determinata intellectualitate, essentialiter, presentialiter, et potentialiter est in materia determinata continuitale sive forma corporali, et hac simili modo est in materia determinata contrarietate, et haec similiter in materia mixtorum, et ista in materia complexionatorum, et ista est notitia complexionatorum, sicut probatur in libro Fontis vite. Similiter est in efficientibus. Primum enim movens, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, virtute est in secundo, et secundum in tertio, et sic deinceps. Sed verum est, quod primum contrahitur in secundo, et secundum in tertio: et hoc est ignobilitatis: contrahitur enim ex determinatione et particularitate secundi, et non habet hoc ad imitationem exemplaris primi. Auferatur ergo quod ignobilitatis est, et attribuatur exemplari primo quod nobilitatis est. Deus ergo cum sit causa prima, erit in omnibus, non determinatus, non contraetus in illis.

16

11. Adhuc, Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Postremo respondeant, probando, quod Deus ubique sit, sic dicit: Postremo respondeant quod potius de Deo respondendum existiment: vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi, ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique sit? Si enim ita est alicubi, quod non ubique, ergo localis est: quod falsum est. Est ergo ubique tota que continet totum, et penetrat totum: que nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest. Unde Augustinus: "Deus ubique est, cui nec locis, sed actionibus appropinquamus."

17

12. Adhuc Augustinus in libro ad Dardanum de Presentia Dei: "Cum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, eterna stabilitate in seipso maneéns, totus adest rebus omnibus, et singulis totus ."

18

13. Adhuc, Hilarius. in libro VIII de Trinitate: "Deus immense virtutis, vivens potestas, que nusquam non adsit, nec desit usquam, sed omnem per sua edocet, ut ubi sua sunt, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat." ‘

19

14. Adhuc, Ambrosius in libro de Spiritu sancto: "Cum omnis creatura nature sue sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem, que et in omnibus et ubique est semper: quod utique divinitatis et dominationis est proprium °."

20

15. Adhuc, Ambrosius, ibidem, "Domini est omnia implere, qui dicit, Jerem. xxii, 24: Numquid non celum et terram ego impleo dicit Dominus ?" Si ergo Dominus est qui celum complet et terram, quis ergo potest Spiritum sanctum judicare dominationis et divine potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod plus est, replevit et Jesum totius mundi redemptorem? Sapientia, 1, 7: "Spiritus Domini replevit orbem terrarum". Has autem auctoritates inducit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXVI, cap. "Ne autem ista".

21

In contrarium objiciunt quidam sic 1. Nobilius est facere opera permanentia sine artifice, quam permanentia in presentia artificis tantum. Sed, Deuter. xxxu, 4, dicitur: Det perfecta sunt opera. Ergo videtur, quod. Deus faciat opera que sine presentia sui in seipsis permanent: superfluum ergo esset, quod propter conservationem rerum in esse diceretur esse in omnibus essentialiter, presentialiter, et potentialiter. Cum ergo superfluum in operibus nature non sit, et ordinatiora sint opera Dei quam nature, tale superfluum in operibus Dei non est ponendum.

22

2. Adhuc, Inferior artifex, ut faber, vel lignarius, opus facit quod ad conservationem sui non indiget presentia artificis: ergo multo magis potest hoc facere Deus.

23

3. Adhuc, Natura et virtutes ccelestes opera sua faciunt que sine presentia sui conservantur: ergo multo magis Deus.

24

4. Adhuc, Si Deus ubique est essentialiter, presentialiter, et potentialiter: tunc videtur, quod in omnibus operetur essentiam, speciem, et virtutem, et operationem: et sic videtur, quod natura nihil operetur: quod valde inconveniens est: quia dicit Damascenus, quod "nulla natura destituitur propria operatione."

25

Solutio. Dicendum, quod rationes prime partis concedende sunt, et procedunt et concludunt Catholicam fidem.

26

Ad PRIMUM ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod hoc est verum in illis causatis que causam habent ante se creatam: sed in his que sunt a Deo, sicut nullo utitur medio in creando propter suam excellentiam, ita nullo potest uti medio in conservando. Si enim medio uteretur, medium indigeret conservatione sicut et res. Gonservari enim a se, est nullo indigere ad sui conservationem: et hoc non potest convenire alicui creato de nihilo, quod convertibile est in nihilum sicut omnis creatura: et ideo Deum conservantem oportet esse essentialiter in rebus.

27

Ad aliud dicendum, quod artifex imferior non facit formam ex materia, sed in materia, ut dicit Commentator super IV Metaphysicxe: et ideo non est causa totius operis, sed forme tantum: et ideo opus illius virtute materie conservatur. Sed Deus causa est totius operis et in materia et forma et composito: et ideo oportet, quod conservetur per ipsum, cum nihil habeat prejacens ante se preter eum.

28

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Commentator super nono prime philosophig, natura non facit formam in materia, sed ex materia: et ideo transmutat materiam de forma ad formam: quod facere non potest, nisi per qualitates activas et passivas, quibus transmutat materiam ad educendam formam ex ipsa, quibus etiam postea formam conservatur in ipsa materia. Sed in Deo non est sic. Ile enim facit totum secundum totum esse: et ideo conservatio totius esse non potest radicari nisi in ipso.

29

Ad aliud dicendum, quod licet Deus operetur totum esse in materia et forma el speciem et virtutem sicut prima causa, nihilominus tamen sunt cause proxime naturales que operantur ad terminationem et modum esse illius, sed non ad creationem, sive ad deductionem qua illud esse deducitur de non esse ad esse: quia hoc solius Dei est: et sicut solius Dei est illud deducere de non esse, ita solius Dei est hoc conservare. Osnciunr tamen quidam, quod de potentia regis est, quod possit non presens facere per balivum: et infirmitatis regis est, quod non possit facere nisi presens. Et sic videtur etiam, quod Deus non presens per essentiam possit conservare, et quod hoc majoris sit potentia.

30

Sed ad hoc dicendum est, quod hoc verum est in illis conservatis que situaliter distant a conservante: quia illis ubique non potest conservans esse presens. Deus autem situaliter a nullo distat: et ideo infirmitatis esset si per aliud conservaret: sicut infirmitatis est quod balivus facit per regem, quod non potest facere per seipsum: et indigentia est quod rex indiget balivo, ubi non potest esse per seipsum: perfectissime autem potentia ubique facere per seipsum.

31

Ozsnciunt etiam quidam, quod stelle que nobilius aliis operantur, non tantum operantur accedentes, sed etiam recedentes: et sic iste modus debet etiam attribui Deo.

32

Sed ad hoc dicendum, quod stella sicut et alie cause naturales ad transmutationem materiae situaliter distense, et in diversa latitudine et longitudine a stellis respect operantur: et ideo oportet accedere et recedere a stellis ut tota materia moveatur: et hoc indigentie et ignobilitatis est, quod non est Deo attribuendum, a quo nihil distat situaliter, sed ubique est creans et conservans per seipsum: et sicut in opere creationis nullo indiget, sic et in opere conservationis nulli innititur.

Membrum 2

Utrum idem sit esse ubique, et in omni re, et e converso
33

MEMBRUM II. Utrum idem sit esse ubique, et in omni re, et e converso?

34

Secunpo queritur, Utrum idem sit esse ubique, et in omni re, et e converso?

35

Et videtur, quod non. 1. Alia enim importatur habitudo cum dicitur Deus esse in re, et cum dicitur Deus esse in loco. Cum enim dicitur Deus esse in re, dicitur esse ut continue faciens esse rei,et ut providentia circumiens, et convenientia unicuique rei donans, ut dicit Boetius in IV de Consolatione philosophie , Cum autem dicitur esse in loco, dicitur esse in loco ut loco ea que nobilitatis sunt conferens, sicut continere, terminare, extrinsecus salvare, ne defluat locatum in partibus extrinsecis. Ergo non est idem Deum esse in omni re et in omni loco.

36

2. Adhuc, Non omnis res est locus: ergo esse in re et esse in loco diversa significant quantum ad modum habitudinis.

37

3. Adhuc, Ista convertuntur, Deum esse in omni re que est ab ipso, et omnem rem que est ab ipso, esse in Deo. Sed non sic convertuntur ista, Deum esse in omni loco, et omnem locum esse in Deo. Ergo non sunt idem, Deum esse ubique et in omni re.

38

4, Adhuc, Ponamus, quod nullum corpus sit, sequitur quod nullus locus sit. Adhuc tamen erunt celestes essentie et Angeli et spiritus: et tunc verum erit, quod Deus erit in omni re: et non erit verum, quod Deus sit in omni loco. Ergo non sunt idem.

39

In conrranium hujus est, 1. Quod dicitur in libro I Sententiarum, distinctione, XX XVII, quod "idem ast esse in omni re, et in omni loco." 2. Adhuc, Cum dicitur Deus esse in re, non importatur nisi habitudo cause: et similiter cum dicitur Deus esse in loco, non nisi habitudo cause importatur: et sic videtur esse idem in omni re esse, quod esse in omni loco. —

40

Solutio. Meo judicio non sunt idem Deum esse in omni re, et Deum esse in omni loco, sicut probatum est. Cum enim dicitur Deus esse in omni re, iste est intellectus, quod per presentiam essentie que primum principium omnis esse est et fons, continue influit et dat esse, et tenet ne in nihilum decidat sicut ex nihilo factum est. Dicit enim Boetius, quod "nulla res preter Deum totum esse suum simul habet, et quod de esse quo cras erit, hodie non habet." Et ideo sicut vita in corpore non est, nisi vitam anima continue influat corpori, ita quod ipsa vila, ut dicit Philosophus, sit actus continuus in corpus, eo quod, sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, anima est causa et principium vite per definitionem propriam ita esse continuus actus est divine essentie in omnia que sunt: eo quod ipsa essentia divina principium et fons esse est in omnia que sunt. Et hoc jam quidem probatum est in libro de Causis, ubi dicitur, quod prima rerum creatarum est esse in omni eo quod est, et non est ante ipsam creatum aliud: et ideo necesse est, quod sit effectus prime cause. Omnis enim causa causat per informationem et determinationem esse, et ideo ante suum effectam supponit esse aliud. Et hoc importatur, quando dicitur Deus in omni re esse per essentiam. Cum autem dicitur Deus esse in omni loco, ultra hoc importatur, scilicet quod et esse loco det, et ultra hoc virtutes esse loci consequentes, sicut virtus est terminativa, contentiva, et salvativa, a qua et ad quam fit motus: quia dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod a physico non queritur locus nisi propter motum qui est ab ipso et ad ipsum. Et ideo in octavo Physicorum ostendit, quod idem est movens ad esse substantiale secundum formam, et ad locum, generans seilicet, vel removens impedimentum quod prohibet moveri secundum locum id quod jam habet esse substantiale descendentis vel ascendentis.

41

Av w quod objicitur in contrarium, dicendum quod Magister non intendit, quod penitus idem sit, quod unum sequitur ex altero. Ad hoc enim, quod Deus est in omni re, sequitur quod est in homine.

42

Ad aliud dicendum, quod licet eadem sit causa cum dicitur Deus esse in omni re, et Deus esse in omni loco, non tamen est eadem habitudo, nec ad idem: quia alius effectus est connotatus cum dicitur, Deus est in omni loco, et cum dicitur, Deus est in omni re, sicut paulo ante dictum est.

Membrum 3

Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque
43

MEMBRUM III. Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque ?

44

Tertio queritur, Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque ?

45

Et videtur, quod sic. 1. Unumquodque enim istorum dicit totum in loco. Ergo idem est quod dicitur per unumquodgque istorum.

46

2. Adhuc, Per unumquodque istorum connotatur idem, scilicet quod a Deo in se existente habeant esse et virtutem continendi. Igitur et in significato et in connotato haec tria sunt idem.

47

In conTRARIUM estm 1. Quod dicit Anselmus in Monologio, quod "id quod in omni loco est, cuilibet loco commetitur?." Deus autem cum simplex sit et impartibilis, non commetitur alicui loco, et tamen est ubique. Ergo non sunt idem Deum esse in omni loco, et Deum esse ubique.

48

2. Adhuc, Deus totus est ubique, ut dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Fatendum ergo. Sed non totus est proprie loguendo in omni loco. Quod enim in omni loco est, commetitur se in omni loco: et cum locus sit spatiosa magnitudo, nihil potest ei commetiri nisi sit spatiose magnitudinis. Deus autem spatiose magnitudinis non est. Ergo non commetitur se alicui loco: et tamen est ubique: ergo non sunt idem esse ubique, et esse. in omni loco. Unde Augustinus super illud Psalmi oxivi, 45.: Veloctler currit sermo ejus, sic dicit: "Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per semetipsum. Hoc enim est sapientia Dei que attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter®: non tamen locali motu, sed immobilitate sui. Velut si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen locum non deserat alterum occupando. Non ergo habet motum localem verbum illud et illa sapientia: illa enim solida est ubique." Ex his patet quod non proprie est in omni loco, nec in parte cujuslibet loci: proprie tamen est ubique: ergo non sunt idem esse ubique, et esse in omni loco.

49

3. Adhuc, Multa comparantur ad ubi gue nullo modo comparantur ad locum ut locata, sicut primum mobile, quod quia non est in loco, non potest moveri in loco. Dicit enim Aristoteles ante finem octavi Physticorum, quod primum mobile non movetur secundum substantiam in loco, sed movetur secundum formam, gue forme diversificantur in ubi et non in loco: propter quas formarum variationes Ptolemzus invenit tabulas angulorum, et postea invente sunt tabule diversitatis adspectus. Ergo non est idem aliquid esse ubique, et esse in omni loco. 4. Adhuc, Punctum est alicubi in continuo: ergo est in ubi et non in loco: quia dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod nec una differentia est puncti et. loci puncti: ergo non est idem esse in ubi, et esse in loco: ergo nec idem est esse ubique, et esse in omni loco.

50

5. Adhuc, Ubicumque non dicit ubi simplex, sed wbi distinctum: sed quod est ubicumque, sequitur quod in loco distincte sit, distinguente id quod est in ipso. Dicit enim Boetius, et in libro de Trinitate, et incommento super Porphyrium, ubi loquitur de individuantibus: "Ut de cateris taceam, unus locus proprius non potest esse duorum. Ubicumque autem uniuscujusque comparationem dicit ad proprium locum: et hoc non dicit ubique, nec in omni loco: ergo haec tria non sunt idem, esse ubique, esse in omni loco, et esse ubicumque."

51

Soxvtio. Sive prajudicio loquendo videtur dicendum, quod si quis subtiliter ista inspiciat, non sunt idem. Cum enim dicitur wbt, non dicitur natura loci, sed natura alterius generis que est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, utin Sex principiis dicitur: et cum additur gue syllabica adjectio ad ubi, non additur ei nova natura que ponat ipsum in alio genere, sed additur communicabilitas illius nature et distributio in universum nature illius. Et hoe patet per expositionem Augustini et Hilarii, qui exponunt Deum esse ubique, hoc est, nusquam deesse: sicut exponitur Deum semper esse, hoc est, numquam deesse. Unde sicut ex hac, Deus semper est, non sequitur, ergo im omni tempore est ut res tempore mensurata, vel que est in tempore: ita ex hac, Deus ubique est, non sequitur, ergo in omni loco est: quod enim in omni loco est, ut dicit Anselmus, loci leges sequiturin omni loco: sed quod ubique est, non de necessitate leges loci sequitur: quia paulo ante probatum est de primo ccelo et puncto, quod id quod in ubi est, non de necessitate leges loci sequitur. Unde sicut universale tribus modis accipitur, scilicet ut in natura simplici non multiplicata sed multiplicabili: eo quod, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, et in multis est et de multis aptitudine communitatis sua. Aliquando accipitur ut actu mulliplicatum, sed nen distinctum per propria, ut cum dicitur, omnis homo est. Aliquando accipitur ut actu multiplicatum et distinctum perpropria,sicut cum dicitur,homo est qui participatur a Socrate et Platone et sicde aliis.

52

Ita haec tria differunt, ubique, in omni loco, et ubicumque, quod ubique naturam sui generis dicit simplicem multiplicabilem, sed nec multiplicatam nec distinctam. Esse autem in omni loco, propter habitudinem prapositionis, que notat potius esse in loco quam locum, et sic dicit ubi, dicit eamdem naturam multiplicatam secundum actum. Et ideo magis proprie est Deus ubique quam in omni loco. Ubicumque autem naturam ejus quod est ubi, dicit et multiplicatam et distinctam per propria: et ideo haec impropriissima est, Deus est ubicumque. Sancti tamen communiter loquendo unum accipiunt pro altero.

53

Ad primum ergo dicendum, quod licet unumquodque istorum trium dicat totum in quantitate, tamen quia non eodem modo significant illud, subtiliter loquendo non sunt idem.

54

Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet connotatum sit in genere, non tamen eodem modo significatur in uno sicut in alio.

55

Ad aliud patet solutio per ea que dicta ad3,i ev, sunt supra.

Membrum 4

De modis quibus Deus est in omni re, et st esse ubique et in omni re sit proprium ei
56

MEMBRUM IV. De modis quibus Deus est in omni re, et st esse ubique et in omni re sit proprium ei ?

57

Quarto, Queritur de modis quibus Deus est in omni re, et si ab eterno convenit ei esse ubique.

58

Ponit enim Magister in Littera quinque modos, scilicet quod in omni re est essentialiter, presentialiter, potentialiter: in Sanctis autem per inhabitantem gratiam, in homine vero Christo per gratiam unionis. Et illum modum qui est per inhabitantem gratiam, dividit in duos. Dicit enim, quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et quorumdam cognoscentium Deum et diligentium: et quorumdam cognoscentium Deum’ non est inhabitator: illi enim ad templum®Dei non pertinent; quia, sicut dicitur, ad Roman. 1, 21: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et renati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Christum,

59

Sic ergo quinque modis Deus est in rebus. Et de istis modis queritur: quia

60

1. Isti modi aut sumuntur ex parte Dei qui inest, aut ex parte creature cui inest. Siex parte Dei: cum Deus uno modo se habeat ad omnem rem creatam, videtur esse unus modus quo Deus est in rebus, et non quinque modi. Si autem sumuntur ex parte creature: cum Deus multo plura operetur in rebus diversis, quam quinque, videntur modi infiniti esse et non quinque tantum.

61

2. Adhuc, Cum dicitur, Deus inest per gratiam, aut addit aliquid ex parte Dei, aut ex parle nostra. Si ex:parte Dei: tunc ex parte Dei Deus difformis est in rebus: quod falsum est: sic enim sequeretur, quod inesse essentialiter, prasentialiter, potentialiter, et per gratiam et unionem essent forme divine, quibus multiformiter inesset rebus Deus: et sic Deus esset multiformis et multiplex, quod hereticum est.

62

3. Adhuc, Quid est dictum prasentialiter, potentialiter, essentialiter Deum esse in rebus? Si dicitur, ut quidam dicunt in littera libri primi Sententiarum, distinctione XXXVII, in illo cap. Quidam tamen, quod in omnibus est essentialiter: quia omnis natura atque omne quod naturaliter est in quocumque; loco sit, per eum habet esse, et omnis locus in quo illud est. Presentialiter autem dicunt esse ubique: quia cuncta loca sunt ei presentia, et que in eis sunt. Potenfialiter autem: quia in omnibus numquam aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt.

63

4, Adhuc, Ibidem, In eis per substantiam Deus esse dicitur: quia per virtutem propria suae substantia facit ut etiam loca sint et omnia que in eis sunt. Secundum hoc essentialiter dicitur esse in rebus: quia essentia rerum esta sua essentia. Et potentialiter dicitur esse in rebus: quia potentia rerum est a sua potentia. Sed tunc adaptari non potest, quod presentia rerum sit a sua presentia: prasentiam enim rei esse secundum ea que dicuntur ibidem, est rem sibi presentem esse in cognitione: scimus autem, quod non omnis res sibi hoc modo presens est: quia non omnis res cognoscit seipsam.

64

5. Adhuc, Si dicatur, quod haec accipiuntur penes attributa personarum, videtur non posse stare: quia tunc potentialiter inesse attribueretur Patri, pra sentialiter inesse Filio, per gratiam inesse Spiritui sancto: essentialiter inesse nulli persone potest appropriari: ergo adaptatio illa est inconveniens.

65

6. Adhuc, Posito per intellectum, quod in divinis non sint persone sicut dicunt Gentiles, adhuc Deus erit in omnibus essentialiter, potentialiter, presentialiter. Haec ergo penes attributa personarum non accipiuntur.

66

7. Adhuc, Hee singulis personis conveniunt. Pater enim est in re essentialiter, presentialiter, et potentialiter: et Filius similiter: et similiter Spiritus sanctus. Ergo penes attributa personarum hec non possunt accipi.

67

8. Adhuc, Circumscribamus a re presentiam et potentiam, adhuc remanet essentia: et in illa Deus erit essentialiter, prasentialiter, potentialiter: ergo illa adaptatio non valuit, qua dicebatur, essentialiter Deum esse in rebus, est essentiam rerum esse a sua essentia: et potentialiter Deum esse in rebus, est potentiam rerum esse a sua potentia: et presentialiter Deum esse in rebus, est presentiam rerum sive speciem per quam cognoscibilis est res, esse a sua presentia, sive ab idea per quam sibi quelibet res prasens est.

68

Ulterius queritur de istis modis in speciali. Et primo de illo quo dicitur esse ubique: quia est in omni re essentialiter.

69

Videtur enim hoc Deo non convenire. 1. Dicit enim Anselmus in Monologio, quod "Deus in nullo loco est:" ergo ubique non est.

70

2. Adhuc, Cum dicitur, Deus est ubique, aut dicitur proprie, aut per translationem de Deo. Si proprie, contradicit Anselmus in Monologio, quod nihil est in loco proprie nisi quod sequitur leges loci, hoc est continere et mensurare. Haec autem Deo non conveniunt: quia Deus immensus est, et a nullo continetur, sed omnia continet.

71

3. Adhuc, Anselmus, ibidem. "In nullo itaque loco vel tempore dicitur esse summa essentia: quia omnino a nullo alio continetur, quam a-seipsa?." Ergo non proprie comparatur ad locum.

72

4. Si dicatur, quod per translationem comparatur ad locum. Contra: Aristoteles in Topicis: "Omnes transferentes se secundum aliquam similitudinem, se transferunt:" sumantur ergo proprietates loci que sunt secundum Philosophiam in libro IV Physicorum, continere, salvare, circumscribere, terminare immobile esse in se, sed ab ipso et ad ipsum fieri motum: nullum istorum accipit Deus locum in quo esse dicatur: ergo per translationem esse in loco Deo non convenit.

73

5. Adhuc, Anselmus, ibidem, "Si usus loquendi admitteret, convenientius diceretur Deus esse cum loco, vel cum tempore, quam in loco, vel in tempore:" plus enim significatur contineri aliquid cum dicitur esse in aliquo, quam cum dicitur esse cum aliquo: Deo autem contineri ab alio non convenit: et sic nullo modo convenit ei esse in loco.

74

6. Adhuc, Si dicatur esse ubique, vel in loco, ut dicit Anselmus, quia omnis locus ei prasens est et nulli loco deest: tunc videtur hoc non soli Deo esse proprium: quia etiam materia diffusa in omnibus, omni loco adest, et nulli loco deest; et sic esse ubique Deo proprie non convenit.

75

7. Adhuc, Videtur quod Deo nullo modo convenit esse ubique. A quocumque enim removetur natura aliqua, ab eodem removetur universum nature illius, ut patet: homo non est asinus: ergo homo non est omnis asinus: licet forte conversa hujus propositionis non sit vera, universum enim alicujus nature repugnat alicui cui non repugnat ipsa natura, sicut Socrates non est omnis homo. Sed locus, ut jam habitum est, removetur a Deo. Ergo universum loci quod est ubique, removebitur ab eo: et sic non convenit Deo esse ubique.

76

8. Adhuc, Aristoteles in quarto Physicorum dicit, quod duplex est locus. Locus ut vas, etlocus ut locus. Locus ut vas, sicut est navis locus naute. Locus ut locus, sicut totus fluvius locus navigationis naute. Queratur ergo, Utrum utroque modo locus transferatur ad Deum, vel non? Sisic: contra, locus ut vas, est in quo translatione vasis locatum transfertur de loco ad locum, ut vinum in urna; secundum hoc ergo Deus esset locus in quo creature transferrentur de loco ad locum, et esset locus qui moveretur motu alterius, quod heresis est. Si autem est in loco qui est locus ut locus, et non ut vas: tunc sequeretur, quod motus Dei esset ad locum et a loco, quod heresis est: sequitur autem ex hoc quod dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod "non quexreremus locum si non esset motus, quiest ab ipso et ad ipsum."

77

Ulterius queritur, Si conceditur, quod Deus sit ubique, utrum concedendum sit, quod sit hic et ibi, vel hic et alibi quam hic ?

78

Et videtur, quod sic. 1. Anselmus in Monologio: "Sicut quia huic loco presens est, et non prohibetur illi vel illi loco simul prasens esse: ita quia huic tempori presens est, non prohibetur alii tempori prasens esse. Sicut enim nunc temporis habet se ad omnem locum, ita nunc eternitatis se habet ad omne tempus ?." Ergo videtur, quod similiter est hic et alibi quam hic.

79

2. Adhuc, Anselmus, ibidem, "Nullatenus prohibetur vel cogitur lege locoram vel temporum, alicubi vel aliquan do esse vel non esse, quod nullo modo intra locum vel tempus claudit suum esse." Sed Deus intra locum et tempus non claudit suum esse. Ergo non cogetur cum est hic, alibi non esse: ergo est hic et ibi, et hic et alibi quam hic.

80

In contrarium hujus est, quod hie et se: contra, alibi dicunt loci distinctionem, et alibi quam hie dicit loci distineti comparationem: et ad distinctionem. locorum sequitur distinctio locatorum. Talis autem distinctio non cadit in Deum. Ergo. esse hic et ibi, et alibi quam hic non competit Deo.

81

Usrerits adhuc queritur de verbo Ambrosii qui sic dicit libro I de Spiritu sancto , quod "ubique esse proprium est divinitatis ."

82

1. Proprium enim est, quod uni soli convenit: non autem soli divinitati convenit ubique esse: quia Aristoteles in primo Priorum dicit de universali, quod cum sit de omni, et semper et ubique est.

83

2. Adhuc, Glossa super illud Psalmi extyn, 15: Velociter currit sermo ejus, dicit, quod "velocitas ubique est, non tantum in hominibus et equis, sed in omnibus."

84

3. Si forte aliquis dicat, quod aliter Deus est ubique, et aliter universale: universale enim est ubique, quia est in omnibus que sunt in ambitu sue communitatis: Deus autem est ubique, quia in omnibus simpliciter. Contra: Sumatur universale quod per analogiam est in Deo et in omnibus creatis, sicut est ens, substantia, bonum: illud ergo erit in omnibus simpliciter et ubique: et sic non est Deo proprium esse ubique et in omnibus.

85

4, Adhuc, Ponamus unum solum ho minem esse, sicut a principio solus fuit Adam, et ponatur-nihil aliud esse: tunc erit anima illius hominis, ut dicit Augustinus, et in toto corpore tota, et in qualibet parte corporis tota. Cum ergo nihilaliud sit, anima erit in qualibet re tota et ubique tota. Ergo non est proprium Dei esse ubique et in omnire: prium enim cum de essentialibus fluat, ut dicit Boetius, non potest alii convenire, sicut essentialia uni non possunt esse essentialia alteri.

86

5. Adhuc, Objiciunt quidam, quod si ponamus esse unum corpus quod totum impleat vacuitatem concavi ceeli, hoc erit ubique et in omni re: quia dicit Aristoteles in secundo Celi et Mundi, quod extra ceelum nihil est, nec tempus, nec locus. Ergo ubique esse non est proprium Dei, cum et aliis possit convenire. Antequam autem de aliis modis in speciali disputemus, solvamus ista, ne nimia prolixitas confusionem generet.

87

Solutio. Ad primum ergo quesitum, dicendum quod Deus ubique est et in omni re: et hoc est sibi proprium. Et causa, quod ubique est et in omni re, assignatur a beato Augustino: quia simplicissimus est, et in fine simplicitatis. Id autem quod in fine simplicitatis est, a nullo determinante coarctatur, nec intus, nec extra. Si enim aliquo determinaretur, non esset in fine simplicitatis: omne autem quod distinguitur ab aliquo condeterminante se, intus vel extra distinguitur, et terminis suis sive finibus limitatur, quod simplicissimo nullo modo convenire potest. Et hae sola ratio est et subtilitas Augustini, per quam solam convincitur Deum esse in omnibus et ubique, cujus esse penitus et nullo limitatur, a nullo distinguitur loco vel locato, quin esse suum intelligibiliter per omnia extendatur: et si esse sic extenditur, necesse est posse operationis sic extendi, et lumini cognitionis ejus omnia esse presentia. Unde sequitur, quod in omnibus et ubique sit essentialiter, presentialiter, et potentialiter: sicut enim in sequentibus probabitur, distinctee localitatis non efficitur res, nisi per terminum intra, vel per terminum extra.

88

Ad primum ergo dicendum, quod modi isti quibus est in rebus, et ex parte Dei accepti sunt, et ex parte creature, ut patet per dicta.

89

Et ad objectum contra, dicendum quod cum dicitur, quod Deus uno modo se habet ad omnia, non intelligitur, quod uno modo significandi, sed uno modo essendi. Impossibile est enim, quod eadem ratione significandi se habeat ad hominem et ad equum: cum dicat Augustinus in libro LXXXII Questionum quod "alia ratione facit hominem, et alia ratione equum'."

90

Et ad aliud dicendum quod licet Deus multa operetur in rebus, omnia tamen haec reducuntur ad tria: vel quia pertinent ad esse, vel ad speciem qua cognoscibilis est res, vel ad posse rei quo operetur: et ideo non sunt nisi tres modi in genere, et ex parte creature sumpti, et ex parte creatoris.

91

Ad aliud dicendum, quod est ex parte Dei nihil addit inesse per gratiam super inesse per essentiam, sed ex parte nostra addit alium effectum: et hoc etiam significatur in ipsa locutione quando dicitur, inest per gratiam: significatur enim, quod inest per effectum gratie modo quo non est communiter in rebus sed communiter in rebus est per essentiam sive essentialiter, sicut fundens sive causans esse essentiale singulorum: et quia potentia Dei non extenditur extra essentiam, sequitur, quod in omnibus rebus est essentialiter, sic etiam potentialiter, et sic eliam e converso.

92

Ad aliud dicendum, quod satis bene est hoc dictum, ut dicit Magister in Senfentits ‘: sed tamen in verbis illis plus est quod ab humano intellectu intelligi non potest: quia dicit Chrysostomus super epistolam ad Hebreos: "Quod Deus ubique sit scimus: qualiter autem ubique et in omnibus sit, intelligere non possumus."

93

Et quop dicitur, quod presentialiter adaptari non potest, dicendum quod presentialiter dicitur duobus modis, scilicet presentialitate cognoscentis, et presentialitate cognoscibilis. Primo modo omnis res est sibi prasens: secundo modo omnis res presens est per speciem influxam sibi ab exemplari ideali, quod est ut medium cognoscendi in cognitione divina. Et sic presentia rei, est ab eo quod est Deum esse presentialiter omnibus.

94

Av atiup dicendum, quod responsum illud non satis perfectum est. Non enim penes attributa personarum sufficienter accipiuntur hac: sed, sicut dictum est in principio hujus solutionis, licet in divinis sit identitas propter indifferentiam simplicitatis, tamen haec identitas non excludit diversum modum significandi, et penes diversum modum significandi quinque sunt in divinis. Penes ista quinque accipiuntur: significatur enim essentia ut essentia, et essentia in persona. Si essentia accipitur ut essentia, duo sunt ei proprie convenientia, scilicet simplicitas, et subtilitas. Simplicitas autem que est in fine simplicitatis, ut paulo ante dictum est, nullo termino intrinseco vel extrinseco determinata vel ab aliquo restricta est: et ab hac habet esse in omnibus et ubique. Simplicitatem sequitur subtilitas. Subtile autem, utdicit Aristoteles in secundo Generatione et Corruptione, penetrativum est partium, et etiam partium partes penctrat usque ad minima: et ab hoc habet quod omnia sibi sunt pre sentia, et non est aliquid invisibile in conspectu cjus. Unde, Sapientie vu, 22: Est enim in illa spiritus intelligentie, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, etc. Et, ad Hebr. tv, 12 et 138: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: pertingens usque ad divisionem anime et spiritus, compagum quogue ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Est etiam hoc modo extensa potentia cum essentia et presentia, ut dicitur, Esther, xm, 9: In ditione tua cuneta sunt posita. Et secundum hoc Deus presidens omnibus essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, causando esse rerum et presentialitatem et potentiam et conservationem in his et gubernationem, sub se habet duo in quibus hoc facit, scilicet naturam et suppositum. Sed de operibus Dei est convertere ad se omne quod replet, ut dicit Dionysius in principio Celestis hierarchi#: et sunt hec ejus verba: "Omnis a Patre moto manifestationis luminum processio, in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem." Cum autem ad se convertit, unumquodque convertit secundum propriam analogiam, scilicet existentia tantum secundum proprium et naturalem appetitum et motam, viventia secundum vitalem appetitum et motum, sensibilia secundum sensibilem appetitum et motum, rationabilia secundum rationabilem voluntatem et motum, intellectualia autem secundum intellectualem voluntatem et motum, ut ibidem dicit Dionysius. Sed voluntatem rationabilem ad se perfecte non convertit nisi per gratiam: et sic a tali inesse accipitur inesse per gratiam: et sic inest omnibus quantum ad naturam essentialiter, presentialiter, potentialiter, ut causans in eis ens verum et bonum, et lumine intelligentie su illustrans omnia per speciem. Propter quod etiam philosophica positio est,ut dicit Avicenna in sexto de Naturalibus, quod omnis forma lumen sit, et ex lumine cause prime et intelligentiarum: et nisi ita esset, non esset intelligibile per formam omne quod intelligitur: sicut color visibilis non esset, nisi esset actus quidam luminis et lucidi: eo quod omne quod videtur, sub actu luminis et lucidi videtur. Et sic penes hac quatuor accipitur inesse essentialiter, presentialiter, potentialiter, et inesse per gratiam. Et essentialiter inesse est acceptum penes essentiam, potentialiter inesse penes attributum Patris quod est potentia, presentialiter inesse penes attributum Filii quod est sapientia, per gratiam autem inesse vel per bonitatem accipitur penes attributum Spiritus sancti quod est bonitas. Vel sic: Essentialiter inest causans esse omnium, presentialiter discernens essse virtutem et operationem singulorum et dijudicans ea, potentialiter autem potenter conservans et continens et gubernans, ut presidens singulis in esse, virlute, et operatione. Et ista forte adaptatio magis est ad propositum. Si autem accipitur essentia in persona, tunc accipitur ille modus qui est inesse per unionem: essentia enim divina in persona carni associata est per gratiam unionis, que non est habitus voluntatis tantum, sed etiam ad esse personale, ut hic homo sil vera persona divina que est Filius.

95

Ad aliud dicendum, quod si ponamus non esse personas, quod tamen falsum est, adhuc intelligemus Deum esse quemdam, cujus essentia potest considerari secundum se, vel secundum quod est in persona, vel cui convenit essentialiter, presentialiter, potentialiler inesse, que sunt appropriata: et tunc adhuc stabit adaptatio.

96

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus sanctus, dicitur aliquis qui est Deus; et ideo ratione essentie ut in eo qui est quis considerate, haec conveniunt singulis personis: et licet non sint appropriata sub ratione appropriatorum, tamen sunt appropriata sub ratione convenientium essentiae in se considerate, vel in eo qui est quis, secundum quod se habet ad creaturas quis est ut causans, discernens, et potentialiter presidens sive conservans, et ut ad se convertens unumquodque secundum propriam analogiam. Et quia essentia in se considerata in persona una est et communis tribus, et ideo hec omnia, preterquam inesse per unionem, tribus personis conveniunt et singulis: nec hoc tollit | supradictam. adaptationem.

97

Ad aliud dicendum, quod adaptatio illa bona est, et ponitur in Liétera in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Quidam tamen.

98

Ad argumentum dicendum, quod licet circumscribamus potentiam et prasentiam, erit quidem Deus in omnibus essentialiter, presentialiter, et potentialiter, habitualiter, licet non actualiter, causans esse et potentiam et prasentiam rerum.

99

Ad i quod ulterius queritur, dicendum quod Deus est ubique et in omni re dictis modis.

100

Et quod dicit Anselmus, intelligitur, quod in nullo loco est localiter: eo quod incircumscriptus est. Est tamen in omni loco causaliter: et hoc essentialiter, presentialiter, et potentialiter, ut dictum est.

101

Ad aliud dicendum, quod Deus est in loco proprie quantum est de proprietate Dei qui est, sed non est in loco proprie quantum est de proprietate loci cui est, sed quantum ad hoc est in loco per translationem: proprium enim cause causantis, et per seipsam in esse causato essentialiter, presentialiter, et potentialiter: sed locati proprietates non referuntur ad ipsum Deum. Ejus enim quod in loco est localiter, proprietates sunt ab alio extrinseco contineri, terminari, salvari, circumscribi, quorum nihil Deo convenire potest. Sed proprietates ejus quod est in loco causaliter, sunt causare esse loci et locati, et causare virtutes tam loci quam locati, ct per operationes et per assimilationem et proportionem causati ad causam fit translatio, ita ut etiam Deus aliquando dicatur locus, sicut Beda dicit; quod "locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur." Et aliquando dicitur esse in loco, ut in Psalmo txvn, 6: Deus in loco sancto suo. Quia Deus est continens et salvans a quo et ad quem est motus appetitus omnium.

102

Ad sgquens dictum Anselmi jam patet solutio per dicta. Non enim comparatur ad locum localiter, sed causaliter.;

103

Ad aliud dicendum, quod haec argumentatio procedit ac si Deus dicatur in loco esse univoce cum aliis que sunt in loco: et hoc non est verum: quia Deus causaliter est in loco, alia autem localiter: et ideo Deus existens in loco nihil accipit a loco, sed confert loco: alia autem accipiunt a loco actus proprietatum et virtutum loci, ut contineri, terminari, circumscribi, et salvari, et hujusmodi.

104

Ad pictrum Anselmi dicendum, quod causa dicti est quam ipse ponit, quod id quod inest alicui, secundum leges ejus cui inest, continetur et terminatur ab illo in quo est: et hoc non potest convenire Deo: et quoad hoc magis proprie diceretur esse cum loco, quam in loco. Sed id quod inest alicui secundum leges ejus quod sic est, id quod inest continentiam dat ei cui inest, quando id quod inest est causa et perfectio ejus cui inest: et sic causa est in causato, anima in corpore, spiritus in semine, Deus in loco -et in omnibus. Et sic Deus magis proprie est in loco, quam cum loco: sicut causa magis est in causato, quam cum causato: et ani ma magis in corpore, quam cum corpore. Et ex hoc sumptus est usus loquendi. In corporalibus id quod inest, continet. In spiritualibus autem est e converso: quia id quod inest, continet: et id cui inest, continetur: quia, sicut dicit Aristoteles in fine primi de Anima, anima que est in corpore, continet corpus: et corpus in quo est anima, continetur ab anima: egrediente enim anima corpus exspirat et marcescit et moritur.

105

Ad aliud dicendum, quod materia non est ubique universaliter, sed in materiatis: sed non est in eis ut Deus ubique est. Deus enim totus ubique est, et in quolibet loco totus, et in qualibet re et in qualibet parte rei totus. Et hoc non convenit materi que sic ubique sit tota, eo quod ipsa non est simplex in fine simplicitatis.

106

Ad aliud dicendum, quod a quocumque removetur natura alicujus, secundum quod natura sua removetur ab ipso, secundum eumdem modum universum illius nature removetur ab eo: esse autem in loco secundum inherentiam ubi, quod significatur cum dicitur esse in loco,vel secundum adherentiam, quod magis proprie dicitur, removetur a Deo,quianon circumscribitur: sed esse in loco causaliter convenit Deo, et hoc modo convenit etiam Deo esse ubique.

107

Ad aliud dicendum, quod neutro modo dicto loco locus transfertur in divina, cum dicitur Deus esse in loco: sed, sicut dictum est, transfertur ut causatum ad causam causantem essentialiter, potentialiter, et presentialiter.

108

Ad id quod ulterius queritur, dicen- 44 hgueeetiae dum quod propriissime dicitur Deus esse ubique: quia hoc indistincte dicit universum ejus quod est ubi. Cum autem dicitur hic esse et ibi, possunt hic et 7b accipi dupliciter, scilicet prout sunt inductiva universi ejus quod est ubique, prout ex particularibus inducitur universale. Et sic nihil prohibet concedi Deum esse hic et ibi. Vel prout hic et ibi sunt de individuantibus hic et hic, prout dicit Boetius loquens de individuantibus, quod non potest unum ubi sive unus locus convenire duobus. Et sic hie et ibi non est tantum particularis locus vel ubi particulare, sed etiam distinctivum ejus quod est in loco. Et sic non proprie dicitur de Deo esse hic et ibi: eo. quod Deus non distinguitur in loco: et tunc impropriissime dicitur hic esse et alibi quam hic: quia hoc notat et distinctionem et comparationem distincti loci ad distinctum secundum relationem diversitatis. Et hoc modo Deus non distinguiiur in loco. Et hujus causa est, que dicta est, quod cum: dicitur Deus in loco esse, comparatur non ad locum secundum modum loci, sed secundum modum cause.

109

Ad sSEQUENS patet solutio per idem: dictum est enim quomodo est hic et ibi, et quomodo non.

110

Ad i quod objicitur in contrarium, patet solutio per idem.

111

Ad 1 quod ulterius queritur, dicendum quod proprie proprium est divinitatis esse ubique per modum qui dictus est. Universali autem non convenit universale enim est de esse omnium eorum in quibus est: et hoc modo non se habet locus ad locatum, et e converso: et ideo non proprie est ubique et semper: secundum esse enim nec ubique est nec semper, sed potius distinctum separatum et corruptibile: et sic se non habet locus ad locatum: et ideo universale non proprie est ubique et semper secundum unum et idem numero, sed secundum unum et idem ratione. Dicit enim Avicenna in principio logice sue: "Nihil unum et idem secundum esse quo est in uno, est in altero." Deus autem secundum unum et idem esse est ubique et semper secundum se.

112

Ad id quod dicit Glossa, solvitur per idem: quia velocitas prout est universale, non est in omnibus per unum et idem esse velocitatis.

113

Ad aliud dicendum, quod etiamsi tale universale sumitur quod secundum analogiam est in omnibus, tamen non est ubique et semper, nisi secundum esse variatum in illis in quibus est: et sic non in omnibus est secundum unum et idem esse, sicut Deus qui secundum unum et idem esse in omnibus et ubique est, non variatum in illis, nec distinctum.

114

Ad aliud dicendum, quod alia est comparatio anime ad corpus, et alia Dei ad locum. Comparatio enim anime ad corpus, est comparatio actus ad potentiam et forme ad materiam, et non loci ad locatum, vel locati ad locum: nec comparatur ad locum nisi per accidens: quia scilicet id cujus est actus, vel cujus est forma, differentiam habet in situ secundum locum: sed hoc modo Deus non comparatur ad locum, sed secundum causam, ut dictum est: et ideo objectio illa non procedit.

115

Ad vutrimum dicendum, quod si tale esse poneretur, hoc non esset ubique, sed secundum partem esset hic et secundum partem esset ibi: et pars non est totum: Deus autem secundum totum et perfectum esse unum est hic et ibi et in omni re.

PrevBack to TopNext